Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset 2Mcc. 15,1 

Nicanor autem ut comperit Iudam esse in locis Samarie cogitavit die sabbati cum omni impetu committere
Numérotation du verset 2Mcc. 15,2 

Iudeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit
Numérotation du verset 2Mcc. 15,3 

at ille infelix interrogavit si est potens in seculo qui imperavit agi diem sabbatorum
Numérotation du verset 2Mcc. 15,4 

et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in celo potens qui iussit agi septimam diem
Numérotation du verset 2Mcc. 15,5 

at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret
Numérotation du verset 2Mcc. 15,6 

et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda
Numérotation du verset 2Mcc. 15,7 

Machabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino affuturum
Numérotation du verset 2Mcc. 15,8 

et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de celo et nunc sperarent ab Omnipotente affuturam sibi victoriam
Numérotation du verset 2Mcc. 15,9 

et allocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum que fecerant prius promptiores eos constituit
Numérotation du verset 2Mcc. 15,10 

et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum prevaricationem
Numérotation du verset 2Mcc. 15,11 

singulos autem illorum armavit non clipei et haste munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos letificavit
Numérotation du verset 2Mcc. 15,12 

erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudeorum
Numérotation du verset 2Mcc. 15,13 

post hec apparuisse et alium virum etate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum
Numérotation du verset 2Mcc. 15,14 

respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Ieremias propheta Dei
Numérotation du verset 2Mcc. 15,15 

extendisse autem Ieremiam dexteram et dedisse Iude gladium aureum dicentem
Numérotation du verset 2Mcc. 15,16 

accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israel
Numérotation du verset 2Mcc. 15,17 

exhortati itaque Iude sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur
Numérotation du verset 2Mcc. 15,18 

erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi
Numérotation du verset 2Mcc. 15,19 

sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant
Numérotation du verset 2Mcc. 15,20 

et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestie equitesque oportuno in loco compositi
Numérotation du verset 2Mcc. 15,21 

considerans Machabeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in celum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam
Numérotation du verset 2Mcc. 15,22 

dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iude et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque millia
Numérotation du verset 2Mcc. 15,23 

et nunc Dominator celorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui
Numérotation du verset 2Mcc. 15,24 

ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum1 tuum et hic quidem ita peroravit
1 sanctum populum] inv. Tr1098
Numérotation du verset 2Mcc. 15,25 

Nicanor autem et qui cum ipso2 erant cum tubis et canticis admovebant
2 ipso] eo Tr1098
Numérotation du verset 2Mcc. 15,26 

Iudas vero et qui cum eo erant3 invocato Deo per orationes congressi sunt
3 cum tubis… erant] om. Tr1098* (sec. interl. compl.)
Numérotation du verset 2Mcc. 15,27 

manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta millia presentia Dei magnifice delectati
Numérotation du verset 2Mcc. 15,28 

cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis
Numérotation du verset 2Mcc. 15,29 

facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant
Numérotation du verset 2Mcc. 15,30 

precepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri
Numérotation du verset 2Mcc. 15,31 

quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant
Numérotation du verset 2Mcc. 15,32 

et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est
Numérotation du verset 2Mcc. 15,33 

linguam etiam impii Nicanoris precisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi
Numérotation du verset 2Mcc. 15,34 

omnes igitur celi Dominum benedixerunt dicentes benedictus
qui locum suum incontaminatum conservavit
Numérotation du verset 2Mcc. 15,35 

suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei
Numérotation du verset 2Mcc. 15,36 

itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate preterire
Numérotation du verset 2Mcc. 15,37 

Habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
Numérotation du verset 2Mcc. 15,38 

igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebreis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis
Numérotation du verset 2Mcc. 15,39 

et siquidem bene et ut historie competit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,40 

Sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est, alterius4 autem uti delectabile, ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. EXPLICIT MACHABEORUM LIBER SECUNDUS VERSUS HABENS MILLE OCTOGINTOS 5 .
4 alterius Tr1098 Rusch ] alternis Weber |
5 Machabeorum... octogintos Tr1098 Rusch ] liber secundus Machabeorum Weber |

Capitulum 15

Numérotation du verset 2Mcc. 15,1 
marg.| {h} Nicanor autem, ut comperit] etc. Primo ostendit quomodo Nicanor etiam diebus sabbatorum tentabat Iudam, et suos aggredi. Secundo, de exhortatione {5. 262vb} Iude agit, et visionis sue expositione, et Iudeorum confortatione, ibi :   [Machabeus autem] Tertio, de oratione Iude, et pugna atque victoria, ibi : [  Et cum iam omnes sperarent] Quarto, de gratiarum actione, brachii, et capitis Nicanoris suspensione, ibi :   [Cumque cessassent] Quinto de festi huius institutione, ibi :   [Itaque omnes communi consilio] Sexto, librum finit, de benedictis gratias agit, de fratribus veniam petit, ibi :   [Igitur his erga Nicanorem,
Numérotation du verset 2Mcc. 15,6 
marg.| {i} Cogitaverat commune tropheum statuere] id est eum ex toto conterere, vel publice vincere, vel victum publice punire.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,7 
marg.| {k} Cum omni spe] cum perfecta spe, secundum illud Iob. 13.c. Etiam si occiderit me sperabo in illum.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,9 
marg.| {l} Admonens etiam] ad memoriam reducens.
marg.| {m} Certamina] vel [  certaminum] Hbr. 10.f. Rememoramini pristinos dies.
marg.| {n} Singulos autem illorum armavit] Quinque arma ponuntur hic. Animus in tribulatione constitutus, beneficiorum Dei commemoratio, propriorum certaminum recordatio, sacre Scripture inspectio, adversariorum iniquitas, et fallacia, fraterna exhortatio, sanctorum oratio. {o}   Visus] de quo sequitur.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,12 
marg.| {p} Oniam] vidit, scilicet, vel visum ei erat.
marg.| {5. 263ra} {a} Virum bonum] Hic ponitur descriptio boni prelati.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,14 
marg.| {b} Fratrum] maiorum.
marg.| {c} Populi] minorum.
marg.| {d} Orat] Nota, quod sancti et defuncti orant pro vivis.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,mystice 
marg.| Mystice, secundum Glossam Onias, ordinem sacerdotalem significat, qui pro populo Dei orare debet, et qui olim non solum pro delictis populi orabat, sed etiam incarnationem mediatoris nostri futuram monstrabat. Ieremias autem ipsum caput Prophetarum Christum designat. Hic fuit etate mirabilis, quia simul puer, et vir. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus etc. Et gloria, quia simul patiebatur, et fruebatur. Magni decoris, quia speciosus forma pre filiis hominum. Hic est fratrum amator quia dilexit nos, et lavit a peccatis nostris in sanguine suo. Apc. 1.b. Hic est, qui multum orat, etc. 1Io. 2. Advocatum habemus Iesum Christum iustum.
marg.| Hic est Propheta Dei, id est videns Deum, quia nemo novit patrem, nisi filius. Hic extendit dexteram, et seipsum in cruce. Ex. 15.b. Extendisti manum tuam. Hic dedit Iude, Apostolis, et Ecclesie gladium aureum, sacram Scripturam, sensu spiritali fulgentem, in qua omnium hostium prosternitur multitudo.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,17 
marg.| {e} Ut virtus de negotiis iudicaret] id est ut fortitudo bellantium litem inter eos dirimeret.
marg.| {f} Eo quod] statuerunt. Dico eo, quod, etc.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,19 
marg.| {g} Congressuri erant] ita, et nos pro fratribus in tentatione, vel tribulatione certantibus orare, et solliciti esse debemus.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,20 
marg.| {h} Iudicium] id est prelium, contentionem determinans.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,22 
marg.| {i} Sub Ezechia rege] Is. 37.g.
marg.| {5.263rb} {k} Cum tubis, et canticis] Nicanor pugnat cum tubis, et canticis, sicut fit in choreis. Iudas oratione, et verbis.
marg.| {l} Admovebant] accedebant, sive appropinquabant.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,27 
marg.| {m} Non minus] quam, supple.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,37 
marg.| {n} Pridie Mardochei] Festum Mardochei fuit quartadecima, et quintadecima die mensis duodecimi, qui dicitur Adar, id est Martius dicitur Est. 9.d. Ista ergo solemnitas fuit tertiadecima die mensis Martii.
Numérotation du verset 2Mcc. 15,38 
marg.| {o} Ex illis temporibus] usque scilicet, ad captivitatem factam per Romanos.
<Explicit postilla Hugonis de Sancto Caro super secundum librum Machabeorum>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_15)

Notes :