Capitulum 1
Numérotation du verset
Gal. 1,1
Paulus Apostolus
non ab hominibus
neque per hominem
sed per Iesum Christum
et Deum Patrem
qui suscitavit eum a mortuis
Numérotation du verset
Gal. 1,2
et qui mecum
sunt omnes fratres :
Numérotation du verset
Gal. 1,3
gratia
vobis et pax
a Deo
Patre nostro et Domino
Iesu Christo
Numérotation du verset
Gal. 1,4
qui dedit semetipsum
pro peccatis nostris
ut
eriperet nos
de presenti seculo nequam
secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Numérotation du verset
Gal. 1,5
cui
est gloria
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset
Gal. 1,6
Miror
quod sic tam cito
transferimini
ab eo qui vos
vocavit
in gratiam Christi
in aliud evangelium
Numérotation du verset
Gal. 1,7
quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.
Numérotation du verset
Gal. 1,8
Sed
licet
nos
aut angelus
de celo
evangelizet
vobis preterquam
quod evangelizavimus vobis
anathema sit.
Numérotation du verset
Gal. 1,9
Sicut predixi1
1 predixi] prediximus
Weber
et nunc iterum dico
si quis
vobis evangelizaverit preter id quod accepistis
anathema sit.
Numérotation du verset
Gal. 1,10
Modo enim hominibus suadeo an Deo ?
An quero hominibus placere ?
Si
adhuc
hominibus placerem,
Christi servus non essem.
Numérotation du verset
Gal. 1,11
Notum enim vobis facio fratres evangelium quod est evangelizatum a me quia non est secundum hominem.
Numérotation du verset
Gal. 1,12
Neque enim ego ab homine
accepi illud,
neque didici
sed per revelationem Iesu Christi
Numérotation du verset
Gal. 1,13
Audistis autem conversationem meam
aliquando
in iudaismo
quoniam supra modum
persequebar
Ecclesiam Dei,
et expugnabam illam,
Numérotation du verset
Gal. 1,14
et proficiebam in Iudaismo
supra multos coetaneos meos
in genere meo
abundantius
emulator
existens
paternarum mearum traditionum.
Numérotation du verset
Gal. 1,15
Cum autem
placuit ei
qui me
segregavit
ex2 utero matris mee et vocavit
2 ex] de
Weber
per gratiam suam,
Numérotation du verset
Gal. 1,16
ut revelaret Filium suum in me
ut evangelizarem illum
in gentibus,
continuo
non acquievi carni et sanguini.
Numérotation du verset
Gal. 1,17
Neque veni Hierosolymam3
3 Hierosolymam] Hierosolyma
Weber
ad antecessores meos apostolos,
sed abii in Arabiam
et iterum reversus sum Damascum.
Deinde post annos tres
veni Hierosolymam
videre Petrum
et mansi apud eum diebus quindecim.
Numérotation du verset
Gal. 1,19
Alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
Numérotation du verset
Gal. 1,20
Que autem scribo vobis
ecce coram Deo quia non mentior.
Numérotation du verset
Gal. 1,21
Deinde
veni in partes Syrie et Cilicie.
Numérotation du verset
Gal. 1,22
Eram autem ignotus
facie
Ecclesiis Iudee que erant in Christo.
Numérotation du verset
Gal. 1,23
Tantum autem auditum habebant
quoniam qui persequebatur nos
aliquando nunc evangelizat fidem
quam aliquando expugnabat
Numérotation du verset
Gal. 1,24
et in me
glorificabant
Deum.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Gal. 1,1
marg.|
[Hieronymus]
1
Paulus
etc. Premittit salutationem, in qua tamquam prologo contra eos qui detrahebant et ex operibus iustitiam esse putabant de sui dignitate et gratiam Christi breviter tangit. Ait ergo:
Paulus,
non sicut aliqui mentiuntur ex se officium predicationis usurpans, sed
Apostolus,
id est missus, non utique ab hominibus sicut pseudo Apostoli a Iudeis, sed a Deo, neque vero ab ipso, ita quod [Zw58, f.112v]
per hominem
aliquem sicut Iosue a Deo quidem, sed per Moysen, et aliqui per Apostolos, sed
per Iesum Christum et Deum Patrem,
id est a Deo patre per Christum, qualiter Moyses et ceteri prophete, petrus quoque et illi priores Apostoli missi sunt.
1
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
2 Vel priores quidem Apostoli a Deo per Christum adhuc ex parte hominem, id est ante resurrectionem mortalem. Paulus vero similiter a Deo per Christum, sed non iam hominem immo iam totum Deum, id est post resurrectionem ex omni parte, id est ex utraque substantia immortalem. Ideoque cum dixerit:
et Deum Patrem
addit:
Qui suscitavit eum a mortuis.
2
marg. Zw58
Numérotation du verset
Gal. 1,2
marg.|
Paulus inquam
et fratres qui mecum sunt.
Non ait sicut in aliis epistolis: et Sostenes vel Silvanus vel Timotheus, sed ait:
omnes,
quoniam ad populum corrigendum plurimorum auctoritas et una sententia erat necessaria. Hi ergo omnes mandant non uni, sed universis
ecclesiis
provincie
Galatie
in qua est metropolis civitas Anesra nomine.
Numérotation du verset
Gal. 1,3
marg.|
Sit
vobis gratia
qua peccata donantur et pax perfecte reconciliationis que ab alio auctore vel causa esse non possunt nisi
a Deo patre
nostro
et Domino Iesu Christo
Numérotation du verset
Gal. 1,4
marg.|
qui
sponte
dedit semetipsum
dignam hostiam
pro peccatis nostris
remittendis, ne pena requirantur eterna et ut etiam
de presenti seculo nequam,
id est de malis que committuntur [Hieronymus]
3 in ipso cuius modi sunt insipientia, spurcitia atque infirmitas ipse qui est sapientia, sanctitas atque fortitudo nos eripiet, [Hieronymus]
4 ut hic etiam commortui Christo transfiguraremur in novitatem sensus et manentes in mundo non essemus de mundo.
3
marg. Zw58
4
marg. Zw58
marg.|
Attende quod presens seculum dicitur nequam non quod ipsum, quod a bono conditore factum est bonum, malum sit, sed quoniam in ipso fiunt quedam que rationali creature eadem auctore sunt mala. Ex hoc sensu dicitur dies mali sunt, dies Iacob pessimi. Mundus etiam in maligno positus tempora periculosa. Saltus quoque qui sunt pleni latronibus, gladius quo cruor effunditur, calix quo venenum temperatur mala dicuntur. Infamiam namque malorum que in eis fiunt non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta traxerunt. A quibus sicut dictum est malis Christus ut nos eriperet dedit se utique secundum voluntatem Dei patris sicut ipse ait in Psalmoa: « Ut facerem voluntatem tuam ».
a Ps. 39, 9.
Numérotation du verset
Gal. 1,5
marg.|
Cui
Patri a Christo non tamen sine ipso
est gloria.
[Augustinus]
5 Hoc de voluntate et
gloria
Patris dicit, ut significet se exemplo Domini non suam sed Dei querere gloriam et facere voluntatem. Cui ab omnibus quoque et de omnibus sit
gloria in secula seculorum,
id est semper.
Amen.
5
marg. Zw58
Numérotation du verset
Gal. 1,6
marg.|
Miror
etc. Primum eos reprehendit de levitate quod scilicet auctoritatem Apostoli sui aliena auctoritate tam indiscrete mutaverunt.
marg.|
[
¶Hieronymus
]
6 Et quoniam Galatia translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis huius locum assumens ait:
Miror quod transferimini
et quod sic, id est tam cito ab eo, scilicet Iesu Christo, qui vos mea predicatione et sua inspiratione vocavit in gratiam suam, ut scilicet gratis iustificaremini. Vel
ab eo
Deo, scilicet
qui vos vocavit in
gloriam
Christi
Iesu que ex hoc maxime est quod gratis iustificat, quam evacuant quicumque salutem ex operibus esse predicant.
6
marg. Zw58
Numérotation du verset
Gal. 1,7
marg.|
Transferimini
dico
in aliud evangelium, quod
tamen
aliud non est
quod dicitur, scilicet non est evangelium, quoniam veritati contraria falsitas [Zw58 f. 112v] nihil est. Quod vos intelligere possetis nisi quia sunt aliqui qui forte mentientes Apostolos et me ipsum legem evangelio miscuisse, hac vos auctoritate aut huiusmodi falsis inventis conturbant et a spiritualibus ad carnalia evangelium convertere volunt, sed non valent, quia verum non verum esse non potest
.
Numérotation du verset
Gal. 1,8
marg.|
Sed licet nos
ipsi Apostoli, scilicet ego et Petrus et Iacobus quibus hoc falso imponitur aut
angelus,
non dico stans in terra, sed
de
ipso
celo vobis evangelizet,
id est bonum et verum esse annvntiet aliquid non dico plus quam, sed preter quam illud est quod
vobis evangelizavimus
fide verum, usu honestum, fine commodum,
anathema sit.
Numérotation du verset
Gal. 1,9
marg.|
Sicut prediximus
dum vobis predicaremus et nunc dico semel et
iterum,
ut firmius retineatur, nec
dico
tantum: si nos aut angelus, sed generaliter:
Si quis vobis evangelizaverit preter
id quod accepistis per me, anathema sit dicens:
marg.|
[Ambrosius]
7 Licet nos aut angelus de celo vult intelligi hoc esse impossibile, aut quod sua et angelica natura possunt ad peiora converti, simulque Petri et Iacobi a pseudo Apostolis falso inducte auctoritati non adeo acquiescendum esse, cum nec sibi qui eos ante docuerat nec angelo qui Apostolis maior est predicare aliter liceat.
7
marg. Zw58
marg.|
Potest dici: Si nos aut angelus de celo lapsus transfigurans se in angelum lucis aliquibus hoc suggerit. Sensus: Omnibus qui Apostolicas traditiones mutare conantur dicit anathema. Quod verbum Iudei sepe ponunt cum aliquid detestantur, ut sit sensus: Sit anathema, hoc est abhominabilis.
marg.|
[Augustinus]
8 Sumptum est autem lingua greca hoc idem verbum a rebus que vote et reddite suspendebantur in templis ab eo scilicet quod est anathele, hoc est sursum ponere, et est proprie anathema, quod vulgo dicitur devotatio.
8
marg. Zw58
Numérotation du verset
Gal. 1,10
marg.|
Suadeo enim.
Quasi: Dico anathema omnibus qui aliud quam nos evangelizaverint. Quod ideo dico, nequis mihi imponat quod adulando hominibus legem misceam gratie.
Suadeo
enim
modo
placiturus
hominibus.
Supple: Ita quod non Deo
an
ita quod etiam
Deo?
Aut
quero
modo
placere hominibus.
Hic quoque supple: Ita quod non Deo? Dicens modo datur intelligi hominibus pro tempore placendum esse vel displicendum. Nam ipse Paulus Iudeis tamen propter salutem plurimorum quondam placuerat, cum scilicet emulator paternarum traditionum in lege sine querela conversatus est tantum ardoris et fidei habens in illa, ut Damascum perrexerit ad eos vinciendos qui ab eadem recesserant. Postea vero propter evangelii veritatem Deo placens eisdem displicuit. Quibus si similiter modo placeret, Deo placere non posset. Unde ait:
Si adhuc
sicut prius
placerem
vel placere vellem
hominibus, Christi servus non essem.
marg.|
[Augustinus]
9 Ex his verbis putant quidam sibi sufficere conscientiam, et quid de se existimet alius parum curant. Sed conscientia est coram Deo, conversatio autem coram proximo, in qua si quis negligentius agat verbi gratia coram infirmo in idololio comedat, quamvis recte credens hoc faciat, tamen perturbatur infirmus. Ne ergo hoc contingat ait idem Apostolus Paulus alibi: Placete omnibus per omnia sicut ego omnibus per omnia placeo, querens ut salvi fiant. Ergo contra temerarios iudices, detractores, susurrones, murmuratores querentes suspicari que non videntur et etiam iactare que non suspicantur sufficit conscientia, non vero sufficit coram infirmis quibus [Zw58 f. 113v] tamen placere volentes eorum salutem et non nostram, sed Domini gloriam querimus.
9
marg. Zw58
Numérotation du verset
Gal. 1,11
marg.|
Notum enim
etc. Postquam eos reprehendit de levitate sue persone commendationem quam supra tetigerat dicens: Apostolus non ab hominibus, exsequitur,et tum ex tempore, tum ex factis ostendit se ab aliis Apostolis nec evangelium didicisse nec evangelizandi ministerium accepisse. Quasi: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem, quod utique sum, cum non ab hominibus, sed ab ipso et scientiam et officium predicandi acceperim.
Notum enim vobis facio,
o
fratres,
quia evangelium
quod evangelizatum est a me
non est secundum hominem docentem vel mittentem me. Vere: Ego enim illud neque accepi ut ministrarem, neque didici ut intelligerem.
marg.|
[Hieronymus]
10 Vel neque accepi, ut prima insinuatione veritati crederem Scripturarum neque didici explanatione parabolarum ab homine docente me, sed per revelationem Iesu Christi, qui et me a se missum esse et Scripturarum enigmata revelavit, vel non ab homine Christo, sed per revelationem Iesu Christi. Quasi: qui non est homo non quod homo non sit natura, sed quod sicut predictum est non iam mortalis.
10
marg. Zw58
Numérotation du verset
Gal. 1,12
marg.|
Audistis enim.
Quasi: Vere non accepi ab homine, quia nec ante
conversionem meam
nec post. Quod non ante ex factis illius temporis scitis.
Numérotation du verset
Gal. 1,13
marg.|
Auditis enim
etc. quoniam scilicet supra modum aliorum persecutorum
persequebar
etc.,
et expugnabam
vel devastabam
illam
ut grassator et predo,
Numérotation du verset
Gal. 1,14
marg.|
et proficiebam in iudaismo
non iactanter dico supra omnes, sed
supra multos,
non dico senes, sed
coetaneos meos in genere meo
Iudeorum existens
abundantius
quam illi,
emulator
zelo sine scientia non tantum legalium mandatorum, sed etiam
paternarum
traditionum ut
mearum,
qui scilicet phariseus ex phariseis aliquas earum tradideram.
Numérotation du verset
Gal. 1,15
marg.|
Cum autem
etc. Quasi: Ante conversionem ita.
marg.|
[Hieronymus]
11 Cum autem placuit ei, qui ab ipso utero me a perditis segregavit, id est ab ipso conceptu me sanctificavit qualiter et de ieremia legitur: priusqam te formarem in utero novi te, et antequam exires de vulva sanctificavi te, et econtra de reprobis: alienati sunt a Deo peccatores ab ipsa vulva, id est erraverunt ab ipso utero—cum inquam placuit hoc ei et vocavit me faciens quod futurum sciebat non utique per merita mea, sed per gratiam suam adhoc,
11
marg. Zw58
Numérotation du verset
Gal. 1,16
marg.|
ut filium suum
sibi consubstantialem, cuius
in me
sicut in omnibus naturalis erat notitia,
revelaret
actu mihi et per me aliis, ut scilicet eum evangelizarem in gentibus continuo etc. Non ait: non continvo acquievi, quia non tunc sed post acquieverit, sed ait: continuo non acquievi carni et sanguini.
marg.|
Vel melius ut in greco habetur: non contuli cum carne et sanguine, id est nec carnaliter suadentibus assensum prebui nec porcis aut canibus sanctum apposui, sed] paulatim carne et sanguine versis in spiritum eis demum occulta evangelii sacramenta commisi.
Numérotation du verset
Gal. 1,17
marg.|
Neque
etiam
veni Hierosolymam ad antecessores meos Apostolos
ab eis evangelium auditurus, sed a Deo doctus et missus
abii in Arabiam
ibi predicaturus, et postquam ibi evangelizavi iterum
reversus sum Damascum,
unde illuc ieram.
Numérotation du verset
Gal. 1,18
marg.|
Deinde
etc. Videre Petrum intus spiritualibus oculis, non ab eo aliquid discere, et
apud eum
mansi
diebus quindecim,
ut fraternam caritatem [Zw58, f.113v] etiam corporalis notitia cumularet.
Numérotation du verset
Gal. 1,19
marg.|
Alium autem
etc. nisi Iacobum qui dicitur frater Domini, [Augustinus]
12 vel quia fuit filius Ioseph de alia uxore.
12
marg. Zw58
marg.|
[Ambrosius]
13 Vel quia ex cognatione
Marie
.
13
marg. Zw58
Numérotation du verset
Gal. 1,20
marg.|
Que autem vobis nunc de me
scribo, ecce.
Quasi: Ex hoc patet quia non mentior, quoniam
coram Deo,
id est Deo teste hoc dico. Iurat sed utiliter propter incredulos, a quorum malo non malum est iuramentum.
Numérotation du verset
Gal. 1,21
marg.|
Deinde veni
predicare
in partes
etc.
Numérotation du verset
Gal. 1,22
marg.|
Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudee, que erant
per se vel admixte Ecclesiis gentium.
Numérotation du verset
Gal. 1,23
marg.|
Tantum autem
etc.
Aliquando,
dum scilicet erat infidelis.
Numérotation du verset
Gal. 1,24
marg.|
Et quia de re difficili maxima nascitur ammiratio, non me sed
Deum in me
magnificabant. Ex quibus manifestum est quod nec ab eis qui ex Iudeis crediderant evangelium didici.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_1)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_1)
Notes :