Capitulum 10
Numérotation du verset
2Mcc. 10,1
Machabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit
Numérotation du verset
2Mcc. 10,2
aras autem quas alienigene per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est
Numérotation du verset
2Mcc. 10,3
et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
Numérotation du verset
2Mcc. 10,4
quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
Numérotation du verset
2Mcc. 10,5
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit caslev
Numérotation du verset
2Mcc. 10,6
et cum letitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
Numérotation du verset
2Mcc. 10,7
propter quod tyrsos et ramos virides et palmas preferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
Numérotation du verset
2Mcc. 10,8
et decreverunt communi precepto et decreto universe genti Iudeorum omnibus annis agere dies istos
Numérotation du verset
2Mcc. 10,9
et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vite excessus ita se habuit
Numérotation du verset
2Mcc. 10,10
nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii que gesta sunt narrabimus breviantes mala que in bellis gesta sunt
Numérotation du verset
2Mcc. 10,11
hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Phenicis et Syrie militie principem
Numérotation du verset
2Mcc. 10,12
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudeos esse instituit et precipue propter iniquitatem que facta erat in eos et pacifice agere cum eis
Numérotation du verset
2Mcc. 10,13
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditam sibi1 a Philometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
1 creditam sibi] creditus
Weber
Numérotation du verset
2Mcc. 10,14
Gorgias autem cum esset dux locorum assumptis advenis frequenter Iudeos debellabat
Numérotation du verset
2Mcc. 10,15
Iudei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
Numérotation du verset
2Mcc. 10,16
hii vero qui erant cum Machabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
Numérotation du verset
2Mcc. 10,17
multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
Numérotation du verset
2Mcc. 10,18
quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem apparatum ad repugnandum habentes
Numérotation du verset
2Mcc. 10,19
Machabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Machabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas que amplius perurguebant pugnas conversus est
Numérotation du verset
2Mcc. 10,20
hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere
Numérotation du verset
2Mcc. 10,21
cum autem Machabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis
Numérotation du verset
2Mcc. 10,22
hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit
Numérotation du verset
2Mcc. 10,23
armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit
Numérotation du verset
2Mcc. 10,24
Timotheus qui prius a Iudeis fuerat superatus convocato exercitu peregrine multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudeam capturus
Numérotation du verset
2Mcc. 10,25
Machabeus autem et qui cum ipso erant appropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis precincti
Numérotation du verset
2Mcc. 10,26
ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
Numérotation du verset
2Mcc. 10,27
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
Numérotation du verset
2Mcc. 10,28
primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victorie et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
Numérotation du verset
2Mcc. 10,29
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de celo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudeis prestantes
Numérotation du verset
2Mcc. 10,30
ex quibus duo Machabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et cecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
Numérotation du verset
2Mcc. 10,31
interfecti sunt autem viginti millia quingenti et equites sexcenti
Numérotation du verset
2Mcc. 10,32
Timotheus autem confugit in Gazara presidium munitum cui preerat Cereas
Numérotation du verset
2Mcc. 10,33
Machabeus autem et qui cum eo erant letantes obsederunt presidium diebus quatuor
Numérotation du verset
2Mcc. 10,34
at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
Numérotation du verset
2Mcc. 10,35
sed cum dies quinta illucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Machabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
Numérotation du verset
2Mcc. 10,36
sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere aggressi atque ipsos maledicos vivos concremare
Numérotation du verset
2Mcc. 10,37
per continuum autem biduum presidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cerean et Apollofanem occiderunt
Numérotation du verset
2Mcc. 10,38
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israel et victoriam illi dedit
Capitulum 10
Numérotation du verset
2Mcc. 10,1
marg.|
Machabeus autem]
etc. Dicto de peccatis Iudeorum, que fuerunt causa malorum, et de afflictione eorum, et tandem de liberatione ipsorum, et vindicta de templi purificatione agit, et gratiarum actione, ut eos ad quos Epistola dirigitur ad gratiarum actionem invitet, et enceniorum observationem.
marg.|
Et sic terminatur secunda pars libri.
marg.|
In secunda parte huius capituli agitur de successione Eupatoris, et substitutione Lysie super negotia regni, ibi :
[Nunc autem de Eupatore]
marg.|
Tertio, de impugnatione Gorgie, et pugna contra Idumeos, et duabus turribus a Iuda comprehensis, ibi :
[Gorgias autem cum esset]
marg.|
Quarto, de pugna
{5.
259rb} contra Timotheum, et obsidione ipsius, et morte, ibi :
[At Timotheus]
Dicit ergo.
marg.|
{h}
Machabeus autem]
etc. Multa bella Iude contra duces Antiochi, et ipsa vindicta Domini in Antiochum, de quibus actum est supra eod. 8. et 9. in priori libro. Post templi purificationem, omnia posuit, ut magis ad gratiarum actionem, et ad celebrandum diem purificationis templi accenderentur hi quibus epistola, mittebatur.
marg.|
{i}
Et de ignitis lapidibus]
de calce, et lapidibus prioris altaris, ubi ignis erat perpetuus.
marg.|
{k}
Igne concepto]
per collisionem lapidum.
marg.|
{l}
Post biennium]
quia in tertio anno eodem die quo fuit contaminatum, ut non computetur primus annus. Vel
[Post biennium]
a tempore rebellionis incepte per Iudam, et suos.
marg.|
{m}
Et cum letitia diebus octo egerunt]
festum purificationis.
marg.|
{n}
In modum tabernaculorum]
Scenopegie.
marg.|
{o}
Propter, quod Thyrsos]
Glossa. Thyrsus generaliter omnium herbarum, vel olerum medius frutex dictus est, eo quod a terra rursum conscendit.
marg.|
{p}
Nunc autem de Eupatore]
etc. Tertia pars libri, que in duas dividitur. Primo enim agit de victoriis, et
{5.
259va} miraculis, que sub Eupatore contigerunt, usque ad cap. 14. Secundo, de his, que sub Demetrio maiori usque ad mortem Nicanoris acciderunt. Ibi autem finem facit.
marg.|
Primo, quia tunc silvit terra a preliis, ut dicitur supra 1. lib. cap. 7.g.
marg.|
Secundo, quia tunc institutum est festum, ad quod celebrandum Iudeos dispersos commonere intendit.
marg.|
Tertio, quia de preliis Iude qui hanc misit Epistolam plura non habemus, nisi illud prelium in quo cecidit, ut patet supra 1. lib. cap. 7. et 9. Quedam autem eorum, que in primo libro ponuntur 6 cap. et 7. recapitulat, quedam causa brevitatis, ut dicit Rab. transilit, sicut fuit bellum ubi mortuus est Eleazarus frater Iude, supra 1. lib. {c}. 6. quedam, et superaddit.
marg.|
{a}
Constituit super negotia regni Lysiam]
Iste fuit primo a patre, postea a filio super negotia regia constitutus, ut dicit Glossa
marg.|
{b}
Nam Ptolemeus]
etc. quasi dicat, ideo substitutus est Lysias, quia ille accusatus, ut proditor, veneno vitam finivit.
marg.|
{c}
Macer iusti pertinax]
et in bono, id est in amore perseverans. Alia littera.
[Macer iusti tenax]
id est iustitie custos.
marg.|
{d}
Que facta erat in eos]
ab Antiocho Epiphane, et suis.
marg.|
{e}
Sed ob hoc accusatus ab amicis]
regis. Vel
[Ab amicis]
propriis, id est invidis, et emulis.
marg.|
{f}
Cum frequenter proditor audiret]
id est Antiochus Eupator, qui ideo hic forte proditor dicitur, quia istum Ptolemeum iniuste, et veneno non gladio interfecit.
marg.|
Vel cum ipse Ptolemeus frequenter audiret
[proditor]
hoc nomen, scilicet, contra se, id est multiplicem proditionis accusationem. Forte iste est ille, qui supra eodem 8. dictus est Dux Syrie, et Phenicis.
marg.|
{g}
A Philometore]
rege Egypti.
marg.|
{h}
Gorgias autem]
etc. De quo habetur primo lib. cap. 3. et 4. et supra eod. 8.
marg.|
{k}
Suscipiebant]
ad bellum, sicut murus tormenta, et lapides, bene suscipit, quod bene resistit.
marg.|
{l}
Loca obtinuerunt]
id est munitiones illas Idumeorum.
marg.|
{m}
Dimiserunt quosdam effugere]
de munitione, ne intra caperentur.
marg.|
{n}
Vendidissent adversariis eorum]
id est prodidissent, eo quod hostes permisissent, Glossa Sepe contingit, ut hi, quibus sacerdotalis dignitas, et spiritualis agonis militia commissa est, per cupiditatem terrenam decepti, magis avaritie sue satisfacere velint, quam Christi voluntatem legitime implere.
marg.|
{o}
Et Timotheus]
Glossa Timotheus iste sicut in priori lib. dictum est, Hereticorum Typum gerit vel tenet. Equites autem quinque, qui Doctores sanctos iuvant quinque libros legis significant, quibus ad spiritualem sensum redactis, opportunum solatium suis prebent executoribus, ac veros Christi confessores per duos precepta caritatis dextra levaque tuentes in adversarios ignita sententiarum tela iactant.
marg.|
{p}
Sicut lex dicit]
in Dt.
marg.|
{q}
In adversarios autem tela, et fulmina]
id est tela fulminea.
marg.|
{r}
Machabeus autem]
Glossa Iudas cum sociis quatuor diebus presidium obsidens per viginti iuvenes munitionem irrumpit, et portas succendit,
{5.
260ra} etc. cum Doctores sancti quatuor Evangelii libris, hostes undique excludendo, per eos qui legis mandata per duo precepta custodiunt, illorum machinas destruunt, atque igne doloris ac penitentie ipsos vivos comburunt, sicque Timotheum, id est diabolum in malitia sua latitare volentem, gladio verbi Dei interficiunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_10)
Notes :