Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Mcc. 12,1 

His factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudei autem agriculture operam dabant
Numérotation du verset 2Mcc. 12,2 

sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehenne filius sed et Hieronymus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete
Numérotation du verset 2Mcc. 12,3 

Ioppite vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,4 

secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis acquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,5 

quam crudelitatem Iudas in sue gentis homines factam ut cognovit precepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo
Numérotation du verset 2Mcc. 12,6 

venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit
Numérotation du verset 2Mcc. 12,7 

et cum hec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,8 

sed cum cognovisset et eos qui erant Iamnie velle pari modo facere habitantibus secum Iudeis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,9 

Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta
Numérotation du verset 2Mcc. 12,10 

inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri et equites quingenti
Numérotation du verset 2Mcc. 12,11 

cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,12 

Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
Numérotation du verset 2Mcc. 12,13 

aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus et muris1 circumseptam que a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin
1 et muris] murisque Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 12,14 

hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes que fas non est
Numérotation du verset 2Mcc. 12,15 

Machabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu precipitavit Hiericho irruit ferociter muris
Numérotation du verset 2Mcc. 12,16 

et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles cedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur
Numérotation du verset 2Mcc. 12,17 

inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudeos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,18 

et Timotheum quidem in illis locis comprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo presidio
Numérotation du verset 2Mcc. 12,19 

Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Machabeo peremerunt a Timotheo relictos in presidio decem millia viros
Numérotation du verset 2Mcc. 12,20 

at Machabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti millia peditum equitumque duo millia quingentos
Numérotation du verset 2Mcc. 12,21 

cognito autem Iude adventu Timotheus premisit mulieres et filios et reliquum apparatum in presidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias
Numérotation du verset 2Mcc. 12,22 

cumque cohors Iude prima apparuisset timor hostibus incussus est ex presentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 12,23 

Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta millia virorum
Numérotation du verset 2Mcc. 12,24 

ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret
Numérotation du verset 2Mcc. 12,25 

et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum illesum eum dimiserunt propter fratrum salutem
Numérotation du verset 2Mcc. 12,26 

Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,27 

post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machine multe et telorum erat apparatus
Numérotation du verset 2Mcc. 12,28 

sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque millia prostraverunt
Numérotation du verset 2Mcc. 12,29 

inde ad civitatem Scytharum abierunt que ab Hierosolymis sexcentis stadiis aberat
Numérotation du verset 2Mcc. 12,30 

contestantibus autem his qui apud Scythopolitas erant Iudeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint
Numérotation du verset 2Mcc. 12,31 

gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante
Numérotation du verset 2Mcc. 12,32 

et post pentecosten abierunt contra Gorgiam prepositum Idumee
Numérotation du verset 2Mcc. 12,33 

exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,34 

quibus congressis contigit paucos ruere Iudeorum
Numérotation du verset 2Mcc. 12,35 

Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa
Numérotation du verset 2Mcc. 12,36 

at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri
Numérotation du verset 2Mcc. 12,37 

incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgie militibus incussit
Numérotation du verset 2Mcc. 12,38 

Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 12,39 

et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,40 

invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum que apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse
Numérotation du verset 2Mcc. 12,41 

omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta
Numérotation du verset 2Mcc. 12,42 

atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes que facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 12,43 

et facta collectione2 misit Hierosolymam duodecim millia drachmas argenti3 offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans
2 collectione] collatione |
3 misit Hierosolymam - duodecim millia drachmas argenti] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Mcc. 12,44 

nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis
Numérotation du verset 2Mcc. 12,45 

et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam
Numérotation du verset 2Mcc. 12,46 

sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Mcc. 12,1 
marg.| {b} His factis pactionibus]
marg.| Primo agit de reversione Lysie, et proditione Ioppitarum, et submersione Iudeorum, et vindicta ipsorum sumpta a Iuda, tam in Ioppitis, quam in illos de Iamnia.
marg.| Secundo, de pugna Iude contra Arabas, et pace facta cum eis, ibi : [Inde cum iam abiissent]
marg.| Tertio, de expugnatione Casphin, et interfectione eorum, qui relicti erant in presidio Timothei, ibi : [Aggressus est autem]
marg.| Quarto, de persecutione Timothei, et captione, et dimissione, ibi : [At Machabeus] Deinde civitatem Ephron capit Iudas, Scythopolitas salutat, Ierosolymam redit, ibi :   [Post horum fugam]
marg.| Sexto, Gorgiam persequitur, et fugat, et ad Odollam venit, ubi propter diem sabbati ipse, et sui purificati quiescunt, ibi : [Et post Pentecosten]
marg.| Septimo, corpora prostratorum tollit, sub tunicis eorum de donariis idolorum invenit, pro peccatis ipsorum munera. Ierosolymam mittit ibi : [Et sequenti die,
marg.| {c} Timotheus] Aut ordo bellorum prepostere ponitur, aut iste est alius Timotheus ab illo, qui supra eod. 10.f. legitur interfectus.
marg.| {d} Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere] etc. princeps Cypri.
marg.| {e} Scaphas quas paraverant] etc. naviculas.
marg.| {f} Tubianei] Glossa. Tubianei dicebantur, qui ex alienigenis in adiutorium Iude venerunt {5. 260vb} quasi tubis alienis conducti.
marg.| {g} Regressus est] Timotheus.
marg.| {5. 261ra} Δ {a} Scythopolitas] Scytharum civitatum cives.
marg.| {b} Die solemni septimanarum] id est Pentecostes, que dicitur septimanarum, quia post septem septimanas a Pascha occurrit. Lv. 33.
marg.| {c} De Bacenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat] etc. de gentibus illis a Iuda conductis.
marg.| {d} At illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus] etc. Hic socius erat Gorgie.
marg.| {e} Et sequenti die venit] post sabbatum scilicet. Hinc sumptum est quod sequenti die post Dominicam facimus officium mortuorum potius quam in alia feria.
marg.| {f} De donariis idolorum] de donis idolis ablatis, vel de appensis in ornatum idolorum.
marg.| {g} A quibus lex prohibet Iudeos] Dt. 7.a. Aras eorum subvertite, et confringite statuas.
marg.| {h} Sub oculis videntes] alias, sub oculis viventis videntes. Cantuariensis Sub oculis Dei videntis, etc.
Numérotation du verset 2Mcc. 12,mystice 
marg.| Mystice. {e} Ioppite vero] etc. Secundum Rabanum Ioppite sunt Heretici, Iamnite vero schismatici. Utrique per scaphas, id est per dogmata sua simplices in erroris foveam submergere satagunt, quos sancti Doctores cum machinis suis igne excommunicationis exurunt.
marg.| Arabes sunt Philosophi, et sapientes seculi, quibus conversis dat Deus pacem, quia promittunt se pascua doctrine daturos, ut Paulus, et Dionysius, et in ceteris profuturos, in bone vite exemplis.
marg.| Civitas Casphin, mundi significat potentatum, in cuius firmitate confisi adulatores, et iniqui blasphemiis, et maledictis sanctos predicatores lacessunt.
marg.| Sed et hi interdum verbi Dei mucrone percussi Domino mactantur, ita ut aqua infecta sanguine fluere videatur, dum in Baptismatis Sacramento ubi homines peccato moriuntur, sanguinolenta opera, et carnalis vite sordes ablui cognoscuntur.
marg.| Quod autem postea legitur, quod duces Iude fratrum utilitatem considerantes Timotheo pepercerunt, ostendit quod aliquando cum errantibus mitius est agendum maxime ubi fructus aliquis de errantium conversione speratur.
marg.| Unde 2Tim. 2.d. Cum modestia corripientem, si forte Deus det illis penitentiam, etc. Ephronite, ut in priori libro capitulo 5.e. dictum est, Iudeos significant, qui
marg.| Θ cum Evangelio legem servare volebant. Contra quos etiam Iudas prevalet, quia veritatis assertores ubique de hostibus tropheum victorie capiunt.
marg.| Unde 2Cor. 2.d. Deo autem gratias, qui semper triumphat nos, etc. Scythopolite vero eos exprimunt, qui predicatores sanctos devote suscipiunt, et solatiis corporalibus pro viribus adiuvant quorum merces in vacuum non peribit. Mt. 10.d. Qui vos recipit me recipit, etc. Gorgias autem prepositus Idumee, diaboli qui carnalibus preest, typum gerit. Hic interdum plures simplicium deludens interficit, sed diuturna victoria non potitur, sed Christi militibus precibus, et hymnis, insistentibus in fugam vertitur.
marg.| Sed tamen Dositheus eum vivum capere volens vulneratur, quia non humana fortitudine, sed ope divina hostis antiquus vincitur. {5. 261rb} Et qui cum Pelagianistis propria virtute confidens victoriam se adipisci sperat de diabolo is profecto non hostem vincit ; sed nec sanitatis sue statum illesum custodit.
marg.| {e} Et sequenti die] Glossa. Quasi idolorum donaria sub tunicis gestant, qui virtutum opera causa cupiditatis terrene seu ambitione humane laudis foris agitant.
marg.| Tales merito ab hostibus prosternuntur, quia virus doli, quod hominibus latuit interni iudicis intuitum non fefellit.
marg.| {h} At vero fortissimus Iudas] Glossa, Quod post vite presentis exitum orandum sit pro defunctis, et presens locus ostendit, et Dominus in Evangelio Mt. 12.c.
marg.| Mc. 3.d. Lc. 12.b. ubi dicit, quod qui verbum dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei in hac vita, neque in futura.
marg.| Cum enim dixit unum irremissibile esse peccatum, ostendit alia tam in presenti vita, quam in futura posse remitti. Unde Augustinus : Eis sacrificium altaris, et eleemosyne Ecclesie prosunt, qui cum viverent, ut hec sibi prodesse possent meruerunt.
marg.| Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista, nec tam malus cui non prosunt ista, et est tam bonus, ut hec non requirat, et est tam malus, ut ei ista non valeant.
marg.| Et licet dicat Apostolus 2Cor. 5.b. quod omnes stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum, tamen hic omne meritum comparatur, quia in corpore hoc quisque promeruit, ut ei possint ista prodesse post mortem.
marg.| Ista ergo pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis etsi nulla sunt adiumenta mortuorum, qualescumque {5. 261va} tamen sunt consolationes vivorum. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut plena sit remissio, aut certe, ut tolerabilior sit ipsa damnatio, id est purgatorii cruciatio, quia de non valde malis hoc intelligitur, quod patet per hoc, quod dicit. Quibus autem prosunt, etc. Nam valde malis, ut dictum est, nihil prosunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_12)

Notes :