Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Esr. 3,1 

Iamque venerat mensis septimus et erant filii Israel in civitatibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 3,2 

Et surrexit Iosue1 filius Iosedech,
1 Iosue Ω Rusch Weber ] Iesue Clementina (1592)
et fratres eius sacerdotes, et Zorobabel
filius Salathiel et fratres eius,
et edificaverunt altare Dei Israel ut offerrent in eo
holocaustomata,
sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
Numérotation du verset 1Esr. 3,3 

Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos
per circuitum populis terrarum
et obtulerunt
super illud holocaustum Domino mane et vespere.
Numérotation du verset 1Esr. 3,4 

Feceruntque
sollemnitatem tabernaculorum,
sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum preceptum opus diei in die suo.
Numérotation du verset 1Esr. 3,5 

Et post hec holocaustum iuge, tam in calendis quam in universis sollemnitatibus Domini que erant consecrate et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino2.
2 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset 1Esr. 3,6 

A primo die mensis septimi
ceperunt offerre holocaustum Domino, porro templum Dei fundatum necdum erat.
Numérotation du verset 1Esr. 3,7 

Dederunt autem
pecunias
latomis
et cementariis,
cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque,
ut deferrent ligna cedrina de Libano
ad mare Ioppen3,
3 Ioppen] Ioppes Weber
iuxta quod preceperat Cyrus rex Persarum eis.
Numérotation du verset 1Esr. 3,8 

Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei
in Hierusalem,
mense secundo, ceperunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedech, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et levite, et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem,
et constituerunt levitas a viginti annis et supra, ut urgerent4 opus Domini.
4 urgerent] urguerent Weber
Numérotation du verset 1Esr. 3,9 

Stetitque Iosue filii eius et fratres eius, Cedmiel et filii eius, et filii Iuda, quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadab5, filii eorum et fratres eorum levite.
5 Enadab ΩJ Rusch ] Enadad ΩSM Weber
Numérotation du verset 1Esr. 3,10 

Fundato igitur a cementariis templo Domini,
steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et levite filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 3,11 

Et concinebant in hymnis, et confessione Domino, quoniam bonus quoniam in eternum misericordia eius super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
Numérotation du verset 1Esr. 3,12 

Plurimi etiam de sacerdotibus et levitis, et principes patrum, seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna, et multi vociferantes in letitia elevabant vocem.
Numérotation du verset 1Esr. 3,13 

Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris letantium, et vocem fletus populi, commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Esr. 3,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 133va ; facsim. p. 266a} Iamque venerat mensis septimus et erant filii Israel in civitatibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem.
marg.| IAMQUE  VENERAT  MENSIS  SEPTIMUS qui apud nos october pre ceteris legali observatione sollemnis, in quo etiam celebrata est dedicatio templi. Congrue ergo cum primo civitates suas intrassent, et mansiones sibi providissent, mox in Hierusalem confluxerunt, et altare construxerunt et eo tempore quo templum cum altari et omnibus vasis olim consecratum est, et quo ad diem consecrationis annuatim venire solebant.
marg.| Mystice. Septimus mensis gratiam Spiritus sancti significat. In hoc mense post captivitatem de civitatibus nostris in Hierusalem convenimus, cum ablatas sordes vitiorum post inchoationem bonorum operum maiore eiusdem spiritus gratia illuminamur, et in amore superne pacis que in vera unitate est accendimur. Hierusalem enim visio pacis dicitur.
Numérotation du verset 1Esr. 3,2 
Et surrexit Iosue1 filius Iosedech,
1 Iosue Ω Rusch Weber ] Iesue Clementina (1592)
marg.| ET  SURREXIT  IOSUE. De tribu sacerdotali que significat Christum verum sacerdotem, qui «in sanguine suo nos a peccatis lavit»a et «assistit nunc vultui Dei pro nobis»b.
a Cf. Apc. 1, 5.
b Cf. Rm. 8, 34.
et fratres eius sacerdotes, et Zorobabel
interl.| Christus, scilicet rex noster
filius Salathiel et fratres eius,
interl.| ut primi magistri
marg.| ET  FRATRES  EIUS  SACERDOTES etc. De quibus diciturc : «Ite nuntiate fratribus meis». Hi sunt in Ecclesia altiores et Christo familiarius inherentes Ecclesiam edificant. Toti etiam dicitur Ecclesied : «Vos autem genus electum, regale sacerdotium». Sunt enim electi membra summi sacerdotis, corpora sua offerentes hostiam vivame.
c Mt. 28, 10.
d 1Ptr. 2, 9.
e Cf. Rm. 12, 1.
et edificaverunt altare Dei Israel ut offerrent {t. 2 : Erfurt, f. 133vb ; facsim. p. 266b} in eo
interl.| quia sine eo non placent
holocaustomata,
interl.| mundo omnino abrenuntiantes et Christum sequentes
sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
interl.| per omnia viriliter et fortiter agentes
marg.| ET  EDIFICAVERUNT. BEDA. Magna provisione primo altare edificaverunt, ut quia templum nondum erat fundatum, haberent tamen ubi sacrificantes devotionem sue mentis ostenderent. Quod et nos hodie spiritualiter facimus, cum ante omnia in corde nostro fidem dominice incarnationis et passionis collocamus et auditoribus tradimus undef : «Non iudicavi me scire inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum». In hoc altari holocausta nostra, id est cogitationes et opera perfecta offerimus. Ita enim vota actionum nostrarum Deo patri placent, si sacramentis Christi participamus, si virtute Spiritus sancti quasi igne altaris incendimur. Holocaustum namque totum incensum dicitur, quo nomine sacrificia vocabantur, quorum nihil cedebat in humanos usus sed totum Deo dabatur, et summo igne consumebatur. Quibus vita fidelium exprimitur, qui nihil proprium querunt sed omne quod vivunt in famulatum Dei expendunt. Nec solum voluntatem corporis et anime pro Domino calcare, sed ipsam animam pro ipso {t. 2 : Erfurt, f. 133vb ; facsim. p. 266b} ponere gaudent, cum apostolis dicentesg : «Ecce reliquimus omnia et secuti sumus te» etc. Quibus respondeturh : «Omnis qui reliquerit domum aut fratrem aut sororem» etc. Hoc holocaustum in altari Dei offerendum est, quia nisi in fide Christi acceptum esse non potest. Multi enim philosophi propria reliquerunt et mundam ac pauperem vitam agentes holocaustum facere videbantur, sed hoc in altari Dei non fecerunt, quia voluptates reliquerunt sed «Christum apud Patrem advocatum non habuerunt»i.
f 1Cor. 2, 2.
g Mt. 19, 27.
h Mt. 19, 29.
i Cf. 1Io. 2, 1.
Numérotation du verset 1Esr. 3,3 
Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos
interl.| quia inceptis Deo devotis statim obsistit contradictio nefandorum vel spirituum vel hominum
per circuitum populis terrarum
interl.| non quorum «conversatio in celis est»j
j Cf. Phil. 3, 20.
marg.| BASES  SUAS etc. Corda scilicet electorum ad suscipienda fidei sacramenta preceptis magistorum quasi ferramentis fabrorum preparata. Bene autem unum altare, sed plures sunt bases que hoc portant quia «unus Deus, una fides»k sed multa fidelium corda, una veritatis regula instituta quasi in equalem sinum collecta communi devotione celestium sacramentorum onus portant. Qui aut minus instructis, nec vitia deserentibus fidei sacramenta committit, quasi altare Domini in terra sine basibus ponit, quia terrenis adhuc mentibus que sunt celestia tradit. Undel : «Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum» etc. Sicut enim Christus altare vocatur, quia ab iniquitatibus emendat et vota orationum Patri commendat, sic et lucerna quia in testa humanitatis lumen posuit divinitatis. Supponuntur autem bases altari et lucerne candelabrum, cum fideles corda et corpora ad exercendum operando quod credunt humili intentione submittunt.
k Cf. Eph. 4, 5.
l Mt. 5, 15.
et obtulerunt
interl.| tamen preceptis insistentes
super illud holocaustum Domino mane et vespere.
marg.| ET  OBTULERUNT  SUPER  ILLUD  HOLOCAUSTUM. BEDA.   Mane et vespere offerimus   holocaustum Domino super altare eius, cum stabilita in corde nostro fide ipsius integra devotione bonis actibus operam damus, et hoc   mane et vespere, cum scilicet meminimus initia salutifere intentionis ab illo accepisse, et non nisi per auxilium gratie eius inchoata perficere. Et ideo illi vota gratiarum in omnibus ardenti desiderio pie conversationis offerimus. Item   mane holocaustum facimus, cum pro accepto lumine spiritualis scientie Deo vicem bene vivendi impendimus.   Vespere vero cum pro requie sempiterna quam in illo post opera bona speramus, incessabili studio flagramus. Potest etiam ad litteram recte accipi nos   mane et vespere offerre   holocaustum, cum ita Deo placere omni tempore curamus, ut diluculo surgentes non prius ad agenda humane fragilitatis necessaria procedamus, quam igne divine caritatis inflammati devotis nos orationibus Domino commendemus, undem : «Mane oratio mea preveniet te». Similiter completis diei operibus non ante demus somnum oculis nostris, quam locum Domino in nobis orationum instantia consecremus iuxta illudn : «Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum sacrificium vespertinum».
m Ps. 87, 14.
n Cf. Ps. 140, 2 : “... manuum mearum...”.
Numérotation du verset 1Esr. 3,4 
Feceruntque
marg.| FECERUNTQUE. BEDA. Qui de Babylone in Hierusalem ascenderant, ardentes implere omnia mandata Domini hanc sollemnitatem celebrare cupiebant singulis diebus septimane que lex preceperat, implentes que nos spiritualiter implere convenit. Egressi enim sumus de Egypto per sanguinem agni, ut veniamus ad terram promissionis cum sacramento dominice passionis baptizati grave iugum prevaricationis abiecimus, ut «in libertatem glorie filiorum Dei»o adoptati regni celestis heredes simus. Manebamus autem in tabernaculis per desertum longo tempore euntes, donec veniremus ad patriam, cum in baptismo renuntiantes Satane, quasi regni Egypti, id est tenebrarum, et omnibus pompis atque operibus seculi, velut peregrinos viatores in mundo alterius vite, quam a Domino speramus cives nos esse promisimus. In memoria huius spei promissionis septimo mense debemus in tabernaculis manere et illustrante nos septiformi gratia Spiritus sancti tota die mundum velut arentem et extraneum deserere, et fixa intentione ad immarcessibilia paradisi gaudia properare, et hoc septem diebus id est toto presentis vite tempore que tot diebus voluitur. Singulis quoque diebus huius hebdomadis holocaustum facere debemus, et opus diei in die suo, oblationem scilicet totam incensam, in his que proprie ad divinum servitium pertinent, ut orationes et ieiunia opus vero diei in die suo in illis que ad fraterne, dilectionis obsequium attinent ut esurienti panem, sitienti potum, et huiusmodi ministrare hec nobis sollemnia tabernaculorum {t. 2 : Erfurt, f. 134ra ; facsim. p. 267a} mystice celebranda Paulus insinuabat, cum inter predicandum scenofactorie arti vacabat. Faciebat enim scenomata ut peregrinum se esse doceret et eos quos erudiebat pergrinari in hac vita in futuro autem patriam sperare undep : «Dum sumus in corpore peregrinamur a Domino», et alibi q : «Non habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus».
o Rm. 8, 21.
p 2Cor. 5, 6.
q Cf. Hbr. 13, 14.
{t. 2 : Erfurt, f. 134ra ; facsim. p. 267a} sollemnitatem tabernaculorum,
marg.| SOLLEMNITATEM. Que grece Scenophegia, id est fixio tabernaculorum, dicitur que incipit quinta decima die mensis septimi et durat septem diebus in quibus precepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre, quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine predicante legem Moyse, et crebro sibi Deo apparente diu exspectantes promissam requiem, ne umquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret.
sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum preceptum opus diei in die suo.
marg.| PER  ORDINEM. Quia quicquid inordinate geritur meritum perfectionis amittit, quia honor regis iudicium diligit. Que enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione iudicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.
Numérotation du verset 1Esr. 3,5 
Et post hec holocaustum iuge, tam in calendis quam in universis sollemnitatibus Domini que erant consecrate et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino2.
2 Domino] Deo Weber
interl.| quasi scilicet exceptis generalibus mandatis sponte Deo offerimus de quibus non precipiendo sed consulendo diciturr : «Si vis perfectus esse vade vende omnia que habes» etc. Et alibi suadendos : «Qui potest capere capiat».
r Mt. 19, 21.
s Mt. 19, 12.
marg.| IN  CALENDIS. Scilicet initiis mensium in ortu lune, a quo semper Hebrei menses incipiebant, nullos menses exceptis lunaribus habentes ; unde, pro calendis, Greci melius neomenias, id est novilunia, vocant. Si autem menses, propter dies triginta quibus implentur, significant plenitudinem operum lucis, quando in fide sancte Trinitatis decalogi precepta perficimus. Quid exordia mensium in quibus luna ut denuo luceat, nuper a sole dicitur accendi, nisi initia designant bone operationis que donante conditoris gratia quasi solis iustitie presentia percipimus ? Ob cuius significantiam divine illustrationis sine qua nihil boni inchoare vel perficere valeamus. Deus omnes calendas id est exordia mensium celebrari precepit, undet : «Canite initio mensis tuba in insigni die sollemnitatis». Bene autem dicitur, quia peracta festivitate tabernaculorum filii transmigrationis faciebant : H  olocaustum iuge etc., quia postquam animus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportet ut totum se impendat obsequio divine voluntatis.
t Ps. 80, 4.
Numérotation du verset 1Esr. 3,6 
interl.| spiritualis scilicet illustrationis
ceperunt offerre holocaustum Domino, porro templum Dei fundatum necdum erat.
marg.| A PRIMO  DIE. Ab exordio scilicet divine inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola que Domini sunt inardescit sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis predicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebreos septimus mensis novus annus vocatur, quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum caritatis impleant mandatum et canticum novum in edificatione domus Dei reddant.
marg.| Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Hierusalem, et congregatis omnibus Iosue Zorobabel cum fratribus suis altare edificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur, unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum, non sicut olim de ligno fabrefactum et aereis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum preparari. In libro enim Machabeorum de lapidibus factum dicituru : «Et acceperunt lapides integros secundum legem et edificaverunt altare novum secundum illud quod prius fuit».
u Cf. 1Mcc. 4, 47.
marg.| Notandum quod initium quinte etatis sicut quatuor precedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abelv primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis3 seculi primo hostiis pecorum tandem proprio cruore dedicavit. Secunde etatis ortum Noew oblatis Deo holocaustis de his que fuerant in arca consecravit. Tertiam etatem Melchisedechx et Abrahamy hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam etatem Davidz Domino consecravit, edificato altari in area Orne Iebusei et oblatis Deo holocaustis quibus eum quem populum numerando offenderat {t. 2 : Erfurt, f. 134rb ; facsim. p. 267b} placaret ubi Abraham perhibetur filium obtulisse et post edificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quinte nunc etatis exordium Iosue et Zorobabel edificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis iugo obtulerunt, et postea iugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Hec omnia in figura precesserunt eius qui in sexta etate hostia sue carnis totum mundum redemit.
v cf. Gn. 4, 4-8.
w Cf. Gn. 8, 20.
x Cf. Gn. 14, 18.
y Cf. Gn. 22, 1-13.
z Cf. 1Par. 21, 18-28.
3 nascentis] nascentts cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Esr. 3,7 
Dederunt autem
interl.| ut promptius operarentur
interl.| principes patrum
marg.| DEDERUNT. BEDA. Qui de captivitate liberati Hierosolymam venerunt, facere templum disposuerunt et postea fecerunt, sed prius posito altari quotidianis holocaustis Domino se commendaverunt, ut digne ipsum templum edificare mererentur. Qui ergo alios vult docere prius seipsum doceat ne ab Apostoloaa audiat : «Qui ergo alium doces, teipsum non doces». Undeab : «Castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis» etc. Recte ergo transmigrationis filii non alia sacrificia quam holocausta, id est totas incensas oblationes Deo obtulisse referuntur, quia necesse est ut totum se bene vivendo et a licitis etiam continendo creatori mancipet, qui male viventes cupit ab illicitis docendo compescere.
aa RM. 2, 21.
ab 1Cor. 9, 27.
marg.| Potest etiam dici quod edificato altari holocausta offerant Deo, sed nondum templum edificant, ut tam inter perfectos numerari queant, etsi nondum bona que cupiunt operandi vel perficiendi tempus vel facultatem accipiunt, ut Abraham iam fide perfectus erat cum nondum perfecisset opera. Undeac : «Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam». Cum vero filium super altare obtulit, quasi templo constructo perfectiora Deo holocausta reddidit. Singuli enim actus vel gressus pie devotionis ordines sunt lapidum politorum, quibus in corde nostro dilectam Deo habitationem construamus.
ac Gn. 15, 6 ; Rm. 4, 3 ; Gal. 3, 6 ;Iac. 2, 23.
marg.| Fundatio templi illos significat qui nuper conversi locum preparant Domino in se, undead : «Membra vestra templum est Spiritus sancti» etc.
ad Cf. 1Cor. 6, 19.
pecunias
interl.| virtutum scilicet exempla, vel scripturas quibus confortati non lassescant
latomis
interl.| predicatoribus lapidum cesoribus
marg.| LATOMIS. Mystice. B<EDA>. Latomi sunt in constructione domus Dei qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, quos dum firmiter inter alios consistere docent quasi quadrando aptant. Quocumque enim verteris quadratum stabit, et electorum mens dum inter adversa vel prospera manet immota, quadratam sibi inesse virtutis figuram monstrat. Unde arca Noe de lignis quadratis facta describiturae. Nam eamdem Ecclesiam quam templum de lapide factum et arca de lignis compacta figurat et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum.
ae Cf. Gn. 6, 14.
et cementariis,
interl.| qui cementa faciant ad conglutinandos lapides. Notanda pia populi sollertia de necessariis suis, vel materias emunt, vel operarios conducunt
marg.| CEMENTARIIS etc. Cementarii sunt item predicatores qui dum eos quos bonis operibus instituunt copula caritatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant cementi infusione coniungunt dicentesaf : «Ante omnia autem mutuam in vobis continuam caritatem habentes». Inde Paulus : «Super omnia autem habete caritatem quod est vinculum perfectionis»ag.
af 1Ptr. 4, 8.
ag Col. 3, 12-14.
cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque,
interl.| Tyrus et Sidon nobilissime Phenicis urbes Libano monti vicine
marg.| SIDONIIS  TYRIISQUE. Sidonii quoque et Tyrii predicatores representant qui homines in gloria quondam seculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu prime conversationis deiciunt ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum tortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesie exigunt. Unde in Psalmoah qui inscribitur : «In consummatione tabernaculi Vox Domini confringentis cedros».
ah Ps. 22, 1.5.
marg.| SIDONIIS  TYRIISQUE etc. Dant principes patrum Iosue scilicet et Zorobabel et fratres Sidoniis et Tyriis cibum, et oleum, ut deferant   ligna cedrina de Libano ad mare Ioppen , cum doctoribus ut predicare valeant spiritualia charismata que in Christo precesserunt emulanda commendant. Vel cum Christus qui in Iosue et Zorobabel signatur, verbi sui dona spiritualia partitur quibus intus illustrati fortiores efficiantur ad debellandam supernorum iactantiam et stultam sapientiam. Undeai : «Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum». Dantur ergo pecunie latomis, cementariis, et lignorum cesoribus {t. 2 : Erfurt, f. 134va ; facsim. p. 268a} cibus, potus, et oleum ut ad edificandum domum Dei materiam preparent cum predicatoribus divinitus gratia virtutum copia confertur, quibus adiuti ad corrigenda pravorum corda, et perceptioni bonorum aptanda sufficiunt.
ai Ps. 22, 5.
marg.| Sidoniis venatoribus qui vagos sensus retibus fidei Christo capiunt. Undeaj : «Faciam vos fieri piscatores hominum». Idem sunt angustiati quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes quia Dominus vicit mundumak.
aj Mt. 4, 19 ; Mc. 1, 17.
ak Cf. Io. 16, 33.
ut deferrent ligna {t. 2 : Erfurt, f. 134va ; facsim. p. 268a} cedrina de Libano
marg.| UT  DEFERRENT  LIGNA. Deferunt ligna excisa in mare, non mergenda, sed per illud   Ioppen que interpretatur ‘pulchritudo’ perferenda, cum doctores auditoribus ad fidem vocatis temptationes occursuras, sed fide superandas prenuntiant, ut prius vitiorum vel pravorum hominum feri fructus tollantur, et sic ad pulcra virtutum menia portumque perveniatur, velut prius diabolo draconi scilicet regi omnium que sunt in aquis, id est impiorum, qui in mari, id est seculi perturbationibus conversantur, renuntiemus, post ad pulchritudinem fidei veniamus qua sanctam Trinitatem et unam deitatem qua dispensationem incarnationis Christi, Ecclesie unitatem, peccatorum remissionem et carnis resurrectionem confiteamur, unde Petrus in hac civitate Thabitam suscitavital, quia in huius perfectione fidei et generalis Ecclesie per baptisma a morte peccatorum suscitamur, et cum post baptisma mortem peccati incurrimus, per eandem penitendo reviviscimus et per reconciliationem sacerdotum Ecclesie aggregamur.
al Cf. Act. 9, 36-41.
ad mare Ioppen4,
4 Ioppen] Ioppes Weber
interl.| hec est civitas maritima quadraginta fere millibus a Hierusalem remota
iuxta quod preceperat Cyrus rex Persarum eis.
marg.| IOPPEN. Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram que voluitam, facile obtinuit hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant.
am Cf. 3Rg. (1Rg.) 5, 1.
Numérotation du verset 1Esr. 3,8 
Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei
marg.| ANNO  AUTEM  SECUNDO. BEDA. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Hierusalem, hic vero quod anno secundo adventus eorum mense secundo opus templi inchoaverint patet, quia septem mensibus lapides, cementum, ligna et cetera necessaria paraverunt. Octavo autem incipiente mense operari ceperunt. Sex enim erant menses anni primi et septimus sequentis. Mystice autem septimus ad sabbatum pertinet, in quo Dominus conditor mundi ab operibus suis, vel Christus post passionem in sepulcro requievit. Octo ad primam sabbati, in quo resurrexit septem ad spem nostri sabbati post mortem. Octo respiciunt ad gaudium nostre perpetue beatitudinis. Quia ergo omnis electorum operatio, qui sunt domus Dei per gratiam spiritus incipit et perficitur, omnis respectu et intentione future quietis et immortalitatis peragitur, recte structores templi a septimo mense oblatis Deo holocaustis sumptus edificationi parare incipiunt quibus septem mensibus paratis octavo aggrediuntur opus nec alius in preparatione tanti operis ponitur numerus, quam ille qui septiformem gratiam spiritus qua operantes adiuvamur, vel quietem animarum aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus denuntiat.
in Hierusalem,
marg.| IN  HIERUSALEM. Locum scilicet templi quo templum edificare cupiebant. Falluntur enim Iudei qui dicunt numquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldeis fuisse subversum cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis.
mense secundo, ceperunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedech, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et levite, et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem,
marg.| ET  OMNES  QUI. Magna devotio totius populi, gaudebant enim se de captivitate rediisse et quantum superbe civitatis flagitia horrebant, tantum Hierusalem videre cupiebant decorem, quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum, debent edificare sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem vere pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui dicere noverunt, debet exigere qui scilicet ministri verbi id est levite a viginti annis et supra constituuntur, quia tales sunt ad predicandum constituti et preferendi qui Decalogum non solum faciendo auditoribus {t. 2 : Erfurt, f. 134vb ; facsim. p. 268b} ostendant, sed etiam puritate et integritate cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant.
et constituerunt levitas a viginti annis et supra, {t. 2 : Erfurt, f. 134vb ; facsim. p. 268b} ut urgerent5 opus Domini.
5 urgerent] urguerent Weber
marg.| A VIGINTI  ANNIS. Non est dubitandum ibi statum Ecclesie per spiritum sumere profectum, ubi et presules gradum suum rite custodientes populo magistros veritatis regulariter ordinant, et ipse populus ne a docendo cessent diligenter audiendo, et obtemperando compellunt. Sed socordia nostrorum temporum maiores simul et minores ledit, hos a predicando verbum, illos ab audiendo, utrosque a faciendo prepediens, quia minus pensamus quanta sit acerbitas demoniace captivitatis de qua eruti sumus, vel quanta sollemnitas ad quam vocamur superne Hierusalem matris omnium nostrum, cuius iam pignus accepimus. Sed intueamur eximia patrum opera, quo amplius de animi nostri pusillanimitate confundamur.
marg.| Notandum vero et crebrius memorandum quantum boni malum captivitatis attulit, de qua eruti tanta omnes intentione quanta numquam antea celestibus obsequiis instant. Sed et hodie multis qui in pace negligenter vixerant, subito errasse et pecasse profuit, dum post casum penitendo erecti vigilantius Deo serviunt, et qui pigri innocentia stabant et desides, post accidentem ruinam admoniti sunt sollertius contra hostis insidias accincti, ut qui nec propriam vitam curando offenderant redeuntes curam templi restaurandi habent, sed maxime levite et filii Iuda propter sacerdotalem simul et regiam Ecclesie dignitatem, que precipue templum edificant, quia omnes qui corda fidelium docendo vel bene vivendo instituunt, ad corpus veri regis et sacerdotis, id est Christi, pertinent. Unde et auctores operis Iesus de sacerdotali tribu Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.
Numérotation du verset 1Esr. 3,9 
Stetitque Iosue filii eius et fratres eius, Cedmiel et filii eius, et filii Iuda, quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadab6, filii eorum et fratres eorum levite.
6 Enadab ΩJ Rusch ] Enadad ΩSM Weber
marg.| STETITQUE  IOSUE. Non filius Iosedech scilicet, sed unus de levitis a viginti annis et supra constitutis ad regendum opus, de quibus fuit   Cedmiel et filii   Enadab qui pariter iniuncto operi cum filiis et fratribus curam adhibuerunt. Supra etiam in catalogo populi hi post sacerdotes primi levitarum memorantur, unde colligitur eos principes levitarum illius temporis fuisse. Bene   filii Iuda in medio levitarum ponuntur simul instaurando templo dantes operam, et propter eundem pietatis consensum quasi unum fecisse dicuntur, hic est enim imitandus ordo virtutis ut Ecclesiam omnes dicati Deo gradus et communis devotio populi pro se quisque edificet.
Numérotation du verset 1Esr. 3,10 
Fundato igitur a cementariis templo Domini,
marg.| FUNDATO  IGITUR. Mystice. Fundato a cementariis templo Domini stant sacerdotes in ornatu suo cum tubis, dum conversis ab errore peccatoribus et fundata in eis fide et dilectione Christi congaudent Ecclesiarum magistri et seipsos sollertius bonis operibus ornantes tubis doctrine salutaris insonant, ut exemplo virtutum et suasione verborum adiuvent bona cepta eorum, qui nuper penitendo ad gratiam Christi convenere vel alios docendo convertere. Stant et   levite ut laudent Deum in cymbalis, cum secundi ordinis ministri ad informatione neophytorum piis actibus suo conditori serviunt et hoc in mutue caritatis dulcedine. Cymbala enim que se ut resonent, invicem tangunt opera caritatis exprimunt, quibus se sancti alterutrum excitant in laudem. Laudant etiam per manum David regis, cum opera Christi que per carnem gessit, diligenter attendunt et imitantur quantum possunt.
steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et levite filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel.
marg.| STETERUNT  SACERDOTES  IN  ORNATU. Magna omnium personarum devotio ostenditur, cum fundato templo omnes iuxta gradum suum misericordiam Domini laudant. Sacerdotes quidem sanctis vestibus ornati, sicut adhuc stante templo consueverant tubis personantes, et cor populi ad suavitatem superne laudis accendentes. Levite in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes, populus communi clamore Deum laudando affectum cordis ostendens.
Numérotation du verset 1Esr. 3,11 
Et concinebant in hymnis, {t. 2 : Erfurt, f. 135ra ; facsim. p. 269a} et confessione Domino, quoniam bonus quoniam in eternum misericordia eius super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
marg.| ET  CONCINEBANT  IN  HYMNIS. In organis scilicet que ipse fecit vel psalmis quos instituit vel quia David in collocatione arce principem fecit ad confitendum {t. 2 : Erfurt, f. 135ra ; facsim. p. 269a} Domino Asaph et fratres eius ut verba dierum testantur de quo rursum dicitur quia filii eius sub manu ipsius erant prophetantes iuxta regeman. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David iuxta dispositionem eius hoc fecisse intelligendi sunt.
an Cf. 1Par. 25, 2.
Numérotation du verset 1Esr. 3,12 
Plurimi etiam de sacerdotibus et levitis, et principes patrum, seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna, et multi vociferantes in letitia elevabant vocem.
marg.| FLEBANT scilicet cernentes quantum pauperies illius temporis a magnifica quondam Salomonis potentia, qua prius templum fundatum est distaret, et prius templum pro suis sceleribus noverant esse destructum, cuius nec magnitudinem, nec decorem equipare valebant. Quod enim propheta dicitao : «Erit gloria domus istius novissime magis quam prime». Non ad magnitudinem vel ornatum domus, sed ad rem ipsam pertinet, quia maioris miraculi et evidentioris virtutis Dei erat, quod pauce captivorum reliquie inimicis etiam resistentibus tantum opus perfecerunt, quam quod rex opulentissimus nullum omnino adversarium habens cum adiutorio Cyri regis dilectissimi prout voluit fecit. Item maior gloria novissime domus quam prime, quia in priori domo cultores veteris Testamenti legum et prophetarum Scriptura populis predicabant. In secunda Christus et apostoli gratiam novi Testamenti et regni celestis introitum nuntiant.
ao Agg. 2, 10.
marg.| BEDA. Flebant in edificatione templi spiritualis fletus simul et letitia principibus nascitur. Gaudent enim doctores in salute penitentium sed lugent, quia umque penitenda commiserunt. Exultant ipsi de salute qui penitentia a morte anime surrexerunt. Lugent quia peccando perdiderunt. Letantur neophyti gratia redemptoris se collectos esse. Dolent, cum humano genere in primo se periisse parente, et quasi corrupto ab hostibus Dei templo - scilicet statu corporis et anime immortalis - in Babylonem, id est in confusionem presentis exilii, transmigrasse. Sed quia crescentibus bonorum profectibus crescit invidia malorum, nec inter augmenta piorum desunt temptamenta pravorum, qui vel bonum ficte ostendendo vel aperte malum ingerendo, sanctos ledere conentur recte subiungitur : Audierunt autem etc.
Numérotation du verset 1Esr. 3,13 
Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris letantium, et vocem fletus populi, commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Esr. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=18&chapitre=18_3)

Notes :