Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Hab. 2,1 

Super custodiam meam stabo
et figam gradum
super munitionem
et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me.
Numérotation du verset Hab. 2,2 

Et respondit mihi Dominus et dixit :
Scribe
visum
et explana eum
super tabulas
ut percurrat qui legerit eum.
Numérotation du verset Hab. 2,3 

Quia adhuc visus
procul
et apparebit in finem et non mentietur.
Si moram fecerit exspecta illum quia veniens veniet
et non tardabit.
Numérotation du verset Hab. 2,4 

Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso.
Iustus autem in
fide sua
vivet.
Numérotation du verset Hab. 2,5 

Et quomodo vinum potantem decipit
sic erit vir superbus
et non decorabitur.
Quia1 dilatavit quasi infernus animam suam
1 Quia] Qui Weber
et ipse quasi mors et non adimpletur
et congregabit
ad se omnes gentes
et coacervavit2
2 coacervavit] coacerbavit Weber
ad se omnes populos.
Numérotation du verset Hab. 2,6 

Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius ?
Et dicetur : Ve ei qui multiplicat non sua.
Usquequo et aggravat contra se
densum lutum ?
Numérotation du verset Hab. 2,7 

Numquid non repente consurgent qui mordeant te ? Et suscitabuntur lacerantes te
et eris in rapinam eis.
Numérotation du verset Hab. 2,8 

Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te
omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis
et iniquitatem terre
civitatis
et omnium habitantium in ea.
Numérotation du verset Hab. 2,9 

Ve qui
congregat avaritiam
malam domui sue ut sit in excelso nidus eius
et liberare3 se putat
3 liberare] liberari Weber
de manu mali.
Numérotation du verset Hab. 2,10 

Cogitasti confusionem
domui tue concidisti populos multos et peccavit anima tua.
Numérotation du verset Hab. 2,11 

Quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas edificiorum est respondebit.
Numérotation du verset Hab. 2,12 

Ve qui edificat civitatem
in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate.
Numérotation du verset Hab. 2,13 

Numquid non hec sunt a Domino4 exercituum ?
4 sunt-a Domino] inv. Weber
Laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient.
Numérotation du verset Hab. 2,14 

Quia replebitur terra ut cognoscant5 gloriam Domini
5 cognoscant] cognoscat Weber
quasi aque operientes mare.
Numérotation du verset Hab. 2,15 

Ve qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius.
Numérotation du verset Hab. 2,16 

Repletus est ignominia pro gloria.
Bibe
tu quoque
et consopire. Circumdabit te calix dextere Domini
et vomitus ignominie super gloriam tuam.
Numérotation du verset Hab. 2,17 

Quia iniquitas Libani operiet te
et vastitas animalium
deterrebit eos
de
sanguinibus hominis
et iniquitate terre et civitatis
et omnium habitantium in ea.
Numérotation du verset Hab. 2,18 

Quid prodest sculptile
quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta ?
Numérotation du verset Hab. 2,19 

Ve qui dicit ligno : Expergiscere, surge lapidi tacenti. Numquid ipse
docere poterit, ecce iste
operatus6 est
6 operatus] coopertus Weber
auro et argento et omnis spiritus
non est in visceribus eius.
Numérotation du verset Hab. 2,20 

Dominus autem in templo sancto suo letetur7
7 letetur] sileat Weber
a facie eius omnis terra.

Capitulum 2

Numérotation du verset Hab. 2,1 
marg.| Prime casuationi responderat Dominus : Aspicite in gentibus et videte 1   * admiramini et obstupescite a. Ad que verba propheta, quasi agens penitentiam, temperavit questionem suam2 dicensb :   Domine Deus meus sancte meus et non moriemur sed non minus cum veneratione et laudibus Dei sciscitabatur.   Mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris .   Quare non   respicis super iniqua agentes . Et que esset devoratio iusti, in quibus3 partibus exequebatur ut fierent homines quasi pisces maris et cetera. Nunc ergo quia propheta est, et propterea se dubitare dicit, ut quod sibi respondetur omnibus dicatur,   stabo , inquit,   super custodiam meam in sublimitate mee prophetie   ut videam quid sequatur post eversionem populi et templi.A
a Hab. 1, 5.
b Hab. 1, 12-13.
A ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
1 videte] + et Rusch
2 suam] om. Ar76
3 quibus] om. Ar76
Super custodiam meam stabo
interl.| omni diligentia custodiam cor meumB
B ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
et figam gradum
interl.| stabilitatem animiC
C ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
super munitionem
interl.| ChristumD
D ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me.
interl.| prophetica visio non exterius fit ad prophetas sed in interiori homineE
E ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
marg.| ET  CONTEMPLABOR. Et sic videbo quid mihi post secundam questionem respondeat Deus, et postquam mihi responderit, et me corripuerit male fuisse conquestum quid ego quoque debeam ei4 respondere videbo.F
4 d. e.] inv. Ar76
marg.| UT  VIDEAM. Eleganter describitur humana impatientia quam habemus in disceptationibus ut antequam sciamus5 in quo a respondente arguamur ad respondendum paremur non quasi ex ratione sed ex contentione Si enim ratio esset, debuerat responsio exspectari et videri utrum respondere6* deberet an consentire rationabili locutioni.G
5 sciamus] videamus Ar76
6 respondere] responderi Rusch
Numérotation du verset Hab. 2,2 
Et respondit mihi Dominus et dixit :
marg.| ET  RESPONDIT. Adhuc loquente propheta, adest Deus respondens ut scribat propheta aperte in tabulis, id est latis cordibus audientium.H
H ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
Scribe
interl.| qui locutus es in persona ambigentis populiI
I ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
visum
interl.| visionemJ
J ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
marg.| Scribe visum illum ;   visum id est visionis expletionem. K
et explana eum
interl.| manifestaL
L ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch | manifesta] manifeste Ar76
super tabulas
interl.| in latitudine cordiumM
M ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
ut percurrat qui legerit eum.
interl.| nullis enigmatum obscuretur ambagibusN
N ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
interl.| sine impedimento intelligensO
O ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
interl.| quasi : quia propheta es, scio te no ignorare sed pro aliis dicoP
P ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
marg.| Manifeste de adventu Christi prophetia est, unde et proposita questio solvitur quod donec ille veniat iniquitas dominabitur in mundo et iudicium non perveniet ad finem. Sed verus Nabuchodonosor capiet reti et sagena homines quasi pisciculos, et rationale animal quasi reptile non habens ducem.
marg.| Undec : «Tempore accepto exaudivi te». Et iterumd : «Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum».Q
c 2Cor. 6, 2.
d Gal. 4, 4.
Q ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 2,3 
interl.| et hec precipitR
Quia adhuc visus
interl.| visioS
S ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
procul
interl.| tempore constitutoT
T ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch
et apparebit in finem et non mentietur.
interl.| Cum finis rerum venerit, tunc etiam ille veniet et probabitur visio vera explanatione reiU
U ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch | visio... rei] def. Ar76
Si moram fecerit exspecta illum quia veniens veniet
interl.| O lector si ardore vidende visionis tarde videtur venire quod tibi promittitur, ne desperes sed patienter exspecta quod promitto tibi quia veniens veniet etc. V
V ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et non tardabit.
interl.| quantum ad se, quamvis tibi videatur tardumW
W ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,4 
Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso.
interl.| Si quis quia hec promissio tardat non credit explendam, non habet rectam fidem in cordeX
X ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
interl.| e contrarioY
Y ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
interl.| quia mee promissioni creditZ
Z ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Iustus autem in
interl.| vel ex AA
AA ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
fide sua
interl.| fides hoc impetratAB
AB ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
vivet.
interl.| in eternumAC
AC ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
interl.| hoc est premium fideiAD
AD ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| IUSTUS  AUTEM  IN  FIDE. Apostoluse :"Ex fide mea vivet". Sed notandum quod {t. 3 : Erfurt, f. 283ra ; facsim., p. 421a} ubicumque aliter scriptum est in hebraico, aliter in Septuaginta, Apostolus utitur his testimoniis que a Gamaliele doctore legis didicerat.AE
e Cf. Rm. 1, 17 : « Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est : Iustus autem ex fide vivit ».
AE ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,5 
Et {t. 3 : Erfurt, f. 283ra ; facsim., p. 421a} quomodo vinum potantem decipit
interl.| dum potatur placet et exhilarat sed post illa letitia vertitur in ruinamAF
AF ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
sic erit vir superbus
interl.| Nabuchodonosor magnum se credens vel diabolus vel AntichristusAG
AG ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| Promisso adventu Christi et auxilio Dei his qui crediderint, ostenditur Nabuchodonosor decipiendus superbia sua.AH
AH ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| VIR  SUPERBUS. Allegorice. Diabolus superbus credens se aliquid esse sed nihil ducit ad finem, quia conatus et labor eius habebit interitum, qui ad modum inferni et mortis non satiatur occisis, et omnium gentium deceptione letatur, et ad se populos congregat qui cum viderint eum missum in Tartara, videntes in illo impletas parabolas prophetarum consono fletu dicent. Ve diabolo qui multiplicat que non peperit. AI
AI ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et non decorabitur.
interl.| voluntatem suam non deducet ad finemAJ
AJ ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Quia7 dilatavit quasi infernus animam suam
7 Quia] Qui Weber
interl.| non satiatur occisisAK
AK ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et ipse quasi mors et non adimpletur
interl.| sed semper avarus egetAL
AL ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et congregabit
interl.| ut omnes suo deprimat imperioAM
AM ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
interl.| ut omnes in unum confundat erroremAN
AN ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
ad se omnes gentes
interl.| gentes id est malosAO
AO ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et coacervavit8
8 coacervavit] coacerbavit Weber
interl.| quasi inanimataAP
AP ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
ad se omnes populos.
marg.| Possunt etiam hec de Antichristo intelligi qui superbus sedens in templo Dei quasi Deus, sicut infernus multos occidet, et ad se congregabit in suum errorem ducens. Sed postea videntes occisum spiritu oris Christi, intelligent vera que de eo erant dicta, et dicent omnia que sequuntur, eadem intelligentia quam exposuimus super diabolum. Spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis f. Relictos vocat sanctos qui Antichristo non servierunt, a quibus spoliabitur propter iniquitatem quam exercuit in universam terram, et vastationem civitatis Ecclesie et persecutionem omnium qui habitaverunt in ea. AQ
f Hab. 2, 8.
AQ ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| Potest etiam nomine superbi hereticus appellari, consimili expositione, qui impietatem exercent in Ecclesia. Sed reliqui populi, id est ecclesiastici viri eorum errore non decepti subito quasi e gravi sonno exurgent et mordebunt eos et erunt eis in predam. AR
AR ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,6 
interl.| Cum inebriatus fuerit vastatione populi Dei et mortifero calice consopitusAS
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius ?
interl.| Per comparationem illius qui totum orbem vastaverat, cui spolia totius mundi non sufficiunt, avaros deridebuntAT
AT ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Et dicetur : Ve ei qui multiplicat non sua.
interl.| que non peperitAU
AU ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Usquequo et aggravat contra se
interl.| onere predarum quasi : gravi torque se deprimensAV
AV ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
densum lutum ?
interl.| eleganter multiplicate divitie luto comparanturAW
AW ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| Usquequo et aggravat , scilicet usque ad diem iudicii et est increpatio quod per lutosa opera pondus penarum sibi aggravat.   Numquid non repente consurgent qui mordeant te ? Vel angeli quibus diabolus tradetur ad penam, vel hi qui ab eo temptati agent penitentiam ad Christum conversi, et suscitabuntur lacerantes te, illi quos inebriaveras, regnum tuum vastabunt, et spolia divident speciei domus, quia iudaicum populum vestibus quas ei dederam spoliasti, ideo reliqui populi qui regno tuo non fuerint subiecti, te spoliabunt, quia sanguinem multarum gentium fudisti, et in caput tuum revertetur, et impietas iudaice terre et civitatis Hierusalem et habitatorum eius, qui dixeruntg : «Crucifige, crucifige eum». AX
g Lc. 23, 21.
AX ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,7 
interl.| quasi : hoc ideo quia Numquid AY
Numquid non repente consurgent qui mordeant te ? Et suscitabuntur lacerantes te
interl.| evigilabunt insidiatores tuiAZ
AZ ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et eris in rapinam eis.
marg.| CONSURGENT. Medi et Persi qui Babylonicum imperium destruentes prius mordebunt postea lacerabunt, quibus erit Nabuchodonosor in rapinam et vastator orbis spoliabitur a populis qui eius manum effugere potuerunt, et hoc fiet ei propter sanguinem Iude et iniquitatem terre Israel et Hierusalem et totius populi Iudeorum. BA
BA ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,8 
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te
interl.| par pari referentBB
BB ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis
interl.| IudeBC
BC ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et iniquitatem terre
interl.| promissionisBD
BD ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
civitatis
interl.| HierusalemBE
BE ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et omnium habitantium in ea.
Numérotation du verset Hab. 2,9 
Ve qui
interl.| qui avare intendit possidere regna vel divitiasBF
BF ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch | vel] et Ar76
congregat avaritiam
interl.| que est causa ruine domui sueBG
BG ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
{t. 3 : Erfurt, f. 283rb ; facsim., p. 421b} malam domui sue ut sit in excelso nidus eius
interl.| ubi secure dormiatBH
BH ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
et liberare9 se putat
9 liberare] liberari Weber
interl.| per avaritiam et superbiamBI
BI ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
de manu mali.
interl.| de potestate hostiumBJ
BJ ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
marg.| VE  QUI  CONGREGAT. Adhuc sermo fit ad illum qui non intelligit congregatas divitias esse causam ruine domus sue, quem et arguit superbie quod sicut avis in excelso ponat nidum nec putat se venire in manus hostiumBK
BK ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 283rb ; facsim., p. 421b} VE  QUI  CONGREGAT. Allegorice. Ad diabolum vel Antichristum vel heretici cum sermo dirigitur. Est bona avaritia doctoris ecclesiastici qui studioso labore plures sibi semper cupit facere discipulos. Sed   ve illi qui avare congregat domui sue perversa conventicula, qui et10 pollicetur sectatores suos secum possessuros regna celorum nec sensuros incendia gehenne. Quod consilium eorum erit confusio et ignominia domus eorum, cum finis rerum ostenderit fuisse falsam promissionem, hic perversus doctor quanto plures habet in comitatu, tanto plus delinquit contra animam suam, denique lapides Ecclesie eius, id est decepti ab eo ostendent avaritiam superbi, quod omnes gentes sua persuasione deceperit. Et lignum crucis dominice, ad quam11 coniunguntur duo parietes, loquetur doctrinam eorum. Aliter enim persuadere non possunt, nisi crucis gloriam sue perversitati preferant. BL
BL ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
10 et] etiam Ar76
11 quam] quem Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,10 
Cogitasti confusionem
interl.| non salutemBM
BM ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
interl.| sed superba et arrogans cogitatio finem habet ignominiamBN
BN ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch | superba] superbia Ar76
domui tue concidisti populos multos et peccavit anima tua.
interl.| et in desiderio aliorum occidendorum seviebas et tanta crudelitate bacchatus es ut, si dici potest, lapides civitatis et ligna subversorum parietum, tuam ferocitatem clamentBO
BO ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 2,11 
Quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas edificiorum est respondebit.
interl.| quod ad continendos parietes, in medio structure poniturBP
BP ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 2,12 
Ve qui edificat civitatem
interl.| BabylonemBQ
BQ ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate.
marg.| VE  QUI  EDIFICAT. Adhuc loquitur contra Nabuchodonosor qui construit menia Babilonis ruinis et mortibus multorum populorum. Unde sequitur :   Vindicta a Deo immissa . BR
BR ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
marg.| VE  QUI  EDIFICAT. Allegorice. Diabolus et Antichristus et hereticus edificant Ecclesiam suam interitu deceptorum et preparant urbem iniquitatum12 id est ponendo in celum os suum, sed numquid est talis edificatio a Domino? Non quia quamvis infinite gentes in eorum errorem ducantur, tamen ita deficient ut Ecclesie multitudini comparari non possint. Sed vel deficient et punientur igne sui principis, vel certe succendentur igne quem Christus venit mittere in terram, et sic penitentibus replebitur terra gloria Dei, quando «in omnem terram exivit sonus eorum13«h. Sicut aque operientes mare, ut omnem amaritudinem quam diabolo pluente terra biberat, operiant aque Dei, ne amplius valeat apparere. BS
h Ps. 18, 5 ; Rm. 10, 18.
BS ¶Codd. : Ar76 ( 76r ) Rusch
12 iniquitatum] in iniquitate Ar76
13 eorum] apostolorum Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,13 
Numquid non hec sunt a Domino14 exercituum ?
14 sunt-a Domino] inv. Weber
interl.| Vere a Domino sunt hec que sequuntur, scilicet quod laborabunt frustra populi, cum Babylon succendet et deficient populi chaldaice gentis. BT
BT ¶Codd. : Ar76 ( 76r invertit cum 20280) Rusch
Laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient.
interl.| et propter hec mala talis vindictaBU
BU ¶Codd. : Ar76 ( 76v invertit cum 20279) Rusch
Numérotation du verset Hab. 2,14 
Quia replebitur terra ut cognoscant15 gloriam Domini
15 cognoscant] cognoscat Weber
interl.| Cum combusta fuerit Babylon et eversa, manifesta fiet omnibus potentia virtutis DeiBV
BV ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch
quasi aque operientes mare.
interl.| sicut aque alveum et fundum maris contegunt, sic gloria Domini universa complebitBW
BW ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch | complebit] complebitur Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,15 
Ve qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius.
interl.| metaphora ebrii et nuditate turpatiBX
BX ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch
marg.| VE  QUI  POTUM. Adhuc invehitur contra Nabuchodonosor quod oblitus se esse hominem, alteri homini fel et amaritudinem propinavit.BY
BY ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch
marg.| Sedechias, sicut ait hebreus, a Nabuchodonosor cecatus in Reblatha, id est Anthiochia, et ductus in Babylonem, quadam die in celebri convivio accepit potionem qua in fluxum ventris solveretur, et16 introductus ante ora epulantium, subito fluxu ventris solutus est. Unde comminatur Deus ipsi Nabuchodonosor quod ipse bibiturus sit huiusmodi potionem, et omnia passurus que passus est Sedechias.BZ
BZ ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch | subito fluxu... passus est Sedechias Ar76
16 et] + subito Ar76
marg.| VE  QUI  POTUM  DAT  AMICO. Hic amicus intelligitur vel Sedechias vel quilibet homo, malis Nabuchodonosor inebriatus, ut Sedechie et omnium captivorum Nabuchodonosor videret nuditatem id est cunctos spoliatos et captivos et quondam gloriosos ad ignominiam servitutis redactos.CA
marg.| VE  QUI  POTUM. Sciendum hoc capitulum :   Ve qui potum dat amico suo , et ea in quibus dicitur :   Ve qui multiplicat non sua i   , et   ve qui congregat {t. 3 : Erfurt, f. 283va ; facsim., p. 422a}   avaritiam j etc., et   ve qui edificat civitatem in sanguinibus k etc., et iuxta historiam et iuxta anagogen contra Nabuchodonosor vel diabolum vel Antichristum vel hereticum posse equaliter accipi.CB
i Hab. 2 6.
j Hab. 2, 9.
k Hab. 2, 12.
CB ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch
marg.| VE  QUI  POTUM. Allegorice. Ve tibi diabole vel Antichriste vel heretice qui turbida doctrina inebrias deceptos ut aspicias nudos a fide et a17 bonis operibus et repletos ignominiam errorum et malorum operum, qui prius erant gloriosi in imagine Dei. Sed o diabole vel heretice qui putas te habere aureum calicem, bibe et tu de calice qui est in manu Dei, plenus musto et consopire, id est cessa a priori sententia et ne putes stabilia ea in quibus prius stabas quia   circumdabit te calix dextere Domini l, vindicta a Deo immissa et vomitus ignominie super gloriam tuam, gloriam quam iniuste hauseras cum ignominia evomes, et hoc patieris quia   iniquitas Libani operiet te m. Libanus : thus dicitur per quod cultus Dei intelligis quia non recte colis Deum, ideo confunderis. Unden : «Et oratio eius fiat in peccatum».   Et vastitas animalium deterrebit teo. Cum videris eos quos vastasti et ad errorem detraxisti pati tormenta, tunc terreberis de sanguinibus hominis et iniquitate terre quia nominavi Libanum et bestias ne de brutis putes me loqui manifeste tibi dico, patieris penas propter sanguinem hominum quos Deo perire fecisti et exercuisti impietatem in terra viventium et mansuetorum et in civitate Ecclesie Dei et multos in ea habitantes participes tue impietatis fecisti.CC
l Hab. 2, 16.
m Hab. 2, 17.
n Ps. 108, 3.
o Hab. 2, 17.
CC ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch | calice qui est... impietas fecisti] def. Ar76
17 a] om. Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,16 
Repletus est ignominia pro gloria.
interl.| Qui tuum, o Nabuchodonosor, calicem bibit.CD
CD ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch
Bibe
interl.| calicem Dei. CE
CE ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch
tu quoque
interl.| qui alios inebriastiCF
CF ¶Codd. : Ar76 ( 76v ) Rusch | qui] quia Ar76
et consopire. Circumdabit {t. 3 : Erfurt, f. 283va ; facsim., p. 422a} te calix dextere Domini
interl.| vindicta potentie Dei
et vomitus ignominie super gloriam tuam.
interl.| que absorbueras egeres
interl.| de sublimi gloria ad ultima mala duceris
Numérotation du verset Hab. 2,17 
Quia iniquitas Libani operiet te
interl.| Superbia tua et eversio templi et rapina sanctuarii vastabit te, et hoc totum patieris quia vastasti Iudam, subvertisti terram promissionis et civitatem Hierusalem et omnes habitatores eius. CG
CG ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| QUIA  INIQUITAS  LIBANI. Quia semel nominaverat Libanum, sub eius translatione victimas et sacrificia vel multitudinem populorum que in Hierusalem interfecta est animalibus vel bestiis comparat dicens :   Et vastitas animalium opprimet te . CH
CH ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et vastitas animalium
interl.| cum videris in penisCI
CI ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
deterrebit eos
interl.| alias: te CJ
CJ ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
de
interl.| proCK
CK ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
sanguinibus hominis
interl.| IudeCL
CL ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et iniquitate terre et civitatis
interl.| Ecclesie vel HierusalemCM
CM ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
et omnium habitantium in ea.
Numérotation du verset Hab. 2,18 
Quid prodest sculptile
interl.| sculptile in lapidibus, conflatile in metallis. CN
CN ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta ?
marg.| QUID  PRODEST. Contra idolatras omnes et specialiter contra Nabuchodonosor loquitur admirans stultitiam regis qui iussit auream statuam poni in campo Duran, et fictor confidit in simulacro quod fecit. CO
CO ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| QUID  PRODEST.   Quid prodest adorare sculptile, hoc ideo dico quia sculpsit illud artificiose fictor suus, et quid prodest adorare conflatile et imaginem falsam, et hoc ideo dico, quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta. CP
CP ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| Allegorice. Sculptili et conflatili comparantur dogmata perversa que a fictoribus suis adorantur, et sculptura que in lapide fit, in his dogmantibus intelligitur que stultitiam prima fronte demonstrant. Conflatio que in metallis ubi videtur esse aliqua ratio sapientie secularis quia, veluti quodam auro, ita disciplinis philosophorum et splendore eloquentie idolum conflatum est. Non ergo proderit figmentum fictori quia mutum et surdum simulacrum adoratorem non audit. CQ
CQ ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,19 
Ve qui dicit ligno : Expergiscere, surge lapidi tacenti. Numquid ipse
interl.| lapisCR
CR ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
docere poterit, ecce iste
interl.| lapisCS
CS ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
operatus18 est
18 operatus] coopertus Weber
interl.| alias : coopertus CT
CT ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
interl.| factus estCU
CU ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
auro et argento et omnis spiritus
interl.| sanctus et bonus quando etiam spiritus absolute ponitur de Spiritu sancto intelligiturCV
CV ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
interl.| nulla spiritualis gratia nulla virtus in eisCW
CW ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
non est in visceribus eius.
interl.| potest affidere simulacris spiritus immundus sed intrinsecus esse non potestCX
CX ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| VE  QUI  DICIT  LIGNO. Describitur error humanus qui aurum, argentum, gemas et sericum quibus oblita vel operta sunt idola pro fulgore materie deos estimat quibus formam sed vitam artifex dare non potest sed e contrario Dominus in templo sancto suo id est in filio vel in celo vel anima iusti vel in creatura totius mundi.CY
CY ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| Allegorice. In universis idolis hereticorum et figmentis diaboli, nulla est gratia Spiritus sancti sed cum imaginem divinitatis et pulchritudinem dogmatum preferre videantur nihil est in eis spirans et vitale.CZ
CZ ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
marg.| Vel spiritus id est ventus, rua enim apud Hebreos utrumque significat et animam et ventum et utrumque ab idolis removetur.DA
DA ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
Numérotation du verset Hab. 2,20 
Dominus autem in templo {t. 3 : Erfurt, f. 283vb ; facsim., p. 422b} sancto suo letetur19
19 letetur] sileat Weber
interl.| vel sileatDB
DB ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
interl.| vel saliatDC
DC ¶Codd. : Rusch ; def. Ar76
a facie eius omnis terra.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hab. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=47&chapitre=47_2)

Notes :