Glossa ordinaria

<47.1b> Prologus ‘Quatuor prophete’

Incipit prologus in Abacuc prophetam. - Quatuor prophete, in duodecim prophetarum volumine, sunt e quibus tres in principio «lemma1«id est pondus, titulum habent : Naum, Abacuc et Malachias.2 a Porro Zacharias in medio3 et circa finem duos huiusmodi4 ponit titulos e quibus unus est «Onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius»b, alter in fine : «Onus verbi Domini super Israel».
a Za. 12, 1.
b Za. 9, 1.
1 lemma] scrips. cum graeco et Hieronymo (λῆμμα), lemna cacogr. Rusch , massa cum hebreo Bruyne (R), om. Bruyne (T) |
2 lemma... Malachias] Naum Abbacuc et Malachias eanam [ imitatio hebraicarum litterarurum ] {lemna} id est pondus tytulum habent |
3 medio] medium Ar76 |
4 huiusmodi] huiuscemodi Ar76 Bruyne |

<47.1b> Prologus ‘Quatuor prophete’

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 281rb ; facsim., p. 417b} Incipit prologus in Abacuc prophetam. - Quatuor prophete, in duodecim prophetarum volumine, sunt e quibus tres in principio «lemma1«id est pondus, titulum habent : Naum, Abacuc et Malachias.2 a Porro Zacharias in medio3 et circa finem duos huiusmodi4 ponit titulos e quibus unus est «Onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius»b, alter in fine : «Onus verbi Domini super Israel».
a Za. 12, 1.
b Za. 9, 1.
1 lemma] scrips. cum graeco et Hieronymo (λῆμμα), lemna cacogr. Rusch , massa cum hebreo Bruyne (R), om. Bruyne (T)
2 lemma... Malachias] Naum Abbacuc et Malachias eanam [ imitatio hebraicarum litterarurum ] {lemna} id est pondus tytulum habent Ar76
3 medio] medium Ar76
4 huiusmodi] huiuscemodi Ar76 Bruyne
interl.| + huius prologi pars ad introitum, pars ad litteram pertinet libri A
prol.| De Naum orationibus tuis iam liber unus editus est. De Zacharia et Malachia si vita comes fuerit disseretur5. Nunc Abacuc habemus in manibus6 qui, vel ex eo quod amabilis Domini est, vocatur7 amplexatio, vel quod in certamen et luctam - et ut ita dicam - amplexum8 cum Deo congreditur amplexantis, id est luctantis, sortitus est nomen. Nullus enim tam diu9 audaci voce ausus est Deum ad disceptationem iustitie provocare et dicere ei10. Cur in rebus humanis et11 mundi istius pompa12 tanta rerum versatur iniquitas ?"Usquequo Domine clamabo et non exaudies13, vociferabor 14 ad te vim patiens et non salvabis ? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre ? Lacerata est lex et15 non pervenit usque16 ad finem17 iudicium quia impius prevalet adversus iustum. Et18 ideo egredietur19 iudicium perversum"c. Vides quam20 temeraria vox sit et quodammodo blasphemantis creatorem suum ad21 iudicium provocare et vas fragile adversus figulum, cur tale vel tale factum sit disputare. Necnon et hoc animadvertendum quod assumptio vel pondus, que gravia iam22 esse diximus23, prophete visio est et adversum Montani dogma perversum intelligit24 quod videt nec amens loquitur nec25 more insanientium feminarum
c Hab. 1, 2-4.
5 De Naum... disseretur Rusch cum Hieronymo] De Naum iam liber orationibus tuis editus est et de Zacharia... disseretur Ar76, om. Bruyne
6 Nunc... manibus] Sanctus igitur Abacuc Bruyne
7 vocatur] vocatus Bruyne
8 amplexum] amplexu Bruyne
9 diu] om. Ar76 Bruyne
10 ei Ar76 Rusch Bruyne (R)] om. Bruyne
11 et] + in Bruyne
12 pompa Rusch Bruyne (M)] πο Λ τεία Bruyne , itoaiata cacogr. Bruyne (T), ΠΟΛITIA Ar76
13 Usquequo... exaudies Bruyne cum Ab. 1, 2] om. Rusch
14 Vociferabor Rusch cum Edmaior. ] vociferabo Bruyne
15 et] om. Ar76 Bruyne
16 usque Rusch Bruyne (T)] Bruyne
17 finem] + usque Bruyne
18 Et] om. Bruyne
19 egredietur Rusch Bruyne (R)] egreditur Ar76 Bruyne
20 quam] quod Ar76
21 quam] quod Bruyne , quid Bruyne (T)
22 iam] om. Ar76 Bruyne
23 diximus] om. Bruyne , constat {vel diximus} Ar76
24 intelligit] intellegi Bruyne
25 nec] + in Ar76 Bruyne
interl.| + id est phitonissarum B
prol.| dat sine mente sonum. Unde et Apostolus iubet ut si prophetantibus {t. 3 : Erfurt, f. 281va ; facsim., p. 418a} aliis, alii fuerit revelatum, taceant qui prius loquebantur. Et statim, inquit, non est26 dissensionis Deus27 sed pacis. Ex quo28 intellegitur, cum quis ex voluntate reticet29, et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum velit. Qui30 autem in extasi 31, id est invitus32 loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet. Illud quoque disce - quia semel a me violenter exigis, ut quasi gradus quosdam, et scalas ad altiora nitenti, historiam tibi interpreter33 - prophetiam esse contra Babylonem, et Nabuchodonosor regem34 Chaldeorum, ut quomodo prior propheta Naum, quem Abacuc sequitur, vaticinium habuit contra Niniven et Assyrios, qui vastaverunt decem tribus, que vocantur Israel, ita Abacuc prophetiam habeat adversus Babylonem et Nabuchodonosor, a quibus Iudas et Hierusalem templumque subversa sunt. Et ut scias eo tempore fuisse Abacuc, quo iam due tribus que vocabantur Iuda, ducte erant in captivitatem, Daniel te docere poterit, ad quem in lacum leonum Abacuc cum prandio mittitur, quamquam apud Hebreos hec ipsa non legatur historia. Igitur sive quis recipit scripturam illam, sive non recipit, utrumque pro nobis est. Aut enim recipit et iam post factam rem liber Abacuc texitur, aut non recipit et quasi propheta scribit que ventura cognoscit35. Item36 secundum litteram causatur adversum Deum propheta cur Nabuchodonosor templum vastet et Iudam, cur Hierusalem quondam urbs Domini destruatur ? Quare clamet populus et non audiatur ? Vociferetur ad Dominum oppressus a Chaldeis et non salvetur ? Quare etiam ipse propheta, vel populus ex persona cuius loquitur37, ad hoc vixerit, et hucusque perductus sit, ut iniquitatem hostium et suum viderit laborem ? Cur iniustitia prevaleat adversum se ? Et hec38 dicit pre mentis angustia, nesciens aurum in igne conflari, et tres pueros de camino puriores exisse quam intraverant. Sed et hoc39 generaliter accipere possumus quod ex persona humane impatientie loquatur ut40 in querulam vocem et plenam doloris erumpat dicens41 : Quare respicis contemptores et taces, conculcante impio iustiorem se42. Hec autem loquitur nesciens43 iudicia Dei investigabilia, et profundum divitiarum sapientie et scientie eius, quod non ita videat Deus ut videt homo. Homo tantum presentia respicit, Deus futura et eterna cognoscit. Et quomodo si egrotus et estuans febribus aquam frigidam postulet, et dicat ad medicum : vim patior, crucior44, exanimor; usquequo et medice clamabo et non exaudies ? Et respondeat ei sapientissimus et clementissimus medicus : scio quo tempore debeam quod postulas dare; non misereor modo quia misericordia ista crudelitas est, et voluntas tua contra te petit. Ita et Dominus45 noster sciens clementie sue pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem, ut eum probet et magis provocet ad rogandum {t. 3 : Erfurt, f. 281vb ; facsim., p. 418b} et quasi igne excoctum iustiorem et puriorem faciat. Quod intelligens Apostolus, secundum id quod misericordiam est consecutus a Domino, aitd : “Non46 deficiamus in tribulationibus”, et benedicimus47 Deum in omni tempore, et scit quia “qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit”e. Et gloriatur in labore et dolore et cum Ieremia dicit : tribulationem et miseriam invocabo ut quomodo alius invocat Deum, sic sanctus vir et bellator invictus, ad exercendum se et probandum, tribulationem et miseriam venire48 desiderat49.C f
d Cf. Eph. 3, 13 : « Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis que est gloria vestra ».
e Mt. 10, 22 ; Mt. 24, 13.
f Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Ab.), CCSL 76A, excerpta ex prol., lin. 15 (Quattuor autem prophetae...) usque ad lib. 1, cap. 1, lin. 51, potius quam   De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.8, p. 140-141 (T = Sankt Gallen, 238 ; R = Paris, BnF, lat. 6 ; M = Philips 1659 sparsim collatum ). Repertorium biblicum, n° 531.
26 inquit - non est] inv. Ar76
27 Deus] Dominus Ar76
28 quo] qua re Ar76
29 reticet] reticessit Ar76
30 Qui Rusch Hieronymus] Cum Ar76 Bruyne
31 extasi] ertasi cacogr. Rusch
32 invitus] in viciis cacogr. Rusch
33 Illud... interpreter Rusch Hieronymus] Hoc [hanc Ar76 ] autem sciendum prophetiam Ar76 Bruyne
34 et Nabuchodonosor regem] om. Bruyne , et nabugo [ finis lineae vacar, textus deficit usque ad : invictus, ad exercendum se et probandum] Ar76
35 Et ut scias... cognoscit Rusch Hieronymus] + Usquequo Domine clamabo et non exaudies? Vociferabor ad te vim patiens et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et dolorem, videre predam et iniustitiam contra me? Septuaginta : Usquequo, Domine, clamabo et non exaudies? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare mihi ostendisti labores et dolores, videre miseriam et impietatem? Hieron. ; om. Bruyne
36 Item] Iterum Bruyne cum Hieron.
37 loquitur] nunc praem. Bruyne cum Hieron.
38 hec] hoc Bruyne cum Hieron.
39 hoc Rusch Bruyne ] om. Hieron.
40 loquatur ut Rusch Bruyne ] videns propheta peccatores abundantes et in saeculo possidere divitias filios eorum quasi nouellam plantationem in adolescentia sua et filias ornatas quasi similitudinem templi, cellaria eorum plena eructantia ex hoc in illud, oues eorum fetosas et multiplicatas in uiis suis, et cetera quae in centesimo quadragesimo tertio psalmo plenius scribuntur Hieron.
41 dicens Rusch Bruyne ] om. Hieron.
42 se] + et facis homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem? tale quid et in septuagesimo secundo psalmo legimus: mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, et reliqua. et rursum in eodem psalmo: et si est scientia in excelso. ecce enim peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et reliqua usque manus meas Hieron.
43 loquitur nesciens Rusch Bruyne ] loquuntur nescientes Hieron.
44 crucior Rusch Bruyne ] + uror Hieron.
45 Dominus] + Deus Hieron.
46 Non] Sed praem. Bruyne cum Hieron.
47 benedicimus] benedicit Bruyne cum Hieron.
48 venire] invenire
49 desiderat Rusch Bruyne (T)] desideret Bruyne cum Hieron.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hab. Prologus ‘Quatuor prophete’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=47&chapitre=47_Prol.1b)

Notes :