Capitulum 1
Numérotation du verset
Gal. 1,1
Paulus Apostolus
non ab hominibus
neque per hominem
sed per Iesum Christum
et Deum Patrem
qui suscitavit eum a mortuis
Numérotation du verset
Gal. 1,2
et qui mecum
sunt omnes fratres :
Numérotation du verset
Gal. 1,3
gratia
vobis et pax
a Deo
Patre nostro et Domino
Iesu Christo
Numérotation du verset
Gal. 1,4
qui dedit semetipsum
pro peccatis nostris
ut
eriperet nos
de presenti seculo nequam
secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Numérotation du verset
Gal. 1,5
cui
est gloria
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset
Gal. 1,6
Miror
quod sic tam cito
transferimini
ab eo qui vos
vocavit
in gratiam Christi
in aliud evangelium
Numérotation du verset
Gal. 1,7
quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.
Numérotation du verset
Gal. 1,8
Sed
licet
nos
aut angelus
de celo
evangelizet
vobis preterquam
quod evangelizavimus vobis
anathema sit.
Numérotation du verset
Gal. 1,9
Sicut predixi1
1 predixi] prediximus
Weber
et nunc iterum dico
si quis
vobis evangelizaverit preter id quod accepistis
anathema sit.
Numérotation du verset
Gal. 1,10
Modo enim hominibus suadeo an Deo ?
An quero hominibus placere ?
Si
adhuc
hominibus placerem,
Christi servus non essem.
Numérotation du verset
Gal. 1,11
Notum enim vobis facio fratres evangelium quod est evangelizatum a me quia non est secundum hominem.
Numérotation du verset
Gal. 1,12
Neque enim ego ab homine
accepi illud,
neque didici
sed per revelationem Iesu Christi
Numérotation du verset
Gal. 1,13
Audistis autem conversationem meam
aliquando
in iudaismo
quoniam supra modum
persequebar
Ecclesiam Dei,
et expugnabam illam,
Numérotation du verset
Gal. 1,14
et proficiebam in Iudaismo
supra multos coetaneos meos
in genere meo
abundantius
emulator
existens
paternarum mearum traditionum.
Numérotation du verset
Gal. 1,15
Cum autem
placuit ei
qui me
segregavit
ex2 utero matris mee et vocavit
2 ex] de
Weber
per gratiam suam,
Numérotation du verset
Gal. 1,16
ut revelaret Filium suum in me
ut evangelizarem illum
in gentibus,
continuo
non acquievi carni et sanguini.
Numérotation du verset
Gal. 1,17
Neque veni Hierosolymam3
3 Hierosolymam] Hierosolyma
Weber
ad antecessores meos apostolos,
sed abii in Arabiam
et iterum reversus sum Damascum.
Deinde post annos tres
veni Hierosolymam
videre Petrum
et mansi apud eum diebus quindecim.
Numérotation du verset
Gal. 1,19
Alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
Numérotation du verset
Gal. 1,20
Que autem scribo vobis
ecce coram Deo quia non mentior.
Numérotation du verset
Gal. 1,21
Deinde
veni in partes Syrie et Cilicie.
Numérotation du verset
Gal. 1,22
Eram autem ignotus
facie
Ecclesiis Iudee que erant in Christo.
Numérotation du verset
Gal. 1,23
Tantum autem auditum habebant
quoniam qui persequebatur nos
aliquando nunc evangelizat fidem
quam aliquando expugnabat
Numérotation du verset
Gal. 1,24
et in me
glorificabant
Deum.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Gal. 1,1
dist. 1
dist. 1
marg.|
{192.94C}
Paulus Apostolus
etc. Hanc Epistolam scribit Apostolus Galatis. Galate autem sunt Greci. Galli enim in quamdam Grecie provinciam olim venientes Grecis se miscuerunt. Unde illa provincia prius Gallogrecia, deinde appellata est Galatia1*. Unde, cum Greci acuti ingenii essent2*, illi tamen Galate stulti, et ad intelligendum tardiores erant, sicut et indociles Galli. Hi veritatem fidei et doctrine ab Apostolo acceperant, sed post, ut iudaizarent, a pseudo apostolis temptati sunt, multis3 modis eis persuadentibus ut legem Evangelio adderent. [AMBROSIUS HIERONYMUS.] Asserebant enim Christi fidem sine carnalibus observantiis non sufficere ad salutem, et Petrum et Iacobum et alios qui cum Domino fuerant legis observantias cum Evangelio miscuisse; ipsum {192.94D} quoque Paulum aliud in Iudea facere, aliud in gentibus predicare. His atque huiusmodi Galatas subverterunt, adeo ut eis assentientes in legis observantias transirent. Ideo hos Apostolus revocat ad veritatem fidei Christiane, et doctrine evangelice, scribens eis ab Epheso de gratia de qua et Romanis scripsit, legem similiter venerantibus [HIERONYMUS.] sed Romanis tamquam sapientibus, altiori sensu et profundioribus usus est argumentis; istis vero velut minus sapientibus usus est moderato sermone: {192.95A} quibus etiam dicit:
O insensati Galate,
ut sic eos revocaret.
1 appellata est – Galatia
Gbg152
]
inv. PL
2 essent] sint
PL
3 multis] hic desinit Cbg152 (f. 194vb) et incipit Cbg153
marg.|
Est ergo intentio Apostoli in hac Epistola Galatas, versutiis pseudoapostolorum circumventos, ad fidei religionem et Evangelii veritatem reducere.
marg.|
Modus talis: Salutationem premittit, ubi contra detractores et de operibus legis gloriantes, de sua dignitate et Christi gratia breviter tangit, commendans personam suam quam pseudo deprimebant; post salutationem, de levitate eos redarguit, post personam suam latius commendat; deinde legem multis modis improbat, dicens eam non esse tenendam post Christum, quia non solum non proficit ad iustitiam et salutem, sed etiam officit; tandem commendat Evangelium et fidem Christi, quod sufficit ad salutem. [AMBROSIUS] Premittens autem salutationem, {192.95B} prius commendat personam suam, dicens:
marg.|
Paulus apostolus, non
electus vel missus
ab hominibus,
scilicet ab Anania, ut quidam dicebant: vel ab aliis, ut quidam ab apostolis electi et missi fuerunt, et a Iudeis pseudoapostoli;
neque
constitutus
per hominem
purum,
sed per Iesum Christum et Dominum Patrem,
id est a Deo Patre constitutus est per Filium, qui est salvator et rex. Non ergo contrarius est Deo a quo per Filium electus est et missus, ut dicitur in destructionem legis. Imponebatur enim illi quod contraria Deo predicaret, eo quod legem a Deo datam desereret.
marg.|
Vel ita, neque constitutus per hominem Christum, id est per Christum ex parte hominem, id est mortalem; sed {192.95C} per eum iam Iesum, id est ex omni parte immortalem iam suscitatum, qui non ut homo paulatim homines, sed totum simul eum per spiritum docuit; ut per hoc sit maior, per quod videbatur esse minor. Ceteri autem apostoli videbantur esse maiores, quia priores; iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior, quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem; novissimus vero Paulus per Christum iam totum Dominum, id est ex omni parte immortalem, et Dominum Patrem, qui hoc fecit per Filium. [AUGUSTINUS] Atque ut aperiret cum dixerit, neque per hominem, subdit:
qui suscitavit eum a mortuis.
Et ita dignius constituit me per immortalem Christum, quam alios per mortalem: propter immortalitatem {192.95D} iam non homo dicitur Christus Deus; propter substantiam vero nature humane, in qua ascendit in celum, etiam mediator Dei et hominum homo Christus Iesus dicitur.
Numérotation du verset
Gal. 1,2
marg.|
Paulus, inquam,
et fratres qui mecum sunt,
dolentes de vestra seductione. Testes veritatis mee, quibus oportet vos credere. Et non pauci, sed
omnes.
Hoc ideo dicit, quia facile intelligit se errasse, qui a multis reprehenditur. Hi ergo omnes mecum mandant,
Ecclesie Galatie,
hoc scilicet:
Numérotation du verset
Gal. 1,3
marg.|
gratia
sit
vobis,
id est remissio peccatorum,
et pax
mentis et reconciliatio ad Deum: et non aliunde, nisi
a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo,
qui non est minor Patre, quem iniuriose equatis legi, {192.96A} dum ipsum sine lege ad salutem non sumcere asseritis, sicut nec legem sine eo.
Numérotation du verset
Gal. 1,4
marg.|
Sed ab ipso sine lege gratia est et pax, a quo secure querenda est, quia ipse est
qui dedit,
id est sponte obtulit, quia non est alius qui posset aperire librum, nisi Leo de tribu Iudaa,
semetipsum,
quia non erat digna hostia offerri
pro peccatis nostris
delendis, qui est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? nullum penitus. Dedit etiam ad hoc,
ut eriperet,
quasi vi quadam
nos
peccatis irretitos, qui rei eramus sub lege,
de seculo,
id est de conformitate mundi huius qui nos allicit, id est malorum que in mundo committuntur: cuiusmodi sunt insipientia, spurcitia, et infirmitas, a quibus nos eripit ille qui est sapientia, sanctitas, et fortitudo. [HIERONYMUS.]
Seculo
{192.96B} dico
presenti,
tanto plus capit nos dilectio, cum eterna non videantur,
et nequam,
quod scilicet ad nequitiam trahit. Attende quod presens seculum dicitur nequam, non ideo quod mundus iste, creatus a Deo, malus sit; sed, quia in eo fiunt mala Ex hoc sensu dicitur:
Dies mali sunt, dies Iacob pessimi, mundus in maligno positus, tempora periculosa, saltus
quoque qui sunt
pleni latronibus,
et
gladius
quo cruor effunditur, et
calix
quo venenum temperatur, mala dicuntur, quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam que in eis fiunt. Ita et seculum dicitur nequam, a quo Christus nos eripit. Et ut sit firmus quod de Christo dicit, subdit:
Secundum voluntatem.
{192.96C} quasi4: Quod Christus dedit se et eripit nos, non est pro meritis nostris factum; sed
secundum voluntatem Dei Patris nostri,
id est secundum benevolentiam Dei qui creavit nos, et bebenevolus est.
a Cf. Apc. 5.
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,5
marg.|
Cui,
scilicet Christo et Deo Patri uni in essentia
est gloria:
de hac redemptione,
in secula seculorum,
id est semper. quasi5: Hoc testantur presentes, et futuri testabuntur.
Amen.
Hoc confirmationis nota est. Attende quod in hac salutatione prelibavit Apostolus et commendationem sui, et quid possit gratia Dei, et quod lex nil confert.
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,6
marg.|
Miror
etc. Hic de levitate eos reprehendit, quia ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galatia
translatio
dicitur, congrue ex ipso nomine, huius reprehensionis occasionem sumit. quasi6: {192.96D} Cum hec predicta bona ex Christo sint, miror quia prius bene instructi fuistis,
quod sic,
id est
tam
vehementer, et tam
cito,
id est tam brevi tempore, quasi insensati a pseudo
transferimini,
id est ultra Christum in legem ferimini. [AMBROSIUS] Unde miror? quia mirum est de letitia confugere ad exitia, cum paulatim proficiendum sit. A quo autem et in quid transferuntur, ostendit subdens:
Ab eo
scilicet Deo, id est a fide eius,
qui vos
aversos
vocavit,
per predicationem
in gratiam Christi,
id est in bona gratuita que Christus dat. Transferemini
in aliud Evangelium,
in legem que putatur Evangelium; et est contra meam predicationem, secundum quod {192.97A} pseudo eam servari docent; tamen, secundum veritatem spiritualis intelligentie non est alia.
6 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,7
marg.|
Unde subdit:
quod
tamen Evangelium, id est lex,
non est aliud
secundum spiritualem intelligentiam, nec vobis aliud videretur,
nisi sint,
id est essent
aliqui qui vos conturbent,
id est conturbent purum fontem vestri sensus. [AUGUSTINUS] Hi erant pseudoapostoli qui dicebant aliud Evangelium esse legem Moysi quam Christi Evangelium: et hoc ad invidiam Apostoli.
Et
illi tales
volunt convertere,
id est ad hoc tendunt ut convertant
Evangelium Christi
penitus in legem, id est spiritualia convertere volunt in carnalia.
Numérotation du verset
Gal. 1,8
marg.|
Sed licet.
quasi7: Ipsi ad hoc tendunt.
Sed licet nos
apostoli, non dico de illis tamen,
aut angelus
malus, vel bonus, veniens
de celo,
ut credibilior {192.97B} sit,
evangelizet vobis,
id est annuntiet vobis aliquid quod putetur bonum: quod sit non dico plus, sed
preter quam illud
est
quod evangelizavi vobis,
fide verum, usu honestum, fide commodum,
anathema sit.
Nota quod non ideo ait, nos, vel angelus, qui bonus potest intelligi, quod hoc contigerit umquam, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod etiam angelus si aliud nuntiaret, non crederet sed anathematizaret. Attende etiam quod non ait plusquam accepistis, sed preter quam accepistis. Nam, si illud diceret, sibi ipse preiudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam quibus scribebat, sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret que illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod {192.97C} minus erat addit, non quod inerat tollit. Qui autem pretergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via.
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,9
marg.|
Sicut
etc. A maiori infert. quasi8: Quandoquidem vos vel angelum excommunicarem, magis pseudo excommunicandi sunt: et hoc est,
sicut
modo
predixi,
de vobis vel angelo,
et nunc iterum dico
de istis, scilicet pseudoapostolis, scilicet quod
si quis
illorum etc.
8 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, et sicut olim presens vobis predixi, et nunc absens iterum dico, quod
si quis
generaliter quicumque sit
evangelizaverit vos preter id quod accepistis
a me,
anathema sit.
Quare hoc? Quia aliud evangelizans de privato vult pluere, non de medio: et hoc forte homo carnali nebula prepeditus, etiam a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus, possit facere, {192.97D} numquam et angelus. Vere, si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non precipitaremur in mortem: media aqua posita erat omnibus preceptum Dei, aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine coeno fluebat. Sed venit angelus de celo lapsus, species factus, quia insidiose iam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum de proprio: locutus de suo; Gustate, et
eritis sicut dii
(Gn. 3): et illi appetentes quod non erant amiserunt quod acceperant. Hic videndum est quomodo dicatur anathema. Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotatio. Nam devotare se quamquam nemo fere dicit nisi maledicens. Unde illud {192.98A} est: Et anathematizavit eum, et civitates eius: et vocatum est nomen loci illius anathema. Hinc dictum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur. Ut enim nil inde victor in usus suos auferret, sed totum in penam luendam vocaret, hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem huius verbi est in Greca lingua ab his rebus que vote et persolute, id est promisse et reddite sursum ponebantur in templis; et est dictum apo tou anathene, id est
sursum ponere.
Numérotation du verset
Gal. 1,10
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Modo enim.
quasi9: Ideo dico ut sit anathema aliud evangelizans, quia
suadeo
ego
modo hominibus an Deo,
id est ad honorem hominum ante Dei, non hominum, sed Dei quero honorem. Ideo dicit, modo, quia olim, dum dixit hominem ex lege iustificari, hominis gloriam et inutilem Dei gratiam {192.98C} predicavit. [AMBROSIUS] Hic etiam innuit hoc facere illos seductores, scilicet pseudo, ut laudarentur a Iudeis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Dei: quo veniente, cessat lex. Unde subdit:
Aut quero hominibus placere,
sicut quando litteras a principibus sacerdotum ad occidendum Christianos accepi? non; quia
si adhuc hominibus placerem,
id est placere vellem ut tunc volebam,
non essem servus Christi:
quod modo sum. Et ideo eos excommunico. Attende quod ait, si hominibus placerem etc. Ex his enim verbis quidam putant sibi in bene vivendo sufficere conscientiam, et quid de his existimet alius, non valde curant; sed conscientia coram Deo est necessaria; conversatio autem coram proximo. {192.98D} Que si negligentius agitur, ledit exemplo, ut verbi gratia, si quis bone conscientie coram infirmo in idolio comedat, quamvis recte credens hoc faciat, tamen perturbatur infirmi conscientia. Quid autem prodest si venter conscientie tue hausit aquam puram, et ille de tua negligenti conversatione bibit turbatam? Alii aquam turbas, pascua conculcas, sed attende ne tibi aquam turbes negligentia conversationis tue. Unde alibi ait Apostolusb: Placete omnibus per omnia, « sicut et ego omnibus per omnia placeo ». Item: « Sine offensione estote Iudeis et gentibus et Ecclesie Dei ». Itemc: « Providemus bona, non solum coram Deo, sed {192.99A} etiam coram hominibus ». Dicet ergo mihi aliquis: Expone mihi quomodo intelligam ista que diversa atque contraria videntur, videlicet quod hic ait Apostolus:
Si hominibus placerem
etc. ; et:
Placete hominibus
etc. Si tranquillius audias, si tibi ipsi aquam tue mentis non perturbes, quantum potero, fortassis exponam. Sunt ergo homines temerarii iudices, detractores, susurrones, murmuratores, querentes suspicari quod non vident, querentes etiam iactare quod non suspicantur. Contra tales sufficit testimonium conscientie nostre, neque etiam in aliis quibus placere volumus, gloriam nostram querimus vel querere debemus; sed illorum salutem, ut nos bene ambulantes imitando non errent: etenim non nos, sed Dominum laudent, qui {192.99B} nos tales fecit. Nunc ergo utilitatem vel gloriam nostram querimus, cum placere hominibus volumus; sed gaudemus eis placere, quod bonum est, propter illorum utilitatem, non propter nostram dignitatem. Itaque Apostolus, et non se hominibus recte placere dicebat, quia in eo ipso ut Deo placeret intuebatur, et placendum esse hominibus recte precipiebat, non ut hoc appeteretur tamquam merces recte factorum, sed quia Deo placere non posset, qui non se his quos salvos fieri vellet, imitandum prebet. Et sicut in Apostolo ista contraria videbantur, sic et in Evangelio illa contraria videntur. Dixit enimd: « Luceant opera vestra coram hominibus » etc. Et item:
Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus
etc. (ibid.). Ubi illos arguit qui ita {192.99C} ventilant opera sua, ut finem bonorum operum suorum in laude hominum ponant; eamdemque laudem, quasi pro mercede computant operum suorum. Ideo ait,
ut videamini ab eis
(ibid.). quasi10: Nolite sic facere coram hominibus quidquid boni facitis, ut videamini ab eis, id est ut ipse sit finis boni vestri videri ab eis: nolite hic facere finem, ultra porrigite intentionem.
b Cf. 1Cor. 10, 33.
c 2Cor. 8, 21.
d Mt. 5.
9 Quasi] + dicat
PL
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,11
marg.|
Notum
enim. [AMBROSIUS] quasi11: Ideo, non suasero, id est non placeo hominibus, sed huiusmodi excommunico, quia Evangelium quod predico non est secundum hominem: quod ita ait:
Notum vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, non est secundum hominem,
docentem me, {192.99D} vel mittentem. Hoc dicit, ne forte dubitent. Et respicit hoc ad id quod supra dixit, suam personam commendans, scilicet non ab hominibus, neque per hominem. Et vere non est ab homine.
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,12
marg.|
Neque
ego
accepi
illud
ab homine,
ut nemo me eligeret ad evangelizandum, vel mihi iniungeret.
Neque didici
ab homine docente me:
sed per revelationem Christi Iesu,
id est per Christum Iesum, omnia clara esse ostendentem.
Audistis enim.
quasi12: Vere non didici ab homine, quia neque ante conversionem, neque post: quod non ante, vos ipsi scitis ex factis illius temporis.
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,13
marg.|
Audistis enim conversationem meam aliquando,
scilicet dum infidelis eram, quam habui {192.100A}
in Iudaismo,
scilicet dum Iudaice vivebam, scilicet
quoniam supra modum
aliorum,
prosequebar,
fugando
Ecclesiam Dei,
id est Christianos,
et expugnavi illam,
id est fideles affligebam penis in corpore,
Numérotation du verset
Gal. 1,14
marg.|
et proficiebam in Iudaismo,
implendo legem et defendendo eam. Proficiebam dico
supra multos,
non dico senes, sed
coetaneos meos,
qui plus laborabant quam senes: et non dico supra multos proselytos, sed quisunt
in genere meo,
scilicet Iudeorum: et qui prius in illis legalibus tamen valui, iam illa reliqui: ideoque vos meo exemplo ab eisdem recedite.
Abundantius.
quasi13: Proficiebam in Iudaismo super alios; ego dico etiam abundantius, aliis
existens
in exemplum, aliis
emulator,
id est imitator
paternarum traditionum,
quas scilicet boni patres addiderunt, {192.100B} ut
mearum,
quia eas quasi proprias mihi feci, eis studiose serviens, in quo arbitrabatur obsequi Deo. Habebat enim Apostolus zelum Dei, sed non secundum scientiam. [AMBROSIUS] Et previdit Deus eius voluntatem, vel emulationem, sed deesse scientiam: et previdit eum idoneum, quia qui tam fidus erat in re minima, constantior esset in re maxima. Et ideo, scilicet ut constantior esset in re maxima, prevenit eum vocando per gratiam.
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,15
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Cum autem placuit.
quasi14: Ante conversionem apparet me non didicisse, sed nec post didici ab homine Evangelium, sed a Deo tantum. Et hoc est quod ait:
Cum autem placuit ei,
scilicet Deo,
qui
pro placito suo fecit, non pro meo merito, qui
me segregavit,
ad litteram,
de utero matris mee, ut in me,
id est in mea conversione,
revelaret Filium suum,
id est ostenderet quante potentie et bonitatis esset Filius suus. Vel
revelaret
Filium suum in me, {192.100D} id est in mea intelligentia,
vocavit
me de mala via in bonam, non per meum meritum, sed
per gratiam suam.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,16
marg.|
E
t ad hoc utique vocavit,
ut evangelizarem illum,
id est Filium,
in gentibus.
Et ipse utique qui me nasci fecit, ad hoc ducere me potuit. Ante enim quam aliquis nascatur, scit Deus quis futurus sit et qualis. Unde de Ieremia legiture: « Priusquam te formarem in utero, vocavi te ». Qui ergo prescit futuros antequam sint, cum vult nasci facit ut sint; et iam natos quos vult per gratiam vocat, ut iusti sint, sicut Paulum vocavit per gratiam ut annuntiaret Christum. Ut ergo totum ostenderet esse a Deo, scilicet quod est, et quod iustus est, ait: segregavit {192.101A} et vocavit.
e Ier. 1, 5.
marg.|
Continuo
etc. quasi15: Vocavit me, et revelavit Filium suum, et continuo predicavi ut instructus a Deo: et ideo non aliud tenendum quam predico, nec hominibus credendum, sed Deo qui me vocavit: et hoc est quod ait,
continuo non acquievi
etc. Vel mystice potest intelligi illud, segregavit me de utero matris mee. Mater enim intelligitur Synagoga; uterus matris et secretarii, sunt Pharisei, de numero quorum segregatus est. Et est: Cum autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris mee, id est de numero Phariseorum, qui erant secretarii Synagoge, ut revelaret Filium suum in me, vocavit me per gratiam suam ad hoc, ut evangelizarem illum in gentibus. Hoc non mutatur. Et ego continuo non acquievi: {192.101B} non ait, non continuo acquievi quasi non tunc, sed post acquieverit; sed ait, continuo non acquievi
carni et sanguini,
id est vitiis: sed potius respui vitia. Vel per carnem et sanguinem accipit propinquos genere, scilicet Iudeos, quibus non consensit in legis observationem et Christianorum persecutionem.
15 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 1,17
marg.|
Nec veni Hierosolymam ad antecessores meos apostolos,
id est qui ante me crediderunt: et ita constat, quod non ab eis didici Evangelium, cum ad eos non venerim, quia non erat opus electo a Deo.
Sed abii
predicare Evangelium,
in Arabiam,
ubi nullus apostolorum predicaverat.
Et iterum reversus sum Damascum,
ubi ipse adhuc rudis predicaverat.
Numérotation du verset
Gal. 1,18
marg.|
Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum,
non discere aliquid ab eo, sed videre eum propter {192.101C} affectum apostolatus, et ut Petrus sciret me fore sibi coapostolum.
Et apud eum diebus quindecim mansi,
receptus ab eo ut verax et coapostolus. Per hoc ostendit se nullo modo dissentire ab aliis apostolis, ut susurrabant sui emuli.
Numérotation du verset
Gal. 1,19
marg.|
Alium autem apostolorum neminem vidi.
Et ita constat quod nec ab aliis didici. Neminem vidi, dico,
nisi Iacobum fratrem Domini.
Hic est Iacobus minor, qui dictus est frater Domini, ideo quia hic Iacobus filius fuit Ioseph, qui pater Iesu dictus est; sed non est hoc ratum, cum Ioseph virgo fuisse credatur. Alia ergo causa querenda est quare frater Domini dictus sit, sicut Ioseph, et Simon, et Iudas. Unde et in Evangelio dicitur:
Ecce
{192.101D}
pater tuus et mater tua, et fratres tui
etc. (Mt. 12). Ut ergo liqueat quare fratres dicantur, sciendum quod Maria mater Domini, Ioachim et Anne filia fuit, que nupsit Ioseph: et ita Ioseph fuit putativus pater Christi. Mortuo autem Ioachim Cleophas frater Ioseph eamdem Annam accepit uxorem, et genuit ex ea filiam quam vocavit Mariam, que nupsit Alpheo, qui genuit ex ea quatuor filios, scilicet Iacobum, Ioseph, Simonem, Iudam. Mortuo autem Cleopha, quidam Salome eamdem Annam duxit, et generavit ex ea filiam, nomine Mariam, que nupsit Zebedeo, et habuit ex ea filios, scilicet Iacobum, qui dictus est maior, et Ioannem evangelistam. {192.102A} Tres igitur viros Anna habuit et tres filias. Nunc videndum est quare Iacobus Alphei, et minor dictus sit, et frater Domini. Minor dictus est ad differentiam Iacobi Zebedei, qui maior est dictus, non secundum tempus, sed quia prius secutus est Dominum. Itaque Iacobus Alphei minor dictus est, quia eo posterius Christo adhesit. Frater vero Domini dictus est, ut quibusdam placet, quia filius fuit matertere Christi [Beda.] vel propter similitudinem sanctitatis, vel potius quia nepos fuit patrui Christi, id est Cleophe. Hebrei enim germana consanguinitate ex parte patrum coniunctos, fratres vocant. Unde HIERONYMUS fratres Domini dicit intelligi hunc Iacobum, et fratres eius, his verbis: Quidam sequentes deliramenta apocryphorum {192.102B} suspicantur fratres Domini foris stantes esse filios Ioseph de quadam muliercula; sed consobrinos fratris Salvatoris hic intelligere debemus, scilicet filios Alphei et matertere eius matris Iacobi minoris, et Ioseph, et Iude. Quatuor enim modis in Scripturis divinis fratres dicuntur, scilicet natura, gente, cognatione, affectu: natura, ut Esau et Iacob; gente, ut omnes Iudei fratres dicuntur inter se. Unde in Deuteronomio:
Si enim is fratrem qui est Hebreus
etc. (Dt. 15). Et item:
Constitue super te principem quem Dominus elegerit, eum qui sit de fratribus tuis
(Dt. 18). Porro cognatione fratres vocantur qui sunt de una familia, cum ex una radice turba diffunditur; secundum quod Abraham in Genesi fratrem appellaverat Loth, dicens: {192.102C}
Non sit rixa inter me et te, quia fratres sumus
(Gn. 13): et Iacob et Laban dicuntur fratres. Affectu etiam fratres dicuntur, secundum quod omnes Christiani fratres vocantur, ut ibi:
Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum
(Ps. CXXXII). Et Dominus ait:
Vade, et dic fratribus meis
(Io. 20). [AUGUSTINUS] Porro in commune omnes homines fratres dicuntur, quia ab uno parente nati sunt. Illos ergo fratres Christi appellatos intelligo cognationis privilegio. Iacobus frater Domini, vel ex filiis Ioseph de alia uxore, vel ex cognatione Marie matris eius debet intelligi.
Numérotation du verset
Gal. 1,20
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Que autem
nunc
scribo vobis
de me,
ecce
omnibus patet
quia non mentior.
Et hoc dico
coram Deo,
id est teste Deo. Iurat Apostolus ut credatur quod dicit quod proficit istis. Necessitate compulsus iurat, quia nisi hoc faceret, non crederent ei, quibus non expedit ut non credant, imo expedit ut credant. Et video quia plus est hoc quam « est, est; non, non »; sed hoc"quod amplius est, a malo est"f
{192.103A} et si non a malo iurantis, a malo est non credentis. Ideoque non ait, si quis amplius facit, malum est; sed, quod amplius est, a malo est.
f Mt. 5. 37.
Numérotation du verset
Gal. 1,21
marg.|
Deinde veni
predicare
in partes Syrie et Cilicie.
Numérotation du verset
Gal. 1,22
marg.|
Eram autem ignotus facie,
id est presentia corporis,
Ecclesiis Iudee, que erant in Christo,
id est in fide Christi, per quod patet quod nec Ecclesie Iudee me docuerunt, que scilicet erant per se, non ammiste Ecclesiis gentium.
Numérotation du verset
Gal. 1,23
marg.|
Tantum autem
habebant
auditum
de me, id est quod de me audierant, memorie mandaverant, hoc, scilicet
quoniam qui persequebatur nos aliquando,
scilicet dum infidelis orat,
nunc evangelizat fidem
Christi,
quam aliquando expugnabat.
Numérotation du verset
Gal. 1,24
marg.|
[AUGUSTINUS] Et quia de re difficili magna nascitur admiratio, subdit:
Et in
{192.103B}
me,
id est in mea conversione
clarificabant,
vel magnificabant
Dominum,
id est magnificum predicabant, qui gratia sua me convertit: vel clarificabant Deum in me, id est meo exemplo predicantes, vel gratias agentes Deo, in quo eis profui.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 31/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_1)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 31/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_1)
Notes :