Capitulum 2

Numérotation du verset 1Esr. 2,1 

Hi sunt autem filii provincie qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem,
et reversi sunt in Hierusalem et Iudeam1
1 Iudeam] Iudam Weber
unusquisque in civitatem suam.
Numérotation du verset 1Esr. 2,2 

Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua2, Neemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Belguai3,
2 Iesua Ω Rusch Weber ] Iosue Clementina |
3 Belguai] Beguai Weber |
Reum4, Baana. Numerus virorum populi Israel :
4 Reum Rusch Weber] Rehum Clementina
Numérotation du verset 1Esr. 2,3 

Filii Phares5 : duo millia centum septuaginta duo.6
5 Phares Cor1 P Ω Rusch ] Pharos Weber |
6 v. 3 sic (duo versus qui sequuntur [1Esr. 2:4a-b] vacant ) |
Numérotation du verset 1Esr. 2,4 

Filii Arethi : septingenti septuaginta quinque7.
7 Filii Arethi... quinque] om. Cor1P (vide supra in v.3) Weber
Filii Gersephatia : trecenti septuaginta quinque8.
8 Filii Gersephatia... quinque] om. Cor1 P ( vide supra in v.3 ) Weber
Filii Saphatia9 : trecenti septuaginta duo.
9 Saphatia Rusch ] Sephezia Ω, Sephatia Clementina , Sephetia Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,5 

filii Area : septingenti septuaginta quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,6 

Filii Phetmoab10 filiorum Iosue : octingenti et11 Ioab : duo millia octingenti duodecim.
10 Phetmoab Rusch ] Phaeth Moab hic et ubique Weber |
11 octingenti et] om. Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,7 

Filii Elam : mille ducenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,8 

Filii Zethua12 : nongenti quadraginta quinque.
12 Zethua ΩSJClementina Rusch ] Zeththua hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,9 

Filii Zachai13 : septingenti sexaginta.
13 Zachai ΩSM Clementina Rusch etc.] Zacchai hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,10 

Filii Bani : sexcenti quadraginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,11 

Filii Bebai : sexcenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,12 

Filii Azgad : mille ducenti viginti duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,13 

Filii Adonicam : sexcenti sexaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,14 

Filii Beguai : duo millia quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,15 

Filii Adin : quadringenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,16 

Filii Ather qui erant ex Ezechia : nonaginta octo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,17 

Filii Besai : trecenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,18 

Filii Iora : centum duodecim.
Numérotation du verset 1Esr. 2,19 

Filii Asem14 :
14 Asem Rusch ] Hasum Clementina , Asom Ω Weber
ducenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,20 

Filii Gebbar : nongenti15
15 nongenti] nonaginta Weber
quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,21 

Filii Bethleem : centum viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,22 

Viri Nepthupha16 :
16 Nepthupha ΠK Rusch ] Nepthae Φ S Weber , Nethopha ΩJ, Netupha Clementina Weber
quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,23 

Viri Anathoth17 : centum viginti octo.
17 Anathoth] Anatoth ΨD ΩS, Anathot ΦV E Θ Q F
Numérotation du verset 1Esr. 2,24 

Filii Azmaveth : quadraginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,25 

Filii Chariathiarim, Cephira et Beroth : septingenti quadraginta tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,26 

Filii Rama18 et Gabaa : sexcenti viginti unus.
18 Rama ΩJClementina Rusch ] Arama Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,27 

Viri Machmas : centum viginti duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,28 

Viri Bethel et Chai19 : ducenti viginti tres.
19 Chai S (Cai) Rusch ] Ai S², Ay Cava ΣT,Hai ΠK Φ Ed1530 Clementina , Gai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,29 

Filii Nebo : quinquaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,30 

Filii Megbis : centum quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,31 

Filii Elam alterius : mille ducenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,32 

Filii Arim : trecenti viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 2,33 

filii Lodadin20 et Ono : septingenti
20 Lodadin] Lod Adid Weber
viginti quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,34 

Filii Hiericho : trecenti quadraginta quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,35 

Filii Senaa : tria millia sexcenti triginta.
Numérotation du verset 1Esr. 2,36 

Sacerdotes. Filii Iadaia21
21 Iadaia] Idaia Weber
in domo Iesue22 : nongenti septuaginta tres.
22 Iesue Ω Rusch hic et ubique] Iosue Clementina , Hiesue Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,37 

Filii Emmer : mille quinquaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,38 

Filii Phessur : mille ducenti quadraginta septem.
Numérotation du verset 1Esr. 2,39 

Filii Arim : mille decem et septem.
Numérotation du verset 1Esr. 2,40 

levite. Filii Iesue et Cedmiel filiorum Odevia :
septuaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,41 

Cantores. Filii Asaph : centum viginti octo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,42 

Filii ianitorum. Filii Sellum, filii Ather, filii Thelmon, filii Accub, filii Atita23, filii Sobai, universi centum triginta novem.
23 Atita Weber ] Atthita Rusch (hapax) , Aricha ΩS, Attita , Hatita Clementina , + filii Sobar ΩM ΩS
Numérotation du verset 1Esr. 2,43 

Nathinnei. Filii Sia,
filii Asupha, filii Tebbaoth,
Numérotation du verset 1Esr. 2,44 

filii Ceros, filii SIsaa24,
24 SIsaa] Syssiaa Weber
filii Phadon,
Numérotation du verset 1Esr. 2,45 

filii Lebana25, filii Azaba26,
25 Lebana] Levana Weber |
26 Azaba Rusch ] Hazaba Clementina , Abaga Φ ΨD etc., Agaba Weber |
filii Accub,
Numérotation du verset 1Esr. 2,46 

filii Agab, filii Selmai, filii Anan,
Numérotation du verset 1Esr. 2,47 

filii Gaddel, filii Gaer27, filii Raahia28,
27 Gaer Rusch Weber ] Gaher ΩJ Clementina , Gazer ΩSM |
28 Raahia] Rahaia Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,48 

filii Rasin, filii Nechoda, filii Gazem,
Numérotation du verset 1Esr. 2,49 

filii Azec29,
29 Azec] Aza Weber
filii Phasea, filii Besee,
Numérotation du verset 1Esr. 2,50 

filii Asemaa30, filii Munim, filii Nepthusim,
30 Asemaa] Asenaa Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,51 

filii Bechue31, filii Acupha, filii Azur32,
31 Bechue] Becbuc Weber |
32 Azur] Arur Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,52 

filii Besluth,
filii Maida, filii Arsa,
Numérotation du verset 1Esr. 2,53 

filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
Numérotation du verset 1Esr. 2,54 

filii Nasia, filii Athupha33,
33 Athupha] Atupha Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,55 

filii servorum Salomonis, filii Sothei34,
34 Sothei] Sophei ΩSM, Soteltei Φ ΩJ, Sotai Clementina , Sotei Weber
filii Sophereth35, filii Pharuda,
35 Sophereth ΩSM Rusch Clementina ] Suphereth Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,56 

filii Iala36, filii Dercon, filii Geddel37,
36 Iala Rusch Weber ] Ala Φ ΩJ |
37 Geddel Rusch Clementina ] Gedel Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,57 

filii Saphata38, filii Athil, filii Phocereth qui erant de Asebaim, filii Amim39 :
38 Saphata Φ S Weber ΨD Rusch ] Saphathia Cava M ΩJ, Saphatia ΩSM Weber |
39 Amim] Ammi Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,58 

omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,59 

Et hi qui ascenderunt de Thelmala40, Thelarsa, Cherub et Don et Mer, et non potuerunt indicare domum patrum suorum et
40 Thelmala] Thelmela Weber
semen suum, utrum ex Israel essent.
Numérotation du verset 1Esr. 2,60 

Filii Delaia, filii Tobia, filii Nechoda41 : sexcenti quinquaginta duo.
41 Nechoda Ω Rusch ] Necoda Clementina Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,61 

Et de filiis sacerdotum : filii Iobia42, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis43 uxorem et vocatus est nomine eorum.
42 Iobia] Obia Weber |
43 Galaaditis ΩJ Clementina ] Galaadiditis Rusch (hapax) , Galaditis Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,62 

Hi quesierunt scripturam genealogie sue et non invenerunt, et eiecti sunt de sacerdotio.
Numérotation du verset 1Esr. 2,63 

Et dixit Athersata44 eis ut non comederent de sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
44 Athersata] Athersatha Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,64 

Omnis multitudo quasi vir45 unus,
45 vir] om. Weber
quadraginta quinque46
46 quinque] duo Weber
millia trecenti sexaginta,
Numérotation du verset 1Esr. 2,65 

exceptis servis eorum, et ancillis qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis
cantores atque cantrices ducente.
Numérotation du verset 1Esr. 2,66 

Equi eorum sexcenti47 triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,
47 sexcenti] septingenti Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,67 

cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum sex millia septingenti viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 2,68 

Et de principibus
patrum,
cum ingrederentur templum Domini, quod est in Hierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei
ad extruendam eam in loco suo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,69 

Secundum vires suas
dederunt in impensas operis, auri
solidos sexaginta millia et mille, argenti
minas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
Numérotation du verset 1Esr. 2,70 

Habitaverunt ergo sacerdotes et levite et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis,
universusque Israel in civitatibus suis.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Esr. 2,1 
Hi sunt autem filii provincie qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem,
marg.| HI  SUNT  AUTEM  FILII  PROVINCIE. Iudee scilicet non Babylonie. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia nati. Toto enim animo Iudeam et Hierusalem suspirabant quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Hierusalem. Altiori sensu filii Ecclesie filii sunt patrie celestis, non solum qui Ecclesie sacramentis iam sunt imbuti, sed etiam qui foris id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante secula preordinati ad vitam divine gratie ministeriis sunt consecrandi, de quibus bene subditur :   Et reversi sunt in Hierusalem .
et reversi sunt in {t. 2 : Erfurt, f. 132va ; facsim. p. 264a} Hierusalem et Iudeam1
1 Iudeam] Iudam Weber
marg.| ET  REVERSI. Cum enim liberati de potestate Satane qui a fide erraverant cum eis qui nuper fidem didicerunt,   in Hierusalem optate pacis, et   in Iudeam confessionis vel laudationis redierint, mox quisque civitatem suam repetens ingreditur, id est custodiam et operationem virtutum quam divina dignatio secundum mensuram fidei largitur devotus exequitur. Bene autem cum dixisset generaliter reversos   in Iudam et Hierusalem subiecit :   unusquisque in civitatem suam, quia sic singuli in suis civitatibus commorabantur, ut generaliter omnes ad Iudam et Hierusalem pertinerent. Designat ergo   Hierusalem universalem Ecclesie statum et civitates ad eam pertinentes singulas fidelium virtutes, in quibus ab incursibus demonum muniuntur. Possunt etiam {t. 2 : Erfurt, f. 132va ; facsim. p. 264a} per civitates in quibus commorabantur qui de captivitate in Hierusalem et Iudeam venerant, diverse per orbem Ecclesie accipi ex quibus una catholica perficitur, in quibus quicumque conversantur singuli se filios catholice Ecclesie quasi cives Hierusalem profitentur. Utebantur autem ante alios Zorobabel et Iesua ducibus, quorum unus de regia alter de sacerdotali prosapia erat, qui unam veri regis et summi sacerdotis personam gerebant. Ipse solus est per quem ad salutem venimus, undeb : «Nemo venit ad patrem nisi per me» qui singulos electorum vel per seipsum occulta inspiratione vel per predicatores aperta eruditione de confusione presentis vite ad visionem pacis et confessionem divine laudis quasi ad Iudeam et Hierusalem de Babylone colligit. Visio autem pacis et confessio in presenti inchoatur et in futuro perficitur.
a Vel « Iosue » ut refert. 1Esr. 5, 2 (Rusch Weber).
b Io. 14, 6.
unusquisque in civitatem suam.
marg.| UNUSQUISQUE  CIVITATEM  SUAM. BEDA. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, ut ex eo admonerentur quanta certitudine summam electorum suorum in libro vite Dominus conscribat et velut in albo celi consignet quot animas quique fidelium vel verbo vel exemplo converteret, pro quibus certa mercede remuneret.
Numérotation du verset 1Esr. 2,2 
Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua2, Neemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Belguai3,
2 Iesua Ω Rusch Weber ] Iosue Clementina
3 Belguai] Beguai Weber
interl.| alias : Beguai
Reum4, Baana. Numerus virorum populi Israel :
4 Reum Rusch Weber] Rehum Clementina
marg.| NUMERUS  VIRORUM  POPULI  ISRAEL. B<EDA>. Populum Israel tribum Iuda et Beniamin dicit, et quicumque de aliis tribubus Assyriorum quondam evaserant manus sed cum his fuerant a Babyloniis captivitati. Denique notandum quia in ipsa serie catalogi et magis ubi idem catalogus in secunda parte libri, id est verbis Neemiee, repetitur quindecim fere civitatum nomina inseruntur que - nisi fallor - in Iuda tantum et Beniamin inveniuntur. Unde verisimile est populum Israel hoc {t. 2 : Erfurt, f. 132vb ; facsim. p. 264b} loco de ipsis maxime tribubus una cum sacerdotibus et levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi.
Numérotation du verset 1Esr. 2,3 
Filii Phares5 : duo millia centum septuaginta duo.6
5 Phares Cor1 PRusch ] Pharos Weber
6 v. 3 sic Cor1 P (duo versus qui sequuntur [1Esr. 2:4a-b] vacant )
Numérotation du verset 1Esr. 2,4 
Filii Arethi : septingenti septuaginta quinque7.
7 Filii Arethi... quinque] om. Cor1P (vide supra in v.3) Weber
interl.| in plerisque <codicibus> vacat
Filii Gersephatia : trecenti septuaginta quinque8.
8 Filii Gersephatia... quinque] om. Cor1 P ( vide supra in v.3 ) Weber
interl.| alias : duo
Filii Saphatia9 : trecenti septuaginta duo.
9 Saphatia Ed1455 Rusch ] Sephezia Ω, Sephatia Clementina , Sephetia Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,5 
filii Area : septingenti septuaginta quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,6 
Filii Phetmoab10 filiorum Iosue : octingenti et11 Ioab : duo millia octingenti duodecim.
10 Phetmoab Rusch ] Phaeth Moab hic et ubique Weber
11 octingenti et] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,7 
Filii Elam : mille ducenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,8 
Filii Zethua12 : nongenti quadraginta quinque.
12 Zethua ΩSJ Ed1455 Clementina Rusch ] Zeththua hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,9 
Filii Zachai13 : septingenti sexaginta.
13 Zachai ΩSM Ed1455 Clementina Rusch etc.] Zacchai hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,10 
Filii Bani : sexcenti quadraginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,11 
Filii Bebai : sexcenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,12 
Filii Azgad : mille ducenti viginti duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,13 
Filii Adonicam : sexcenti sexaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,14 
Filii Beguai : duo millia quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,15 
Filii Adin : quadringenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,16 
Filii Ather qui erant ex Ezechia : nonaginta octo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,17 
Filii Besai : trecenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,18 
Filii Iora : centum duodecim.
Numérotation du verset 1Esr. 2,19 
Filii Asem14 :
14 Asem Ed1455 Rusch ] Hasum Clementina , Asom Ω Weber
interl.| vel : Asom
ducenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,20 
Filii Gebbar : nongenti15
15 nongenti] nonaginta Weber
interl.| alias : nonaginta
quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,21 
Filii Bethleem : centum viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,22 
Viri Nepthupha16 :
16 Nepthupha ΠK Rusch ] Nepthae Φ S Weber , Nethopha ΩJ, Netupha Clementina Weber
interl.| alias Nepthe
quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,23 
Viri Anathoth17 : centum viginti octo.
17 Anathoth] Anatoth ΨD ΩS, Anathot ΦV E Θ Q F Ed1455
Numérotation du verset 1Esr. 2,24 
Filii Azmaveth : quadraginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,25 
Filii Chariathiarim, Cephira et Beroth : septingenti quadraginta tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,26 
Filii Rama18 et Gabaa : sexcenti viginti unus.
18 Rama ΩJ Ed1455 Clementina Rusch ] Arama Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,27 
Viri Machmas : centum viginti duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,28 
Viri Bethel et Chai19 : ducenti viginti tres.
19 Chai S (Cai) Ed1455 Rusch ] Ai S², Ay Cava ΣT,Hai ΠK Φ Ed1530 Clementina , Gai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,29 
Filii Nebo : quinquaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,30 
Filii Megbis : centum quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,31 
Filii Elam alterius : {t. 2 : Erfurt, f. 132vb ; facsim. p. 264b} mille ducenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,32 
Filii Arim : trecenti viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 2,33 
filii Lodadin20 et Ono : septingenti
20 Lodadin] Lod Adid Weber
interl.| alias : sexcenti
viginti quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,34 
Filii Hiericho : trecenti quadraginta quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,35 
Filii Senaa : tria millia sexcenti triginta.
Numérotation du verset 1Esr. 2,36 
Sacerdotes. Filii Iadaia21
21 Iadaia] Idaia Weber
interl.| alias : Idaia
in domo Iesue22 : nongenti septuaginta tres.
22 Iesue Ω Rusch hic et ubique] Iosue Clementina , Hiesue Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,37 
Filii Emmer : mille quinquaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,38 
Filii Phessur : mille ducenti quadraginta septem.
Numérotation du verset 1Esr. 2,39 
Filii Arim : mille decem et septem.
Numérotation du verset 1Esr. 2,40 
levite. Filii Iesue et Cedmiel filiorum Odevia :
interl.| alias : Odema
septuaginta quatuor.
interl.| alias : tres
Numérotation du verset 1Esr. 2,41 
Cantores. Filii Asaph : centum viginti octo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,42 
Filii ianitorum. Filii Sellum, filii Ather, filii Thelmon, filii Accub, filii Atita23, filii Sobai, universi centum triginta novem.
23 Atita Weber ] Atthita Rusch (hapax) , Aricha ΩS, Attita Ed1455 , Hatita Clementina , + filii Sobar ΩM ΩS
Numérotation du verset 1Esr. 2,43 
Nathinnei. Filii Sia,
interl.| alias : Sisai , alias :   Osai
filii Asupha, filii Tebbaoth,
marg.| NATHINNEI  FILII. BEDA. Nathinnei qui post sacerdotes levitas cantores et ianitores in ordine describuntur ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur obedientes officiis levitarum et oblationes in templo suscipientes a populo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,44 
filii Ceros, filii SIsaa24,
24 SIsaa] Syssiaa Weber
interl.| alias : Sisaia , alias :   Siaa
filii Phadon,
Numérotation du verset 1Esr. 2,45 
filii Lebana25, filii Azaba26,
25 Lebana] Levana Weber
26 Azaba Ed1455 Rusch ] Hazaba Clementina , Abaga Φ ΨD etc., Agaba Weber
interl.| alias : Agaba , alias :   Abaga
filii Accub,
Numérotation du verset 1Esr. 2,46 
filii Agab, filii Selmai, filii Anan,
Numérotation du verset 1Esr. 2,47 
filii Gaddel, filii Gaer27, filii Raahia28,
27 Gaer Rusch Weber ] Gaher ΩJ Clementina , Gazer ΩSM
28 Raahia] Rahaia Weber
interl.| alias Rahaia
Numérotation du verset 1Esr. 2,48 
filii Rasin, filii Nechoda, filii Gazem,
Numérotation du verset 1Esr. 2,49 
filii Azec29,
29 Azec] Aza Weber
interl.| alias Aza
filii Phasea, filii Besee,
Numérotation du verset 1Esr. 2,50 
filii Asemaa30, filii Munim, filii Nepthusim,
30 Asemaa] Asenaa Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,51 
filii Bechue31, filii Acupha, filii Azur32,
31 Bechue] Becbuc Weber
32 Azur] Arur Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,52 
filii Besluth,
interl.| vel : Besloth
filii Maida, filii Arsa,
Numérotation du verset 1Esr. 2,53 
filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
Numérotation du verset 1Esr. 2,54 
filii Nasia, filii Athupha33,
33 Athupha] Atupha Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,55 
filii servorum Salomonis, filii Sothei34,
34 Sothei] Sophei ΩSM, Soteltei Φ ΩJ, Sotai Clementina , Sotei Weber
interl.| alias : Sophei
filii Sophereth35, filii Pharuda,
35 Sophereth ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] Suphereth Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,56 
filii Iala36, filii Dercon, filii Geddel37,
36 Iala Rusch Weber ] Ala Φ ΩJ
37 Geddel Ed1455 Rusch Clementina ] Gedel Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,57 
filii Saphata38, filii Athil, filii Phocereth qui erant de Asebaim, filii Amim39 :
38 Saphata Φ S Weber ΨD Ed1455 Rusch ] Saphathia Cava M ΩJ, Saphatia ΩSM Weber
39 Amim] Ammi Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,58 
omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
interl.| hi erant auctores templi qui reficiebant sartatecta si forte fuissent vexata et restaurabant de sacra pecunia
marg.| OMNES  NATHINNEI. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur qua etiam in veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum, quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat, adiuncti sunt qui utrum ex Israel an ex proselitis essent ignorabatur, eorumque simul inter filios Israel numerus exponitur, etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequiverant, quia tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur, gaudebant etenim ceteri Israelite eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter penitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad edificandam vel in se vel in aliis domum Domini ascendunt. Sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihil prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur nec possunt indicare utrum ex Israel, id est sancta Ecclesia, fuerint generati, quia tales peccando facti sunt quasi numquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, penitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Israelitas in quibus dolus non est conscribatur in celis.
Numérotation du verset 1Esr. 2,59 
Et hi qui ascenderunt de Thelmala40, Thelarsa, Cherub et Don et Mer, et non potuerunt indicare domum patrum suorum et
40 Thelmala] Thelmela Weber
interl.| vel : de
semen {t. 2 : Erfurt, f. 133ra ; facsim. p. 265a} suum, utrum ex Israel essent.
Numérotation du verset 1Esr. 2,60 
Filii Delaia, filii Tobia, filii Nechoda41 : sexcenti quinquaginta duo.
41 Nechoda Ω Ed1455 Rusch ] Necoda Clementina Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,61 
Et de filiis sacerdotum : filii Iobia42, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis43 uxorem et vocatus est nomine eorum.
42 Iobia] Obia Weber
43 Galaaditis ΩJ Ed1455 Clementina ] Galaadiditis Rusch (hapax) , Galaditis Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 133ra ; facsim. p. 265a} ET  DE  FILIIS  SACERDOTUM. BEDA. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim ut distincte patesceret qui vere ad populum Israel vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselitorum, id est advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret sed nihilominus in societate transmigrantium unanimi se cum pace servaverunt. Mystice autem querunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes   scripturam genealogie sue nec invenientes, de sacerdotio eiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt ut etsi penitendo ad salutem anime redeant non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent eternam, non tamen scripturam gradus sui quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt.
Numérotation du verset 1Esr. 2,62 
Hi quesierunt scripturam genealogie sue et non invenerunt, et eiecti sunt de sacerdotio.
Numérotation du verset 1Esr. 2,63 
Et dixit Athersata44 eis ut non comederent de sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
44 Athersata] Athersatha Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,64 
Omnis multitudo quasi vir45 unus,
45 vir] om. Weber
interl.| «Multitudinis credentium erat cor unum et anima una»c
c Act. 4, 32.
quadraginta quinque46
46 quinque] duo Weber
interl.| alias : duo
millia trecenti sexaginta,
interl.| quamvis tantus exercitus tam diversi gradus, tam diverse condiciones
marg.| OMNIS  MULTITUDO etc. BEDA. Hi eos significant qui profectu emendatioris vite vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vite sufficiunt, sed eorum qui in Christo precesserunt industria coercentur et diriguntur.
Numérotation du verset 1Esr. 2,65 
exceptis servis eorum, et ancillis qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis
interl.| in populo
cantores atque cantrices ducente.
interl.| qui psalmos dulci modulamine resonabant, quod levite in templo inter quotidiana sacrificia faciebant, quod etiam plures de plebe suis in locis fecisse credibile est
marg.| ET  IN  IPSIS. BEDA. Mystice in templo vel populo Dei sunt cantores, qui maiore animi dulcedine celestia mandata custodiunt, et auditoribus suis crebris exhortationibus custodienda committunt. Bene autem cantoribus cantatrices iuguntur propter sexum, scilicet femineum, in quo plurime reperiuntur persone que non solum vivendo sed etiam predicando corda proximorum ad laudem sui creatoris accendunt, et quasi suavitate sue vocis adiuvant edificantes templum.
Numérotation du verset 1Esr. 2,66 
Equi eorum {t. 2 : Erfurt, f. 133rb ; facsim. p. 265b} sexcenti47 triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,
47 sexcenti] septingenti Weber
marg.| MULI  EORUM. BEDA. Mulus ex asino et equa gignitur, mula ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adiuvabantur describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales qui tamen magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraterne necessitatis dorsum mentis inclinant, et cum ceteris electis de confusione diabolice captivitatis erepti, ad superne civitatis menia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur. Unded : «Imperfectum meum viderunt oculi tui». Et alibie : «Homines et iumenta salvabis Domine».
d Ps. 138, 16.
e Ps. 35, 7.
Numérotation du verset 1Esr. 2,67 
cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum sex millia septingenti viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 2,68 
Et de principibus
interl.| vita eminentioribus
patrum,
interl.| qui pro aliis solliciti sunt
cum ingrederentur templum Domini, quod est in Hierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei
interl.| precepta legis transcendentes
marg.| SPONTE  OBTULERUNT. BEDA. Magne devotionis indicium est, non debitas tantum oblationes, id est lege preceptas, sed etiam non secundum preceptum sed secundum consilium donaria sponte Domino offerre. Lege preceptum est : «Diliges Dominum tuum et proximum tuum sicut teipsum»f et cetera huiusmodi. Voluntaria vero oblatio estg : «Si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes et da pauperibus». Sicut Apostolush de virginibus : «Preceptum Domini non habeo, consilium autem do». Recte ergo principes patrum ad construendum domum Dei sponte offerunt, quia quo amplius quique etiam a licitis abstinent, eo efficacius Ecclesiam Dei edificant, cum qui exempla perfectionis eorum agnoscunt, tanto magis committere illicita formidant, quanto eos nec licitis uti considerant.
f Cf. Lc. 10, 27.
g Mt. 19, 21.
h 1Cor. 7, 25.
ad extruendam eam in loco suo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,69 
Secundum vires suas
interl.| hec est mensura humane perfectionis
marg.| SECUNDUM  VIRES  SUAS. He est enim mensura {t. 2 : Erfurt, f. 133rb ; facsim. p. 265b} perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesie primo in se deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vite et doctrine illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur, altius vivendo principantur.
dederunt in impensas operis, auri
interl.| claritatis sapientie
solidos sexaginta millia et mille, argenti
interl.| nitidi eloquii «eloquia Domini eloquia casta»i
i Ps. 11, 7.
minas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
interl.| opera iustitie vulgi mores transcendentia et sacratis Deo cordibus digna
interl.| «sacerdotes tui induantur iustitiam»j
j Ps. 132, 9.
marg.| AURI  SOLIDOS. BEDA. Aurum et argentum et vestes sacerdotales principes patrum secundum vires suas in impensas operum templi offerunt, cum viri sancti quicquid sapientie eloquentie et actionis bone percipiunt, bene vivendo in edificationem fidelium conferunt. Certum est pondus auri et argenti, certus numerus sacerdotalium vestium, ut sciamus Domini cogitationes et sermones et actus nosse et digne remunerare.
marg.| Notandum vero quantum populo Dei captivitas profuit. Qui enim secundum Ieremiam quatuor millia sexcenti captivitati sunt, inter hostes multiplicati quinquaginta fere millia viri in patriam redierunt, et qui pauperes et servi fuerant auro, argento, vestibus, et servis locupletati revertuntur, et qui propter multitudinem falsorum deorum patriam perdiderunt, nunc unius veri Dei fide gaudentes repatriant, ipsam etiam fidem unanimi devotione colentes, ut qui pro diversitate religionis diverso nomine Iuda et Israel vocabantur nunc pro unitate pietatis antiquo vocabulo omnes Israel vocantur. Cultum namque pietatis que in terra sancta prophetis reclinantibus et exempla iustitie demonstrantibus spreverunt, nunc in terra aliena hostibus idolatrie servientibus dilexerunt. Quos enim libertas et copia in patria negligentes fecit celestium mandatorum, eos servitus et inopia in peregrinatione ad obsequium creatoris adduxit. Humanum enim corpus opibus et libertate solvitur, aerumnis quoque et paupertate ad semetipsum colligitur. Quod ergo in populo illo semel factum est, hoc in omnibus penitentibus quotidie fieri solet dum qui per negligentiam in laqueos diaboli ceciderunt, per industriam penitentie divinitus aiuti resurgunt et qui virtutum operibus a diabolo nudati de Ecclesia recesserunt ad communionem illius maioribus virtutibus exercitari redeunt. Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt.
Numérotation du verset 1Esr. 2,70 
Habitaverunt ergo sacerdotes et levite et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis,
marg.| HABITAVERUNT  ERGO  SACERDOTES  ET  LEVITE. Levita a Chaldeis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat, Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Iudeam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldea servitute liberatus est, ita hic per executionem bonorum in quibus predecessores eiusdem gradus conversati sunt, velut ad menia proprie virtutis vel civitatis ascendunt.
universusque Israel in civitatibus suis.
marg.| UNIVERSUSQUE  ISRAEL. BEDA. Universum Israel non decem tribus tantum dicit, que quondam vocabantur Israel ad distinctionem duarum que vocabantur Iuda, sed omnes generaliter redeuntes, sive de Iuda et Beniamin sive de aliis tribubus. Nam decem tribubus in Assyrios translatis {t. 2 : Erfurt, f. 133va ; facsim. p. 266a} et Samaritis in terram eorum substitutis, quicumque remanserant reliquerunt, et fregerunt simulacra et integro corde Domino servire et in templo sacrificare ceperunt sicut scriptum est in Paralipomenonk. His ergo qui residui cum tribu Iuda et Beniamin, quibus sociati fuerant captivitati sunt, simulque reversi in patriam et in civitates suas quas vacuas cum agris et villis repererunt. Non enim eas cum ipsi in Babylone servirent, sicut nec duarum tribuum terras quisquam colonus intrarat. Celebravit enim terra sabbata sua cunctis diebus desolationis. Maior autem pars decem tribuum captivata ab Assyriis ultra medorum montes numquam rediit, nec si rediret, civitates suas ingredi posset quas possedere Samarite de quibus sibi promittunt Iudei quod regnante Christo suo cum ceteris sue gentis hominibus sint in Iudeam reversuri, et in toto48 orbe regnaturi. Allegorice. Sacerdotes, levite, cantores, ianitores, et Nathinnei, omnisque Israel in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per penitentiam correpti sunt sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt levite vel filii Israel, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicumque vero ita captivati sunt, ut numquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerent illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt ut numquam resipiscant, et aliis promissa sibi premia relinquant. Undel : «Memor esto unde excideris et age penitentiam, et prima opera fac, sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo» etc. Et alibim : «Tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam».
k 2Par. 34, 33.
l Cf. Apc. 2, 5.
m Apc. 3, 11.
48 toto] to/toto cacogr. Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Esr. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=18&chapitre=18_2)

Notes :