Glossa magna

Capitulum 4

Numérotation du verset Gal. 4,1 

Dico autem quanto tempore heres parvulus
est nihil differt a servo
cum
sit dominus
omnium
Numérotation du verset Gal. 4,2 

sed sub tutoribus
et actoribus
est usque ad prefinitum
tempus a patre.
Numérotation du verset Gal. 4,3 

Ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi
eramus servientes.
Numérotation du verset Gal. 4,4 

At ubi venit plenitudo temporis
misit
Deus filium suum factum ex muliere
factum sub lege
Numérotation du verset Gal. 4,5 

ut eos qui sub lege erant
redimeret
ut adoptionem filiorum reciperemus.
Numérotation du verset Gal. 4,6 

Quoniam autem estis filii Dei
misit Deus
spiritum
filii sui
in corda vestra
clamantem Abba Pater.
Numérotation du verset Gal. 4,7 

Itaque
iam non est servus
sed filius
Quod si filius et heres
per Deum
Numérotation du verset Gal. 4,8 

Sed tunc
quidem ignorantes Deum
his qui natura
non sunt dii serviebatis.
Numérotation du verset Gal. 4,9 

Nunc autem
cum cognoveritis Deum
immo cogniti estis a Deo,
quomodo convertimini
iterum
ad infirma
et egena
elementa
quibus denuo
servire vultis ?
Numérotation du verset Gal. 4,10 

Dies observatis et menses et tempora et annos.
Numérotation du verset Gal. 4,11 

Timeo vos
ne forte sine causa
laboraverim in vobis
Numérotation du verset Gal. 4,12 

estote sicut ego
quia et ego
sicut vos,
fratres, obsecro vos
nihil me lesistis
Numérotation du verset Gal. 4,13 

Scitis autem quia per infirmitatem
carnis
evangelizavi vobis iampridem
Numérotation du verset Gal. 4,14 

et temptationem
vestram
in carne mea non sprevistis
neque respuistis
sed sicut angelum Dei excepistis me
sicut
Christum Iesum
Numérotation du verset Gal. 4,15 

ubi est ergo
beatitudo vestra ?
Testimonium enim perhibeo vobis
quia si fieri posset
oculos vestros eruissetis
et dedissetis mihi.
Numérotation du verset Gal. 4,16 

Ergo inimicus vobis factus sum
verum dicens vobis ?
Numérotation du verset Gal. 4,17 

Emulantur
vos non bene
sed excludere vos volunt
ut illos emulemini.
Numérotation du verset Gal. 4,18 

Bonum
autem emulemini
in bono
semper
et non tantum
cum presens sum sum apud vos
Numérotation du verset Gal. 4,19 

filioli mei
quos iterum
parturio donec Christus formetur in vobis.
Numérotation du verset Gal. 4,20 

Vellem autem
apud vos esse modo et mutare
vocem meam
quoniam confundor in vobis
Numérotation du verset Gal. 4,21 

Dicite mihi qui sub lege
vultis esse legem non legistis ?
Numérotation du verset Gal. 4,22 

Scriptum est enim quoniam Abraham
duos filios habuit
unum
de ancilla
et unum
de libera
Numérotation du verset Gal. 4,23 

Sed qui
de ancilla secundum carnem natus est
Qui autem
de libera per repromissionem
Numérotation du verset Gal. 4,24 

Que sunt per allegoriam dicta.
Hec enim sunt
duo testamenta. Unum
quidem in monte Sina in servitutem
generans que est Agar
Numérotation du verset Gal. 4,25 

Sina
enim mons est in Arabia
qui
coniunctus est
ei
que nunc est Hierusalem
et servit cum filiis suis
Numérotation du verset Gal. 4,26 

Illa autem
que sursum est
Hierusalem libera
est que est mater nostra
Numérotation du verset Gal. 4,27 

scriptum est enim :
letare sterilis que non paris, erumpe et clama que non parturis
quia multi filii
deserte
magis quam eius que habet virum.
Numérotation du verset Gal. 4,28 

Nos autem fratres
secundum Isaac
promissionis filii
sumus
Numérotation du verset Gal. 4,29 

Sed quomodo tunc is
qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum
qui secundum Spiritum,
ita et nunc
Numérotation du verset Gal. 4,30 

Sed quid dicit Scriptura ?
Eiice ancillam et filium eius.
Non enim heres erit filius ancille cum filio libere.
Numérotation du verset Gal. 4,31 

Itaque fratres
non sumus ancille filii
sed libere
qua libertate Christus nos liberavit.

Capitulum 4

Numérotation du verset Gal. 4,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Dico autem, quod lex debet cessare. Primum probat humane consuetudinis similitudine, deinde ipsius legis auctoritate. quasi1: Modo nos gentiles et nos Iudei sumus Christi et semen Abrahe et heredes, sed olim nos Iudei lege eramus, dum parvuli fuimus, sicut heres futurus, et a patre substitutus, {192.134} dum parvulus est sub tutoribus et actoribus est non differens a servo. Ecce iterum quare lex non est tenenda. Et hoc est quod ait, dico autem, quasi2: Non solum predictis modis ostenditur lex non esse tenenda, sed etiam hac similitudine, quam dico, id est vobis propono, sed quod   quanto tempore heres parvulus est, etate et scientia,   nihil differt a servo, quia cogitur, et nullam habet potestatem rerum suarum,   cum, id est quamvis,   sit futurus,   dominus omnium rerum suarum,   sed potius   sub tutoribus, qui eum contra hostes defendant,   et actoribus est, qui pro eo causas agant, et mores eius informent. Et hoc   usque ad tempus a patre prefinitum, id est determinatum, in quo libertas sui et suorum sibi datur. Postquam enim adultus est, libertatem {192.134} sui et suorum habet, alioquin iure exheredatur. Verum est enim quia patres eius ordinaverunt, et usque ad quam etatem subiectus debeat esse, et in qua adultus emancipetur statuerunt, ita ut quamdiu parvulus est, libertate sua uti non valeat, nec dominari quasi heres, sed similis prope servis est in conditione procuratorum et actorum. [HIERONYMUS.] Hoc exemplo probat eos qui sub lege fuerunt parvulos fuisse circa meritum, nec libertatem habuisse causa peccati, unde hanc illis comparationem adaptans, subdit:   Ita et nos, Iudei,   cum essemus parvuli cognitione Dei, et viribus resistendi peccato,   eramus servientes [AUGUSTINUS.] tum territi minis, tum blanditiis capti,   sub elementis, id est sub lege que per elementa intelligitur, quia {192.134} ipsa est prima institutio ad fidem et iustitiam, sicut ab elementis principium discendi assumunt parvuli. Elementis, dico,   mundi, bene lex dicitur elementa mundi, quia lex non celestia et eterna, sed terrena promittebat, vel transitoria, ut est mundus. Vel in elementis significantur neomenie, id est lunares dies et Sabbatum, que Iudei observabant. Si itaque Iudei sub elementis mundi erant, quid differunt a paganis? [AMBROSIUS]. Pagani non sub elementis serviunt, sed ipsis elementis. Colunt enim astra, solem, lunam, aquam, terram, et huiusmodi; Iudei vero sub elementis Deo serviebant, quia hec ipse mandata dederat, ut observarent neomenias, et Sabbata, et huiusmodi. In elementis ergo neomenias, {192.134} id est lunares dies significat et Sabbata, que observabant Iudei, non quod in elementis sperarent, ut pagani, sed in his Deum venerabantur, dum parvuli erant, et ad tempus plenitudinis non pervenerant. Sicut ergo parvulus sub pedagogo est et actore et tutore, antequam sit adultus, ita Iudeis adhuc parvulis lex fuit pedagogus, quia timore compressit, et preceptis Dei servire coegit. Fuit etiam tutor et actor Iudeis quos Deus heredes instituit, dum parvuli erant cognitione Dei, et viribus resistendi peccatis: quo tempore erant etiam quasi servi, legalibus, scilicet penis a malis territi, et promissionibus temporalium ad bona incitati; nec sui dominabantur, sed vitia; nec suorum, id est {192.135} hereditatis eterne, cum essent horum domini a Deo instituti.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
marg.| His igitur fuit lex tutoris loco dum contra malignorum spirituum impugnationes et gentilium persuasiones, qui ad idololatriam traherent, illos defendebat admonendo, increpando, aliquando puniendo, et sic eterna bona illis conservavit, quoniam ex illis Christus multos ab inferno liberavit. Fuit eis et actor, quia causam eorum apud Deum bene egit, dum per sacrificia et expiationes Deum eis placavit, et hoc usque ad tempus prefinitum, id est usque ad adventum Christi, in quo constituit Deus ut perfecti et liberi fierent, et hereditatem obtinerent: alioquin exheredarentur. De quo tempore subdit: At ubi venit; quasi3: Cum essemus parvuli sub {192.135} elementis mundi serviebamus,   at ubi, id est non fatali necessitate, sed sola Dei voluntate   venit plenitudo temporis, id est postquam tempus precedens adimpletum est. Plenitudo enim temporis est completum tempus quod prefinitum fuit a Deo Patre quando mitteret Filium. Vel plenitudo temporis dicitur tempus gratie, ideo quia in eo plene dantur dona Spiritus sancti, et que predicta fuerant de Christo implentur. Ubi, inquam, venit illud tempus,   misit Deus Filium suum, id est visibilem fecit hominibus. Attende quod ait, ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum: cui simile est illud quod Ioannes evangelista ait:   Nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora eius (Io. 7). Hoc est, quia nolebat . Non enim Dominus sub {192.135} fato natus est: hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus es. Non est enim hora eius vel nostra, nisi voluntas eius. Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia tempus exspectavit quo nasceretur. Ideo multi dicunt: Quare non ante venit Christus? Quibus respondendum est quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora. Sciebat enim quando venire deberet, vel etiam pati, et cetera facere. Ante tamen longa series preconum premittenda erat. Non enim aliquis parvus venturus erat, diu fuerat predicendus, semper tenendus: quanto maior iudex veniebat, tanto preconum series {192.135} longior precedere debebat. Ideo ait, ubi venit plenitudo temporis misit Deus Pater Filium suum   factum ex muliere. Nota quod eum qui erat increatus factum dicit. Fecit ergo eum Pater ex muliere sub lege. Cum igitur ait, misit Deus Filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum Filium quo factus est ex muliere . Quid est enim nativitas Filii de Virgine Maria? Certe assumptio forme servi. Nam quid est aliud nasci Filio quam accipere formam servi in utero Virginis? Hoc autem fecit Pater, fecit et Filius: Filius quidem, non Pater natus est de virgine Maria, sed nativitatem Filii de Maria et Pater et Filius operatus est. Similiter {192.136} non est passus Pater, sed Filius; passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Tradidit enim Pater Filium, et tradidit Filius seipsum. Passio hec uni facta est, sed ab utroque facta est. Sicut ergo nativitatem, ita et passionem Christi, nec Pater fecit sine Filio, nec Filius sine Patre. Iudas autem quid fecit nisi peccatum? Veniamus ad resurrectionem: non resurrexit Pater, sed Filius: resurrectionem tamen Filii operatus est Pater et Filius. Ecce quid est missum esse Filium.
3 Quasi] + dicat PL
marg.| Sed queritur unde et quo missus est Filius. Ego, inquit,   exivi a Patre et veni in hunc mundum (Io. 16): hoc est mitti. De illo tamen evangelista dicit:   In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit a. Deinde {192.136} coniungit:   In propria venit. Illuc autem missus est quo venit, et si in hunc mundum missus est, quia exivit a Patre, et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est ubi erat. Unde et illud in propheta dicit:   Celum et terra ego impleo (Ier. 23). Quod si de Patre dictum accipiatur, ubi potuit esse sine Verbo suo, sine sapientia sua, que « pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter »b. Sed neque sine Spiritu suo usque esse potuit. Itaque si ubique Deus est, ubique etiam est Spiritus eius. Illuc ergo et Spiritus sanctus missus est ubi erat. Querendum ergo est diligenter quomodo intelligatur ista missio sive Filii sive Spiritus sancti. Quod quia in Epistola ad Romanos pertractatum est iuxta humane capacitatis {192.136} valetudinem, hic perstringimus ad alia festinantes. Si tamen sobrie de Dei Filio que digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto maiestatis profunde, dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum; non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis, sicut scriptum est:   Quoniam inhabitabo in illis (2Cor. 16). Solent enim obtendere minorem Patre esse Filium, quia missus est. Constat autem eo non minorem esse, quia missus est. Considera enim, quia Dominus Christus in Isaia a Spiritu sancto dicit se esse missum. Numquid ergo Spiritu minor est Filius, quia a Spiritu missus est? Habes enim scriptum, {192.136} quod Filius a Patre et Spiritu eius dicat se esse missum. Vides ergo quod simplicitas sermonis, non iniuria sit missionis. Misit ergo Deus 153 Filium suum factum ex muliere, forte hoc movet quod dicit ex muliere, non ait ex virgine, sed non moveat. Utrumque enim de Scriptura dicitur, et ex virgine, et ex muliere. Ex virgine, ut ibic: « Ecce virgo concipiet » etc. Ex muliere autem, ut hic, quod non est contrarium. [AUGUSTINUS.] Mulierem enim pro femina posuit more locutionis Hebreorum. Usus enim Hebree locutionis mulieres dicit, non virginitate corruptas, sed feminas, sicut legitur de Eva, quando ipsa facta estd: « Formavit {192.137} eam mulierem » nec adhuc passa erat concubitum viri. Item, non te offendat quod ait, factum cum confiteamur natum. Factum enim non confitemur nisi hominem. Deus autem semper faciens est, fieri nescit ut sit, sed fit ut aliquid alicui sit, sicut dicit: « Domine, refugium factus es nobis » (Ps. 89), quando factus est qui numquam factus est. Dominus autem Christus homo factus est, ut esset homo, scilicet ut qui creator semper erat, creatura esset. [AUGUSTINUS.] Manens enim Deus factus est homo, ut fieret quod non erat, non ut periret quod erat. Factum ergo dicit propter susceptionem creature.
a Io. 1.
b Sap. 8.
c Is. 7.
d Gn. 2.
Numérotation du verset Gal. 4,4 
marg.| Et addit: Factum sub lege [AMBROSIUS]. Salvator fieri debebat sub lege ut circumcisus appareat, quasi filius Abrahe cui promissus erat, signum {192.137} habens eius cui promissus fuerat, in quo impleta est circumcisio, et ideo iam signum cessat. Credidit enim Abraham se habiturum filium in quo benedicentur omnes gentes, quod iam factum credimus. Factum ergo sub lege, dixit, quia et circumcisus est, et hostia legalis pro illo oblata. Nec mirum si et illa legis opera sustinuit ex quibus liberaret eos qui eis serviliter tenebantur; qui etiam mortem sustinuit, ut ex illa alios liberaret. Factus est ergo sub lege, id est sub onere legis, sicut sub aliis penis. Unde subdit:   Ut eos qui sub lege erant pressi et rei,   redimeret a diabolo, a perditione, a peccatis. Et nota quod duo proposuit, scilicet   factum ex muliere, factum sub lege, sed mutato ordine, illis alia duo respondent. Ad id enim quod dixit {192.137} factum sub lege, illud retulit, ut eos qui sub lege erant redimeret. Ad illud quod dixit factum ex muliere, hoc aliud refert,   ut adoptionem, quasi4: Ideo factus est de muliere,   ut adoptionem filiorum reciperemus, id est bona que per gratiam dantur, per que sunt filii.
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel reciperemus adoptionem filiorum, id est participes essemus divine glorie. Sicut enim participat nostra natura, ita ad suam videndam nos adoptat. [AUGUSTINUS.] Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nature nostre factus ex muliere, ut non solum Unigenitus Dei esset, ubi fratres non habet, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem {192.137} dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium, nos enim beneficio et dignatione filii Dei sumus; ille natura est filius qui hoc est quod Pater. Unicum enim Filium Deus habuit quem genuit de sua substantia, nos autem non de sua substantia genuit. Creatura enim sumus quam non genuit, sed fecit; et ideo ut fratres Christi secundum nostrum modum faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit, ut filii eius essemus [AUGUSTINUS.] adoptio vocatur. Unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri etc. {192.138} (Io. 1) Nec dixit acciperemus, sed reciperemus, ut significaret hoc amisisse in Adam, ex quo mortales sumus.
Numérotation du verset Gal. 4,6 
dist. 2
prol.|
marg.| Quoniam autem. quasi5: Non solum nos Iudei qui credimus, filii Dei sumus, sed etiam, vos gentiles,   estis filii Dei. Quod probat effectus.   Quoniam misit Deus Pater Spiritum filii sui, quem etiam Filius mittit   in corda nostra, tam Iudeorum, scilicet quam gentium, qui Spiritus probat nos esse filios. {192.138} [AMBROSIUS] Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis, qui signum Patris ostendat in filios, ut quia nos non hoc auderemus dicere, scilicet pro infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere. Unde subdit:   Clamantem, quasi6: Spiritum, dico, clamantem, id est qui facit nos clamare. [AUGUSTINUS.] Quod numquam presumeremus, nisi Spiritus doceret. Quid?   Abba quod est   Pater. [AMBROSIUS] Abba Hebraicum est, idipsum significans quod et pater. Et hanc consuetudinem in pluribus locis Scriptura servat, ut Hebraicum verbum cum interpretatione sua ponat. [AUGUSTINUS.] Duo namque sunt verba que posuit, ut posteriore interpretaretur primum. Nam hoc est abba quod pater. Eleganter autem intelligitur {192.138} non frustra duarum linguarum verba posuisse, idem significantia, propter universum populum qui de Iudeis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebreum verbum ad Iudeos, Grecum ad gentes pertineat. [HIERONYMUS.] Utriusque autem verbi eadem significatio, ad eiusdem fidei spiritusque unitatem. Notandum quia clamor in Scripturis non magne vocis emissio, sed scientie intelligatur et intentionis magnitudo. Nos ergo clamamus; sed ille clamare dictus est qui efficit ut clamemus.
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
marg.| Misit ergo Spiritum Filii sui clamantem Abba, Pater, id est nos clamare facientem. Et nota Spiritum etiam esse Filii, et nota hic Trinitatem. {192.138} Sed aliquis forsan querit utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius est Patris Filius, et Pater est solius Filii Pater. Spiritus autem sanctus non est unus eorum spiritus, sed amborum. Unde Dominus ait: Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Mt. 10). Et Apostolus ait: Misit Deus Spiritum   Filii sui et multa alia sunt testimonia, quibus evidenter ostendit et Patris, et Filii esse Spiritum, qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus. Nec ob aliud estimo ipsum proprie vocari Spiritum sanctum, cum etiam si de singulis interrogemur, non possumus Patrem et Filium dicere, {192.139} nisi Spiritum, quoniam Spiritus est Deus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum, qui non est unius eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim ab eo non procederet, non post resurrectionem se representans discipulis insufflasset eis, dicens:   Accipite Spiritum sanctum (Io. 20). Quid enim aliud significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus de ipso? Ad hoc etiam pertinet illud quod ait de muliere fluxum sanguinis patiente:   Tetigit me aliquis. Ego enim sensi virtutem de me exisse (Lc. 8), nam virtutis nomine appellari Spiritum sanctum, ex eo clarum est quod Marie {192.139} angelus dixit:   Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Lc. 1). Et Dominus eum promittens discipulis, ait:   Sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto (Lc. 24). Hec est ergo virtus de qua dicit Evangelista:   Virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Lc. 6). Cum autem de Patre et Filio procedat Spiritus sanctus, dicit tamen ipse Filius illum a Patre procedere, quia ad eum solet referre, et quod ipsius est de quo etiam ipse est; sicut alibi ait:   Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit (Io. 7). Si hic intelligitur eius doctrina quam tamen dicit non suam esse, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi {192.139} dicit eum de Patre procedere? A quo enim habet Filius ut sit Deus, est enim de Deo, Deus ab illo habet ut etiam ab illo procedat Spiritus sanctus, Christus dicens:   Quem ego mittam vobis a Patre (Io. 15), et alibi quem mittet Pater in nomine meo (Io. 16), non dicens a me, ostendit quam totius divinitatis, vel si melius dicitur, deitatis principium Pater est.
marg.| Itaque. quasi7: Quia Spiritus clamat in nobis, Pater.   Itaque iam, id est a tempore gratie,   non est, aliquis nostrum qui credimus in Christum,   servus, scilicet timore serviens,   sed filius, scilicet ex dilectione serviens. Quod   si filius est,   et heres erit in futuro: Et hoc   per Deum, id est per operationem et misericordiam Dei. Vel hoc iuro per Deum. {192.139}   Sed tunc etc. quasi8: Modo estis filii, modo dicitis, Pater, sed tunc quidem, quando infideles eratis   ignorantes Deum, et ita erit vobis aliqua excusatio,   serviebatis eis qui non sunt dii in natura sui, sed opinione hominum [AMBROSIUS] dicendo, qui in natura non sunt dii, unam Dei veri ostendit esse naturam, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse? Unde alibi apostolis ait:   Conversi estis servire Deo vivo et vero ( II Thess. 1). Natura enim vivus et verus est Deus. Verus ergo Deus est qui naturaliter Deus est. Veri ergo {192.140A} dii esse non poterant, quibus hoc naturaliter minime suppetebat. Igitur Salvator verus Deus est, qui secundum essentiam Deus est. Sed dicunt heretici non natura esse ipsum Filium, sed creatum. Quibus respondendum, quia si natura Deus non est Filius, sed creatura, nec colendus est omnino, nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo:   Coluerunt et servierunt potius creature quam Creatori (Rm. 1). Sed illi ad hec replicabunt et dicent: Quid est quod carnem eius quam creaturam esse non negas simul cum divinitate adoras, et ei non minus quam divinitati deservis? Ego Dominicam carnem, imo perfectam in Christo humanitatem, ideo adoro quod a divinitate suscepta et deitati unita est, ut non alium et alium, sed unum eumdemque Deum et hominem {192.140B} Dei Filium esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo, ut Photinus vel Paulus Samosatenus, illi numquam servio nec credo, velut si quis purpuram vel diadema regale iacens inveniat, numquid ea conabitur adorare? Cum vero ea rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea cum rege adorare quis contempserit. Ita etiam in Christo Domino humanitatem non solum vel nudam, sed divinitati unitam, scilicet unum Filium, Deum verum, et hominem verum, si quis adorare contempserit, eternaliter morietur.
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,9 
dist. 3
prol.|
marg.| Nunc autem. quasi9: Olim serviebatis falsis diis, cum ignorabatis verum Deum? Sed et nunc, cum aperta est veritas,   cum cognoveritis, vel   cognoscitis Deum, et ita gravius peccatis quam olim,   quomodo iterum etc. Hic est ordo littere, sed interponit:   Imo cogniti etc. quasi10: Dico, cognoveritis {192.140D} Deum: quod non est a vobis, sed potius quia gratia Dei approbati estis et amati. Et hoc est imo cogniti estis a Deo, id est suo munere cognitores suos nos fecit. Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura. Unde in Psalmo ait vir propheticus:   Sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam (Ps.  LXII). Non dixit: Apparui tibi ut videres, sed ut viderem. Simile est hoc quod ait Apostolus, nunc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti estis a Deo. Correxit eum quod dixerat, cum ait, imo cogniti estis a Deo, ut per hoc intelligamus, nec hoc quidem nobis esse tribuendum {192.141A} quod noscimus Deum, sed illius misericordie tribuamus. Cum dicitur, cognoscit nos Deus, sic intelligendum est, id est cognitionem sui nobis prestat. Non enim a nobis est quod novimus eum, sed ab eo. Ab eterno quidem novit quos tunc Apostolus cognitos dicit; sed tunc cognoscere dicitur, quando ut cognoscatur facit, sicut dicitur quiescere cum eius munere requiescimus. Non enim tunc cognoverat eos Deus, precognitos videlicet ante constitutionem mundi, sed tunc ipsi eum illius munere non suo merito vel sua facultate cognoverunt: et ideo maluit topice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se prestitit, et verbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerit quod proprie dixerat; quam sinere ut {192.141B} hoc sibi arrogarent se potuisse quod eis posse ille donaverat. Cum, inquam, cognoveritis Deum,   quomodo convertimini a fide   ad elementa, id est ad legem initialem, ad cultum Dei. [HIERONYMUS.] Elementa Dei   infirma et egena. Lex dicitur infirma, quia perfecte non iustificat; egena quia, quantum iuvat, non per se, sed respectu gratie facit. Convertimini, dico   iterum, ut ante conversionem; sed numquid ante conversionem Galate isti legem servaverant? Non utique, quia gentiles erant, et superstitiosi idololatrie deservierant. Ideo dicit, iterum, quia legis observantia, cui tunc dediti erant, erat peccatum pene par servituti idolorum, cui vacaverant ante conversionem. Unde subdit:   quibus etc. [AUGUSTINUS.] quasi11: Quomodo convertimini ad elementa {192.141C}   quibus denuo servire vultis? Ideo dicit denuo, ut ostendat quod non distat modo lex post Christum ab antiqua idololatria.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,10 
marg.| Dies. quasi12: Vultis servire elementis. [HIERONYMUS.] Et vere, quia iam   observatis dies, Iudaico ritu, ut Sabbata et decimam mensis primi usque ad quartam decimam, qua agnus immolabatur, et a quartadecima usque ad vigesimam primam eiusdem mensis, quando azyma comedebantur; septem etiam septimanas, quas ritu Iudaico post azyma computant. Dies Israelitici Pentecostes servant, nec non et clangorem tubarum, primo die mensis septimi, decima etiam eiusdem mensis expiationem et ieiunium, et in quinta decima scenopegiam.   Et menses {192.141D} observatis, ut neomenias. Menses etiam custodiunt, quia primum et septimum mensem observant;   et tempora, ut tempus egressionis de Egypto: tempora etiam colebant qui per annos singulos Hierosolymam veniebant, putantes se implere Domini preceptum, dicentis:   Tribus temporibus anni, diem festum agetis mihi, et apparebit masculinum tuum in conspectu Dei tui (Dt. 16).   Et annos septimos. Puto equidem hoc de septimo remissionis anno dici, et de quinquagesimo qui ab illis iubileus dicitur, quem Iudei aliquando suo ordine servare nequiverunt captivitate pressi, qua soluta pro eo septimum annum septime decadis coluerunt, qui {192.142A} potest intelligi vel sexagesimus unus annus quo indulta est eis a Cyro et Dario licentia redeundi de Babylonia, unde completis annis Septuaginta redierunt. Vel potius septuagesimus unus, quem reversi in Hierusalem pro quinquagesimo qui iubileus dicitur observarunt.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,11 
marg.| Timeo. quasi13: Hoc iam facitis, peius autem timeo, scilicet   ne forte laboraverim in vobis sine causa, id est inutiliter, quod est si legem plene suscipitis. Ac si dicat: Vestram levitatem timeo, non aliud.
13 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: quomodo iterum, ut hoc de errore gentilium intelligamus; in eo enim quod dicit, convertimini iterum ad infirma et egena elementa, non circumcisis, sed gentibus loquitur, quibus hanc scribit Epistolam. Nec ad circumcisionem vel legem dicit eos reverti, in qua numquam {192.142B} fuerant, sed ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire volunt: quod de gentibus intelligere cogimur. [AUGUSTINUS.] Vulgatissimus enim est error iste gentilium, ut vel in agendis rebus, vel in exspectandis vite et negotiorum suorum, ab astrologis et Chaldeis notatos dies, et menses, et annos, et tempora observent. Quos redarguit, dicens: Nunc autem cum cognoveritis Deum, quomodo iterum convertimini ad infirma et egena elementa quibus denuo vultis servire, id est ad superstitiosas temporum observationes. Manifestum est eum volumina temporum per elementa huius mundi, hoc est celum et terram, et motus, atque ordinem siderum administrari. Que infirma appellat, ex eo quod infirma et instabili specie variantur, egena {192.142C} vero, eo quod egent summa et stabili specie Creatoris ut possint esse quomodo sunt. [AMBROSIUS] Vel egena elementa dicit, eo quod sui invicem egent ad regendum mundum. Dies, quasi14: Vere servire vultis, quia dies observatis et menses, et tempora, et annos. Dies observant, ut qui dicunt hoc die non est aliquid incipiendum, menses autem colunt, qui cursus lune perscrutantes dicunt: Tali luna non est aliquid inchoandum. Tempora vero cum dicunt, modo est initium veris. Annos autem cum dicunt, novus annus est. Calende sunt Ianuarii, non licet hoc vel illud facere. Sed nulla debet esse suspicio harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit. {192.142D} [AUGUSTINUS.]. Et nota quod dupliciter erant subversi Galate, ut ad legem et ad pristinos errores converterentur. Ergo eligat lector utram volet sententiam, dummodo intelligat ad tantum periculum anime pertinere superstitiosas temporum observantias, ut huic loco subiecerit Apostolus: Timeo etc. quasi15: Hoc iam facitis, sed deterius timeo, scilicet ne forte sine causa laboraverim in vobis. Sunt quedam que levissima putarentur nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim dicentem fatue fratri suo, reum gehenne putaret, nisi Veritas hoc diceret (Mt., 5) Similiter dies observare et tempora non putaretur adeo {192.143A} grave, nisi Apostolus diceret: Timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis. Hec autem observant qui certis diebus vel mensibus vel annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, quasi fausta et infausta sint tempora. Non itaque ista observemus, ne ab Apostolo ista audiamus: Timeo etc. Eos enim culpat qui constellationes sequuntur, dicentes: Non proficiscar, quia luna sic fertur, vel proficiscar ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum; agam hoc mense commercium, quia ista stella agit mensem; non plantabo hoc anno vineam, quia bissextus est. Tales culpantur, non quia naturales elementorum effectus in siderum ordinatissima conversione noverunt, ut scilicet tempestate non navigent, autumno seminent: de quibus cum conderentur {192.143B} dictum est in Genesi:   Et sint in signis, et temporibus, et diebus, et mensibus (Gn. 1).
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,12 
marg.| Estote, quasi16: Timeo ne sine causa laboraverim in vobis, sed   estote sicut ego sum qui legem dimisi. Et debetis esse,   quia ego fui olim in lege,   sicut vos modo vultis esse, et dimisi non sine ratione.
16 Quasi] + dicat PL
marg.| [AMBROSIUS] Vel ita, estote sicut ego, quia et ego sicut vos, homo sum qui de errore correctus sum, ita et vos potestis corrigi.
marg.| Vel ita, estote sicut et ego, quia ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos. [AUGUSTINUS.] Cum enim Iudeus natus sim, iam illa carnalia spiritali diiudicatione contemno. Fratres, aspere correctos Galatas recreat Apostolus pro bene gesta, apponens post aspera suavia more salutaris medici. quasi17: Et debetis {192.143C} esse sicut ego, quia, o fratres, ego   obsecro vos, dico, obsecro et secure obsecrare possum, ut quos merito diligo, quia   nihil me lesistis, et ita non penes vos inimicitiarum mearum est causa. Hoc dicendo excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum, nec voluisse eos docere que in aliis Ecclesiis predicabat. Hanc calumniam diluens Apostolus inimicitie causam submovet, cum ait, nihil me lesistis.
17 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,13 
marg.| Scitis autem, quasi18: Non me lesistis, sed potius honorifice me recepistis cum causam spernendi habuistis. Et hoc est quod ait,   scitis autem quod per infirmitatem carnis mee, quia caro mea afflicta erat,   evangelizavi vobis iampridem, et pro tanto tempore non sprevistis me.
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,14 
marg.| Unde subdit, {192.143D} et non sprevistis tentationem vestram in carne mea, id est me tribulatum per quod vos diabolus tentabat, ne crederetis. [AMBROSIUS] Tentati enim sunt cum tribulationem secundum carnem pateretur Apostolus, utrum timore desererent cum, an caritate amplecterentur. Opportune ergo ac decenter facit eos recolere caritatem suam, ne tamquam inimicum illum deputent, dicens, scitis autem quod per infirmitatem carnis, id est cum paterer persecutionem, evangelizavi vobis iampridem, et tentationem vestram in carne mea, id est tribulationem quam patior in carne, qua videtur quales estis, non sprevistis, tamquam inutilem vel vilem.   Neque respuistis, {192.144A} ut non susciperetis communionem periculi Distingue inter illa duo, non sprevistis, scilicet post conversionem, ut inde vilior essem; neque respuistis, ante conversionem, ut ob hoc converti abhorreretis.   Sed excepistis sicut angelum Dei, id est ac si angelus Dei venisset, vel me angelum Dei esse credidistis: imo plus dicam,   sicut Christum Iesum, ac si ipse Christus venisset qui in Apostolo loquebatur, et ideo venerat ad illos.   Ubi est ergo? [AUGUSTINUS.] Admirans opus eorum spirituale commendat ut hoc intuentes in timorem carnalem non decidant: et quia mutati erant in deterius increpat eos. Et si enim receperunt eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare vel urere, quia non querit sua, sed que Christi sunt: non querit lac et lanam de ovibus, {192.144B} id est commodum supplende necessitatis et favorem honoris, sed salutem ovium. quasi19: Et quia ita tunc fecistis,   ubi est ergo beatitudo vestra, qua dicebamini beati bonis initiis, et quasi proficiendi gradibus ferventes. quasi20: Pudeat vos esse mutatos. Mirum est enim quod a bono decidistis.
19 Quasi] + dicat PL
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,15 
dist. 4
prol.|
marg.| Testimonium enim, quasi21: Vere beati fuistis, vel sicut angelum, vel Christum me excepistis.   Testimonium enim perhibeo de vobis, quia si posset fieri, ad utilitatem Ecclesie,   eruissetis oculos vestros: quod inter omnia charius est vobis,   et dedissetis mihi, scilicet ad utilitatem mee predicationis. Et ideo plus de vobis dolendum est. Nota quod ait, si fieri potuisset, nonne illud fieri potuisset quod ait Apostolus, non potest fieri quod iuste non fit. Sic et Iob,   utinam possem me occidere (Iob. 10), et Dominus ad Loth:   Non poteram quidquam facere, donec {192.144D}   illuc introeas (Gn. 19). Non posse se dixit quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per iustitiam.
21 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,16 
marg.| Ergo, quasi22: Et cum hoc sit, est ergo credibile quod   factus sum inimicus, verum dicens vobis. quasi23: Per hoc videor   inimicus , quia verum dico, sed si fallerem, putarer amicus, quia nemo se argui vult errantem, ideo vobis inimicus videor iuste vos reprehendens.
22 Quasi] + dicat PL
23 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,17 
marg.| Emulantur. [AMBROSIUS] quasi24: Ego non sum vobis inimicus, sed illi   emulantur, id est diligunt,   vos non bene, id est non utiliter. Emulantur enim verbum, quia non tam cupiunt eos esse meliores quam ipsos volunt facere peiores, et retrorsum trahere {192.145A} emulatione perversa. Unde subdit:   sed volunt vos excludere, a fide ad legem, vel a dilectione mea,   ut illos emulemini, id est intuemini in legalibus.   Bonum autem. quasi25: Illi volunt ut ipsos emulemini, sed vos emulamini, id est diligite et imitamini,   bonum hominem, me scilicet et huiusmodi. Et hoc   in bono, id est propter hoc diligite, quia in eo est virtus et bona operatio, non pro alia re. Et hoc facite semper, ut perseveranti gradu ad finem boni operis perveniatis. Vult enim ut semper ipsum imitentur. Unde subdit:   et non tantum. [HIERONYMUS.] quasi26: Emulamini bonum, scilicet me, et huiusmodi,   et non tantum cum presens sum apud vos, sed perseverate in acceptis, magis emulando me, cum absens sum.   Filioli, hic iterum incipit {192.145B} ostendere ex ipsa lege quare non sit tenenda. quasi27: Me imitamini, et debetis, quia vos estis   mei, non dico filii, sed   filioli, quia diminuti estis, et perfectionis gradibus indigetis.   Quos iterum, sicut prius,   parturio, id est cum labore et dolore ad lucem fidei genero,   donec Christus, quem deformastis,   formetur in vobis, ut scilicet recipiatis similitudinem eius quam vestro vitio perdidistis. Perpaucorum est pensare quam labor sit in predicationibus patrum, quantisve doloribus animas in fide, et conversatione recta parturiunt. Unde Apostolus ex persona matris loquens ait, quos iterum parturio. Primum per fidem illos genuerat in baptismo, sed postea deformati sunt per pseudo, et infirmi facti, nunc cum dolore reformat eos. Unde addit: donec {192.145C} Christus in vobis reformetur. Concipientes enim fidem et sensum fidei non advertentes, formatum Christum in animis suis nugantur habere. Formatur enim Christus in corde credentium, cum illis sacramenta grece panduntur, et ea que obscura videbantur perspicua fiunt.
24 Quasi] + dicat PL
25 Quasi] + dicat PL
26 Quasi] + dicat PL
27 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, donec formetur Christus in vobis, id est formosus aliis per vos appareat. Et hoc est gravius dictum, quam si diceret eos reformari in Christo, quia nescio quo pacto terribilius insonat audientium auribus.
Numérotation du verset Gal. 4,20 
marg.| Vellem autem. quasi28: Blandis modo verbis usus sum, dicens fratres et filios, sed   vellem esse apud vos modo, ut duplici generatione confunderentur, et de errore suo et de rubore Apostoli. Ideo ait, {192.145D} vellem esse apud vos,   et mutare vocem meam, id est vituperationem, ut digna vobis dicerem que nolo scribere, ne permaneant apud vos. Ideo vellem mutare,   cum confundor in vobis, id est apud alios erubesco pro vobis. Sciens Apostolus maiorem vim habere sermonem cum ad presentes fit, cupit vocem apostolicam, vocem litteris comprehensam in presentiam commutare. Scriptura enim divina edificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem; magnam siquidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, que ea pronuntiatione profertur et distinguitur, qua in hominis corde generata est. [HIERONYMUS.] Est itaque sensus; {192.146A} Aquia confundor in vobis, vellem litterarum vocem presens de meo ore proferre, ut vos solito severior ipse corriperem, quia Epistola non potest vocem obiurgantis exprimere, non valet irascentis resonare clamorem, et dolorem pectoris apicibus explicare: non habeo quippe fructus quos solent de discipulis habere doctores, et sine causa semen iactum est doctrine, ita ut cum Ieremia dicam:   nec profui, nec profuit mihi quisquam (Ier. 15). Ut autem non patiar vos perire et errare perpetuo, ex caritate vobis loquar.   Dicite mihi etc. Vel aliter potest legi hec littera, eodem manente sensu.   Filioli, quasi29: Non solum ex supradictis probatur lex esse dimittenda, sed etiam auctoritas ipsius legis hoc ostendit.   O filioli mei, dicite, id est respondete mihi. {192.146B} Usque huc enim pendet sententia, et interponitur illud   quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis; non mutatur sensus horum verborum. Vos, inquam, o filioli,   qui vultis esse carnaliter   sub lege, dicite mihi, id est respondete mihi: Legem legistis, an non? Quidquid eligant, probantur stulti; si non legerunt, non debent recipere quod nesciunt; si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt. Ideo eos interrogat, dicens:   legem non legistis? quasi30: Legistis quidem, sed non intellexistis.
28 Quasi] + dicat PL
29 Quasi] + dicat PL
30 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,22 
dist. 5
prol.|
marg.| Scriptum est enim quoniam Abraham. quasi31: Ideo quero an legeritis legem, quia in ea quiddam scriptum est: Quod si attenderitis, numquam ad eam recurreretis.   Scriptum est enim in Genesi,   quoniam Abraham habuit duos filios, Ismel et Isaac:   unum de ancilla Agar, scilicet Ismel,   et unum de libera, Sara, scilicet Isaac.   Sed qui de ancilla fuit,   secundum carnem natus est, id est per nullum miraculum, sed lege nature natus est.   Qui autem de libera, per repromissionem, {192.146} id est mirabiliter natus est. Attende quod ait, scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit, cum plures habuerit. [AUGUSTINUS.] Post mortem enim Sare, de alia uxore, scilicet Cethura, alios genuit, qui non pertinent ad hanc significationem. Et ideo multi legentes Apostolum, librum autem Geneseos ignorantes, putant solos duos filios habuisse Abraham. Sed hos solos commemorat Apostolus, quia de his duobus Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his prefigurari. Item attende quod subdit, unum de ancilla, et unum de libera. Non enim hoc frustra distinxit. Uterque quidem de Abraham natus {192.147} est, sed diversa operatione, quia qui de ancilla secundum carnis naturam natus est, quia iuvencula de sene solet concipere. Qui autem de libera, non secundum vim carnis, ut vetula et sterilis de vetulo conciperet, sed per operationem Dei qui promisit. Illum ergo genuit demonstrans consuetudo naturam, illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur. Natus est ergo Ismel sicut nascuntur homines permistione utriusque sexus usitata lege nature. Ideo dictum est secundum carnem, non quia ista beneficia Dei non sint, aut non ista operetur Deus, cuius opifex   sapientia attingit, sicut scriptum est,   a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter (Sap. 8). Sed ubi significandum {192.147} fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus gratis gratia largiretur, sic oportuit dari filium quemadmodum nature non debebatur ex cursibus. Hec autem quamvis ad litteram ita fuerint, tamen quia secundum litteram ad superiorem demonstrationem non valent, subdit:
31 Quasi] + dicat PL
marg.| Que sunt dicta per allegoriam, id est per alium intellectum. Allegoria enim dicitur, cum aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud in intellectu significari, sicut hic. Abraham enim est Deus Pater, qui est pater multarum gentium. Sic enim interpretatur hoc nomen Abraham. Abba enim   pater, ham   multarum, subauditur gentium, quo intelligitur Deus Pater;   r interponitur causa euphonie. {192.147} Inde dicitur Abraham quasi Abaham, id est pater multarum gentium, quo intelligitur Deus Pater. Libera autem et ancilla significant duo Testamenta. Unde subdit:   hec enim, id est ancilla et libera   sunt, id est significant   duo Testamenta; libera, significat novum Testamentum, dans omnibus per Christum novam gratiam; Agar, vetus Testamentum. [AMBROSIUS] In utroque Testamento genuit Deus sibi filios qui servirent, sed in veteri Testamento generati sunt Iudei servi, quia timore pene et promissione temporalium serviebant. Et hoc est quod ait,   qui de ancilla fuit, scilicet Iudei et omnes servi peccati,   natus est secundum carnem, que et penas abhorret, et dulcia amat, quia illi metu pene et amore temporalium serviebant. Gratia vero novi Testamenti parit {192.147} liberos qui ex dilectione serviant, non in carnis, sed opere Dei. Et hoc est quod ait, qui autem de libera natus est, id est liber Christianus populus gratia novi Testamenti generatus,   per repromissionem natus est, id est per virtutem et gratiam promittentis sub figura veritatem. Quis enim impossibilia secundum naturam crederet, et que suavia sunt in presenti contemneret, et non visa speraret, nisi virtus Dei hoc in eo operaretur! Taliter generantur Christiani quorum typus precessit in Isaac. Ismel enim Iudeorum significat nativitatem, vel eorum qui servi peccati sunt. Isaac vero Christianorum, quia in libertatem nascuntur. Liber enim fit {192.148} qui accipit remissionem peccatorum. Ecce expositum est evidenter quid significent illa verba legis. Unde ostenditur lex non esse tenenda que in servitutem generabat, sed nova que in libertatem parit. Unde addit:   Unum quidem, quasi32: Ancilla et libera signant duo Testamenta. Et   unum quidem datum est   in monte Sina, quod interpretatur   mandatum; quod in tali loco datum est, id est in monte eminenti, significat quod Iudei contra alias gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum. Illud Testamentum, dico,   generans homines   in servitutem, quia pro timore serviebant Iudei, vel servi peccati erant. Quod Testamentum   est Agar, id est significatur per Agar. Et recte: Agar enim interpretatur {192.148}   alienatio. Quod bene convenit, quia illud testamentum alienat homines ab eterna hereditate.
32 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Gal. 4,25 
dist. 6
prol.|
marg.| Sina enim. quasi33: Vere Testamentum vetus generat in servitutem, quia   Sina mons, id est vetus Testamentum datum in monte Sina,   est in Arabia, id est in humilitate vel in afflictione, quia affligebat homines sub carnalibus observationibus. Arabia enim interpretatur   humilitas vel   afflictio. Et bene dicitur vetus Testamentum datum esse in Arabia, non in terra promissionis, ubi Iudei quasi filii fuerunt, sed in Arabia ubi quasi servi et alieni fuerunt, quia vetus Testamentum non filios sed servos et alienos pariebat. Deinde vetus Testamentum populo cui datum est comparat, dicens,   qui, mons {192.148} per omnia   coniunctus est, et similis, id est vetus Testamentum in illo monte datum, per omnia coniunctum est, et simile   ei Hierusalem que nunc est, id est Iudaico populo, qui nunc est, id est qui terrena diligit, et pro temporalibus   servit. Vel servit, sub peccato   cum filiis suis. Hec est synagoga que sub peccato generat filios, totus quidem populus mater est, singuli autem sunt filii vel filii sunt proselyti, qui omnes timore pene serviunt. Et ideo vetus Testamentum dicitur esse coniunctum et simile illi populo, quia sicut vetus Testamentum penas minabatur, et temporalia promittebat: ita ille populus timore pene, et amore temporalium serviebat. Ecce per {192.149} hec omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova que sursum est, que libera est, id est ad superiora nos mittit, et liberos facit: que data est Ecclesia que sursum est, et libera. Unde subdit,   Illa autem. quasi34: Hec, id est synagoga, timore vel sub peccato servit. [HIERONYMUS.] Sed   illa Hierusalem que sursum est, id est Ecclesia de gentibus congregata, que cum Domino gaudet in spe, libera est, quia diligit, et ex amore servit. Que   est mater nostra, id est credentium, quia singuli verbo eius et exemplo instructi, ex caritate serviunt. Quod autem libera sit et mater, auctoritate Isaie probat, subdens:   Scriptum est enim. quasi35: Vere libera est et mater, quia   scriptum est, in Isaia,   Letare, sterilis que non paris, erumpe et clama, {192.149}   que non parturis, quia multi filii etc. Ex his verbis et libera monstratur et mater. Letari enim, et erumpere, et clamare pertinent ad libertatem; quia multi filii, hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempus Christi, Eccclesiam gentium ante sterilem nunc fetosam alloquitur, dicens: O Ecclesia gentium sterilis que, tempore legis, non virtute miraculi paris, qui illo tempore quasi nullos genuit; que etiam non parturis, quia neque tunc conatus habuit, letare in corde, erumpe, id est letitiam mentis extra ostende, et clama, id est gaudium tuum aliis predica,   quia magis   multi, id est plures sunt   filii tui, olim   deserte, partu quidem non dilectione sponsi,   quam eius, id est synagoge   que habet virum, id est legem, ad generandum, {192.149} id est que carnaliter generat sub lege. Virum quippe habuit Synagoga, scilicet legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi sermonis alloquio, diu iacuit in deserto. Sed postquam accepit illa librum repudii, et omnia ornamenta viri, in idoli vertit ornamenta, tunc maritus priore cingulo putrescente, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit: que statim ut est viro coniuncta, concepit et peperit. Unde in Isaia Dominus exclamat,   Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos etc. (Is. 54). Item, si est gens nata simul.
33 Quasi] + dicat PL
34 Quasi] + dicat PL
35 Quasi] + dicat PL
marg.| Synagoga ergo que habet virum, id est legem, deserta vero et vaga, et sine ulla legis potestate vivens, {192.149} gentium multitudo est, que et sterilis erat nullius legitimi verbi proferens germen. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Hoc autem quidam iudaizantes ad antiquam Saram referunt. Hoc autem de antiqua Sara superflue diceret Isaias, que multo ante tempore obierat. Vel per Hierusalem intelligitur hic superna civitas, celestis curia. Superna est enim sanctorum civitas licet, in quibusdam quos hic parit, adhuc peregrinatur, donec regni eius tempus adveniat, quando congregatura est omnes in suis corporibus resurgentes. De hac ergo dicit: Illa autem Hierusalem, que sursum est, id {192.150} est cum Domino gaudet, libera est a peccato et pena peccati, que est mater nostra. Civitas celestis mater nostra dicitur, quia ad eam vocamur. Et ideo celestis dicitur, quia celum sedes eius est; et quos generat, ibi erunt cum ea. Vere mater est, scriptum est enim: Letare sterilis, que non paris, erumpe et clama, que non parturis. [AMBROSIUS] Celestis Hierusalem sterilis dicitur, quia non parit, secundum carnem; nec parturit, id est nec dolores patitur, sed generat spiritualiter sine passione, clamans in letitia quia plures habet filios quam que habet virum, id est synagoga que carnaliter generat. Unde subdit quia magis multi sunt filii tui deserte. A quo? Ab Adam, qui deserta vita secutus est mortem, quam eius que habet virum, {192.150} id est synagoga. Multo enim plures sunt Christiani Iudeis, quia Christiani supergressi sunt numerum Iudeorum . Sterilis ergo dicta est, quia virgo est que non carnaliter generat filios, sed per solam fidem spiritualiter que nec parturire dicitur. Que enim parturit, dolores patitur. Hec exclamat in letitia salutis humane. Hierusalem vero terrena ideo virum habuisse dicta est, quia carnaliter generabat. Parit autem cives terrene civitatis peccato vitiata natura; celestis vero civitatis cives parit a peccato, naturam liberans gratia, quod significatum est in duobus filiis Abrahe, quorum unus de ancilla secundum carnem natus est; alter de libera, non secundum naturam, sed per repromissionem. Negat enim natura filios tali commistione {192.150} qualis esse poterat Abrahe et Sare in illa etate, etiam mulieris accedente sterilitate, que nec tunc parere potuit, quando non etas fecunditati, sed etati fecunditas defuit. Quod vero nec sic affecte fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo iure damnata, nihil vere felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus, non per generationem, significat filios gratie, cives civitatis libere, socios pacis eterne. Et quia hoc non per generationem sed per regenerationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando de Sara promissus est filius. Circumcisio igitur significat naturam exuta vetustate novatam. Et quod omnes filios {192.150} et servos vernaculos et emptitios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Octavus autem dies et Christum significat, qui post Sabbatum resurrexit, parentum mutantur et nomina. Omnia resonant novitatem, et in veteri Testamento obumbratur novum, et in novo revelatur vetus Testamentum.
marg.| Nos autem. quasi36: Duo sunt filii Abrahe, alter secundum carnem, alter per repromissionem natus. Nos autem, fratres, sumus filii promissionis, id est per gratiam geniti secundum Isaac, id est ad similitudinem Isaac. Isaac interpretatur   risus, quo significantur illi qui in letitia serviunt; non ex {192.151A} tristitia vel ex necessitate.   Sed quomodo, quasi37: Nos sumus filii secundum Isaac.   Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum Spiritum sanctum natus erat, id est Ismel persequebatur Isaac, vel etiam Esau Iacob.   Ita et nunc, scilicet qui secundum carnem nati sunt persequuntur eos qui secundum Spiritum nati sunt. Qui sunt secundum carnem nati? dilectores mundi, amatores seculi. Qui sunt secundum Spiritum nati? [Origenes.] amatores regni celorum, dilectores Christi, desiderantes vitam eternam, gratias colentes Deum. Iudei etiam sunt secundum carnem nati, qui persequuntur nos qui sumus secundum spiritum, quia legem secundum spiritum, non secundum carnem custodimus. Per hoc ergo quod patimur, {192.151} probamur filii promissionis.   Sed quod dicit Scriptura. quasi38: Patimur ab illis sicut Isaac ab Ismele, sed non est curandum. [HIERONYMUS.] Quid enim dicit, id est refert Scriptura dixisse Saram: Ecce:   Eiice ancillam et filium eius. Non puto nos invenire posse ubi Ismel persecutus fuerit Isaac; sed tantum illud quod cum filius Egyptie luderet cum Isaac indignata sit Sara, vidit pueros simul ludentes; et dixit: eiice etc. Quid est hoc? Quid enim mali fecerat Ismel puero Isaac, quia ludebat cum illo? Sed illa lusio illusio erat, illa lusio deceptionem significabat; illum lusum Sara intellexit, et Apostolus vocavit persecutionem. Quia lusus maioris ad minorem illusio est et deceptio, quia {192.151} sciens se habere alia negotia que intendit, simulat quedam puero, id est infirmo ludens cum illo et fraudes facit. Sic et modo plus persequuntur qui nos illudendo seducunt. Et sicut Sara intellexit lusum illum, ita et Ecclesia intelligit lusum istum persecutionem. Sed quid dixit Sara? Eiice ancillam et filium eius; ita qui pertinent ad Agar et Ismel, id est lex et Iudei eiecti sunt ab Ecclesia et a gratia Patris, necnon et heretici et filii eorum. Omnes etiam qui in Ecclesia terrenam felicitatem querunt a Domino, adhuc ad Ismelem pertinent. Ipsi sunt qui contradicunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua, et linguas subdolas. Ergo Isaac cum Ismele vivebat, id est qui pertinent ad Isaac inter eos vivunt qui {192.151} pertinent ad Ismel. Isti sursum nolunt ascendere, illi deorsum volunt trahere. Isti volare ad Deum volunt, illi conantur pennas evellere. Et sicut isti pertinent ad Ismel et ad vetus Testamentum, ita et antiqui veteris Testamenti ministri gratiam querentes, filii sunt promissionis pertinentes ad novum Testamentum. Sed hoc quod dicit, Eiice, quando erit? hoc erit cum 157 area ceperit ventilari. Unde subdit;   Non enim heres erit filius ancille cum filio libere, id est mali cum bonis, Iudei cum Christianis. [AUGUSTINUS.] Sicut enim nunc in conversatione {192.152} sunt dissimiles, ita erunt et in futura retributione.   Itaque. quasi39: Quia patimur a Iudeis, et ab aliis malis, sicut Isaac ab Ismele,   Itaque fratres mei, non sumus filii ancille [AMBROSIUS] quia non sumus servi peccati vel legis,   sed libere, scilicet celestis Hierusalem, qui est populus novus regni celorum, et non alio modo sumus filii libere, sed per eam libertatem.   Qua libertate, id est per quam libertatem   Christus nos liberavit, qui immunis a peccato, ex dilectione obediens fuit. Libertas ergo qua liberati sumus a Christo, est remissio peccatorum, et fidei per dilectionem operantis iustificatio
36 Quasi] + dicat PL
37 Quasi] + dicat PL
38 Quasi] + dicat PL
39 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_4)

Notes :