Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Esr. 1,1 

In anno primo Cyri
regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremie
suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum
et traduxit1 vocem in universo regno suo etiam per Scripturam dicens :
1 traduxit] transduxit Weber
Numérotation du verset 1Esr. 1,2 

Hec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terre dedit mihi
Dominus Deus celi
et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudeaa.
0 Cf. Is. 44, 28.
Numérotation du verset 1Esr. 1,3 

Quis est in vobis de universo populo eius ?
Sit Deus illius cum ipso.
Ascendat Hierusalem que est in Iudea
et edificet domum Domini Dei Israel ipse est Deus qui est in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 1,4 

Et omnes reliqui
in cunctis locis ubicumque habitant
adiuvent eum
viri
de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 1,5 

Et surrexerunt principes patrum
de Iuda et Beniamin et sacerdotes et levite omnis cuius suscitavit Deus spiritum
ut ascenderent ad edificandum templum Domini quod erat in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 1,6 

Universique
qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum
in vasis argenteis et aureis,
in substantia in iumentis in supellectili exceptis his que sponte obtulerunt.
Numérotation du verset 1Esr. 1,7 

Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini
que tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem
et posuerat ea in templo dei sui.
Numérotation du verset 1Esr. 1,8 

Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et annumeravit ea Sasabasar principi Iude.
Numérotation du verset 1Esr. 1,9 

Et hic est numerus eorum : phiale auree triginta, phiale argentee mille,
cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
Numérotation du verset 1Esr. 1,10 

scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.
Numérotation du verset 1Esr. 1,11 

Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta, universa tulit Sasabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Esr. 1,1 
interl.| Christi
regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremie
interl.| Christus quoque aita : «Necesse est impleri omnia que scripta sunt in lege Moysi et Psalmis et prophetis de me»
a Lc. 24, 44.
suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum
interl.| agnita potestate et providentia Dei Israel etiam Christus dicitb : «A meipso facio nihil sed sicut docuit me Pater hec loquor»
b Io. 8, 28.
et traduxit1 vocem in universo regno suo etiam per Scripturam dicens :
1 traduxit] transduxit Weber
interl.| Christus scripturas sanctas per universum mundum misit
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 131va ; facsim. p. 262a} IN  ANNO  PRIMO  CYRI. Sicut Cyrus - destructo Chaldeorum imperio - populum Dei liberavit, et in patriam remisit, et templum incensum Hierosolymis reedificari precepit, et hoc edictum etiam per litteras manifestavit, ita Christus - destructo diaboli regno - electos suos qui erant dispersi ab eius tyrannide in Ecclesiam congregavit, que in presenti iustificata ex fide pacem habet ad Deum per ipsumc et ad visionem perpetue pacis festinat Hierusalem quippe visio pacis dicitur. Templum quoque incensum restaurari facit, cum illos qui insidiis diaboli fidem perdiderant ad salutem reducens habitatione sua dignos efficit, Scripturas etiam sacras et sanctas per universum mundum mittit quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est electis, predicat.d
c Cf. Rm. 5, 1.
d ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Esr. et Neh., lib. 1, CCSL 119A, p. 245.178-246.195 : «Assimilauit ergo Cyrum dominus unigenito filio suo deo et domino nostro iesu christo quia sicut ille destructo chaldeorum imperio populum dei liberauit ac patriam remisit templum que quod erat incensum in hierosolimis reaedificari praecepit et hoc ipsum edictum etiam per litteras manifestare curauit ut implerentur uerba hieremiae quibus hoc futurum esse praedixit, ita mediator dei et hominum destructo per orbem diaboli regno electos suos qui erant dispersi ab eius tyrannide reuocatos in suam congregat ecclesiam quae et in praesenti iustificata ex fide pacem habet ad deum per ipsum et ad uisionem perpetuae pacis festinat in futuro, hierusalem quippe uisio pacis dicitur, qui etiam templum quod erat incensum facit restaurari cum illos qui insidiis antiqui hostis fidem perdiderant ad salutem reducens sua inhabitatione dignos efficit sed et scripturas sanctas uniuersum misit in mundum quibus fidem sui nominis ac spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, hoc est electis omnibus, praedicaret ».
Numérotation du verset 1Esr. 1,2 
Hec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terre dedit {t. 2 : Erfurt, f. 131vb ; facsim. p. 262b} mihi
interl.| quia tunc nullum adversarium habebat vel destructo Chaldeorum imperio nullum posse sibi resistere credidit sic quoque Christus aite : «Data est mihi omnis potestas in celo et in terra»
e Mt. 28, 18.
Dominus Deus celi
interl.| Deum Israel Deum celi confitetur et etiam omnia regna terre eum in potestate habere et cui vult dare posse agnoscit
et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudea2.
2 Cf. Is. 44, 28.
marg.| ET  IPSE  PRECEPIT  MIHI  UT  EDIFICAREM  EI  DOMUM. BEDA. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis unusquisque doctorum et tota simul Ecclesia solet appellari, quia in cordibus se credentium et sperantium, diligentiumque habitare consuevit, undef : «Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus» etc. Unde et ipse Apostolus aitg : «Templum Dei sanctum est quod estis vos». Et alibih : «Christus vero in domo sua tamquam filius que domus sumus nos» etc. In figuram huius domus vel templi spiritualis Salomon fecit templum in Hierusalem Dominoi. Interpretatur enim ‘pacificus’ figurans eum de quo diciturj : «Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis» de quo Apostolus aitk : «Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope» etc. Quod vero templum septem annis edificavit, octavo autem consummavit et dedicavit significat quod toto tempore huius seculi - quod septem diebus circuit - Ecclesiam Dominus collectis ad edificium celeste fidelibus construit, et in vita futura apparente resurrectionis gloria ad integrum perficit, et in gaudium vite immortalis in eterna visionis sue claritate sustollit, quia enim ipse octava die, id est post septimam sabbati, resurrexit. Recte octonario numero tempus etiam nostre resurrectionis exprimitur. Quod autem evo sequente quedam templi edificia vetustate solvi ceperunt sed instantia regum et sacerdotum instaurata sunt significat quotidianos erratus fidelium de quibus diciturl : «Septies cadit iustus et resurgit» qui quotidiana temporum sollertia per exempla vel exhortamenta precedentium iustorum, quasi per sacerdotum et regum Dei corriguntur industriam. Reges enim et sacerdotes omnes perfecti vocantur, cum sint membra summi regis et sacerdotis et se bene regere et corpora sua viventem hostiam Deo exhibere didicerintm. Quod postea crescentibus malis templum idolorum sordibus profanatum, et tandem a Chaldeis destructum et incensum est, significat graviores lapsus eorum qui per confessionem recte fidei et sacramentum baptismi Ecclesie membris adunati denuo fraude demonum a statu fidei deiecti et vitiorum flamma sunt combusti. Quod dirupto templo et urbe Hierusalem cives eius in Babylonem transmigrati sed post septuaginta annos acta penitentia ad patriam - Domino miserante – remissi, rursus templum et urbem sanctam grandi labore restaurarunt, significat eos qui decepti a diabolo non solum fidei sinceritatem et integritatem boni operis perdunt sed etiam per acerbitatem scelerum gentilibus et publicanis similantur, unden : «Sit tibi sicut ethnicus et publicanus» quorum cum illustratione sancti Spiritus compuncti, precepta Dei que reliquerant, denuo audiunt et custodiunt. Septem namque sunt dona Spiritus sancti, decem vero preceptis summa divine legis comprehenditur, et decies septem septuaginta sunt. Unde bene qui per opera perversa in Babyloniam fuerant {t. 2 : Erfurt, f. 131vb ; facsim. p. 262b} captivati post septuaginta annos liberantur, et domum Dei et civitatem sanctam reedificant, quia nonnumquam qui per peccata sua a communione Ecclesie separati infidelium numero copulabantur, rursus per donum Spiritus sancti bona opera exercent et sic consortium fidelium, domus scilicet et civitatis Dei, de qua fuerant eiecti, recipiunt. Notandum enim quod eadem pentitentium ad Ecclesiam reversionem et domus Domini post incendium reedificata et civitas restaurata, et populus post captivitatem in patriam remissus, et vasa sancta relata denuntiant. Sed quia Esdras de his omnibus explicat, libet de volumine eius aliqua spirituali sensu exponere, quo clarius fierat qualiter his qui per negligentiam vel errorem perierant, sit ad penitentiam redeundum quanta Dei gratia, quanto ipsorum conatu admissorum poscenda vel impetranda venia, quomodo penitentes cum eis qui nuper ad fidem venerant, eandem Christi domum edificent, et pariter in futuro dedicationis illius sollemnia exspectent.o
f Io. 14, 23.
g Cf. 1Cor. 3, 17.
h Cf. Hbr. 3, 6.
i Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 1-38 ; 2Par. 3, 2-4.
j Is. 6, 12.
k Eph. 2, 17.
l Prv. 24, 16.
m Cf. Rm. 12, 1.
n Mt. 18, 17.
o ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Esr. et Neh., lib. 1, CCSL 119A, p. 241.1-243.88.
Numérotation du verset 1Esr. 1,3 
Quis est in vobis de universo populo eius ?
marg.| QUIS  EST  IN  VOBIS. BEDA. Magna in his verbis fides regis magna claret pietas. Fides quidam quia populum Israel pre ceteris Dei esse intellexit. Pietas quia nullo excepto omnes qui vellent liberos in patriam redire permisit. Fides quod eundem Deum et habitare in celis et esse in Hierusalem, et cum singulis revertentibus ascendere posse confessus est. Patet enim quod non corporeum et loco comprehensibilem sed spiritum et ubique presentem credidit, quem ita Hierosolymis et in templo habere locum confessus est, ut simul eum celi regno presidere non dubitaret, ita in celis regnare credidit, ut cum suis fidelibus esset in terra, eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera.p
p ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Esr. et Neh., lib. 1, CCSL 119A, p. 246.218-231.
Sit Deus illius cum ipso.
interl.| quasi non est corporeus nec loco comprehensus
interl.| «Sine me nihil potestis facere»q
q Io. 15, 5.
interl.| aliter nemo potest de confusione peccatorum ad opera virtutum, id est de servitio Babylonis ad libertatem patrie transire
Ascendat Hierusalem que est in Iudea
interl.| id est in confessione ut qui per oblivionem Dei captivantur a Chaldeis, id est demonibus per confessionem divine pietatis ad visionem pacis et lucis redeant
et edificet domum Domini Dei Israel ipse est Deus qui est in Hierusalem.
marg.| ASCENDAT  IN  HIERUSALEM. BEDA. Qui peccant vel secularia curant in imo sunt, qui Deo placere desiderant ad celestia suspirant, omnes pompas mundi et illecebras eternorum amore transcendant, et edificent domum Deo in Iudea in confessione scilicet sue iniquitatis et divine miserationis preparent corda sua que Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.r
r ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Esr. et Neh., lib. 1, CCSL 119A, p. 247.236-255.
Numérotation du verset 1Esr. 1,4 
Et omnes reliqui
interl.| divites, scilicet qui predicare non possunt
in cunctis locis ubicumque habitant
interl.| vel in Chaldea scilicet, vel alibi metu Chaldeorum dispersi
marg.| ET  OMNES. Notanda distinctio verborum, quia omnibus a captivitate solutis dedit rex facultatem, ut quicumque ad templum edificandum, Domino duce, ascenderet non tamen omnes ascendere iussit, sed quos donata libertate alibi habitare delectaret, ascendentibus auxiliari quemque de loco suo precepit, data scilicet eis in necessitatem tam longi itineris pecunia vel pecoribus, alia quoque illis dona dare et commendare desideravit que in templo Domini pro memoria mittentium offerent. Omnes ergo de captivitate liberati sunt, omnes pietatis actibus dediti, sed perfectiores ad edificandum templum Domino ascenderunt ceteri adiuverent. Omnes enim electi de potestate tenebrarum eruti ad libertatem pertinent filiorum Dei et glorie omnes societati sancte civitatis, id est Ecclesie, annumerari letantur sed tantum perfectorum est in edificatione eiusdem Ecclesie etiam aliis predicando laborare, qui ab apostolo duplici honore donantur, sicut angelus Danieli dicits : «Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stelle in perpetuas eternitates». Quia eruditores multorum cum magis auditores ad celestia diligenda instituunt, minus pro terrenis curam gerunt, immo acquisita pro spe eternorum relinquunt. Unde necesse est ut ad predicandum subsistant divites qui predicare nequeunt inopie eorum subvenire, ut sic predicationis possint esse participes. Unde Ioannest : «Nos ergo debemus huiusmodi suscipere ut cooperatores simus veritatis».
s Dn. 12, 3.
t Cf. 3Io. 1, 8.
interl.| ad predicandum
viri
interl.| de quacumque scilicet professione
de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem.
marg.| ADIUVENT  EUM. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare sed et bona que possunt pro se libenter {t. 2 : Erfurt, f. 132ra ; facsim. p. 263a} operari ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia partem mereantur habere.
Numérotation du verset 1Esr. 1,5 
Et surrexerunt principes patrum
interl.| quia debili et inerti animo iacent vel sue vel fraterne dilectionis et salutis curam non habent
marg.| ET  SURREXERUNT. Cyrus omnia precepit, immo permisit in Hierusalem ascendere et edificare domum Domini sed tantum de Iuda et Beniamin et tribu Levi ascendere voluerunt. Nam decem tribus sub Ieroboam rege a templo Dei et cultu pietatis sunt alienate, et ideo a regibus Assyriorum fuerunt captivitate nec umquam omnes, ut perhibent in patriam venisse. Sed Iudas et Beniamin et tribus Levitica ad quam templi ministerium pertinebat, quamvis peccata decem tribuum imitarentur, numquam habitationem urbis et templi cerimonias deserebant. Unde et ultime a Chaldeis sunt capte et prime Persis regnantibus redire permisse, quia scilicet de tribu Iuda et Levitica ortus est Dominus noster. Tribus quoque Beniamin illis se religiosa fide coniunxit maxime quia Hierusalem in eius sorte fuit, et ideo collate misericordie particeps esse meruit.
de Iuda et Beniamin et sacerdotes et levite omnis cuius suscitavit Deus spiritum
interl.| per Scripturas admonendo et gratiam infundendo
marg.| PRINCIPES  PATRUM. Principum enim patrum, id est magistrorum est opere et doctrina errantium mentes in studio boni operis edificare.
marg.| Scribe docti in regno celorum qui merita sensusque auditorum sollerter examinantes diiudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant.
ut ascenderent ad edificandum templum Domini quod erat in Hierusalem.
marg.| UT  ASCENDERENT. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum, que sunt in eterne pacis visione primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetue remunerationis exspectare.
Numérotation du verset 1Esr. 1,6 
Universique
interl.| divites gaudia perpetue remunerationis exspectantes
qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum
interl.| predicatorum
marg.| ADIUVERUNT  MANUS  EORUM. Manus edificantium socii qui edificare nequeunt datis pecuniis adiuvant cum seculares predicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt per eos qui possunt Domino sue devotionis munus offerant.
in vasis argenteis et aureis,
interl.| naturali ingenio preclaris fixis eloquentia nitidis
in substantia in iumentis in supellectili exceptis his que sponte obtulerunt.
marg.| ET  IUMENTIS. BEDA. Id est tardioribus sed ad leve iugum evangelii portandum mansuetis. Dant etiam pecora, humiles scilicet spiritu et mites, qui de substantia sua quasi de lacte, et lana gratis pauperibus tribuunt. Dant et substantiam et supellectilem variam cum multifariis operum floribus insignes viros vel feminas parentes vel domesticos doctoribus comedant per quos Domino consecrentur et proficiant in edificium domus Domini. Sunt enim plerique naturali dono casti patientes modesti liberales iustitie et sapientie amatores, orationibus et eleemosynis, sicut Corneliusu instantes et «legem non habentes que legis sunt faciunt»v. Hi cum sanctis predicatoribus in Christo renascituri vel in fide confirmandi offerantur, quasi supellex varia ad edificandam domum Domini principibus patrum3 tribuuntur.
u Cf. Act. 10, 1-2.
v Cf. Rm. 2, 14.
3 patrum] corr., potrum cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Esr. 1,7 
Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini
interl.| fideles
que tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem
interl.| quilibet immundus spiritus qui fideles de Ecclesia rapit et privat gaudio eterne pacis
et posuerat ea in templo dei sui.
interl.| iungendo consortio reproborum qui sunt templum et civitas diaboli capitis, scilicet omnium malorum angelorum et hominum
marg.| PROTULIT  VASA. BEDA. Diversa vasorum species fidelium personas diversas vel orationes significat. In Apocalypsiw legitur «viginti quatuor seniores habere phyalas aureas plenas odoramentorum que sunt orationes sanctorum». Phyale enim sunt vasa patula et lucida et significant simplicium corda {t. 2 : Erfurt, f. 132rb ; facsim. p. 263b} que nihil subdole cogitationis habent, sed ea que in corde tenent pura proferunt lingua. Talibus ergo aromata, id est acceptabiles Deo orationes inesse referuntur. Cultri quibus utebantur ad incidendos vel dividendos ratione congrua artus victimarum, ut omnibus ratione distinctis pars in altari consumeretur, pars sacerdotibus, pars Levitis, pars offerentibus daretur, illos significant qui discretionem habent qui perfecte norrunt discernere de sacrificio salutari, quod est Christus, que omnibus sint dicenda que perfecioribus que humane cogitationis modum excedentia igni Spiritus sancti tribuenda. Scyphi aurei qui maiori sapientie splendore rutilant. Argentei vero qui docendi venustate rutili que noverunt planius exponunt, quos distinguens Apostolus aitx : «Aliis per spiritum datur sermo sapientie, aliis sermo scientie secundum eundem spiritum». Quod autem numerus vasorum et specialiter singulorum et in summa generaliter omni memoratur significat, quia Dominus summa electorum suorum non solum eorum qui in fidei munditia perseverant, sed etiam eorum qui resipiscendo ad fidem redeunt in libro eterne memorie scriptam continet in quorum figura apte subditur :   Universa tulit Sasabasar etc.
w Cf. Apc. 5, 8.
x 1Cor. 12, 8.
Numérotation du verset 1Esr. 1,8 
Protulit {t. 2 : Erfurt, f. 132rb ; facsim. p. 263b} autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et annumeravit ea Sasabasar principi Iude.
interl.| Iudas confessio interpretatur
marg.| ET  ANNUMERAVIT. Hoc fit cum Christus qui est heres universorum quos ad salutem predestinavit, de potestate Satane eruit et Ecclesie sacerdotibus reconciliandos per penitentiam offert.
Numérotation du verset 1Esr. 1,9 
Et hic est numerus eorum : phiale auree triginta, phiale argentee mille,
interl.| corda sanctorum simplicia et lucida
cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
interl.| qui sacrificium quod est Christus discrete dividere norunt et intelligere
marg.| ET  HIC  EST  NUMERUS. Quia novit Dominus numerum electorum, nec perit aliqua de ovibus eius confitentibus nomini eius magno et terribili.
marg.| ET  HIC  EST  NUMERUS. Quia nullus de predestinatis perire imperpetuum potest si quando enim Babylonem id est confusionem peccatorum abducuntur, divina provisione per societatem iustorum ad pacem Ecclesie reducuntur. Vasa autem que exercitus Chaldeorum capta Hierusalem fregisse fractaque, in Babyloniam transtulisse perhibetur illos exprimunt qui ita a diabolo capiuntur, ut prius quam peniteant perennem rapiantur ad penam.
Numérotation du verset 1Esr. 1,10 
scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.
interl.| qui fervente caritate solent solacia debriari
Numérotation du verset 1Esr. 1,11 
Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta, universa tulit Sasabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Esr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=18&chapitre=18_1)

Notes :