Capitulum 1
Numérotation du verset
Hab. 1,1
Onus
quod vidit
Abacuc
propheta.
Numérotation du verset
Hab. 1,2
Usquequo Domine clamabo et non exaudies ?
Vociferabor
ad te
vim
patiens
et
non salvabis ?
Numérotation du verset
Hab. 1,3
Quare
ostendisti mihi iniquitatem
et laborem
videre predam et iniustitiam1
1 predam et iniustitiam Σ Λ O M Φ
Rusch Clementina
] preda et iniustitia
Weber
contra me ?
Quare respicis contemptores
et taces
conculcante
impio
iustiorem se ?
Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptilia
non habentia ducem.2
2 Quare respicis... ducem
R
A
ΩS ΩJ
Rusch Ed1540 Ed1583 Sixtina
]
om. Cor1
(hos duos versus hebr. et multi et Ieronymus non habent hic, set in fine capituli ubi glosa debet esse que hic est)
Cor2
(
ET INIUSTITIAM CONTRA ME! FACTUM EST IUDICIUM
: nichil est interponendum sed quod solet hic poni inferius habet locum)
Cor3
(
ET INIUSTITIAM CONTRA ME ET FACTUM EST IUDICIUM
: nichil est interponendum sed quod solet hic ponit inferius habet locum; Glose tamen exponunt hic)
Clementina Weber
Et factum est iudicium
et contradictio potentior ?
Numérotation du verset
Hab. 1,4
Propter hoc lacerata est lex
et non pervenit usque ad finem iudicium.
Quia impius
prevalet adversus iustum
propterea
egreditur iudicium perversum.
Numérotation du verset
Hab. 1,5
Aspicite
in gentibus et videte et admiramini
et obstupescite
quia opus factum est
in diebus vestris
quod nemo
credet
cum narrabitur.
Numérotation du verset
Hab. 1,6
Quia ecce ego
suscitabo Chaldeos
gentem amaram
et velocem
ambulantem
super latitudinem terre
ut possideat tabernacula non sua.
Numérotation du verset
Hab. 1,7
Horribilis et terribilis est
ex semetipsa iudicium et onus eius egredietur.
Numérotation du verset
Hab. 1,8
Leviores
pardis equi eius et velociores lupis vespertinis
et diffundentur equites eius. Equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila
festinans ad comedendum.
Numérotation du verset
Hab. 1,9
Omnes ad predam
venient, facies eorum ventus urens.
Et congregabit quasi arenam captivitatem
Numérotation du verset
Hab. 1,10
et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt.
Ipse super omnem munitionem ridebit
et
comportabit aggerem
et capiet eam.
Numérotation du verset
Hab. 1,11
Tunc
mutabitur spiritus
et
pertransibit
et corruet.
Hec est fortitudo eius Dei sui.
Numérotation du verset
Hab. 1,12
Numquid non tu a principio Domine Deus meus
Sancte meus
et non moriemur
Domine in iudicium posuisti eum
et fortem ut corriperes fundasti eum.
Numérotation du verset
Hab. 1,13
Mundi sunt oculi tui
ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare non3 respicis super iniqua4 agentes et taces devorante impio iustiorem se.
3 non]
om.
Ed1530
Clementina
cum hebr. et graec.
|
4 iniqua] inque
Weber
|
Numérotation du verset
Hab. 1,14
Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem.
Numérotation du verset
Hab. 1,15
Totum
in hamo sublevavit,
traxit illud
in sagena sua
et congregavit in rete suuum5. Super hoc letabitur et exultabit,
5 suum] suo
Weber
Numérotation du verset
Hab. 1,16
propterea immolabit sagene sue et sacrificabit reti suo
quia in ipsis
incrassata est pars eius et cibus eius electus.
Numérotation du verset
Hab. 1,17
Propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Hab. 1,1
Onus
quod vidit
Abacuc
propheta.
marg.|
ONUS
QUOD
VIDIT.
Massa
apud Hebreos ponitur, id est grave onus eo quod eos adversus quos videtur premat, nec cervicem elevare sinat. D
Numérotation du verset
Hab. 1,2
Usquequo Domine clamabo et non exaudies ?
Vociferabor
ad te
vim
patiens
et
non salvabis ?
Numérotation du verset
Hab. 1,3
Quare
interl.|
quare
tamdiu vivo ut videam innumera1 mala ? M
1 innumera]
om. Ar76
ostendisti mihi iniquitatem
et laborem
videre predam et iniustitiam2
2 predam et iniustitiam Σ Λ O M Φ
Rusch Clementina
] preda et iniustitia
Weber
contra me ?
Quare respicis contemptores
et taces
conculcante
impio
iustiorem se ?
Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptilia
interl.|
unde Boethiusa : «Hominum solos respuis actus»AA
a Cf.
Boethius,
Philosophiae consolatio, 1, carmen 5, versus 25 : « Omnia certo fine gubernans / hominum solos respuis actus / merito rector cohibere modo ».
non habentia ducem.4
4 Quare respicis... ducem
R
A
Ar76
ΩS ΩJ
Rusch Ed1540 Ed1583 Sixtina
]
om. Cor1
(hos duos versus hebr. et multi et Ieronymus non habent hic, set in fine capituli ubi glosa debet esse que hic est)
Cor2
(
et iniustitiam contra me! factum est iudicium
: nichil est interponendum sed quod solet hic poni inferius habet locum)
Cor3
(
et iniustitiam contra me et factum est iudicium
: nichil est interponendum sed quod solet hic ponit inferius habet locum; Glose tamen exponunt hic)
Ed1455
Clementina Weber
Et factum est iudicium
et contradictio potentior ?
marg.|
ET
FACTUM
EST
IUDICIUM. Adhuc loquitur propheta vel populus, quod contra se, non veritate sed potentia iudicatur. AE
marg.|
Communis sanctorum querela ad Deum : cur iudices seculares, acceptis muneribus, damnent insontem et liberent reum ? Sed et principes Ecclesie propter munera lacerant legem. Sed non debemus super hoc turbari. Videntes a principio mundi, ab impio Cain occisum Abel iustum, exulante Iacob regnante in domo patris Esau. Ipse quoque contra quem hec querela dirigitur a Iudeis crucifigitur et Barrabas latro eruitur.AF
marg.|
HIERONYMUS. Nemo miretur si que super Chaldeis iuxta litteram in malum interpretati sumus iuxta tropologiam videantur sonare clementiam. Historia stricta est et evagandi non habet facultatem. Tropologia est libera et his tantum legibus circumscripta ut pietatem sequatur intelligentie sermonisque contextum. Nec in rebus multum inter se contrariis violenta sit copulandis. AG
b
b
¶Fons :
Hieronymus,
Commentarii in prophetas minores (Hab. 1), CCSL 76A, lin. 295-310 sqq. : « si quae igitur fuerint, uel in sermonibus, qui promittunt altitudinem et magnitudinem se habere contrariam ueritati, munitiones, uel in omni gloria atque diuitiis et fortitudine, quae laudatur in saeculo, omnia destruentur, et sermo dei uniuersae munitioni inludet. et mittet aggerem, et obtinebit eam per aggerem, et terrena quae profert, arguens eam fragilitatis in his quibus sibi uidebatur prius aliquid habere fortitudinis. cum autem hoc fuerit expletum, tunc spiritus conuertetur, et nequaquam puniet ut ante punierat, sed pertransiens peccatores rogabit pro eis, et reconciliabit eos pristino domino, in quibus omnibus ostenditur fortitudo, quae tanta perfecerit, dei nostri. cernitis quam confragosa loca sint, et aduersa historiae ueritati. et quomodo ea quae secundum
litteram super chaldaeis interpretati sumus, nunc iuxta tropologiam uideantur sonare clementiam et libertatem eorum qui de chaldaeorum manibus euaserint. historia stricta est, et euagandi non habet facultatem. tropologia libera, et his tantum legibus circumscripta, ut pietatem sequatur intellegentiae, sermonis que contextum nec in rebus multum inter se contrariis uiolenta sit copulandis ». [MM2021]
Numérotation du verset
Hab. 1,4
Propter hoc lacerata est lex
interl.|
acceptis muneribus contra insontes ut magis peccatum divitis quam veritas pauperis defendaturAH
et non pervenit usque ad finem iudicium.
Quia impius
prevalet adversus iustum
propterea
egreditur iudicium perversum.
marg.|
IUDICIUM
PERVERSUM. Perversum videtur ut Iosias rex iustus a rege Egyptio trucidetur, ut Daniel et tres pueri serviant et Babylonius imperet, et Balthasar inter concubinas potet in phialis Dei. AN
Numérotation du verset
Hab. 1,5
Aspicite
in gentibus et videte et admiramini
et obstupescite
quia opus factum est
in diebus vestris
quod nemo
credet
cum narrabitur.
marg.|
ASPICITE
IN
GENTIBUS. Vox Domini respondentis contra predicta. Quasi : Ne putetis soli Israeli hanc iniquitatem a Chaldeis inferri, sed etiam omnibus nationibus per circuitum, et ipsos Chaldeos videte tantum valituros et postea ruituros ut si quis predixerit quod futurum est pro rei magnitudine videatur incredulum. AX
marg.|
Allegorice. Minatur Deus contra contemptores sue providentie, se suscitaturum angelos pessimos per quos inferat5 cruciatus, vel peccantibus hominibus vel animabus pessimorum hominum. Hi sunt amari et nulli parcentes, et veloces cito quod imperatur implentes et ambulant6 super latitudinem terre. Latitudo terre sunt carnales quia7 lata via ad mortem tendunt. Hos calcant demones ut possideant animas que merito rationis Dei sunt, sed per culpam fiunt demonis. Qui est terribilis propter multa et varia supplicia que infert. Sed ex seipso id est ex propria iniquitate damnabitur. Sed, si aliquis per penitentiam ab eo ad Deum conversus fuerit, onus id est iugum diaboli8 effugiet, et prebens tergum Deo sessori erit vel otior lupis et pardis id est hereticis et raptoribus, et equites id est ipsi demones quos prius ferebat depositi allidentur. Quia ipsi equites id est diaboli de longe venerant, rem non suam usurpantes quibus deiectis equi liberati non contenti cursu, assument volatum aquile, ut carnibus sermonis Dei vescantur, et alios sibi incorporent, facies eorum quasi ventus urens,
{t. 3 : Erfurt, f. 282rb ; facsim., p. 419b}
quia nulla malitia ei resistere poterit. Tunc sermo divinus congregabit ad unam fidem omnes qui quasi arena a Chaldeis captivabantur, et triumphabit de diabolo9 vel pravis hominibus a regno suo deiectis, et tyranni ridiculi eius erunt potentia malorum superata vertitur in derisum. Ipse super omnem munitionem ridebit. Quicquid in sermonibus vel divitiis seculi altum et forte laudatur sermo Dei destruet et illudet et mittet aggerem fragilitatis arguendo. Tunc mutabitur spiritus ne puniat sicut punierat sed pertansibit peccatores rogans pro eis et reconcilians Deo, hec est fortitudo eius divini sermonis vel Christi, quam habet a Deo suo ad deicienda omnia mala. AY
5 inferat] infert
Ar76
6 ambulant] ambulantes
Ar76
7 quia] qui
Ar76
8 diaboli] eius
Ar76
9 diabolo] diabolis
Ar76
Numérotation du verset
Hab. 1,6
Quia ecce ego
{t. 3 : Erfurt, f. 282rb ; facsim., p. 419b} suscitabo Chaldeos
gentem amaram
et velocem
ambulantem
super latitudinem terre
interl.|
"Spatiosa est via que ducit ad mortem"c, non enim ambulant Chaldei per angustam viam que ducit ad vitamBG
c Cf. Mt. 7, 13 : « Intrate per angustam portam quia lata porta, et spatiosa via est que ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam".
ut possideat tabernacula non sua.
marg.|
TABERNACULA. Non est opus eius arare terram sed vivere rapto et possidere urbes non suas.BH
Numérotation du verset
Hab. 1,7
Horribilis et terribilis est
ex semetipsa iudicium et onus eius egredietur.
marg.|
ET
SEMETIPSA. De sua gente non de aliena, constituet principes et potestates, et gladius eius non habebit satellites aliarum gentium. Vel sicut fecit fiet ei, sicut vastavit vastabitur.BK
Numérotation du verset
Hab. 1,8
Leviores
pardis equi eius et velociores lupis vespertinis
interl.|
lupi seviores sunt vicina nocte, ad rabiem concitati fame diurnaBM
et diffundentur equites eius. Equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila
festinans ad comedendum.
Numérotation du verset
Hab. 1,9
Omnes ad predam
venient, facies eorum ventus urens.
marg.|
VENTUS
URENS. Ad cuius flatum virentia cuncta marcescunt sic ad aspectum Chaldeorum omnia vastabuntur.BQ
Et congregabit quasi arenam captivitatem
interl.|
Tantus erit numerus captivorum et prede ut hyperbolice arene possit equariBR
Numérotation du verset
Hab. 1,10
et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt.
interl.|
quia Nabuchodonosor in universo orbe regnabit et reges ante currum ductos, derisui habebit et inter delicias computabitBS
Ipse super omnem munitionem ridebit
interl.|
urbes natura locorum et viribus hominum10 munitasBT
10 hominum]
om. Ar76
marg.|
IPSE
SUPER
OMNEM. Tante erit superbie ut naturam locorum et robora exercituum superare contendat. BU
[
et
comportabit aggerem
interl.|
apud Tyrum iacto aggere in mari, de insula pene insulam fecitBW
et capiet eam.
Numérotation du verset
Hab. 1,11
Tunc
mutabitur spiritus
interl.|
in superbiam ut Deum se esse credat faciens sibi statuam aureamCA
et
pertransibit
et corruet.
Hec est fortitudo eius Dei sui.
marg.|
HEC
EST
FORTITUDO
EIUS. Ironice. Quasi hec est fortitudo eius quam dedit ei Bel deus suus, ad cuius culturam omnes cogebat. CE
Numérotation du verset
Hab. 1,12
Numquid non tu a principio Domine Deus meus
Sancte meus
et non moriemur
Domine in iudicium {t. 3 : Erfurt, f. 282va ; facsim., p. 420a} posuisti eum
interl.|
ad iudicandum ut ipse sit inimicus et ultor, et per illum corripias quicumque peccaverint tibiCK
et fortem ut corriperes fundasti eum.
marg.|
Domine in iudicium
. Aliter12 : Suscitatur contra incredulos natio demonum, amara ad puniendum et ubique presens ambulat, ubicumque est latitudo terre ut possideat in quibus Christus debuit habitare, ex semetipsa iudicium et onus eius13 egredietur. Non autem frangitur nisi cum magnitudine iniquitatis et pondere granata ad consummationem venerit. Equi eius et equites sicut pardi et lupi sanguinem sitiunt, et predas desiderant, et dum non sperantur {t. 3 : Erfurt, f. 282va ; facsim., p. 420a} de longe cito veniunt, volant ut aquila que inter sidera ponere vult nidum et festinat ad predam. Nullus enim demonum parcit, quicquid aspexerint volunt urere, et congregabit quasi aquila princeps demonum deceptos a suis, hinc inde suscipiet quasi arenam, et multos qui potenter videbantur contra eum exercere tyrannidem eiciendo ab obsessis corporibus14 subiiciet sibi et ridebit et quicquid munitum et forte videbitur15, nitetur evertere. Comportabit aggerem in gestis terrenis operibus facile, evertet munitionem Post hanc victoriam conmutabitur spiritus eius, et pertransibit os eius usque ad celum quia faciet se Deum et post corruet et ruina eius ostendet quam fortis eius divinitas fuerit, audiens ergo16 hec propheta quod tantus sic sit destruendus, cum se vel eos ex quorum persona propheta loquebatur, conquerens iustos esse memorasset, nunc blandiens dicit : Ergo ne tu a principio es Domine ? Quod non capimur a tanto hoste, tue est clementie. Tu enim Domine constituisti eum quasi carnificem et fortem fecisti, ut vel nullus vel rarus ei possit resistere. CN
CN
¶Codd. :
Ar76
(
74v
)
Rusch
| ponere vult]
inv.
Ar76
| volunt urere]
inv.
Ar76
| faciet se - Deus]
inv.
Ar76
| eius divinitas]
inv.
Ar76
12 Aliter] + M<oraliter>
Ar76
13 et onus eius]
om. Ar76
14 corporibus]
om. Ar76
15 videbitur] videbatur
Ar76
16 ergo] igitur
Ar76
marg.|
Ex responsione Domini17 intelligens propheta ideo Nabuchodonosor contra Iudam, vel diabolum contra credentes accipere potestatem, ut corripiat eos et post correptionem ipse quoque puniatur18 in fine respondet Domino blandientis et penitentis affectu, Domine nesciebam Nabuchodonosor vel diabolum tantam in mundo accepisse potestatem quorum viribus nemo potest resistere, sed tamen inter eos dat nobis misericordia tua vivere. CO
17 Domini] Domine
Ar76
18 puniatur] puniat
Ar76
marg.|
Allegorice.19 Redit ad generalem querimoniam cur, Deo providente, diabolus in mundo tantum dominetur, cum superioribus sic iungitur : novi Domine quia te protegente non morimur et per adversarium quasi per carnificem corripis non occidis nec placeat tibi aliquid iniusti, sed tamen invenire non possum causam. Cur iniustus Caim, iustum Abel occiderit. Cur20 cetus non solum minores pisces, sed etiam Ionam prophetam devoravit. Nec dico aliquem in tuo conspectu iustum, sed tamen iustior est qui affligitur quam qui affligit, debuisset igitur21 iustiori subiici. Cum autem sis omnium Dominus, necesse est ut facias quod sine te fieri non potest. CP
CP
¶Codd. :
Ar76
(
74v
)
Rusch
| placeat tibi]
inv.
Ar76
| Caim] Cain
Ar73
| devoravit] devoraverit
Ar76
19 Allegorice]
om. Ar76
20 Cur] Et
praem.
Ar76
21 igitur] ergo
Ar76
Numérotation du verset
Hab. 1,13
Mundi sunt oculi tui
ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare non22 respicis super iniqua23 agentes et taces devorante impio iustiorem se.
22 non]
om.
Ed1530
Clementina
cum hebr. et graec.
23 iniqua] inque
Weber
marg.|
MUNDI
SUNT. Scio quia malum non libenter aspicis, nec potest quisquam de tua dubitare iustitia, sed tamen cur pateris ab impio Nabuchodonosor opprimi iustum Israel, qui et si non ex toto iustus, tamen24 iustior est opprimente. Sicut pisces et irrationabilia animalia que non habent ducem subiacent viribus fortiorum sic homo rationalis ad imaginem tuam factus non valet resistere corporeis viribus idolatrarum.CR
24 tamen]
om.
Ar76
marg.|
Scit propheta quod angeli singulorum quotidie vident faciem patris, nec de Deo aliquid male sentit, sed humanam impatientiam in se exprimit.CS
Numérotation du verset
Hab. 1,14
Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem.
Numérotation du verset
Hab. 1,15
Totum
in hamo sublevavit,
traxit illud
in sagena sua
et congregavit in rete suuum25. Super hoc letabitur et exultabit,
25 suum] suo
Weber
marg.|
TOTUM
IN
HAMO. Quia pisces nominaverat, metaphoram piscium servat ut quomodo piscator mittit hamum, rete et sagenam ut quod hamus non capit rete capiat, et quod rete evadit, sagena latiori circumdetur {t. 3 : Erfurt, f. 282vb ; facsim., p. 420b} ita Babylonii humanum genus predam suam fecerunt. CZ
marg.|
Allegorice. Diabolus qui cuncta vastat, misit hamum cui adhesit Adam26* et ita traxit eum de paradiso reti suo et cooperuit eum sagenis suis27 id est variis falaciis. Ideo letabitur esse aliud quam preceptum Domini, et immolabit non hamo qui perversus sermo intelligitur, et adhuc in principio constitutus, sed reti suo quia in ipso pingues hostias comprehendit, quia per unum hominem peccatores constituti sunt plurimi et cum Adam etiam sancti de paradiso eiecti sunt28. Unde et cibi eius electi sunt et quia primum hominem decepit, universum genus humanum interficere non cessat. DA
26 Adam Ar76] Adãi finis linee
Rusch
(
cacogr.
)
27 suis]
om.
Ar76
28 e. s.]
inv.
Ar76
marg.|
Potest et de hereticis accipi qui perversa multiplicique doctrina quasi hamo et reti et sagenis multos pisces capiunt et multa reptilia comprehendunt. Unde letantur et sermonem suum quo decipere et suadere potuerunt quasi Deum adorant, colunt et poliunt, per quem sciunt a se tantas victimas interfectas, et tot potentes deceptos quos pinguem partem et electas escas nominat. Ideo sicut bestie que semel gustatum sanguinem semper sitiunt expandunt rete id est totum studium suum ut plures interficiant. DB
Numérotation du verset
Hab. 1,16
propterea immolabit sagene sue et sacrificabit reti suo
interl.|
idolo quod fecit in campo Duran et simulacro belis cui quasi grandi sagene, immolavit pingues victimas, id est omnes gentes victas ad cultum eius cogensDC
quia in ipsis
incrassata est pars eius et cibus eius electus.
interl.|
opinione sua ; putabit enim se habere divitias quando principes et reges suo subiugabit imperio quas escas electas vocatDE
Numérotation du verset
Hab. 1,17
Propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet.
interl.|
Quia semel opulenta piscatione saturatus est et suam sagenam, id est suum exercitum, replevit non cessat gentes impugnare et iugulare.DG
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hab. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=47&chapitre=47_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hab. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=47&chapitre=47_1)
Notes :