Capitulum 1
Numérotation du verset
2Mcc. 1,1
Fratribus qui sunt per Egyptum Iudeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudei et qui in regione Iudee et pacem bonam
Numérotation du verset
2Mcc. 1,2
benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
Numérotation du verset
2Mcc. 1,3
et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente
Numérotation du verset
2Mcc. 1,4
adaperiat cor vestrum in lege sua et in preceptis eius et faciat pacem
Numérotation du verset
2Mcc. 1,5
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo
Numérotation du verset
2Mcc. 1,6
et nunc hic sumus orantes pro vobis
Numérotation du verset
2Mcc. 1,7
regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
Numérotation du verset
2Mcc. 1,8
portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
Numérotation du verset
2Mcc. 1,9
et nunc frequentate dies Scenophegie mensis caslev
Numérotation du verset
2Mcc. 1,10
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudea senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Egypto sunt Iudeis salutem et sanitatem
Numérotation du verset
2Mcc. 1,11
de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus
Numérotation du verset
2Mcc. 1,12
ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos
Numérotation du verset
2Mcc. 1,13
nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso immensus exercitus cecidit in templo Nanee consilio deceptus sacerdotis Nanee
Numérotation du verset
2Mcc. 1,14
ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
Numérotation du verset
2Mcc. 1,15
cumque proposuissent eas sacerdotes Nanee et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
Numérotation du verset
2Mcc. 1,16
cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
Numérotation du verset
2Mcc. 1,17
per omnia Deus benedictus1 qui tradidit impios
1 Deus benedictus]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Mcc. 1,18
facturi igitur quinta et vicesima mensis caslev purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem Scenophegie et diem ignis qui datus est quando Neemias edificato templo et altari obtulit sacrificia
Numérotation du verset
2Mcc. 1,19
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
Numérotation du verset
2Mcc. 1,20
cum preterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam
Numérotation du verset
2Mcc. 1,21
et iussit eos haurire et afferre sibi et sacrificia que imposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et que erant superposita
Numérotation du verset
2Mcc. 1,22
utque hoc factum est et tempus affuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
Numérotation du verset
2Mcc. 1,23
orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
Numérotation du verset
2Mcc. 1,24
et Neemie erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus
Numérotation du verset
2Mcc. 1,25
solus prestans solus iustus et omnipotens et eternus qui liberas Israel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
Numérotation du verset
2Mcc. 1,26
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica
Numérotation du verset
2Mcc. 1,27
congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
Numérotation du verset
2Mcc. 1,28
afflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
Numérotation du verset
2Mcc. 1,29
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses
Numérotation du verset
2Mcc. 1,30
sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium
Numérotation du verset
2Mcc. 1,31
cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
Numérotation du verset
2Mcc. 1,32
quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
Numérotation du verset
2Mcc. 1,33
ut vero manifestata essent hec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia
Numérotation du verset
2Mcc. 1,34
considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
Numérotation du verset
2Mcc. 1,35
et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
Numérotation du verset
2Mcc. 1,36
appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi.
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Mcc. 1,1
marg.|
{5.
251va}
Fratribus]
etc. Secundus liber Machabeorum, ut dicitur in Historiis , non est historie prosecutio, sed prosecute Epistolaris recapitulatio cum additione multorum. Auctor libri ignoratur, quia Apocryphus est. Quidam tamen autumant hunc librum ita compilatum a Iuda Machabeo, quidam ab aliis Iudeis, quidam a Grecis.
marg.|
Quicumque autem scripserit, probabile est, quod auctoritate Iude, et Senatus, qui miserunt Epistolam scriptus fuerit. Intentio scribentium est, ut Iudeos dispersos moneant ad gratiarum actionem pro victoriis, et ad spem reversionis sue in Iudeam, et precipue, ut celebrent festa ab eis instituta pro causis diversis, scilicet festum ignis dati tempore Nehemie, festum enceniorum, pro purificatione templi tempore Iude, et festum, quod instituerant pridie Mardochei, pro incredibili victoria habita de Nicanore, de quo in fine libri habetur. Et secundum hoc liber iste in tres partes principales dividitur.
marg.|
In prima parte ponuntur persuasiones ad primum festum celebrandum, et interponuntur aliqua de festo purificationis, et durat usque ultra medium secundi cap. ibi :
[Acturi itaque purificationem]
marg.|
In secunda ponuntur persuasiones ad secundum festum celebrandum, et durat usque post principium decimi cap. ibi :
[Nunc autem de Eupatore]
marg.|
In tertia ponuntur persuasiones ad tertium, et durat usque ad finem libri.
marg.|
In prima parte preponitur quedam Epistola generalis, et modica missa a Iudeis, qui erant Hierosolymis ad dispersos.
marg.|
Secundo ponitur Epistola specialis Iude, et Senatus ad Aristobulum, que usque ad finem libri extenditur, licet usque ad tertium cap. magis stilum Epistolarem habeat, postea vero historialem.
marg.|
Dicit ergo.
marg.|
{a}
Fratribus, qui sunt per Egyptum]
etc. In hac Epistola parvula.
-Primo ponitur salutatio.
-Secundo, oratio, ibi : [Benefaciat vobis Deus]
-Tertio, narratio, ibi : [Regnante Demetrio,
-Quarto, petitio, ibi : [Et nunc frequentate,
-Primo ponitur salutatio.
-Secundo, oratio, ibi : [Benefaciat vobis Deus]
-Tertio, narratio, ibi : [Regnante Demetrio,
-Quarto, petitio, ibi : [Et nunc frequentate,
marg.|
{b}
Et qui in regione Iudea]
alias Iudee.
marg.|
{c}
Et testamenti]
repromissionis, de qua habetur Gn. 12. 13.15. et in multis aliis locis.
marg.|
{d}
Servorum]
de servis suis. Vel sic. Testamenti servorum,
{5.
251vb} quod locutus est ad Abraham, etc.
marg.|
{e}
Et det vobis cor]
etc. sapientiam, ut sciatis eum colere.
marg.|
{h}
Corde magno]
ut possitis.
marg.|
{i}
Animo volenti]
ut velitis, quasi det vobis velle, scire, posse.
marg.|
{f}
Ut colatis]
affectu.
marg.|
{g}
Et faciatis]
effectu.
marg.|
{k}
Regnante Demetrio]
filio Demetrii, quem patet per textum eo tempore regnasse, quia ad eum misit Simon supra 2. lib. 13.e. Et sub ipso ablatum est omnino a Iudeis iugum Grecorum, anno centesimo septuagesimo, ut ibidem sequitur.
marg.|
Et tunc adepta plena libertate, verisimile est Iudeos hanc Epistolam transmisisse. Glossa, tamen vult, quod iste fuerit Demetrius maior, qui dictus est Soter, qui successit Antiocho Eupatori, supra 1. lib. cap. 7.a. Sed quia ille mortuus est anno centesimo sexagesimo secundo, quo pater, quia Antiochus Epiphanes, qui regnare cepit anno centesimo tricesimooctavo, annis undecim regnavit postea filius eius duobus, postea iste Demetrius Soter duodecim, ut dictum est supra 15.a. Ideo dupliciter Rabanus solvit, hoc scilicet, ut aut de regno Alexandri, qui ignobilis, et vitiosus, et indignus regia dignitate a Pompeio Trogo describitur supra 1. lib. 10.a. adduntur septem annis Demetrii, aut a remotiori fiat computatio, scilicet a primo anno Antigoni, qui regnavit in Asia septem annis antequam Seleucus in Syria.
marg.|
{l}
In tribulatione]
id est de tribulatione, vel post tribulationem.
marg.|
{m}
Iason]
de quo habebitur inf. 4.d.
marg.|
{n}
Portam]
vel portas templi, vel civitatis.
marg.|
{o}
Succenderunt]
Antiochus, et sui.
marg.|
{p}
Et exauditi sumus]
quia dedit nobis auxilium per Mathathiam, et filios eius.
marg.|
{q}
Et obtulimus]
supra 1. lib. 4.f. {r}
Mensis Casleu]
id est Decembris. Sed contra. Scenopegia non erat tunc, sed in Septembri. Solutio : Festum enceniorum vocat scenopegiam, quia quasi fixio tabernaculorum fuit in dedicatione templi. Unde dicitur inf. 10.b. quod in modum tabernaculorum diebus octo egerunt festum illud.
marg.|
{s}
Anno centesimo]
Ista Epistola specialis dicitur, quia in ea nomen mittentis, et nomen eius ad quem est missa exprimitur. Et dividitur, ut dictum est in tres partes. Prima pars tres habet partes. Primo, ponitur salutatio, et gratiarum actio pro morte Antiochi. Secundo, quomodo festum ignis dati fuerit institutum, ostendit, ibi :
[Facturi igitur]
Tertio responsionibus ad illud observandum eos inducere nititur, ibi :
[Ut vero]
etc. {s}
Anno centesimo]
Sed quomodo dicitur, quod Iudas Epistolam miserit, qui mortuus est anno 152 ut dicitur supra 1. cap. 9.b. Responsio. Dicit Rab. cum sint incerti auctores librorum, non est inconveniens si est dissonantia in enumeratione temporum, quia diversi diversa initia numeri supponunt. Unde non est vis in huiusmodi, quia propter hoc geste rei veritas non mutatur. {t}
Iudas]
Machabeus, ut dicunt. Sed si exponeretur de Iuda filio Simonis, tunc posset stare numerus hic positus, sed ipse dominationem, vel auctoritatem non legitur habuisse. {u}
Aristobolo magistro]
Glossa. Hic natione Iudeus fuit, et Philosophus peripateticus, qui Ptolemeo Philometoris commentarios in Moysen scripsit tempore Antiochi Epiphanis. {x}
Salutem]
anime. {y}
Et sanitatem]
corporis.
marg.|
{z}
De magnis]
A gratiarum actione incipiunt, sicut Paulus.
marg.|
{5.
252ra} {a}
Talem regem]
Antiochum Epiphanem, ut videtur velle Rabanus in Glossa Sed ipse non fuit occisus in templo Nanee, ut patet inf. 9.d.
marg.|
Unde verius habetur de Antiocho magno, qui ita occisus est, ut hic dicitur, sicut dicit Magister in Historiis .
marg.|
Unde a tempore illius incipit narrare pericula Iudeorum, et a tempore filii eius Seleuci, de quo inf. 3.a. habetur.
marg.|
{a}
Dimicavimus]
immo Deus pro nobis.
marg.|
{b}
Ipse enim]
Antiochus.
marg.|
{c}
Ebullire fecit de Perside eos]
cum furore exurgere.
marg.|
Unde dicit Magister in Historiis , quod ipse tributa septimi anni, et ministrorum que Philadelphus relaxaverat, revocavit. Vel.
marg.|
{b}
Ipse]
Deus.
marg.|
{c}
Ebullire fecit]
id est cito consumi, sicut consumitur aque ferventis bulla.
marg.|
{d}
Nanee]
vel Diane, secundum Iosephum.
marg.|
{e}
Cum eo]
exercitu vel sacerdote.
marg.|
Vel Cum ea, adverbialiter.
marg.|
Vel Cum ea, Diana.
marg.|
{f}
Dotis nomine]
donationis titulo, Iosephus.
marg.|
Miror Polybium Meglopolitam, quod vir bonus existens dicit ideo periisse Antiochum, quia voluit templum Diane in Perside devastare, nam qui nullatenus egit peccatum, sed tantum cogitavit, nullo reatu facti tenetur.
marg.|
Si autem videtur Polybio, ideo vitam finiisse, multo magis verisimile videtur propter templi Hierosolymitani sacrilegium regem periisse.
marg.|
{g}
Ducem, et eos, qui cum eo erant]
etc. Antiochum magnum.
marg.|
Vel secundum aliam expositionem Ducem, missum ab Epiphane.
marg.|
{h}
Facturi igitur]
quia ab istis, et ab aliis periculis sub Antiocho magno, sub Seleuco, et sub Epiphane liberati sumus. Facturi igitur, etc.
marg.|
{i}
Purificationem]
festum enceniorum, de quo supra 1. lib. cap. 4.g. Glossa
marg.|
Vel secundum Magistrum in Historiis .
marg.|
Sic nos facturi diem purificationis significamus vobis, ut et vos agatis diem scenopegie secundum legem Moysi in Septembri.
marg.|
De quo habetur Numer. 29. Commemorat autem festum illud.
marg.|
Tum quia tempore captivitatis Babylonice a Iudeis intermissum est usque ad tempora Nehemie, Nehem. 8.c.
marg.|
Tum etiam, quia ibi creditur accidisse, id quod de ignis inventione subditur, cuius occasione etiam scenopegie mentionem facit.
marg.|
Vel purificationem, id est festum ignis dati, quod dicitur Nephtar, id est purificatio.
marg.|
{5.
252rb} {h}
Quando Nehemias edificato templo]
etc. Nehem. 7. Dicitur enim in Historiis , quod tunc in die solemni scenopegie, dicit Nehemias, quod non habebant ignem de sublimi, traditumque est ei a senioribus, quod Ieremias in diebus captivitatis absconderat stipites altaris, et prunas in inferioribus terre in valle Iosaphat.
marg.|
Cumque venissent ad locum eruderaverunt puteum, et invenerunt stipites, et prunas, et aquam crassam, et tollentes eam super struem lignorum, et hostias, que erant super altare proiecerunt, et erupit ignis.
marg.|
Sed dicit Glossa hic, quod neque hoc, neque quod sequitur de absconsione arce per Ieremiam, in Esdre, aut Nehemie, aut Ieremie scriptis invenitur.
marg.|
Unde constat eos, aut ex maiorum suorum traditione didicisse, aut in eorum apocryphis reperisse.
marg.|
{l}
In Persidem, ducerentur patres nostri]
etc. imo in Babyloniam.
marg.|
Sed hoc dixit, quia multi, et in Persidem, et alibi sunt dispersi, vel quia postea fuerunt sub Persis.
marg.|
Et nota, quod in Scriptura regnum Persidis, et Medie, et Chaldeorum, et Antiochie, et Syrie pro eodem accipitur frequenter, quia unus Dominus, et Rex erat his omnibus, qui dominabatur partibus orientalibus.
marg.|
{m}
In valle ubi erat puteus]
Iosaphat.
marg.|
{n}
Altus]
profundus, et sine aqua.
marg.|
{o}
Contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus]
etc. absconderunt.
marg.|
{p}
Anni multi, et placuit Deo]
etc. Septuaginta, scilicet secundum prophetiam Ieremie.
marg.|
{q}
Ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant]
etc. anno vicesimo Artaxersis, Nehem. cap. 2.a. Vel secundum Iosephum vicesimoquinto.
marg.|
{r}
Et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem]
per successionem, nam isti non erant tunc.
marg.|
Ps. 77. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis.
marg.|
{s}
Sed aquam crassam]
Et in hoc patet miraculum.
marg.|
{t}
Et iussit eos haurire, et afferre sibi]
etc. et ligna similiter iussit sibi afferri.
marg.|
{u}
Et sacrificia, que imposita erant iussit sacerdos]
etc. super altare.
marg.|
{x}
Dum consummaretur]
dum fieret, Nehem. 8.
marg.|
{y}
Ionatha]
qui cantor erat, sic etiam modo fit in Ecclesia ubi cantor incipit, et chorus perficit.
marg.|
{z}
Prestans]
prestantior omnibus.
marg.|
{a}
Et custodi partem tuam]
Dt. 32.a. Pars
{5.
252va} autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius.
marg.|
{b}
Sicut dixit Moyses]
Dt. 30.a. Si reversus fueris, etc.
marg.|
{c}
Lapides]
altaris.
marg.|
{d}
Consumpta est]
quia maius fuit lumen sacrificii, et lignorum, quam lapidum linitorum.
marg.|
{e}
Ut vero manifestata est res, renunciatum]
etc. Hec est prima eorum persuasio, quasi a minori, quia si Rex gentilis, ita veneratus est istud miraculum, multo magis ipsi bene facient si observent diem dati ignis.
marg.|
Alie sequuntur in cap. sequenti.
marg.|
{f}
Regi]
Artaxersi, a quo missus est Nehemias in Iudeam, Nehem. 2.b.
marg.|
{g}
Translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit]
etc. in Babylonem.
marg.|
{h}
Purificaverunt sacrificia]
asperserunt, et infuderunt.
marg.|
{i}
Et rem diligenter]
etc. miraculi veritatem.
marg.|
{k}
Fecit ei templum]
etc. igni de celo dato. Vel, Ei, Nehemie, id est ad voluntatem eius. Fecit templum, Vel auxit gloriam templi. Forte hoc fuit quando Nehemias rediit ad regem, ut habetur Nehem. 33.a. Et hoc fecit.
marg.|
{l}
Ut probaret]
etc. id est ut se approbare ostenderet, vel probabile esse monstraret miraculum illud per gloriam templi, quam auxit.
marg.|
{m}
Et cum probasset]
id est approbasset factum, et veneratus esset. Vel Cum probasset, id est rem diligenter examinasset.
marg.|
{n}
Sacerdotibus donavit multa bona, atque alia munera]
etc. quasi, non solum templum, sed et ministros templi muneribus honoravit.
marg.|
{o}
Manu sua]
quasi non solum per litteras, et balivos suos, sed etiam ipse de loco suo misit eis specialia dona multa.
marg.|
Et nota, quod in antiquioribus libris non habetur hoc. Ut probaret, etc. Sed sic. Fecit ei templum, et si quibus prius dominatus fuerat rex, multa bona accipiebat ex hoc tempore, et tribuebat, quasi dicat quibus prius dominabatur, modo dabat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 10/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_1)
Notes :