Capitulum 8
Numérotation du verset
2Mcc. 8,1
Iudas vero Machabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo assumentes eduxerunt ad sex millia viros
Numérotation du verset
2Mcc. 8,2
et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis
Numérotation du verset
2Mcc. 8,3
misereretur etiam exterminio civitatis que esset illico complananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
Numérotation du verset
2Mcc. 8,4
memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his
Numérotation du verset
2Mcc. 8,5
at Machabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est
Numérotation du verset
2Mcc. 8,6
et superveniens castellis et civitatibus improvisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat
Numérotation du verset
2Mcc. 8,7
maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur
Numérotation du verset
2Mcc. 8,8
videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Celesyrie et Phenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis
Numérotation du verset
2Mcc. 8,9
at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Iudeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari
Numérotation du verset
2Mcc. 8,10
constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo millia talentum de captivitate Iudeorum suppleret
Numérotation du verset
2Mcc. 8,11
statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem Iudeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam que eum ab Omnipotente esset consecutura
Numérotation du verset
2Mcc. 8,12
Iudas autem ubi comperit indicavit his qui secum erant Iudeis Nicanoris adventum
Numérotation du verset
2Mcc. 8,13
ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitie in fugam vertebantur
Numérotation du verset
2Mcc. 8,14
alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat
Numérotation du verset
2Mcc. 8,15
si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos
Numérotation du verset
2Mcc. 8,16
convocatis autem Machabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent
Numérotation du verset
2Mcc. 8,17
ante oculos habentes contumeliam que in locum sanctum ab his iniuste esset illata itemque et ludibria habite civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa
Numérotation du verset
2Mcc. 8,18
nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus
Numérotation du verset
2Mcc. 8,19
admonuit autem eos et de auxiliis Dei que facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque millia ut perierunt
Numérotation du verset
2Mcc. 8,20
et de prelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hesitantibus ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia propter auxilium illis datum e celo et beneficia pro his plurima consecuti sunt
Numérotation du verset
2Mcc. 8,21
his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati
Numérotation du verset
2Mcc. 8,22
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis
Numérotation du verset
2Mcc. 8,23
ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
Numérotation du verset
2Mcc. 8,24
et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem millia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt
Numérotation du verset
2Mcc. 8,25
pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt
Numérotation du verset
2Mcc. 8,26
sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes
Numérotation du verset
2Mcc. 8,27
arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordie initium stillans in eos
Numérotation du verset
2Mcc. 8,28
post sabbatum vero debilibus et orphanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere
Numérotation du verset
2Mcc. 8,29
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur
Numérotation du verset
2Mcc. 8,30
et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti millia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures predas diviserunt equam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes
Numérotation du verset
2Mcc. 8,31
et cum arma eorum collegissent diligenter omnia composuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt
Numérotation du verset
2Mcc. 8,32
et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudeos afflixerat
Numérotation du verset
2Mcc. 8,33
et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
Numérotation du verset
2Mcc. 8,34
facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudeorum venditionem adduxerat
Numérotation du verset
2Mcc. 8,35
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste glorie per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus
Numérotation du verset
2Mcc. 8,36
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum predicabat nunc protectorem Deum habere Iudeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab eo1 constitutas.
1 eo] ipso
Weber
Capitulum 8
Numérotation du verset
2Mcc. 8,1
marg.|
{5.
258ra} {a}
Iudas vero Machabeus]
Posita malorum causa, et ipsis malis expositis, hic liberationem eorum, et vindictam in hostes quam Dominus pro eis exercuit postquam ira eius in misericordiam est conversa describit. Et ponit primo vindictam, quam Dominus Iuda mediante, et suis exercuit, in presenti cap. In sequenti vero cap. illam, quam Dominus ipse de Antiocho accepit, describit.
marg.|
Primo ergo in hoc capitulo agit de oratione Iude, et suorum, et de eius infestatione in hostes.
marg.|
Secundo, de Philippo, et missione Nicanoris, et Gorgie, ibi :
[Videns autem Philippus]
marg.|
Tertio, de cautela Iude, et exhortatione, ibi :
[Iudas autem ubi comperit]
marg.|
Quarto, de belli ordinatione, et victoria de Nicanore facta, ibi :
[Constituit itaque]
marg.|
Quinto, de gratiarum actione, et spoliorum equa divisione, ibi :
[Arma autem]
marg.|
Sexto, de occisione eorum, qui cum Timotheo et Bacchide erant, ibi :
[Et ex his qui cum,
marg.|
{b}
Cognatos]
quia de eodem genere vel de eadem gente.
marg.|
{c}
Amicos]
familiaritate.
marg.|
{d}
Qui permanserant]
in religione. Ecce triplex funiculus, duo sine tertio numquam perfecte ligant.
marg.|
{e}
Vocem sanguinis]
effusi ab Antiocho.
marg.|
{f}
Noctibus]
quia ad litteram noctibus contra malignos spiritus orare ac resistere optimum est, Lam. 2.f. Consurgam in nocte.
marg.|
{g}
Philippus]
De quo habes supra eod. 5.d. Reliquit prepositos ad affligendam gentem, etc. Nec est iste Philippus ille quem Antiochus egrotans reliquit prepositum regni, et nutricium filii, supra primo libro 6.b.a
a 1Mcc. 6.
marg.|
Et Glossa tamen videtur velle contrarium dicens, quod potuit
{5.
258rb} esse, quod iste Philippus commendato sibi regno, hoc idem mandavit Ducibus Syrie faciendum, quod Lysias iam facere ante moliendo incipiebat.
marg.|
{h}
At ille velociter misit]
Hoc habes supra primo libro 3.d.b
b 1Mcc. 3.
marg.|
{i}
Patrocli]
filium scilicet.
marg.|
{k}
Amicum]
vel amicis.
marg.|
{l}
De permixtis gentibus]
quia quidam iuvenes, quidam senes, quidam equites, quidam pedites, quidam pauperes, quidam divites.
marg.|
{m}
Constituit]
firmiter promisit.
marg.|
{n}
Regi]
id est ei qui erat loco regis, Lysie, scilicet, vel Ptolemeo. Rex enim iam erat in Perside, ut patet, supra 1. lib. 3.d.
marg.|
{o}
Dandum]
ab Antiocho.
marg.|
{p}
Ad coemptionem]
supra 1. lib. {c}. 3.e. non habetur, quod ipse vocaverit, sed quod ipsi venerunt, ibi dicitur.
marg.|
{q}
Nicanoris adventum]
Glossa De isto Nicanoris adventu sub Antiocho, prior liber manifeste non dicit, nisi quod ipse cum Gorgia, et Ptolemeo electus fuit contra Iudeos. supra 1. lib. {c}. 3. Sub Demetrio autem esse eum missum dicitur, supra 1. lib. cap. 7. et infra eod. {c}. 15.
marg.|
{r}
Formidantes]
supra 1. lib. cap. 3.g. clamavit, quod formidolosi reverterentur.
marg.|
{s}
Si qui de his supererant]
al.
[Si quid eis supererat]
marg.|
{t}
Veniebant]
id est vendebantur.
marg.|
{u}
Ne hostibus reconciliarentur]
Qui facit pacem cum adversario, in parte cedit, in parte non. Ille pacem facit cum diabolo, qui in parte relinquit peccatum, in parte non, sicut illi, Is. {c}. 26.d. Percussimus fedus cum etc.
marg.|
{x}
Et de auxiliis]
supra 1. lib. cap. quarto, a. Mementote quomodo salvi facti sunt, etc.
marg.|
{y}
Galatas]
De isto prelio alibi non legimus.
marg.|
{z}
Ordini]
utrique aciei.
marg.|
{a}
Iosephum]
Iste non legitur fuisse frater carne, sed gente.
marg.|
{b}
Millenis]
Sed quomodo potuit hoc
{5.
258va} esse, cum Iudas non haberet secum nisi tria millia ? Ut dicitur supra 1. lib. cap. 4.a. Forte tria millia tantum secum retinuit, alios aliis dedit.
marg.|
{a}
Novem millia]
supra 1. lib. cap. 4.b. dicitur, tria millia cecidisse. Sed hoc fuit forte in prima congressione, alii autem ceciderunt postea, vel hic computantur interfecti a Iuda, et ab aliis communiter, ibi tantum interfecti a Iuda, et turma eius.
marg.|
{b}
Hora]
sabbati vespertina.
marg.|
{c}
Conclusi]
arctati.
marg.|
{d}
Nam erat]
etc. Sed nonne supra 1. lib. cap. 2.e. ordinatum erat, quod pugnarent sabbatis ? Verum est defendendo se, non alios impugnando.
marg.|
{e}
Initium]
id est precipuam misericordiam. Simile Eccl. 11.a. Initium dulcoris habet fructus eius, id est initialem dulcorem, id est precipuum.
marg.|
{f}
Stillans]
Dominus hic dat misericordiam stillando, paulatim, interpolatim, et sepe in futuro pluvie benedictionis erunt, et fluminis impetus letificat civitatem Dei.
marg.|
{g}
Ut in finem]
Alioquin omnia cetera erant inutilia, Io. 13.a. Cum dilexisset suos, in finem dilexit eos.
marg.|
{h}
Cum Timotheo]
De prelio contra Timotheum habetur, supra 1. lib. cap. 5. Contra Bacchidem, supra 1. lib. cap. 7. Sed utrum de illis agatur hic, non est certum.
marg.|
{i}
Equam portionem]
1Rg.30.f. Equa erit portio, etc.
marg.|
{k}
Et cum Epinicia]
Glossa, pro Epiniciis in alia editione legit, dies victorie. Unde secundum Ct. 1Par. 15.c. debet dici Epinicion, ubi quidem habent Epinirion. In Hebreo habetur Alenathea. Epinicion enim non est Hebreum, sed forte Grecum.
marg.|
{l}
Callistenem]
cum suis, scilicet.
marg.|
{m}
Qui mille]
etc. id est multos.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_8)
Notes :