Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Mcc. 9,1 

Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside
Numérotation du verset 2Mcc. 9,2 

intraverat enim ea que dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret
Numérotation du verset 2Mcc. 9,3 

et cum venisset circa Ecbatana recognovit que erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 9,4 

elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter celesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudeorum eam facturum
Numérotation du verset 2Mcc. 9,5 

sed qui universa conspicit Dominus Israel percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta
Numérotation du verset 2Mcc. 9,6 

et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret
Numérotation du verset 2Mcc. 9,7 

super hec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudeos et precipiens accelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis collisione membra vexare
Numérotation du verset 2Mcc. 9,8 

isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera appendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semetipso contestans
Numérotation du verset 2Mcc. 9,9 

ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur
Numérotation du verset 2Mcc. 9,10 

et qui paulo ante sidera celi contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare
Numérotation du verset 2Mcc. 9,11 

hinc igitur cepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus
Numérotation du verset 2Mcc. 9,12 

et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait iustum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire
Numérotation du verset 2Mcc. 9,13 

orabat autem hec scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus
Numérotation du verset 2Mcc. 9,14 

et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam reddere
Numérotation du verset 2Mcc. 9,15 

et Iudeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum dixerat equales nunc Atheniensibus facturum pollicetur
Numérotation du verset 2Mcc. 9,16 

templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis prestaturum
Numérotation du verset 2Mcc. 9,17 

super hec et Iudeum futurum et omnem locum terre perambulaturum et predicaturum Dei potestatem
Numérotation du verset 2Mcc. 9,18 

sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudeos in modum deprecationis epistolam hec continentem
Numérotation du verset 2Mcc. 9,19 

optimis civibus Iudeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus
Numérotation du verset 2Mcc. 9,20 

si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias
Numérotation du verset 2Mcc. 9,21 

et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi apprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
Numérotation du verset 2Mcc. 9,22 

non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem
Numérotation du verset 2Mcc. 9,23 

respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum
Numérotation du verset 2Mcc. 9,24 

ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 9,25 

ad hec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum exspectantes designavi filium meum Antiochum regem quem sepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum que subiecta sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 9,26 

orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum
Numérotation du verset 2Mcc. 9,27 

confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore
Numérotation du verset 2Mcc. 9,28 

igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est
Numérotation du verset 2Mcc. 9,29 

transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Philometora in Egyptum abiit

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Mcc. 9,1 
marg.| {5. 258vb} {n} Eodem tempore] Hic agit de his que circa Antiochum gesta sunt, eo tempore quo duces eius erant in Iudea, de quo etiam actum est, sed non ita plene, supra 1. lib. capitulo 6.
marg.| Et primo, de confusione eius, et fuga.
Secundo, de dolore, et indignatione eius contra Iudeos, ibi : [Et cum venisset]
Tertio, de vindicta Dei in eum, ibi :   [Sed qui universa]
Quarto, de sua, sive ipsius agnitione, confessione, oratione, et promissione, ibi :   [Hinc igitur]
Quinto, de litteris eius adulatoriis ad Iudeos, ibi :   [Sed non cessantibus]
Numérotation du verset 2Mcc. 9,2 
marg.| {o} Persepolis] Forte hec est illa quam supra 1. lib. cap. 6.a. vocat Elimaidam, que dicitur Persepolis, quasi metropolis Persidis.
Numérotation du verset 2Mcc. 9,3 
marg.| {p} Egbathanam] castrum est vel civitas in media provincia, ut dicitur, 2Esr. 6.c.
Numérotation du verset 2Mcc. 9,7 
marg.| {q} Et precipiens] id est dum preciperet.
marg.| {r} Contigit] Simile, Nm. 20.a. Ut satiati cesset murmur, etc.
Numérotation du verset 2Mcc. 9,8 
marg.| {s} Montium altitudines] quod soli Deo convenit, Is. 40.c.
marg.| {t} Contestans] facto, licet nondum corde, vel verbo. Simile de Ioram, 2Par. 21.d. Et de Herode, Act. 12.d. 1Rg.5.b. Percussit in secretiori parte natium Azotum, etc.
Numérotation du verset 2Mcc. 9,9 
marg.| {u} Effluerent] per ulcera, et apostemata.
marg.| {5.259ra} {a} Hinc igitur cepit] etc. Is. 28.e. Vexatio dat intellectum auditui, Mi. 6.d. Humiliatio tua in medio tui. Nota primo, apprehendit eum dolor viscerum, postea scatebat vermibus, postea carnes eius effluebant, tandem fetor intolerabilis est secutus. Hoc modo Dominus superbos deiicit dum allevantur. Primo est conscientie remorsio, deinde vermes detractionum, et indignationum scaturiunt, deinde carnes per luxuriam effluunt, et tunc ex fetore infamie tota societas pregravatur.
Numérotation du verset 2Mcc. 9,13 
marg.| {b} Orabat autem hic scelestus Dominum] sed nec ex corde vero, nec tempore debito, sicut Esau, Hbr. 12.e.
Numérotation du verset 2Mcc. 9,21 
marg.| {c} Benigne memor] Mos adulatorum, et proditorum proprius est mentiri.
Numérotation du verset 2Mcc. 9,26 
marg.| {d} Et privatim] vel uti privatim, id est omnes et singulos oro.
Numérotation du verset 2Mcc. 9,27 
marg.| {e} Propositum meum] extremum predictum.
marg.| {f} Communem vobis fore] tractabilem.
Numérotation du verset 2Mcc. 9,29 
marg.| {g} Transferebat autem corpus Philippus] cui commisit diadema, 1Mcc. 6.b.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_9)

Notes :