Biblia communis

Capitulum 2

Numérotation du verset Sir. 2,1 
Fili accedens {Erfurt, t. 3, f. 47va ; facsim., t. 2, p. 746a} servituti Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad temptationem
Numérotation du verset Sir. 2,2 
deprime cor tuum
et sustine
declina aurem et excipe verba intellectus
et ne festines in tempus
obductionis
Numérotation du verset Sir. 2,3 
sustine sustentationes Dei coniungere Deo
et sustine ut crescat in novissimo vita tua
Numérotation du verset Sir. 2,4 
omne quod tibi applicitum fuerit accipe
et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
Numérotation du verset Sir. 2,5 
quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
Numérotation du verset Sir. 2,6 
crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
Numérotation du verset Sir. 2,7 
metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
Numérotation du verset Sir. 2,8 
qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
Numérotation du verset Sir. 2,9 
qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
Numérotation du verset Sir. 2,10 
qui timetis Deum diligite illum et illuminabuntur
corda vestra
Numérotation du verset Sir. 2,11 
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
Numérotation du verset Sir. 2,12 
permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
Numérotation du verset Sir. 2,13 
quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
Numérotation du verset Sir. 2,14 
ve duplici {Erfurt, t. 3, f. 47vb ; facsim., t. 2, p. 746b} corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
Numérotation du verset Sir. 2,15 
ve dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
Numérotation du verset Sir. 2,16 
ve his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et diverterunt in vias pravas
Numérotation du verset Sir. 2,17 
et quid facietis cum inspicere ceperit Deus
Numérotation du verset Sir. 2,18 
qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
Numérotation du verset Sir. 2,19 
qui timent Dominum inquirent que beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
Numérotation du verset Sir. 2,20 
qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
Numérotation du verset Sir. 2,21 
qui timent Dominum custodiunt
mandata illius et patientiam
habebunt usque ad inspectionem illius
Numérotation du verset Sir. 2,22 
dicentes si penitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
Numérotation du verset Sir. 2,23 
secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Sir. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 03/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=32&chapitre=32_2)

Notes :