Glossa magna

Capitulum 5

Numérotation du verset Gal. 5,1 

State et
nolite iterum iugo servitutis
contineri
Numérotation du verset Gal. 5,2 

Ecce ego Paulus
dico vobis quoniam si circumcidamini
Christus vobis nihil proderit.
Numérotation du verset Gal. 5,3 

Testificor
autem rursum
omni homini
circumcidenti se
quoniam debitor est universe legis faciende.
Numérotation du verset Gal. 5,4 

Evacuati estis a Christo
qui
in lege
iustificamini
a gratia
excidistis.
Numérotation du verset Gal. 5,5 

Nos enim Spiritu
ex fide spem iustitie exspectamus
Numérotation du verset Gal. 5,6 

Nam
in Christo Iesu neque circumcisio neque preputium
aliquid valet sed fides
que per dilectionem
operatur
Numérotation du verset Gal. 5,7 

Currebatis
bene.
Quis vos impedivit
veritati
non obedire ?
Nemini
consenseritis.
Numérotation du verset Gal. 5,8 

Persuasio hec
non est ex eo
qui vocavit vos
Numérotation du verset Gal. 5,9 

modicum fermentum
totam massam
corrumpit.
Numérotation du verset Gal. 5,10 

Ego confido
in vobis
in Domino
quod nihil aliud sapietis.
Qui autem conturbat vos
portabit iudicium
quicumque est ille.
Numérotation du verset Gal. 5,11 

Ego autem,
fratres, si circumcisionem adhuc
predico quid adhuc persecutionem patior ?
Ergo
evacuatum est scandalum crucis.
Numérotation du verset Gal. 5,12 

Utinam et abscidantur qui vos conturbant.
Numérotation du verset Gal. 5,13 

Vos enim vocati in libertatem estis, fratres,
tantum ne libertatem in occasionem detis carnis
sed per caritatem spiritus
servite invicem.
Numérotation du verset Gal. 5,14 

Omnis enim lex
in uno sermone
impletur :
diliges proximum tuum
sicut teipsum
Numérotation du verset Gal. 5,15 

Quod si invicem mordetis
et comeditis
videte ne ab invicem consumamini.
Numérotation du verset Gal. 5,16 

Dico autem in Christo
spiritu
ambulate
et
desideria carnis
non perficietis
Numérotation du verset Gal. 5,17 

caro enim
concupiscit
adversus spiritum,
spiritus autem
adversus carnem. Hec enim sibi invicem adversantur
ut non quecumque vultis illa faciatis
Numérotation du verset Gal. 5,18 

quod
si
spiritu
ducemini
non estis sub lege
Numérotation du verset Gal. 5,19 

Manifesta autem sunt opera carnis
que sunt
fornicatio
immunditia
impudicitia
luxuria
Numérotation du verset Gal. 5,20 

idolorum servitus, veneficia, inimicitie,
contentiones,
emulationes,
ire,
rixe,
dissensiones
secte
Numérotation du verset Gal. 5,21 

invidie
homicidia ebrietates
comesationes
et his similia que predico vobis
sicut predixi
quoniam qui talia
agunt regnum Dei non consequentur.
Numérotation du verset Gal. 5,22 

Fructus autem
Spiritus
est caritas
gaudium
pax
patientia
longanimitas
bonitas
benignitas
mansuetudo
Numérotation du verset Gal. 5,23 

fides
modestia
continentia
castitas
adversus huiusmodi non est lex
Numérotation du verset Gal. 5,24 

qui autem sunt Christi
carnem suam crucifixerunt
cum vitiis
et concupiscentiis
Numérotation du verset Gal. 5,25 

si Spiritu vivimus1 Spiritu et ambulemus
1 Spiritu vivimus] inv. Weber
Numérotation du verset Gal. 5,26 

Non
efficiamur
inanis
glorie cupidi invicem provocantes,
invicem invidentes.

Capitulum 5

Numérotation du verset Gal. 5,1 
dist. 1
prol.|
marg.| State. Ergo quod lex debet cessare hucusque ostendit, et similitudine consuetudinis humane, et legis ipsius auctoritate, nunc Galatas hortatur ne se iugo legis velint subiicere, et terret periculi comminatione. quasi1: Et quia per Christum liberi estis, ergo state, in firma fide, fixo pede permanente in libertate.   Et nolite contineri iugo servitutis, id est lege que in servitutem generat. Et addit   iterum, {192.152} non quia prius Galate legem custodierint, sed dum circumcisionis et legalium observationum iugo se subiiciebant, quasi ad eosdem revertebantur cultus, quibus in idololatria ante serviebant, quia non est levior hec legis servitus, quam idololatrie. Ecclesie. quasi2: Nolite contineri iugo servitutis, nec saltem circumcisione, quia
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,2 
marg.| ecce ego Paulus, qui sum note auctoritatis,   dico vobis: Quoniam si circumcidamini Christus nihil vobis proderit. Decepit ergo Timotheum, et fecit ut nihil ei prodesset Christus. Eis itaque dictum est hoc, qui ideo volebant circumcidi, quod aliter putabant in Christo se salvari non posse. Hoc enim animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur. Christus ei nihil proderat. Illos igitur arguit qui se {192.152} in lege iustificari credebant, non qui legitima illa in eius honorem a quo mandata sunt observabant, intelligentes et qua prenuntiande veritatis ratione sint mandata, et quousque debeant perdurare. Illa enim que significationis causa precepta sunt, que gratie revelatione latius innotescente necesse fuerat aboleri, iustificare neminem poterant: non ideo tamen fuerant tamquam diabolica gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia iam ceperat revelari que umbris talibus fuerat prenuntiata. Inde est quod Timotheum Iudea matre et Greco patre {192.153} natum circumcidit Apostolus, et ipse morem huiusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Circumcisio enim et cetera legalia ita natis et institutis non erant noxia, licet iam significandis futuris necessaria non essent, magis noxium erat ea quasi noxia prohibere in his hominibus, usque ad quos durare debuerant. Gentiles vero ex diverso veluti pariete ad eumdem lapidem angularem venientes, non erant ad talia cogendi. Si qui vero his qui ex circumcisione venerant talibus sacramentis adhuc dediti erant ultro vellent sicut Timotheus conferre congruentiam, non erant prohibendi; sed si in his confidebant, erant perditi sicut et Iudei. Unde est illud Apostoli: Dico vobis quia, si circumcidamini, ut spem salutis in circumcisione {192.153} habeatis, Christus nihil proderit vobis. Licebat ergo his quos fides que revelata est eis, iam imbutos invenerat, illa tenere, ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittendi Christi instituta, aut adhuc promittere, sed cessando iam appareant signa futuri fuisse, que cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda. Postea vero tamquam cum honore sepulta sint, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda. HIERONYMUS autem ista legalia post Christi passionem sive in eis spes ponatur sive non, observantibus noxia esse dicit, nisi dispensatorie custodiantur; et secundum {192.153} hoc ita hic locus exponitur. Si circumcidamini Christus nihil proderit vobis, quia circumcisio iam non solum non prodest, sed etiam obest. Antequam nova inciperet predicatio oportuit circumcidi, nunc autem lege fidei succedente nihil proderit fideli addita circumcisio, sed oberit; maius enim malum est ex libero fieri servum quam nasci.
Numérotation du verset Gal. 5,3 
marg.| Testificor. quasi3: Si circumcidamini nihil vobis proderit Christus, nec hoc solum malum vobis erit, sed etiam   testificor rursum, sicut olim ante fidem,   omni homini, Iudeo vel gentili   circumcidenti se, pro habenda iustitia,   quoniam debitor est universe legis faciende [AMBROSIUS] id est ex debito omnia legalia debet implere, quod exigit circumcisio. Ut enim baptismus suam, sic circumcisio suam {192.153} exigit iustificationem. Hoc ideo ait, ut vel terrore tam innumerabilium observationum que in lege scripte sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Iudei, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subiicere cupiebant.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,4 
marg.| Evacuati. quasi4: Vere Christus non proderit vobis, quia vos qui gratia Christi prius eratis pleni,   evacuati estis a Christo [AUGUSTINUS.] id est virtutibus Christi. Vos dico   in lege iustificamini, id est creditis iustificari. Aliter enim non noceret circumcisio. Evacuati estis, dico,   et excidistis a gratia futura [AMBROSIUS] id est indigni estis beatitudine eterna. Vel excidistis a gratia, {192.154} iam habita, id est gratiam amisistis. Qui enim in lege iustificari vult post fidem, amittit gratiam, quia ad hoc venit donum Dei et gratia, ut cessante onere legis iustificet credentes: Quod qui reducit, hanc perdit
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,5 
dist. 2
prol.|
marg.| {192.154} Nos enim. quasi5: Qui in lege confidit amittit gratiam, quod e contrario potest videri, quia   nos exspectamus ex fide spem iustitie, id est iustitiam et spem, id est eternam beatitudinem. Vel spem iustitie, id est qua speratur ipsa iustitia. [AUGUSTINUS.] Fides enim esuriens et sitiens iustitiam sperat in ea renovari et proficere. Vel spes iustitie, Christus est, ex quo speratur ipsa iustitia. Exspectamus dico, et hoc facimus   spiritu, id est per Spiritum sanctum qui non fallit. [HIERONYMUS] Hoc dicit ne putaremur falli.
5 Quasi] + dicat PL
6
marg.| Nam in Christo etc. quasi6: Recte dico ex fide esse iustitiam, quia non est ex alio,   nam his qui sunt   in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque preputium; equatur {192.154} preputio circumcisio. His enim qui in Christo volunt vivere virtutes appetende sunt, et vitia fugienda; media vero, que inter virtutes et vitia sunt, nec fugienda sunt, nec appetenda, ut circumcisio et preputium que nihil valent in Christo, sed fides, non utique otiosa, quia   fides sine operibus mortua est, id est non salvat, sed que operatur per caritatem Dei et proximi. Opus fidei, ipsa dilectio; sine dilectione inanis est fides; cum dilectione, Christiani est. Alia, id est fides sine dilectione, demonis. Nam et   demones credunt et contremiscunt (Iac. 2): qui autem non credunt, tardiores sunt et peiores quam demones. Sed multum interest utrum quis credat ipsum Christum esse, an credat in Christum. Nam ipsum esse Christum, demones {192.154} crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,7 
marg.| Currebatis. Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt, ut iudaizare vellent, vituperat; et ne illis consentiant monet. quasi7: Fides operans per dilectionem valet, et hec olim fuit in vobis, quia olim currebatis per opera fidei proficiendo, et hoc bene; quia ex dilectione faciebatis. [AMBROSIUS] Ergo   quis vos fascinavit vel   impedivit non obedire veritati, que ultro se ingerit? Exercitium illorum in opera fidei bonum fuisse testatur, sed nequitia malorum impeditos, ne cursum suum efficacia perseverante consummarent. Unde ut nulli eorum credant hortatur, subdens, {192.155} sed vos   nemini illorum, deinceps   consenseritis, saltem eos audiendo qui opera legis servanda suadent, evangelice veritati obedire non sinentes.
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,8 
marg.| Persuasio enim. quasi8: Ideone consenseritis, quia persuasio   hec qua volunt vos mittere sub iugum legis,   non est ex eo, scilicet Deo,   qui vocavit vos, ad vitam, sed ex diabolo.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,9 
marg.| [AUGUSTINUS.] Ideo etiam ne consenseritis, quia modicum fermentum, id est illi pauci et acidi qui ad illos veniebant ut ista suaderent. Vel modicum fermentum, id est hec persuasio; vel modicum fermentum, id est hec circumcisio, et pauca legis   corrumpit totam massam, id est congregationem fidelium vel virtutem. Sensus itaque iste est: Ne putetis paucorum hominum insidias contemnendas. Ut enim scintilla res parva {192.155} est, et pene, dum cernitur, non videtur, sed si fomitem comprehenderit, et nutrimenta sui invenerit, moenia, urbes latissimas, saltus, 158 regionesque consumit; et sicut fermentum res modica videtur et nihili, sed cum farina conspersum totam massam suo vigore corruperit, in illius vim transit omne quod mistum est, ita et doctrina perversa ab uno incipiens, vix duos aut tres, primum in exordio, reperit auditores, sed paulatim ut cancer serpit in corpore, et iuxta vulgare proverbium: Unius pecudis scabies totum commaculat gregem. Igitur et scintilla cum apparuerit, exstinguenda, et fermentum a massa vicina semovendum, et scabiosum animal a caulis ovium removendum. Hec hortor vos.
Numérotation du verset Gal. 5,10 
marg.| Et ego confido in vobis, quod olim boni fuistis, nec {192.155} simpliciter dico in vobis sed addo   in Domino, Deo scilicet operante, confido, inquam,   quod nihil aliud sapietis quam docui. Ideo dicit se confidere de his, quia non sponte, sed circumventi errabant, et ideo ostensa modo vera via, facile credit eos reverti.   Qui autem. quasi9: Confido in vobis, sed ille   qui conturbat vos. quasi10: Purum fontem intellectus vestri, ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales,   portabit iudicium [AMBROSIUS] id est sustinebit damnationem,   quicumque est ille; etiam si carne sit filius Abrahe, pro nullo parcetur ei. [HIERONYMUS] Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit, quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem; sed {192.155} nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesie principe loqueretur, nec Petrus dignus erat ut portaret iudicium Ecclesie conturbate, ex quo arbitrandum est de aliquo dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Iudea venerat, vel ex Phariseis crediderat, vel certe magnus sit apud Galatas estimatus, ut portet iudicium Ecclesie conturbate. [AMBROSIUS] Sicut enim qui errantem converti facit remunerandus est, ita et qui rectum incedentem iter flectit in devium, damnationem consequitur.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,11 
dist. 3
prol.|
marg.| Ego autem. quasi11: Ille portabit iudicium qui conturbat vos.   Ego autem non conturbo vos, o   fratres, predicando legalia, quia   si circumcisionem predico adhuc, ut olim feci, et ut mihi imponitur. [AUGUSTINUS.] Intelligendum est enim quod imponebatur ei a pseudo istam servitutem Galatis persuadere volentibus, quod alibi circumcisionem predicaret, sed non eis facile aperire sententiam suam {192.156} vellet. Si, inquam, hoc ago,   quid autem persecutiones patior? quasi12: Nulla alia causa patior a Iudeis. [AMBROSIUS] Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Iudeis, eo quod doceret credentes de gentibus non debere circumcidi. [HIERONYMUS] Et si eam predico,   ergo evacuatum est scandalum crucis, non irascuntur Iudei de cruce, si assero circumcisionem iustificare. Scandalum erat Iudeis predicatio crucis, quia Sabbatum et circumcisionem evacuabat; si vero admitteret circumcisionem, non esse scandalum, et pacifici essent ei.   Utinam. quasi13: Ipsi vos conturbant.
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,12 
prol.| Et utinam abscindantur qui vos conturbant! hec non tam furoris in adversarios quam dilectionis in Ecclesiam verba sunt. Non enim tam maledixit eis quam oravit {192.156} pro eis. [AUGUSTINUS.] Sub specie namque maledictionis eleganti ambiguo usus, bonum eis optat, cum ait: utinam abscindantur qui vos conturbant! Non tantum circumcidantur, sed abscindantur, ut sint spadones propter regnum celorum, et desinant carnalia seminare. Sunt enim quidam spadones propter regnum celorum.
marg.| Vel ita, ipsi vos conturbant, sed utinam qui vos conturbant abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant, ut in vobis vel aliis nihil proficiant, non solum circumcisi sed etiam abscisi, ut nullam omnino potentiam generandi habeant. Et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis.
Numérotation du verset Gal. 5,13 
prol.| [AMBROSIUS] Vos enim, fratres, vocati estis a Deo   in libertatem, ut « non timore sed amore »a {192.156} serviatis, et qui prius peccatis obnoxii eratis, gratiam Dei accipientes liberi sitis. [AUGUSTINUS.] Et cum hoc sit, hoc   tantum necessarium est;   ne detis libertatem in occasionem carnis, id est ne libertate abutamini, ut quia liberi estis et metus legis vobis non incumbit, ideo desideria carnis sequamini, quia tunc eritis servi. Et est sensus: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini.   Sed per caritatem spiritus, id est que procedit de Spiritu sancto,   servite invicem, quia tunc liberi eritis. Nota quia non per affectum carnis caritas est habenda, sed per spiritum, ut subiecti sint invicem.
a Glossa ordinaria (Gn. 17, 1), ed. Gloss-e.
Numérotation du verset Gal. 5,14 
marg.| Omnis enim. quasi14: Ideo caritas est habenda, quia   omnis lex impletur in uno sermone, id est in uno precepto caritatis, quia qui illud preceptum {192.157} servat, nec mala agit, et quantum potest bona facit. In quo precepto impletur? In isto:   Diliges proximum tuum sicut teipsum: Hoc scriptum est in Levitico. [AMBROSIUS AUGUSTINUS.] In quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint precepta caritatis in quibus tota lex pendet et prophete, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur, et ideo in hoc precepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus. « Qui enim non diligit proximum suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? »b Item, diligere proximum, id est omnem hominem tamquam seipsum quis potest nisi Deum diligat, cuius precepto et dono dilectionem proximi possit implere? Cum ergo utrumque preceptum ita sit, ut neutrum possit {192.157} teneri sine altero, unum eorum commemorare sufficit. Et nota quod ait: sicut teipsum. Sicut non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui diligit iniquitatem. « Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam »c. Nota etiam quod ait, omnis lex; nam et illa que ad bonos mores pertinent, et illa que in sacramentis sunt, cum bene a liberis intelliguntur, nec carnaliter observantur a servis, ad caritatem referantur necesse est.
b 1Io. 4.
c Ps. 10.
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,15 
prol.| Quod si. quasi15: In dilectione proximi lex impletur.   Quod si invicem mordetis, id est in aliquo detrahitis,   et comeditis, id est totum devoratis omnia vituperando ex invidia. [AMBROSIUS] Vel criminamini, crimina vobis imponentes,   Videte ne ab invicem consumamini, scissa Christiane religionis {192.157} per vanam gloriam vanamque victoriam unitate. Occasione caritatis hoc vitium eorum tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidie, perniciosa inter eos iurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,16 
prol.| Dico autem. Postquam a lege factorum eos prohibuit, in qua sunt precepta carnalia, nunc ut vitiis carnis se contineant, precipit, et ostendit quam sufficiens est fides Christi sine lege, quia per eam vincunt carnem et eius opera, et sequuntur spiritum. quasi16: Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per caritatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis   in Christo, id est per fidem Christi, et numquam aliter. In qua fide {192.157}   ambulate, id est proficite bene operando, et hoc   spiritu, id est ratione vel potius Spiritu sancto. Non enim hoc potest spiritus hominis per se. Et tunc   desideria carnis, id est delectationes, quas caro suggerit,   non perficietis. Non ait: Non feceritis, vel non habueritis, quia ea non habere non poterant; sed non perficietis, id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,17 
dist. 4
prol.|
marg.| Caro enim, vel   autem. quasi17: Dico non perficietis, sed hoc grave est, quia   caro concupiscit.
17 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua, ideo ita agite, quia gravis pugna est. Et hoc est quod ait, caro enim concupiscit. quasi18: Semper nova in hoc existens,   adversus spiritum, hoc in bonis manifestum est in quibus est spiritus Dei.   Spiritus autem. quasi19: Sed non est {192.158} diffidendum, quia spiritus, id est ratio gratia Dei adiuta concupiscit   adversus carnem. Videte quale bellum proposuit, qualem rixam, hoc intra teipsum sentis. Nec enim nullum est vitium, cum caro concupiscit adversus spiritum: cui vitio contraria virtus est, cum spiritus concupiscit adversus carnem. Caro autem dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat et per oculum videat. Caro enim nihil ubi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. Carnem igitur concupiscentem dicit carnalem delectationem, quam de {192.158} carne et a carne spiritus habet, adversus delectationem quam solus habet. Ipsius autem carnalis concupiscentie causa non est in anima sola, nec in carne sola. Ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur.   Hec enim. quasi20: Hec contra se concupiscunt, quia usque adeo,   hec sibi invicem adversantur, ut non quecumque bona vel mala,   vultis illa faciatis, id est facere permittamini, et meliori in hac pugna concedendum est, id est spiritui, quo volumus bona, etsi omnia non perficiamus. Volumus enim ut nulle sint concupiscentie, sed hoc non perficimus.   Quod si spiritu. quasi21: Hec duo pugnant.
18 Quasi] + dicat PL
19 Quasi] + dicat PL
20 Quasi] + dicat PL
21 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,18 
marg.| Quod si Spiritu sancto gubernatore, rectore spiritus vestri,   ducimini, hoc dicit ne desides sint in pugna. [AMBROSIUS] Si, inquam, {192.158} hoc est,   non estis sub lege, que errantibus et male agentibus posita est; qui autem ducem habet Spiritum sanctum non errat. [HIERONYMUS] Attende quod ait, si spiritu ducimini etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est non dispensative, sed vere, ut tu intelligis. Magna mihi videtur questio quid sit esse sub lege sic, quemadmodum Apostolus culpat: hos damnabiliter dicit esse sub lege quos lex facit reos, non implentes legem, dum nescientes gratiam superba elatione de se presumunt. Sub lege est qui timore supplicii quod lex minatur, non amore iustitie, a {192.159} malo opere cessat, reus voluntate, nondum liber nec alienus a voluntate peccandi; quia vellet, si fieri posset, non esse quod timeat, ut libere faceret quod occulte desiderat. Et est sensus: Si spiritu ducimini hoc commodi iam habetis, quod   non estis sub lege, que timorem incutit, non amorem tribuit. Et ideo hec pars iam eligenda est, qua liberamur a lege.
Numérotation du verset Gal. 5,19 
marg.| Manifesta sunt. Opera carnis incipit enumerare, ut intelligant se, si ad operandum ista desideriis carnis consenserint, tunc duci carne, non spiritu, quasi22: Hec sibi adversantur,   opera autem carnis manifesta sunt, id est per se apparent mala,   que sunt fornicatio, opus scilicet luxurie,   immunditia, etsi non opere impleatur; vel que est contra naturam   impudicitia, non pudice vivere. {192.159}   Luxuria quelibet superfluitas;
22 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,20 
marg.| idolorum servitus, veneficia, inimicitie perseverantes;   contentiones in verbis;   emulationes, quando duo tendunt ad idem;   ira, scilicet subita tempestas animi;   rixa, quando ex ira invicem se percutiunt;   dissensiones, quando partes faciunt in Ecclesia;   secte, que Grece dicuntur hereses;
Numérotation du verset Gal. 5,21 
marg.| invidie, de alienis bonis;   homicidia, ebrietates assidue;   commessationes superflue, et his similia. Attende quod non hec omnia que enumerata sunt in operibus carnis que manifesta esse dixit, ad voluptatem carnis pertinent; sed vitia sunt animi, ut inimicitie, ire. Credere etiam omnia mala accidere anime ex carne, error est. Non enim omnia vite inique vitia tribuenda sunt {192.159} carni, ne ab his omnibus mundemus diabolum qui carnem non habet. Sed carnis nomine totum hominem signavit qui, vivendo secundum se, id est secundum carnem in hec cadit. Non enim habendo carnem sed vivendo secundum se, id est secundum hominem, factus est homo similis diabolo quia et ille secundum se vivere voluit, quando in veritate non stetit. Ut autem ab his pene comminatione deterreat, addit:   Que nunc predico vobis ante iudicium, dum licet penitere,   sicut predixi, etiam ante hanc epistolam,   quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur, vel possidebunt: non ait, qui hec omnia fecerint, aut simul habuerint, sed qui talia agunt, quia etiam singula regnum Dei tollunt. Hec autem apostolica sententia falsa est, si tales {192.159} post quantalibet tempora liberati, regnum Dei possidebunt, sed quia falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regno Dei numquam erunt, eterno supplicio tenebuntur, quia nullus medius locus est, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit restitutus in regno.
Numérotation du verset Gal. 5,22 
dist. 5
prol.|
marg.| Fructus autem. quasi23: Hec que enumeravi sunt opera carnis, sed ista sunt opera spiritus, que sequuntur, que tamen non nominat opera, sed fructus, quia propter se appetenda sunt. Et hoc est quod ait:   Fructus autem spiritus, id est Spiritus sancti vel gratia rationis illuminate,   est caritas, que de terra ad celum evocat,   gaudium, scilicet puritas conscientie et elatio animi super his que digna sunt exsultantis. De quo legitur: Non est impiis gaudere, dicit Dominus.   Pax, quando se non inquietant,   patientia adversariorum,   longanimitas exspectationis;   bonitas, id est dulcedo animi;   benignitas, id est largitas rerum;
23 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,23 
marg.| mansuetudo, quod non {192.160} intractabilis, sed potius tractabilis est quis;   fides, de invisibilibus certitudo;   modestia, quod modum in dictis vel in factis servat;   continentia, quod etiam a licitis se abstinet.   Castitas, quando recte utitur licito. Attende quod in enumeratione fructuum spiritus, caput virtutum premisit, id est caritatem. Que enim alia inter fructus spiritus debuit tenere primatum nisi caritas, sine qua virtutes cetere non reputabuntur esse virtutes, et ex qua nascuntur universa bona? Deinde sequuntur membra ex isto capite exorta et religata, scilicet gaudium et pax etc. que sine ea non possunt prodesse. Non enim bene gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet; non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat; {192.160} non est longanimis perseveranter exspectando, nisi ferveat diligendo; non est benignus nisi diligat cui opitulatur; non est bonus, nisi diligendo; non est fidelis salubriter, nisi ea fide que per dilectionem operatur; non est mansuetus, cui dilectio non moderatur; non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito igitur caritatem sic sepe commendat quasi sola sit precipienda, que non potest haberi sine ceteris quibus homo efficitur bonus
marg.| Adversus huiusmodi. quasi24: Quid per singula dicam?   Lex, que iustis non est posita, sed iniustis,   non est adversus huiusmodi, sed contra mala.
24 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,24 
marg.| Qui autem. quasi25: Contra malos posita est lex; bonis autem imposita est crux, quod ita ait:   Qui autem {192.160}   sunt Christi, quos necesse est sequi spiritum,   crucifixerunt, id est maceraverunt,   carnem suam, pugnantes,   cum vitiis operum,   concupiscentiis desideriorum. Congruit enim nostre devotioni, ut qui Domini nostri crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis, id est preceptis iustitie, ut Christus in cruce clavis confixus fuit.
25 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,25 
marg.| Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Quod communiter supradixit, ad istos quibus scribit retorquet, et se eis connumerat, per hoc ostendens {192.161A} se non dicere eis quod ipse non velit servare. quasi26: Illi qui sunt Christi ita agunt ut dixi; et nos qui sumus Christi, ambulemus, Spiritu sancto duce et auctore libertatis nostre. Si, id est quia spiritu vivimus, id est Spiritu sancto ad hanc vitam gratie venimus.
26 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 5,26 
marg.| Quomodo autem spiritu ambulemus docet subdens: Non efficiamur cupidi inanis, id est secularis   glorie. Inanis gloria est velle vincere ubi premium non est: nos dico,   invicem provocantes, alios ad contentionem, vel litem, et alia illicita, et   invicem invidentes, si non audemus provocare. Hec mala facit inanis gloria. Et sciendum quod cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidie tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia {192.161} quasi pestem movet. [Cyprianus] Zelus iste modum non habet, permanens iugiter sine fine, cum alia scelera finiantur; quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in maius incendium 54oris ignibus inardescit. Hinc est vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida et effrenata convitia, manus ad violentiam prompta, et si gladio interim vacua, odio tamen furiate mentis est armata.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_5)

Notes :