Capitulum 14
Numérotation du verset
2Mcc. 14,1
Sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna
Numérotation du verset
2Mcc. 14,2
et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam
Numérotation du verset
2Mcc. 14,3
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,4
Venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super hec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,5
Tempus autem oportunum dementie sue nactus1 convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis2 Iudei niterentur.
1 nactus] nanctus
Weber
|
2 et consiliis]
om.
ΩJ*
|
Numérotation du verset
2Mcc. 14,6
Respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudeorum quibus preest Iudas Machabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,7
Nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni
Numérotation du verset
2Mcc. 14,8
primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur
Numérotation du verset
2Mcc. 14,9
sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
Numérotation du verset
2Mcc. 14,10
nam quamdiu superest Iudas impossibile est pacem esse negotiis
Numérotation du verset
2Mcc. 14,11
talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium
Numérotation du verset
2Mcc. 14,12
qui statim Nicanorem prepositum elephantorum ducem misit Iudeam
Numérotation du verset
2Mcc. 14,13
datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem
Numérotation du verset
2Mcc. 14,14
tunc gentes que de Iudea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudeorum prosperitates rerum suarum existimantes
Numérotation du verset
2Mcc. 14,15
audito itaque Iudei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in eternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit
Numérotation du verset
2Mcc. 14,16
imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau
Numérotation du verset
2Mcc. 14,17
Simon vero frater Iude commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum
Numérotation du verset
2Mcc. 14,18
Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iude et animi magnitudinem quam pro patrie certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat
Numérotation du verset
2Mcc. 14,19
quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent
Numérotation du verset
2Mcc. 14,20
et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere
Numérotation du verset
2Mcc. 14,21
itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis selle prolate sunt et posite
Numérotation du verset
2Mcc. 14,22
precepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum colloquium fecerunt
Numérotation du verset
2Mcc. 14,23
morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum que congregate fuerant dimisit
Numérotation du verset
2Mcc. 14,24
habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus
Numérotation du verset
2Mcc. 14,25
rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant
Numérotation du verset
2Mcc. 14,26
Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis assentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse
Numérotation du verset
2Mcc. 14,27
itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus irritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitie conventione iubere tamen Machabeum citius vinctum mittere Antiochiam
Numérotation du verset
2Mcc. 14,28
quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea que convenerant irrita faceret nihil lesus a viro
Numérotation du verset
2Mcc. 14,29
sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua preceptum perficeret
Numérotation du verset
2Mcc. 14,30
at Machabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intelligens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore
Numérotation du verset
2Mcc. 14,31
quod ut ille cognovit fortiter se a viro preventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum
Numérotation du verset
2Mcc. 14,32
quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui querebatur extendens manum ad templum
Numérotation du verset
2Mcc. 14,33
iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo
Numérotation du verset
2Mcc. 14,34
et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in celum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum hec dicentes
Numérotation du verset
2Mcc. 14,35
tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tue fieri in nobis
Numérotation du verset
2Mcc. 14,36
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in eternum impollutam domum istam que nuper mundata est
Numérotation du verset
2Mcc. 14,37
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro affectu pater Iudeorum appellabatur
Numérotation du verset
2Mcc. 14,38
hic multis temporibus continentie propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
Numérotation du verset
2Mcc. 14,39
volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudeos misit milites quingentos ut eum comprehenderent.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,40
Putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudeis illaturum.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,41
Turbis autem irruere domum eius et ianuam dirumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam comprehenderetur gladio se petit
Numérotation du verset
2Mcc. 14,42
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi
Numérotation du verset
2Mcc. 14,43
sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbe intra ostia irrumperent recurrens audenter ad murum precipitavit semetipsum viriliter in turbas
Numérotation du verset
2Mcc. 14,44
quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem
Numérotation du verset
2Mcc. 14,45
et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit
Numérotation du verset
2Mcc. 14,46
et stans super petram quandam preruptam et iam exsanguis effectus complexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vite ac spiritus ut hec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est.
Capitulum 14
Numérotation du verset
2Mcc. 14,1
marg.|
{5.
262ra}
Sed post triennii tempus cognovit]
Primo agitur de promotione Demetrii, et accessu Alcimi ad regem. Secundo de missione Nicanoris, et confederatione eius cum Iuda, ibi :
[Qui statim Nicanorem]
Tertio qualiter instigante regem Alcimo ex mandato regis Nicanor durius contra Iudeos se habuit, et inimicitias aperuit, et sacerdotibus comminatus est, ibi :
[Alcimus autem videns]
Quarto de morte Razie, ibi :
[Razias autem quidam]
etc. Dicit ergo.
marg.|
{b}
Sed post triennii]
etc. id est in tertio anno, quia pars anni frequenter ponitur pro anno. Illud autem quod dictum est, factum fuit anno centesimo quadragesimonono, hoc quod hic dicitur anno quinquagesimoprimo, ut dicitur supra lib. 1. cap. 7.
marg.|
{c}
Per totum Tripolis]
Tripolis civitas est maritima.
marg.|
{d}
Ad loca opportuna]
fortia, et munita.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,3
marg.|
{e}
Alcimus autem]
Glossa Quod tegit thallos cum corona, et palma obtulit ostendit, quod ei regni dignitatem, hostium victoriam simul cum cultu templi per iudicium munerum suorum ei portendendo promisit.
marg.|
Thallos enim dicunt vasa offertoria esse iuxta modum turrium facta, vel quibus in precipuis festis offerebant.
marg.|
{f}
Commixtionis considerans]
quando gentibus commiscebantur, et leges violabant, supra eod. 4. et 6.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,4
marg.|
{g}
Centesimo quinquagesimo anno offerens]
Tunc dicitur ivisse, quia tunc proposuit ire, vel tunc iter arripuit.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,5
marg.|
{h}
Ipsi qui dicuntur Assidei Iudeorum]
ab assiduitate vocantur quasi cultui Dei assidui, quales fuerunt Iudas, et sui.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,7
marg.|
{i}
Parentum gloria]
Mentitur secundum, quia non erat de tribu sacerdotali.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,8
marg.|
{k}
Primo quidem,
{5.262rb}
Hic secundo mentitur, quia primo propter invidiam, et ambitionem venit.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,9
marg.|
{l}
Promulgatam]
vel
[pervulgatam]
Numérotation du verset
2Mcc. 14,11
marg.|
{m}
Amici]
regis vel Alcimi.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,13
marg.|
{n}
Iudam]
vivum. Quidam habent [
vivum]
in textu.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,17
marg.|
{o}
Sed conterritus]
vel contritus.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,18
marg.|
{p}
Sanguine]
vel sanguinis iudicium, id est diiudicationem per sanguinem, quia nolebat contentionem dirimere per bellum.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,20
marg.|
{q}
Et ipse dux]
Iudas.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,21
marg.|
{r}
Et singulis selle]
etc. Iude, scilicet, et Nicanori, et aliis principibus forte.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,25
marg.|
{s}
Rogavitque eum ducere uxorem]
Iudam, scilicet.
marg.|
{t}
Nuptias fecit]
Nicanor, scilicet.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,37
marg.|
{a}
Delatus est Nicanori]
accusatus vel proditus.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,38
marg.|
{c}
Propositum tenuit in Iudaismo]
in ritibus Iudeorum.
marg.|
{d}
Corpusque et animam tradere contentus]
quia satis erat ei si occideretur pro legibus et veritate.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,40
marg.|
{e}
Putabat enim]
etc. quia ille per consilium, et exhortationem populum fovebat in bono. Unde si caderet iste, multi perverterentur facilius, et ad Nicanorem converterentur.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,42
marg.|
{f}
Et contra natales]
quia natus erat de fidelibus.
Numérotation du verset
2Mcc. 14,43
marg.|
{g}
Precipitavit semetipsum]
forte consilio Spiritus Sancti, sicut, et Sampson, Idc. 16.g. seipsum cum hostibus occidit, aliter enim peccasset mortaliter. Unde Augustinus hic in Glossa His exceptis quo lex iusta generaliter, vel ipse fons iustitie Deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem, vel seipsum, vel quemlibet alium occiderit, homicidii crimine innectitur, et quicumque hoc in seipsos perpetraverunt, animi fortasse magnitudine mirandi non sapientie sanitate laudandi sunt, quamvis si rationem diligentius consulas nec ipsa quidem animi magnitudo recte nominatur ubi quisque non valendo tolerare, vel quecumque aspera, vel aliena peccata seipsum interemit. Magis enim mens infirma deprehenditur, que ferre non potest, vel duram sibi corporis servitutem, vel stultam vulgi opinionem, maiorque animus dicendus est, qui vitam erumnosam magis potest ferre, quam fugere, et humanum iudicium pro conscientie luce ac puritate contemnere.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_14)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_14)
Notes :