Capitulum 3
Numérotation du verset
Hab. 3,1
Oratio Abacuc prophete pro ignorationibus1*.
1 ignorationibus
Ar76 Weber
] ignorantiis
Rusch
Numérotation du verset
Hab. 3,2
Domine audivi auditionem tuam
et timui.
Domine opus tuum
in medio annorum vivifica illud.
In medio annorum notum facies
cum iratus fueris,
misericordie recordaberis.
Numérotation du verset
Hab. 3,3
Deus ab austro veniet
et Sanctus de monte Pharan2.
2 Pharan] + Semper
Weber
Operuit celos gloria eius,
et laudis eius plena est terra.
Numérotation du verset
Hab. 3,4
Splendor eius ut
lux erit,
cornua in manibus eius.
Ibi
abscondita est fortitudo eius
Numérotation du verset
Hab. 3,5
ante faciem eius ibit mors.
Egredietur3 diabolus ante pedes eius,
3 Egredietur] Et
praem. Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,6
stetit et mensus est terram.
Aspexit et dissolvit
gentes, et contriti sunt montes seculi.
Incurvati sunt colles mundi
ab itineribus eternitatis eius.
Numérotation du verset
Hab. 3,7
Pro iniquitate vidi
tentoria Ethiopie,
turbabuntur pelles terre Madian.
Numérotation du verset
Hab. 3,8
Numquid in fluminibus
iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari
indignatio tua ?
Qui
ascendis4
4 Qui ascendis] Quia ascendes
Weber
super equos
tuos et quadrige tue
salvatio ?
Numérotation du verset
Hab. 3,9
Suscitans
suscitabis arcum tuum
iuramenta tribubus que locutus es.
Fluvios scindes terre5
5 Fluvios] semper
praem. Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,10
viderunt
te
et doluerunt
montes.
Gurges
aquarum transiit.
Dedit abyssus vocem suam
altitudo manus suas levavit.
Numérotation du verset
Hab. 3,11
Sol et luna
steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum
ibunt,
in splendore fulgurantis haste tue.
Numérotation du verset
Hab. 3,12
In fremitu
conculcabis terram, in furore obstupefacies gentes.
Numérotation du verset
Hab. 3,13
Egressus es
in salutem populi tui,
in salutem cum christo tuo.
Percussisti caput de domo impii,
denudasti fundamentum eius6
6 eius]
om. Weber
usque ad collum7.
7 collum] + semper
Ar76 Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,14
Maledixisti
sceptris eius,
capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito.
Numérotation du verset
Hab. 3,15
Viam
fecisti in mari
equis tuis, in luto aquarum multarum.
Numérotation du verset
Hab. 3,16
Audivi
et conturbatus est venter meus
a voce8
8 a voce] ad vocem
Rusch
contremuerunt labia mea.
Ingrediatur putredo in ossibus meis,
et subter me scateat.
Ut requiescam
in die tribulationis,
ut
ascendam
ad populum accinctum nostrum.
Numérotation du verset
Hab. 3,17
Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis.
Mentietur opus olive, et arva non afferent cibum. Abscidetur de ovili pecus, et non erit armentum in presepibus.
Numérotation du verset
Hab. 3,18
Ego autem in Domino gaudebo, et9 exultabo in Deo Iesu meo.
9 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,19
Deus Dominus10 fortitudo mea
10 Deus D.]
inv. Weber
et ponet pedes meos
quasi cervorum.
Et super excelsa mea deducet me victori,
in psalmis canentem. 11
11 canentem] + EXPLICIT HABACUC PROPHETA
Weber
Capitulum 3
Numérotation du verset
Hab. 3,1
Oratio Abacuc prophete pro ignorationibus1*.
1 ignorationibus
Ar76 Weber
] ignorantiis
Rusch
marg.|
ORATIO
ABACUCH. Septuaginta. Oratio cum cantico quia orat adventum unde gaudet et laudat Deum tam mittentem Patrem quam missum FiliumA
marg.|
Oratio abacuch pro ignorationibus
quia errans de iudiciis Dei temere dixerat
usquequo clamabo et non exaudies
a et
quare non respicis super iniqua agentes et taces devortante impio iustiorem se
? Nunc ex responsione Dei intelligens vel Nabuchodonosor vel diabolum vel Antichristum positum ad corripiendas gentes agit penitentiam et petit veniam de hoc quod ignorans fecit vel orat ut per adventum Christi error hominum qui ex ignorantia est auferatur et ablata umbra dari veritatem nec est oratio quasi de incertis sed certa enuntiatio2 prophetalis. Alii pro spontaneis quia propheta numla necessitate sed sponte peccavit male sentiens de iudicio Dei vel gentes prophetat sponte credituras in eum quem venturum promittit. b
B
a Hab. 1, 2.
b Hab. 1, 13.
2 enuntiatio] enumeratio
Ar76
marg.|
ORATIO
ABACUCH
PRO
IGNORATIONIBUS. Abacuch dicitur amplexus eo quod Dominum amaverit illique se iunxerit, sive luctans. Hec est editio Hieronimi secundum hebreum que hic exponitur. Septuaginta verbo multum hoc discordant ab omnibus, et verbis et sensu, secundum quos hic non multa ponentur.C
Numérotation du verset
Hab. 3,2
Domine audivi auditionem tuam
et timui.
marg.|
DOMINE
AUDIVI. Septuaginta.
Domine audivi auditum tuum et timui
.
Domine consideravi opera tua et obstupui in medio duorum animalium cognosceris
c .F
c Hab. 2, 3 (Vetus latina) ut laud.
Augustinus Hipponensis
, De Civitate Dei, lib. 18, c. 32. Cf. Sabatier, t. 2, p. 996b (nota).
marg.|
Domine audivi
. Historice, audivi penas quas diabolo et Nabuchodonosor parasti, et sicut territus sum quod diabolus sic confodietur, sic precor quod promisisti imple, et finito tempore redde Christum quod pollicitus es3, non moriatur irritum sed vivifica, id est imple, quod et de resurrectione potest accipi ut mortuus pro nobis vivificetur.G
3 es] est
Ar76
marg.|
Secundum Septuaginta4 :
Domine audivi in scripturis sermonem tuum
, aure interiori, et comtemplatus sum opera ut ex creaturis intelligerem creatorem et per ea obstupui, sensu hominis amisso, in sanctam amentiam versus sum, vel admiratione turbatus in laudem tuam5 erupi dicensd :
In medio duorum animalium cognosceris
, id est per Filium et Spiritum sanctum6 pater intelligitur, vel7 duo cherubin qui contra se respiciunt et in medio habent oraculum, vel duo seraphim quorum alter ad alterum clamat mysterium trinitatis, quorum unus missus mundat labia prophete, et dicite : «Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat»? Sed simpliciter Christus inter duos latrones agnitus est, vel a Iudeis et gentibus, hinc inde eum cingentibus, vel inter duo testamenta que vitalia spirant.H
f
d Hab. 2, 3 (Vetus latina) ut laud.
Augustinus Hipponensis
, De Civitate Dei, lib. 18, c. 32. Cf. Sabatier, t. 2, p. 996b (nota).
e Lc. 12, 49.
f
¶Fons :
Hieronymus,
Commentarii in prophetas minores (Hab. 3, 2), CCSL 76A, lin. 84 sqq. : « Iuxta
septuaginta autem multo alter est sensus, et debemus etiam uulgatae editionis explanationem ponere. domine, audiui in scripturis sermonem tuum, et te mihi dante auriculam, iuxta illud quod loquitur esaias: addidit mihi auriculam ad audiendum; ita audiui, ut tu uis audiri sermonem tuum. et opera tua dilegentius contemplatus, ne mihi diceretur: opera autem domini non respiciunt, et opera manuum eius non considerant, ex creaturis intellexi creatorem; et per singula quae fecisti, et quae cotidie operaris in uniuerso mundo, totus obstupui, et sensu humanitatis amisso, in sanctam amentiam sum conuersus. uel certe admiratione turbatus, in laudes tuas trepidus erumpo dicens: in medio duorum animalium cognosceris. quod multi putant de filio intellegi, et spiritu sancto, eo quod
pater per filium
intellegatur
et spiritum. quae quidem et duo seraphim in esaia, et duo cherubim, scribi interpretantur in exodo, quae contra se respiciunt, et in medio habent oraculum; et in esaia uelantia caput et pedes domini, in praesenti tantum saeculo uolent, et alter ad alterum mysterium
inclament
trinitatis, et mittatur
unus de seraphim, quod interpretatur ardens, et ueniat in terram et mundet
prophetae labia, et
dicat: ignem ueni mittere super terram, et quam uolo ut ardeat. hoc aestimant alii, et ad hanc interpretationem multis scripturarum utuntur testimoniis. porro simplex interpretatio, et opinio uulgi de saluatore intellegit, quod inter duos latrones crucifixus agnitus
sit. qui autem melius, hoc dicunt, quod in prima ecclesia quae de circumcisione fuit, et de praeputio congregata, duobus populis se hinc inde cingentibus, intellectus sit saluator et creditus. sunt qui duo animalia, duo intellegant testamenta, nouum et uetus, quae uere animantia sint, quae uitalia, quae spirent et in quorum medio dominus cognoscatur ». [MM2019]
4 Secundum Septuaginta]
om. Ar76
5 laudem tuam] laudê tuâ
Rusch,
laudes tuas
Ar76
6 sanctum]
om. Ar76
7 vel] + duo a.
Ar76
Domine opus tuum
in medio annorum vivifica illud.
interl.|
in plenitudine temporisK
g
g
Gilbertus Universalis
, In XII prophetas (Hab.), loc. cit.,
Saint-Omer, BM, 220, f. 107ra
.
interl.|
cum venerit tempus impletionis ostendes vera que promisisti L
In medio annorum notum facies
cum iratus fueris,
interl.|
non ait ‘cum intuleris supplicia’ ;
iratus
aliquando non percutit O
misericordie recordaberis.
Numérotation du verset
Hab. 3,3
Deus ab austro veniet
interl.|
«Ex Egypto vocavi filium meum». R
h
h Os. 11, 1 ; Mt. 2, 15.
interl.|
a Theman, quod interpretatur
ab austro;
veniet ergo a meridie a filiis clare lucis S
marg.|
DEUS
AB
AUSTRO. Agnitio Dei Patris venit his qui digni sunt in pleno lumine et agnitio sancti id est filii Dei
de monte veniet
etc. id est Patre qui est plenus virtutibus et omnia protegit et fovet8 vel de sublimitate eloquii umbrosi et condensi multis testimoniis contexti vel Pharan os videntis dicitur et de sermone eruditi viri venit notitia filii vel veniet, id est nascetur in Bethleem que sita est ad austrum et quia ipse est qui legem dedit in Sina de Pharan veniet qui locus est vicinus9 monti Sina.T
8 fovet] + alis
Ar76
9 locus est]
inv. Ar76
et Sanctus de monte Pharan10.
10 Pharan] + Semper
Weber
interl.|
umbroso et condensoU
i
i
Hab. 3, 3 (
Sabatier
,
Vetus latina, t. 2, p. 966-967) ; ut laud. v. g.
Augustinus Hipponensis
,
De civitate Dei, 18, 32 ; Corpus antiphonalium Officii, IV
, n° 6606, 6639, 7033, 7660.
marg.|
Sela hebraice, Hieronymus :
semper,
Septuaginta :
diapsalma
;
semper
id est ipse qui natus est in Bethleem qui dedit legem in Sina omnibus preteritis et11 presentibus et futuris auctor est. W
11 et]
om.
Ar76
Operuit celos gloria eius,
interl.|
sedit a dextris12 virtutis Dei X
j
j Cf. Mt. 26, 64 ; Mc. 14, 62 ; Lc. 22, 69.
12 a dextris]
corr.,
ad dextris
cacogr. Rusch
et laudis eius plena est terra.
interl.|
quia «admirabile est nomen tuum in universa terra» Z
l
l Ps. 8, 2.10.
marg.|
Operuit
. In adventu Christi omnia repleta sunt gloria Unde : Gloria {t. 3 : Erfurt, f. 284ra ; facsim., p. 423a} in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis13, et pacificans que in celis et que in terra. AA
13 bone voluntatis]
om. Ar76
Numérotation du verset
Hab. 3,4
Splendor eius ut
interl.|
quasiAB
m
m
Gilbertus Universalis
, In XII prophetas (Hab.), loc. cit.,
Saint-Omer, BM, 220, f. 107va
.
lux erit,
cornua in manibus eius.
interl.|
trophea crucisAD
n
n
Gilbertus Universalis
, In XII prophetas (Hab.), loc. cit.,
Saint-Omer, BM, 220, f. 107va
.
marg.|
cornua pro regnis sepe ponuntur vel postquam miracula eius increverunt vel coruscaverunt14 manus figentur in cornibus crucisAE
o
o
Gilbertus Universalis
, In XII prophetas (Hab.), loc. cit.,
Saint-Omer, BM, 220, f. 107va
.
14 vel coruscaverunt]
om. Ar76 Som220
Ibi
abscondita est fortitudo eius
Numérotation du verset
Hab. 3,5
ante faciem {t. 3 : Erfurt, f. 284ra ; facsim., p. 423a} eius ibit mors.
marg.|
Ibit mors
id est exeunti de baptismo occurret diabolus et stabit ante pedes eius qui temptet quadraginta diebus. AI
Egredietur15 diabolus ante pedes eius,
15 Egredietur] Et
praem. Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,6
stetit et mensus est terram.
marg.|
Stans salvator et oculo suo omnia metiens, gentes dissipat montes et colles seculi conterit vel montes sunt demones.AL
Aspexit et dissolvit
gentes, et contriti sunt montes seculi.
Incurvati sunt colles mundi
interl.|
qui ante adventum erant erecti16 quorum superbiam nemo humiliare poteratAO
16 erecti
Rusch
] electi
Ar76
ab itineribus eternitatis eius.
interl.|
per predicatoresAP
q
q
Gilbertus Universalis
, In XII prophetas (Hab.), loc. cit.,
Saint-Omer, BM, 220, f. 107va
.
interl.|
Dei17 quia eternitas per carnem18 venit ad nos, vel semper ab initio mundi ad sanctos venit per quos19 iter superborum incurvavitAQ
r
r
Gilbertus Universalis
, In XII prophetas (Hab.), loc. cit.,
Saint-Omer, BM, 220, f. 107va
.
17 Dei]
om.
Som220
18 per carnem]
om. Som220
19 quos] quod
Som220
Numérotation du verset
Hab. 3,7
Pro iniquitate vidi
tentoria Ethiopie,
interl.|
eidem qui tabernacula Ethiopum, id est demonumAS
s
s
Gilbertus Universalis
, In XII prophetas (Hab.), loc. cit.,
Saint-Omer, BM, 220, f. 107va
.
turbabuntur pelles terre Madian.
marg.|
Pro iniquitate vel laboribus quia laborant de divitiis vel honoribus fiunt hospitium demonum qui esse debuerunt templum Dei20 unde turbantur, quia alti facti semper mortem et iudicium timent, Madian, id est exauditio21, quia metu iudicii iam cruciantur. AT
20 templum Dei] Domini templum
Ar76
21 exauditio] iuditio
Ar76
marg.|
Et ego longe ante
vidi
quod turbabuntur tentoria Ethiopie et hoc22 pro iniquitate, et23
turbabuntur
pelles, id est
tentoria terre Madian
, et hoc fiet promutatis fluminibus. Vetus Testamentum transit in Novum. Cuius auditoribus lotis24 in rubro mari, iam non irasceris vel in mari, id est mundo tu dico qui ascendis. AU
22 et hoc]
om. Ar76
23 et]
om.
Ar76
24 lotis] et
praem.
Ar76
marg.|
Ethiopes tetri qui vescuntur carne draconis, demones sunt, quorum tabernaculum fit, quicumque in hoc seculo propter honores et divitias laborat, quas postquam consecutus est, tradit se luxurie et voluptatibus ut quod avaritia congregavit25 luxuria consumat. Iste pro laboribus fit hospitium demonum. Sed postquam fuerit ditatus et exaltatus, tunc conscientia peccatorum semper mortem et iudicium formidabit et cruciatus quos se scit meruisse quotidiano pavore sustinebit. AV
25 congregavit] congregat
Ar76
Numérotation du verset
Hab. 3,8
Numquid in fluminibus
iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari
interl.|
Verba Dei que manifestiora sunt et dant potum, flumina dicuntur sacramenta profundum mare. AX
indignatio tua ?
Qui
ascendis26
26 Qui ascendis] Quia ascendes
Weber
super equos
tuos et quadrige tue
salvatio ?
marg.|
NUMQUID
IN
FLUMINIBUS. Hoc est breviter dicere secundum litteram, sicut Iordanem et mare Rubrum siccasti pro nobis dimicans, non enim insensibilibus iratus es27, ita nunc quadrigas conscendens arcumque corripiens, salutem dabis populo, et que iurasti patribus et tribubus ex plebis in sempiternum. BE
27 iratus es]
inv. Ar76
marg.|
NUMQUID
IN
FLUMINIBUS. Ambigue dictum. Si mala sunt flumina et mare irascitur Deus et percutit ea eloquentia hereticorum, flumen est qui aguntur omni vento doctrine, et semper malitia fluctuant, mare sunt super quos28 impetus fit Domini, ut sentiant eius adventum et sciant quibus terminis concludantur Si bona sunt laudatur vel levatur in illis Iesus et Ecclesiam suam super huiusmodi mare collocat. BF
28 quos] quod
Ar76
marg.|
SUPER
EQUOS
TUOS. Animas sanctorum. In his curribus equitans totum lustrat29 mundum et intendit arcum et non interim emittit ut qui modo territus fuerit non sentiat emissionem, et hoc facit semper. Semper enim in sanctis armatus sedet et discurrit in salutem orbis, et per hoc divides et disperges fluvios terre dimicantes adversus tuum populum, vel fluviis scindetur terra, ut in terre motu30 novi fontes emanent, alii obturantur, ita per adventum Christi orbe concusso, fontes Israel obturati sunt, apostoli emanaverunt. Sicut vene corporis sanguinem habent31, sic vene terrarum aquas latentes que concussione erumpunt, sic et anima naturaliter habet aquas sed per socordiam latentes verbo Dei concusse erumpunt, hi sunt putei Abraham quos Philistei obstruunt. BG
29 lustrat] lustravit
Ar76
30 motu] motus
Ar76
31 sang. hab.]
inv. Ar76
Numérotation du verset
Hab. 3,9
Suscitans
suscitabis arcum tuum
iuramenta tribubus que locutus es.
interl.|
et sic reddes
iuramenta tribubus
et patribus promissa BJ
Fluvios scindes terre32
32 Fluvios] semper
praem. Weber
interl.|
Mundamini sapientiam dissipabis et hoc videbunt et dolebunt populi33 superbi sed tamen apostolica doctrina transiit in omnem terram, iniqui quidem contra levantur34
33 populi]
om. Ar76
34 levantur] + sed sol et luna Christus et Ecclesia
Ar76
marg.|
Fluvios scindes terre
, quia suscitavit Dominus arcum suum ut tribubus iuramenta {t. 3 : Erfurt, f. 284rb ; facsim., p. 423b} redderet que locutus est, consequenter dicitur
fluvios scindes terre
adversus tuum populum dimicantes divides atque disperges. BL
Numérotation du verset
Hab. 3,10
viderunt
te
et doluerunt
montes.
Gurges
{t. 3 : Erfurt, f. 284rb ; facsim., p. 423b} aquarum transiit.
marg.|
GURGES
AQUARUM
TRANSIIT. Sunt aque sempiterne que fluunt de fontibus Israel sunt breves que fluunt in mare35, quarum finis perditio est, he sunt hereses que ad tempus florent. BS
35 mare] + id est
Ar76
marg.|
GURGES. Impetus et persecutio eorum cessavit, et tunc abyssus id est inferi laudaverunt te, tunc etiam superbi, id est angeli quasi plausu manuum elevatarum victorem demonstrarunt. BT
Dedit abyssus vocem suam
altitudo manus suas levavit.
Numérotation du verset
Hab. 3,11
Sol et luna
marg.|
Sol et luna
: Sol tuus et luna que pondere malorum et errore tenebrarum operiebantur receperunt lumen suum pristinum. BX
steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum
ibunt,
in splendore fulgurantis haste tue.
Numérotation du verset
Hab. 3,12
In fremitu
conculcabis terram, in furore obstupefacies gentes.
marg.|
IN
FREMITU
CONCULCABIS. Quando populi tui vindicabis iniuriam terrena regna calcabis et omnes gentes admirari facies, quia egressus es in salutem populi tui, et venisti ad eos cum Christo tuo quo veniente percussisti antichristum in hoc seculo quod est in maligno positum36 vel ipsum diabolum qui impietatis caput est37, quem eiecit de hospitio ut ibi habitet iustitia. CF
36 positum]
om. Ar76
37 caput est]
inv. Ar76
Numérotation du verset
Hab. 3,13
Egressus es
in salutem populi tui,
interl.|
de maiestate vel cerimoniis Iudeorum et de templo, undet : «Relinquetur vobis domus vestra deserta». CH
t Mt. 23, 38.
in salutem cum christo tuo.
Percussisti caput de domo impii,
marg.|
PERCUSSISTI
CAPUT. Sicut Ecclesie et omnis viri Christus38 caput, ita cunctorum demonum qui hoc seculo dimicant, est caput Beelzebub princeps demoniorum, et singule eorum turme habent capita et principes suos. Verbi gratia, spiritus fornicationum habent prepositum suum, spiritus vane glorie, spiritus mendacii, spiritus infidelitatis habent presides milite sue. Sed clementissimus Deus ubi fuerat caput pessimum, eo absciso sepe ponit caput optimum. Tradunt Hebrei Reseph demonis esse nomen qui principatum tenet inter alios, et propter nimiam velocitatem atque in diversa discursum avis et volatile nuncupatur, ipsumque esse qui in paradiso sub figura serpentis mulieri sit locutus, et ex maledictione qua a Deo condemnatus est accipisse nomen siquidem Reseph, reptans ventre interpretatur. CK
38 Christus] + est
Ar76
denudasti fundamentum eius39
39 eius]
om. Weber
marg.|
Denudasti.
Septuaginta :
Suscitasti vincula usque ad collum in finem
ut deposito priori iugo vincula caritatis leve iugum subeamus in curru Christi, hic compulsi pro sela posuerunt in finem. CL
marg.|
Denudasti fundamentum
40 id est abscondita eius aperta fecisti non ad breve tempus sed imperpetuum. CM
40 fundamentum]
om. Rusch
marg.|
DENUDASTI
FUNDAMENTUM.
Fundamentum
Christi, quod est in anima, allophyli41 terra obruerant, sed eiecta42 terra et optimum
fundamentum
nudatur vel ornatur, ut alii ponunt, ut appareat, et suam recipiat claritatem43, et hoc in sempiternum.CN
41 allophyli]
corr.
, allopholy
Rusch
42 eiecta] egreditur
Ar76
43 recipiat cl.]
inv. Ar76
marg.|
EIUS
IMPII. Impius est vel Nabuchodonosor, vel omnis adversarius populi Dei,et44* non solum sceptris sed et capiti quod percusseras bellatorum qui venerunt ut turbo ad dispergendum, id est ut everterent Israel et captivarent, ita autem exultant vorantes pauperem Israel sibi subiectum, quasi hoc in abscondito facerent, id est te45 ignorante. Venisti itaque ad prelium pro populo tuo, et quadrigas mittens in aquas, id est in gentes multas,
fecisti
eis
viam in luto,
id est ut conculces et quasi lutum conteras eos. CO
44 et]
om. Rusch
45 id est te Ar76] ite
cacogr. Rusch
usque ad collum46.
46 collum] + semper
Ar76 Weber
Numérotation du verset
Hab. 3,14
Maledixisti
sceptris eius,
capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito.
marg.|
SICUT
EIUS
QUI
DEVORAT
PAUPEREM. Sed ita vane sicut qui occidit pauperem quem putat divitem. CT
interl.|
«Sedet in insidiis cum divitibus in occultis».CU
u
u Ps. 9, 29.
Numérotation du verset
Hab. 3,15
Viam
fecisti in mari
equis tuis, in luto aquarum multarum.
marg.|
Audivi
in persona sua de toto populoCX
v
v
Gilbertus Universalis
, In XII prophetas (Hab.), loc. cit.,
Saint-Omer, BM, 220, f. 108va
.
Numérotation du verset
Hab. 3,16
Audivi
et conturbatus est venter meus
a voce47
47 a voce] ad vocem
Rusch
contremuerunt labia mea.
marg.|
Audivi et conturbatus
. Et ego per spiritum audivi que patientur equi, et caro {t. 3 : Erfurt, f. 284va ; facsim., p. 424a} tremuit, et ab hac voce contremuerunt labia mea48. DC
48 contremuerunt labia mea]
om. Ar76
Ingrediatur putredo in ossibus meis,
marg.|
Ingrediatur
. Nunc libenter patimur angustias omnes, et a tua comminatione totis visceribus tremimus, et non hoc solum, sed ultro appeto :
Ingrediatur
. DE
marg.|
In ossibus meis
. Non solum in carne sed etiam in medullis ossium et stratus putredine corporis et vermibus scateat, ut cum pro peccatis sustinuero angustias omnes captivitatis, requiescam cum Abraham, Isaac et Iacob49, et ceteris qui sunt populus accinctus. Hec allegorice ut sit allegoria mixta historie, quia aliquando historia ipsa metaphorice texitur, nec semper eius metaphora allegoriam sonat, secundum historiam autem in persona populi dicit se libenter in captivitate50 pati quelibet, ut eo tempore quiescat quo maledicet sceptris impii et equi conculcabunt lutum ut post cum sanctis Zorobabel et Iesu revertatur in terram promissionis, sed hoc non vult littera libri. DF
49 Isaac et Iacob]
inv. Ar76
50 captivitate] captivitatem
Ar76
et subter me scateat.
interl.|
id est libenter patiar51 quod passus est IobDG
51 patiar] patior
Ar76
Ut requiescam
in die tribulationis,
interl.|
«dies illa dies ire dies calamitatis et miserie» DJ
w
w
Respons. Libera me pro defunctis, Corpus antiphonalium officii, n° 7091.
marg.|
Tribulationis quia tunc omnia auferentur homini, secundum illud52 : «homo cum interierit, non sumet omnia neque descendet cum eo gloria eius»x. DK
x Ps. 48, 18.
52 homini... illud]
om. Ar76
ut
ascendam
ad populum accinctum nostrum.
marg.|
Videns hic propheta destructionem inimicorum victoria Dei, revertitur ad seipsum dicens se masse cum iustis tribulari, quam cum malis eternaliter cruciari. DP
DP
¶Codd. :
Rusch
; def. Ar76
Numérotation du verset
Hab. 3,17
Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis.
marg.|
Ficus
. Ideo hic volo pati, et post ascendere ad populum accinctum, quia veniet dies tribulationis, et ceteris in angustia constitutis, ego letabor in tua maiestate, vel cum venerit dies iudaice eversionis, ego pereunte populo electus sum, et sociabo me discipulis Christi ascendens montana, quia in monte eos docet, relictis inferius turbis, quia ficus ad quam venit esuriens id est populus Iudeorum non dat poma et ideo maledicitur nec fert fructum non in secula seculorum sed usque in seculum, id est cum gentes intraverint; hec est ficus pro qua rogat agricola id est Gabriel vel Michael, cui commissus est populus Iudeorum, qui in passione precatur, da eis spatium penitentie, et noli subvertere, et siquidem fecerit, ficus suspensive subaudiatur, transferes in alteram vineam id est Ecclesiam. Venit tertio per legem, per prophetas, per seipsum. Post passionem, data penitentia {t. 3 : Erfurt, f. 284vb ; facsim., p. 424b} quadraginta duo annis quia non fecit fructum, subversa est. Qui vero conversi sunt ad populum gentium translati sunt ad quem propheta ascendit. Vinea id est populus qui non fecit fructum sed spinas, non iudicium sed clamorem dicens crucifige crucifige eum et non habemus regem nisi cesarem, qui occidit post servos filium, et ideo exterminavit eam aper de siluam. Oliva, id est populus, cuius ramis fractis oleaster inseritur, vel ficus spiritus sanctus pro pomorum dulcedine. Vinea Christus que dicit : ego sum vitis. Oliva pater a quo omne lumen. In libro iudicum dicuntur ligna silvarum venisse ad has arbores ut regnent super se quod numquam fit, sed ramnus imperat eis que habet spinas et ignem ut vulneret et comburat arua, Hierusalem olim in montibus sanctis, nunc campestris dicitur, que non solum non alit rationales, sed nec pecora et boves qui portent iugum Dei, hec omnia auferentur a populo quia inique egit in Deum. Si autem dicet tribulationis de consummatione accipis omnia ad eos referes qui dicunt se esse de Ecclesia non habentes opera, et ficus, vinea, oliva, id est trinitas non auferet eis fructum suum, et non solum non habent frumenta hominum, sed nec cibos pecorum et iumentorum, et pro montibus in humili versantur. DQ
Mentietur opus olive, et arva non afferent cibum. Abscidetur de ovili pecus, et non erit armentum in presepibus.
interl.|
Aliud promittit, omnia que dixerit Deus faciemus et aliud facitDR
DR
¶Codd. :
Rusch
; def. Ar76
Numérotation du verset
Hab. 3,18
Ego autem in Domino gaudebo, et53 exultabo in Deo Iesu meo.
53 et]
om. Weber
marg.|
EGO
AUTEM
IN. Iudeis per orbem dispersis dicit propheta ex persona credentium, sed si de consummatione accipis, sic dicetur, sicut percussa Egypto, ficus, vinea, oliva, campi non dabant fructum et deficiebant pecora quia non habebant cibos et Israel exultabat, sic in fine mundi quando refrigescet caritas, et non dabit fructus operum tunc iustus letus dicet : Ego autem in Domino gaudebo, et eductus ad summum cantabo tropheum, qui in principio dixi : Clamabo et non ex audies, qui de iustitia eius et de iudicio causatus sum laudabo aequitatem. DS
DS
¶Codd. :
Rusch
; def. Ar76
Numérotation du verset
Hab. 3,19
interl.|
quiaDT
Deus Dominus54 fortitudo mea
54 Deus D.]
inv. Weber
interl.|
non iustitia legisDU
DU
¶Codd. :
Rusch
; def. Ar76
interl.|
non aliudDV
DV
¶Codd. :
Rusch
; def. Ar76
et ponet pedes meos
interl.|
ut calcem super aspidem et basiliscumDW
DW
¶Codd. :
Rusch
; def. Ar76
quasi cervorum.
interl.|
inter ceteros qui habent virtutem cervi ponet meDX
DX
¶Codd. :
Rusch
; def. Ar76
Et super excelsa mea deducet me victori,
interl.|
qui primus in agone vicitDY
DY
¶Codd. :
Rusch
; def. Ar76
in psalmis canentem. 55
55 canentem] + EXPLICIT HABACUC PROPHETA
Weber
interl.|
inter angelos canam triumphum eius et in terra pacem hominibus.DZ
DZ
¶Codd. :
Rusch
; def. Ar76
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hab. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=47&chapitre=47_3)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Hab. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=47&chapitre=47_3)
Notes :