Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Hab. 1,1 

Onus
quod vidit
Abacuc
propheta.
Numérotation du verset Hab. 1,2 

Usquequo Domine clamabo et non exaudies ?
Vociferabor
ad te
vim
patiens
et
non salvabis ?
Numérotation du verset Hab. 1,3 

Quare
ostendisti mihi iniquitatem
et laborem
videre predam et iniustitiam1
1 predam et iniustitiam Σ Λ O M Φ Rusch Clementina ] preda et iniustitia Weber
contra me ?
Quare respicis contemptores
et taces
conculcante
impio
iustiorem se ?
Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptilia
non habentia ducem.2
2 Quare respicis... ducem R A ΩS ΩJ Rusch Ed1540 Ed1583 Sixtina ] om. Cor1 (hos duos versus hebr. et multi et Ieronymus non habent hic, set in fine capituli ubi glosa debet esse que hic est) Cor2 ( ET INIUSTITIAM CONTRA ME! FACTUM EST IUDICIUM : nichil est interponendum sed quod solet hic poni inferius habet locum) Cor3 ( ET INIUSTITIAM CONTRA ME ET FACTUM EST IUDICIUM : nichil est interponendum sed quod solet hic ponit inferius habet locum; Glose tamen exponunt hic) Clementina Weber
Et factum est iudicium
et contradictio potentior ?
Numérotation du verset Hab. 1,4 

Propter hoc lacerata est lex
et non pervenit usque ad finem iudicium.
Quia impius
prevalet adversus iustum
propterea
egreditur iudicium perversum.
Numérotation du verset Hab. 1,5 

Aspicite
in gentibus et videte et admiramini
et obstupescite
quia opus factum est
in diebus vestris
quod nemo
credet
cum narrabitur.
Numérotation du verset Hab. 1,6 

Quia ecce ego
suscitabo Chaldeos
gentem amaram
et velocem
ambulantem
super latitudinem terre
ut possideat tabernacula non sua.
Numérotation du verset Hab. 1,7 

Horribilis et terribilis est
ex semetipsa iudicium et onus eius egredietur.
Numérotation du verset Hab. 1,8 

Leviores
pardis equi eius et velociores lupis vespertinis
et diffundentur equites eius. Equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila
festinans ad comedendum.
Numérotation du verset Hab. 1,9 

Omnes ad predam
venient, facies eorum ventus urens.
Et congregabit quasi arenam captivitatem
Numérotation du verset Hab. 1,10 

et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt.
Ipse super omnem munitionem ridebit
et
comportabit aggerem
et capiet eam.
Numérotation du verset Hab. 1,11 

Tunc
mutabitur spiritus
et
pertransibit
et corruet.
Hec est fortitudo eius Dei sui.
Numérotation du verset Hab. 1,12 

Numquid non tu a principio Domine Deus meus
Sancte meus
et non moriemur
Domine in iudicium posuisti eum
et fortem ut corriperes fundasti eum.
Numérotation du verset Hab. 1,13 

Mundi sunt oculi tui
ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare non3 respicis super iniqua4 agentes et taces devorante impio iustiorem se.
3 non] om. Ed1530 Clementina cum hebr. et graec. |
4 iniqua] inque Weber |
Numérotation du verset Hab. 1,14 

Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem.
Numérotation du verset Hab. 1,15 

Totum
in hamo sublevavit,
traxit illud
in sagena sua
et congregavit in rete suuum5. Super hoc letabitur et exultabit,
5 suum] suo Weber
Numérotation du verset Hab. 1,16 

propterea immolabit sagene sue et sacrificabit reti suo
quia in ipsis
incrassata est pars eius et cibus eius electus.
Numérotation du verset Hab. 1,17 

Propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet.

Capitulum 1

Numérotation du verset Hab. 1,1 
Onus
interl.| vel assumptioA
A ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
quod vidit
interl.| intellexitB
B ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
Abacuc
interl.| amplexus vel amplexatioC
C ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
propheta.
marg.| ONUS  QUOD  VIDIT.   Massa apud Hebreos ponitur, id est grave onus eo quod eos adversus quos videtur premat, nec cervicem elevare sinat. D
Numérotation du verset Hab. 1,2 
Usquequo Domine clamabo et non exaudies ?
interl.| clamantesE
E ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch | clamantes] clamantem Ar76
Vociferabor
interl.| quod plus estF
F ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
ad te
interl.| qui liberare potesG
G ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
vim
interl.| Nabuchodonosor et impiorumH
H ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
patiens
interl.| + iniusteI
I ¶Codd. : Ar76 (73r) ; om. Rusch
et
interl.| tamenJ
J ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
non salvabis ?
interl.| cum possisK
K ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
Numérotation du verset Hab. 1,3 
Quare
interl.| ergoL
L ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
interl.| quare tamdiu vivo ut videam innumera1 mala ? M
M ¶Codd. : Ar76 (73r) Rusch
1 innumera] om. Ar76
ostendisti mihi iniquitatem
interl.| malorumN
N ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
et laborem
interl.| bonorumO
O ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
videre predam et iniustitiam2
2 predam et iniustitiam Σ Λ O M Φ Rusch Clementina ] preda et iniustitia Weber
interl.| iniquorum bonos opprimentiumP
P ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
contra me ?
interl.| innocentemQ
Q ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
Quare respicis contemptores
interl.| qui respicis omnia solusR
R ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
interl.| non vindicas qui iustus esS
S ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
et taces
interl.| nec etiam corripisT
T ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
interl.| ab increpationeU
U ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
conculcante
interl.| quasi lutumV
V ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
impio
interl.| Nabuchodonosor vel quocumqueW
W ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
interl.| quasi quam3 male convenit hocX
X ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
3 quam] om. Ar76
iustiorem se ?
interl.| Iudam vel quemlibetY
Y ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptilia
interl.| dimittes sine cura, sine providentiaZ
Z ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
interl.| unde Boethiusa : «Hominum solos respuis actus»AA
a Cf. Boethius, Philosophiae consolatio, 1, carmen 5, versus 25 : « Omnia certo fine gubernans / hominum solos respuis actus / merito rector cohibere modo ».
AA ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
non habentia ducem.4
4 Quare respicis... ducem R A Ar76 ΩS ΩJ Rusch Ed1540 Ed1583 Sixtina ] om. Cor1 (hos duos versus hebr. et multi et Ieronymus non habent hic, set in fine capituli ubi glosa debet esse que hic est) Cor2 ( et iniustitiam contra me! factum est iudicium : nichil est interponendum sed quod solet hic poni inferius habet locum) Cor3 (  et iniustitiam contra me et factum est iudicium : nichil est interponendum sed quod solet hic ponit inferius habet locum; Glose tamen exponunt hic) Ed1455 Clementina Weber
interl.| sic mentiuntur hereticiAB
AB Codd . : Ar76 (73v) Rusch
Et factum est iudicium
interl.| perversumAC
AC ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
et contradictio potentior ?
interl.| quam iustitiaAD
AD ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
marg.| ET  FACTUM  EST  IUDICIUM. Adhuc loquitur propheta vel populus, quod contra se, non veritate sed potentia iudicatur. AE
AE ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
marg.| Communis sanctorum querela ad Deum : cur iudices seculares, acceptis muneribus, damnent insontem et liberent reum ? Sed et principes Ecclesie propter munera lacerant legem. Sed non debemus super hoc turbari. Videntes a principio mundi, ab impio Cain occisum Abel iustum, exulante Iacob regnante in domo patris Esau. Ipse quoque contra quem hec querela dirigitur a Iudeis crucifigitur et Barrabas latro eruitur.AF
AF ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch | lacerant] lacerent Ar76
marg.| HIERONYMUS. Nemo miretur si que super Chaldeis iuxta litteram in malum interpretati sumus iuxta tropologiam videantur sonare clementiam. Historia stricta est et evagandi non habet facultatem. Tropologia est libera et his tantum legibus circumscripta ut pietatem sequatur intelligentie sermonisque contextum. Nec in rebus multum inter se contrariis violenta sit copulandis. AG b
b ¶Fons : Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Hab. 1), CCSL 76A, lin. 295-310 sqq. : « si quae igitur fuerint, uel in sermonibus, qui promittunt altitudinem et magnitudinem se habere contrariam ueritati, munitiones, uel in omni gloria atque diuitiis et fortitudine, quae laudatur in saeculo, omnia destruentur, et sermo dei uniuersae munitioni inludet. et mittet aggerem, et obtinebit eam per aggerem, et terrena quae profert, arguens eam fragilitatis in his quibus sibi uidebatur prius aliquid habere fortitudinis. cum autem hoc fuerit expletum, tunc spiritus conuertetur, et nequaquam puniet ut ante punierat, sed pertransiens peccatores rogabit pro eis, et reconciliabit eos pristino domino, in quibus omnibus ostenditur fortitudo, quae tanta perfecerit, dei nostri. cernitis quam confragosa loca sint, et aduersa historiae ueritati. et quomodo ea quae secundum litteram super chaldaeis interpretati sumus, nunc iuxta tropologiam uideantur sonare clementiam et libertatem eorum qui de chaldaeorum manibus euaserint. historia stricta est, et euagandi non habet facultatem. tropologia libera, et his tantum legibus circumscripta, ut pietatem sequatur intellegentiae, sermonis que contextum nec in rebus multum inter se contrariis uiolenta sit copulandis ». [MM2021]
AG ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch | est libera] inv. Ar76
Numérotation du verset Hab. 1,4 
Propter hoc lacerata est lex
interl.| acceptis muneribus contra insontes ut magis peccatum divitis quam veritas pauperis defendaturAH
AH ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch | magis] magnum Ar76
et non pervenit usque ad finem iudicium.
interl.| finis iudicii est iuste iudicareAI
AI ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
Quia impius
interl.| NabuchodonosorAJ
AJ ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
prevalet adversus iustum
interl.| IudamAK
AK ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
interl.| ecce causa quare hoc audeat loquiAL
AL ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
propterea
interl.| ideo dico quiaAM
AM ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch | quia] om. Ar76
egreditur iudicium perversum.
marg.| IUDICIUM  PERVERSUM. Perversum videtur ut Iosias rex iustus a rege Egyptio trucidetur, ut Daniel et tres pueri serviant et Babylonius imperet, et Balthasar inter concubinas potet in phialis Dei. AN
AN ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 1,5 
Aspicite
interl.| que fiuntAO
AO ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
in gentibus et videte et admiramini
interl.| illa pre vestrisAP
AP ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
et obstupescite
interl.| pre magnitudine miraculiAQ
AQ ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
quia opus factum est
interl.| tam grande ut vestram opprimat causationemAR
AR ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
interl.| fiet in contritione aliarum gentium per ChaldeosAS
AS ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
in diebus vestris
interl.| ut videre possitisAT
AT ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
quod nemo
interl.| tam magnumAU
AU ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
credet
interl.| futurumAV
AV ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
cum narrabitur.
interl.| a quocumqueAW
AW ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
marg.| ASPICITE  IN  GENTIBUS. Vox Domini respondentis contra predicta. Quasi : Ne putetis soli Israeli hanc iniquitatem a Chaldeis inferri, sed etiam omnibus nationibus per circuitum, et ipsos Chaldeos videte tantum valituros et postea ruituros ut si quis predixerit quod futurum est pro rei magnitudine videatur incredulum. AX
AX ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
marg.| Allegorice. Minatur Deus contra contemptores sue providentie, se suscitaturum angelos pessimos per quos inferat5 cruciatus, vel peccantibus hominibus vel animabus pessimorum hominum. Hi sunt amari et nulli parcentes, et veloces cito quod imperatur implentes et ambulant6 super latitudinem terre. Latitudo terre sunt carnales quia7 lata via ad mortem tendunt. Hos calcant demones ut possideant animas que merito rationis Dei sunt, sed per culpam fiunt demonis. Qui est terribilis propter multa et varia supplicia que infert. Sed ex seipso id est ex propria iniquitate damnabitur. Sed, si aliquis per penitentiam ab eo ad Deum conversus fuerit, onus id est iugum diaboli8 effugiet, et prebens tergum Deo sessori erit vel otior lupis et pardis id est hereticis et raptoribus, et equites id est ipsi demones quos prius ferebat depositi allidentur. Quia ipsi equites id est diaboli de longe venerant, rem non suam usurpantes quibus deiectis equi liberati non contenti cursu, assument volatum aquile, ut carnibus sermonis Dei vescantur, et alios sibi incorporent, facies eorum quasi ventus urens, {t. 3 : Erfurt, f. 282rb ; facsim., p. 419b} quia nulla malitia ei resistere poterit. Tunc sermo divinus congregabit ad unam fidem omnes qui quasi arena a Chaldeis captivabantur, et triumphabit de diabolo9 vel pravis hominibus a regno suo deiectis, et tyranni ridiculi eius erunt potentia malorum superata vertitur in derisum. Ipse super omnem munitionem ridebit. Quicquid in sermonibus vel divitiis seculi altum et forte laudatur sermo Dei destruet et illudet et mittet aggerem fragilitatis arguendo. Tunc mutabitur spiritus ne puniat sicut punierat sed pertansibit peccatores rogans pro eis et reconcilians Deo, hec est fortitudo eius divini sermonis vel Christi, quam habet a Deo suo ad deicienda omnia mala. AY
AY ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
5 inferat] infert Ar76
6 ambulant] ambulantes Ar76
7 quia] qui Ar76
8 diaboli] eius Ar76
9 diabolo] diabolis Ar76
Numérotation du verset Hab. 1,6 
Quia ecce ego
interl.| Ecce opus quod facturum se dixerat. AZ
AZ ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
interl.| quorum rex NabuchodonosorBA
BA ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
interl.| angelos malos vel homines qui merito cruciantBB
BB ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
gentem amaram
interl.| crudelemBC
BC ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
et velocem
interl.| ad implenda precepta DeiBD
BD ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
ambulantem
interl.| quia non contenta suis finibusBE
BE ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
super latitudinem terre
interl.| non tantum super IudeosBF
BF ¶Codd. : Ar76 ( 73v ) Rusch
interl.| "Spatiosa est via que ducit ad mortem"c, non enim ambulant Chaldei per angustam viam que ducit ad vitamBG
c Cf. Mt. 7, 13 : « Intrate per angustam portam quia lata porta, et spatiosa via est que ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam".
BG ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
ut possideat tabernacula non sua.
marg.| TABERNACULA. Non est opus eius arare terram sed vivere rapto et possidere urbes non suas.BH
BH ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch | Tabernacula] Non sua Ar76
Numérotation du verset Hab. 1,7 
Horribilis et terribilis est
interl.| antequam inferat bellum, terrorem portat in vultuBI
BI ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
interl.| penas horrendas inferensBJ
BJ ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
ex semetipsa iudicium et onus eius egredietur.
marg.| ET  SEMETIPSA. De sua gente non de aliena, constituet principes et potestates, et gladius eius non habebit satellites aliarum gentium. Vel sicut fecit fiet ei, sicut vastavit vastabitur.BK
BK ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 1,8 
Leviores
interl.| ad persequendumBL
BL ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
pardis equi eius et velociores lupis vespertinis
interl.| lupi seviores sunt vicina nocte, ad rabiem concitati fame diurnaBM
BM ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
et diffundentur equites eius. Equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila
interl.| cui in volando omnia subiacentBN
BN ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
festinans ad comedendum.
interl.| non ad repugnandum quia nemo resistet sed ad discurrendumBO
BO ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 1,9 
Omnes ad predam
interl.| non ad pugnamBP
BP ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
venient, facies eorum ventus urens.
marg.| VENTUS  URENS. Ad cuius flatum virentia cuncta marcescunt sic ad aspectum Chaldeorum omnia vastabuntur.BQ
BQ ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
Et congregabit quasi arenam captivitatem
interl.| Tantus erit numerus captivorum et prede ut hyperbolice arene possit equariBR
BR ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 1,10 
et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt.
interl.| quia Nabuchodonosor in universo orbe regnabit et reges ante currum ductos, derisui habebit et inter delicias computabitBS
BS ¶Codd. : Ar76 ( 74r ) Rusch
Ipse super omnem munitionem ridebit
interl.| urbes natura locorum et viribus hominum10 munitasBT
BT ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
10 hominum] om. Ar76
marg.| IPSE  SUPER  OMNEM. Tante erit superbie ut naturam locorum et robora exercituum superare contendat. BU [
BU ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
et
interl.| fortisBV
BV ¶Codd. : Rusch ; om. Ar76
comportabit aggerem
interl.| apud Tyrum iacto aggere in mari, de insula pene insulam fecitBW
BW ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
et capiet eam.
interl.| munitionem vel TyrumBX
BX ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
marg.| Hoc apud Ezechielem latius11 legitur.BY
BY ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
11 latius] om. Ar76
Numérotation du verset Hab. 1,11 
Tunc
interl.| cum nihil ei obstiteritBZ
BZ ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
mutabitur spiritus
interl.| in superbiam ut Deum se esse credat faciens sibi statuam aureamCA
CA ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch | auream] + cum nichil ei obstiterit Ar76
et
interl.| et post hec omniaCB
CB ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
pertransibit
interl.| in figuram BestieCC
CC ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
et corruet.
interl.| desinet esse quod fueratCD
CD ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
Hec est fortitudo eius Dei sui.
marg.| HEC  EST  FORTITUDO  EIUS. Ironice. Quasi hec est fortitudo eius quam dedit ei Bel deus suus, ad cuius culturam omnes cogebat. CE
CE ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 1,12 
Numquid non tu a principio Domine Deus meus
interl.| ergo ne tu es Domine Deus meus autor horumCF
CF ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
Sancte meus
interl.| qui nos creastiCG
CG ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
interl.| cuius clementia subsistimusCH
CH ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
et non moriemur
interl.| sub tanto hosteCI
CI ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
interl.| te protegenteCJ
CJ ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
Domine in iudicium {t. 3 : Erfurt, f. 282va ; facsim., p. 420a} posuisti eum
interl.| ad iudicandum ut ipse sit inimicus et ultor, et per illum corripias quicumque peccaverint tibiCK
CK ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
et fortem ut corriperes fundasti eum.
interl.| quasi carnificemCL
CL ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
interl.| Nabuchodonosor vel diabolumCM
CM ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
marg.| Domine in iudicium . Aliter12 : Suscitatur contra incredulos natio demonum, amara ad puniendum et ubique presens ambulat, ubicumque est latitudo terre ut possideat in quibus Christus debuit habitare, ex semetipsa iudicium et onus eius13 egredietur. Non autem frangitur nisi cum magnitudine iniquitatis et pondere granata ad consummationem venerit. Equi eius et equites sicut pardi et lupi sanguinem sitiunt, et predas desiderant, et dum non sperantur {t. 3 : Erfurt, f. 282va ; facsim., p. 420a} de longe cito veniunt, volant ut aquila que inter sidera ponere vult nidum et festinat ad predam. Nullus enim demonum parcit, quicquid aspexerint volunt urere, et congregabit quasi aquila princeps demonum deceptos a suis, hinc inde suscipiet quasi arenam, et multos qui potenter videbantur contra eum exercere tyrannidem eiciendo ab obsessis corporibus14 subiiciet sibi et ridebit et quicquid munitum et forte videbitur15, nitetur evertere. Comportabit aggerem in gestis terrenis operibus facile, evertet munitionem Post hanc victoriam conmutabitur spiritus eius, et pertransibit os eius usque ad celum quia faciet se Deum et post corruet et ruina eius ostendet quam fortis eius divinitas fuerit, audiens ergo16 hec propheta quod tantus sic sit destruendus, cum se vel eos ex quorum persona propheta loquebatur, conquerens iustos esse memorasset, nunc blandiens dicit : Ergo ne tu a principio es Domine ? Quod non capimur a tanto hoste, tue est clementie. Tu enim Domine constituisti eum quasi carnificem et fortem fecisti, ut vel nullus vel rarus ei possit resistere. CN
CN ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch | ponere vult] inv. Ar76 | volunt urere] inv. Ar76 | faciet se - Deus] inv. Ar76 | eius divinitas] inv. Ar76
12 Aliter] + M<oraliter> Ar76
13 et onus eius] om. Ar76
14 corporibus] om. Ar76
15 videbitur] videbatur Ar76
16 ergo] igitur Ar76
marg.| Ex responsione Domini17 intelligens propheta ideo Nabuchodonosor contra Iudam, vel diabolum contra credentes accipere potestatem, ut corripiat eos et post correptionem ipse quoque puniatur18 in fine respondet Domino blandientis et penitentis affectu, Domine nesciebam Nabuchodonosor vel diabolum tantam in mundo accepisse potestatem quorum viribus nemo potest resistere, sed tamen inter eos dat nobis misericordia tua vivere. CO
CO ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
17 Domini] Domine Ar76
18 puniatur] puniat Ar76
marg.| Allegorice.19 Redit ad generalem querimoniam cur, Deo providente, diabolus in mundo tantum dominetur, cum superioribus sic iungitur : novi Domine quia te protegente non morimur et per adversarium quasi per carnificem corripis non occidis nec placeat tibi aliquid iniusti, sed tamen invenire non possum causam. Cur iniustus Caim, iustum Abel occiderit. Cur20 cetus non solum minores pisces, sed etiam Ionam prophetam devoravit. Nec dico aliquem in tuo conspectu iustum, sed tamen iustior est qui affligitur quam qui affligit, debuisset igitur21 iustiori subiici. Cum autem sis omnium Dominus, necesse est ut facias quod sine te fieri non potest. CP
CP ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch | placeat tibi] inv. Ar76 | Caim] Cain Ar73 | devoravit] devoraverit Ar76
19 Allegorice] om. Ar76
20 Cur] Et praem. Ar76
21 igitur] ergo Ar76
Numérotation du verset Hab. 1,13 
Mundi sunt oculi tui
interl.| quibus nihil immundum placetCQ
CQ ¶Codd. : Ar76 ( 74v ) Rusch
ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare non22 respicis super iniqua23 agentes et taces devorante impio iustiorem se.
22 non] om. Ed1530 Clementina cum hebr. et graec.
23 iniqua] inque Weber
marg.| MUNDI  SUNT. Scio quia malum non libenter aspicis, nec potest quisquam de tua dubitare iustitia, sed tamen cur pateris ab impio Nabuchodonosor opprimi iustum Israel, qui et si non ex toto iustus, tamen24 iustior est opprimente. Sicut pisces et irrationabilia animalia que non habent ducem subiacent viribus fortiorum sic homo rationalis ad imaginem tuam factus non valet resistere corporeis viribus idolatrarum.CR
24 tamen] om. Ar76
marg.| Scit propheta quod angeli singulorum quotidie vident faciem patris, nec de Deo aliquid male sentit, sed humanam impatientiam in se exprimit.CS
CS ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 1,14 
Et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem.
Numérotation du verset Hab. 1,15 
Totum
interl.| genus humanum in AdamCT
CT ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
in hamo sublevavit,
interl.| Nabuchodonosor CU
CU ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
interl.| diabolusCV
CV ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
traxit illud
interl.| a paradisoCW
CW ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
in sagena sua
interl.| varia et multiplici fallaciaCX
CX ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
et congregavit in rete suuum25. Super hoc letabitur et exultabit,
25 suum] suo Weber
interl.| Nabuchodonosor vel diabolusCY
CY ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
marg.| TOTUM  IN  HAMO. Quia pisces nominaverat, metaphoram piscium servat ut quomodo piscator mittit hamum, rete et sagenam ut quod hamus non capit rete capiat, et quod rete evadit, sagena latiori circumdetur {t. 3 : Erfurt, f. 282vb ; facsim., p. 420b} ita Babylonii humanum genus predam suam fecerunt. CZ
CZ ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
marg.| Allegorice. Diabolus qui cuncta vastat, misit hamum cui adhesit Adam26* et ita traxit eum de paradiso reti suo et cooperuit eum sagenis suis27 id est variis falaciis. Ideo letabitur esse aliud quam preceptum Domini, et immolabit non hamo qui perversus sermo intelligitur, et adhuc in principio constitutus, sed reti suo quia in ipso pingues hostias comprehendit, quia per unum hominem peccatores constituti sunt plurimi et cum Adam etiam sancti de paradiso eiecti sunt28. Unde et cibi eius electi sunt et quia primum hominem decepit, universum genus humanum interficere non cessat. DA
DA ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
26 Adam Ar76] Adãi finis linee Rusch ( cacogr. )
27 suis] om. Ar76
28 e. s.] inv. Ar76
marg.| Potest et de hereticis accipi qui perversa multiplicique doctrina quasi hamo et reti et sagenis multos pisces capiunt et multa reptilia comprehendunt. Unde letantur et sermonem suum quo decipere et suadere potuerunt quasi Deum adorant, colunt et poliunt, per quem sciunt a se tantas victimas interfectas, et tot potentes deceptos quos pinguem partem et electas escas nominat. Ideo sicut bestie que semel gustatum sanguinem semper sitiunt expandunt rete id est totum studium suum ut plures interficiant. DB
DB ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 1,16 
propterea immolabit sagene sue et sacrificabit reti suo
interl.| idolo quod fecit in campo Duran et simulacro belis cui quasi grandi sagene, immolavit pingues victimas, id est omnes gentes victas ad cultum eius cogensDC
DC ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
quia in ipsis
interl.| idolis suisDD
DD ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
incrassata est pars eius et cibus eius electus.
interl.| opinione sua ; putabit enim se habere divitias quando principes et reges suo subiugabit imperio quas escas electas vocatDE
DE ¶Codd. : Ar76 ( 75r ) Rusch
Numérotation du verset Hab. 1,17 
Propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet.
interl.| + cessatDF
interl.| Quia semel opulenta piscatione saturatus est et suam sagenam, id est suum exercitum, replevit non cessat gentes impugnare et iugulare.DG
DG ¶Codd. : Ar76 ( 75v ) Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hab. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=47&chapitre=47_1)

Notes :