Capitulum 3

Numérotation du verset Gal. 3,1 

O insensati Galate,
quis vos fascinavit
veritati non obedire ?
Ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est et in vobis crucifixus ?
Numérotation du verset Gal. 3,2 

Hoc solum volo a vobis discere :
ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei ?
Numérotation du verset Gal. 3,3 

Sic stulti estis
ut cum Spiritu
ceperitis
nunc carne consummamini ?
Numérotation du verset Gal. 3,4 

Tanta passi estis
sine causa ?
Si tamen sine causa.
Numérotation du verset Gal. 3,5 

Qui ergo tribuit
vobis Spiritum et operatur virtutes
in vobis
ex operibus legis an ex auditu fidei ?
Numérotation du verset Gal. 3,6 

Sicut scriptum est1 : Abraham credidit Deo et
1 scriptum est Rusch Clementina ] om. Weber
reputatum est ei ad iustitiam.
Numérotation du verset Gal. 3,7 

Cognoscite2 ergo
2 Cognoscite] Cognoscitis Weber
quia qui
ex fide sunt hi
sunt filii Abrahe.
Numérotation du verset Gal. 3,8 

Providens autem Scriptura
quia ex fide iustificat gentes Deus pronuntiavit Abrahe quia benedicentur in te
omnes gentes
Numérotation du verset Gal. 3,9 

Igitur
qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
Numérotation du verset Gal. 3,10 

quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto
sunt.
Scriptum est enim : Maledictus omnis homo qui non permanserit
in omnibus
que scripta sunt in libro legis
ut faciat ea
Numérotation du verset Gal. 3,11 

Quoniam autem in lege
nemo iustificatur apud Deum
manifestum est
quia iustus ex fide vivit
Numérotation du verset Gal. 3,12 

Lex autem non ex fide
sed qui fecerit ea
vivet
in illis
Numérotation du verset Gal. 3,13 

Christus nos redemit de maledicto legis
factus pro nobis maledictum
Quia scriptum est :
maledictus
omnis homo
qui pendit in ligno
Numérotation du verset Gal. 3,14 

ut et3 in gentibus
3 et] om. Weber
benedictio Abrahe fieret in Christo Iesu ut
pollicitationem Spiritus
accipiamus per fidem
Numérotation du verset Gal. 3,15 

fratres secundum hominem
dico
tamen hominis confirmatum testamentum
Nemo spernit
aut superordinat.
Numérotation du verset Gal. 3,16 

Abrahe
dicte sunt promissiones
et semini
eius
Non dicit in seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus.
Numérotation du verset Gal. 3,17 

Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo que
post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritum facit
ad evacuandas promissiones.
Numérotation du verset Gal. 3,18 

Nam si ex lege
hereditas, iam non ex promissione.
Abrahe
autem per repromissionem
donavit Deus.
Numérotation du verset Gal. 3,19 

Quid igitur lex ? Propter transgressionem
posita est donec
veniret semen cui
repromiserat
ordinata per angelos in manu mediatoris
Numérotation du verset Gal. 3,20 

Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.
Numérotation du verset Gal. 3,21 

Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit.
Si enim data esset lex que posset vivificare vere
ex lege esset iustitia
Numérotation du verset Gal. 3,22 

Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato
ut promissio Iesu Christi daretur credentibus.
Numérotation du verset Gal. 3,23 

Prius autem quam veniret fides sub lege
custodiebamur,
conclusi
in eam fidem que revelanda
erat.
Numérotation du verset Gal. 3,24 

Itaque
lex pedagogus
noster fuit in Christo Iesu ut ex fide iustificaremur
Numérotation du verset Gal. 3,25 

At ubi venit fides
iam non sumus sub pedagogo
Numérotation du verset Gal. 3,26 

omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Numérotation du verset Gal. 3,27 

Quicumque enim in Christo
baptizati estis, Christum induistis.
Numérotation du verset Gal. 3,28 

Non est Iudeus
neque Grecus non servus neque liber non est masculus neque femina. Omnes
enim vos unum
estis in Christo Iesu
Numérotation du verset Gal. 3,29 

Si autem vos Christi
ergo Abrahe
semen estis secundum promissionem
heredes.

Capitulum 3

Numérotation du verset Gal. 3,1 
marg.| [Hieronymus] 1 O insensati etc. Demonstrationibus increpationes interserit. Quasi: Cum manifestum sit quod ex gratia, non ex lege sit iustitia, o igitur Galate ex proprietate vestre prouincie revera insensati, sicut cretenses pigri, mauri vani, dalmate feroces, friges timidi, greci leves, Iudei duri. Quis vos fascinavit? Sicut in regnorum libris vallis titanorum, in Isaia syrene et onocentauri, in Iob arcturus et orion, et pliades, sic et in hoc loco fascinare de communi opinione et cottidiana sermocinatione sumptum est, non quod sciret Apostolus esse aliquid fascinum, qui vulgo dicitur nocere infantibus. Dicuntur enim quorumdam oculi visu urentes, et hic eorum actus fascinatio dicitur, et potest fieri, ut huic peccato inserviant demones. Similiter invidus qui in greco significantius dicitur fascinator, non solum sibi nocet, cum aliena felicitate tabescit, [Nota3] 2 sed his etiam in quibus bona aliqua esse incipiunt que invidia tamquam fascino urit. Unde in libro qui sapientia salomonis inscribitur, fascinatio malignitatis obscurat bona. Sic factum est ut Galatis nuper in Christo natis invidi tamquam fascinantes nocuerint, ut idem Galate fidei stomacho nausiante cibum spiritus sancti evomuerint.
1 marg. Zw58
2 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 3 Unde in quibusdam codicibus additur non credere veritati, ut scilicet non simpliciter dicatur: quis vos fascinavit, sed: quis vos fascinavit non credere veritati?
3 marg. Zw58, + Nota 3 Zw58
marg.| [Augustinus] 4 Sequitur: Ante quorum oculos, id est in quorum tamquam presenti notitia est quod legitur in prophetis: Iesus Christus sententia damnationis proscriptus et crucifixus?
4 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus Augustinus] 5 Vel ante quorum oculos, id est quibus videntibus Iesus Christus proscriptus, id est suam hereditatem amisit, non modo in aliis, sed etiam in vobis, id est vos ipsos, in quibus iure gratie fideique inhabitat, pro hac etiam hereditate crucifixus, hoc addidit, ut hinc maxime eos moveret, cum considerarent quo possessionem hanc pretio emerit.
5 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 6 Hec tamen proscriptio Christo omnium Deo non obest, sed ipsi possessioni, que cultura huius gratie caret. Que etiam hac fascinatione de bono in tantum malum transit, ut Christum qui prudentium mentium proscriptus est, putet esse proscriptum, et ut purum hominem in quo spes non sit crucifixum. Hoc solum etc. Post increpationem iterum quod iustitia non ex lege, sed ex gratia sit demonstrat per hoc utique, quod spiritus sanctus in quo omnium usus est et potestas ipsum amministrandi datur ex gratia. Ait ergo: O insensati Galate. Hoc solum etc. Quasi: Multa sunt quorum interrogatione possem vos cogere legi evangelium preferendum esse. Sed quoniam insensati estis, simplici sermone de hoc quod in promptu est sciscitor et a vobis volo discere hoc solum, quod sequitur, scilicet an accepistis spiritum sanctum ex sacramentalibus, de quibus nunc agitur operibus legis, que vos numquam fecisse certum est, an ex auditu fidei, id est ex gratia quam me predicante audistis et credidistis, qua {Zw58, f.117v } etiam datum est spiritualiter intelligere sacramenta, et hunc intellectum vel ad veritatis contemplationem vel ad mores referre? Item eos increpat et ait: Sic stulti estis, ut cum ceperitis spiritum, nunc carne consummemini? Quasi: Ordo est a carnalibus ad spiritualia surgere. Vos autem econtrario a spiritualibus ad carnalia vultis descendere ut scilicet actu ipso iuxta litteram sacramenta legis servantes hunc qui verius appellari potest defectum consummationem esse putetis.
6 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus Augustinus] 7 O tanta a Iudeis et a gentibus pro Christo in quem credebatis passi estis sine causa, id est frustra, si a gratia recedatis, propter quam tanta passi estis. Si tamen sine causa.
7 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 8 Hoc addit significans quod quicumque pro Christo laboraverit et postea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora sine causa dicitur passus fuisse dum peccat, sic rursus non perdit ea, si ad pristinam fidem et ad antiquum studium revertatur.
8 marg. Zw58, + Nota 3 Zw58
marg.| [Hieronymus] 9 Vel si circumcisio est sequenda post gratiam, omnia que nuncusque passi estis sub gratia in irritum deducta sunt, quoniam sine circumcisione vixistis. Que tamen mihi videmini non frustra sustinuisse, qui scio legem post evangelium non valere. Qui ergo. Redit ad eam quam ceperat demonstrationem. Quasi: Certum est, quod vos, qui numquam legis opera habuistis, non ex eis sed ex auditu fidei spiritum accepistis. Similiter ergo ille qui vobis non auctoritate sed in ministerio adhuc quantum ad usum spiritum tribuit et sepe operatur in vobis virtutes, vel prophetandi, vel morbos curandi, vel huiusmodi, facit hoc ex operibus legis quamvis illa habuerit, an ex auditu fidei? [Nota5] 10Quasi: Non ex operibus legis, sed ex auditu fidei. Ex sola enim gratia et ministrandi potestas et omnis qui ex spiritu sancto est usus habetur. Sicut etc. Exemplo Abrahe idem demonstrat scilicet ex sola gratia esse iustitiam. Quasi: Spiritus est ex auditu fidei, Sic utique, sicut et iustitia Abrahe de qua in genesi scriptum est: Credidit Abraham Deo promittenti: in te benedicentur omnes gentes, et reputatum est ei ad iustitiam. idem dicitur: iusto ex gratia fides sine sacramentali quam nondum habebat observatione sufficere. Similiter ergo cognoscite quia quicumque sunt ex fide, id est credunt se esse iustos ex gratia, hii quadam exempli imitatione tamquam nativitate sunt filii Abrahe. Providens autem Scriptura, quia Deus et gentes ex fide, id est ex gratia, ad quam data ex eadem gratia dirigit fides [marg Samech] iustificat, circumspecto sermone pronunciavit Abrahe dicens: Omnes, id est non solum Iudei, sed etiam gentes incircumcise benedicentur in te, id est ad similitudinem tui, qui scilicet nondum circumcisus, ex gratia sola in qua credidisti iustificatus es. Per hoc igitur quod Scriptura dixit in te, manifestum est, quoniam quicumque sunt ex fide, id est quicumque credunt benedictionem esse ex gratia, benedicentur cum fideli Abraham. Et recte dico: qui ex fide sunt, non qui ex operibus. Quicumque enim sunt ex operibus legis, id est quicumque sperant ex operibus benedictionem, non illam consecuntur ex eis, sed sub maledicto sunt necessitate transgrediendi, pro transgressione timendi, timore serviendi. Scriptum est enim in deuteronomio: Maledictus est omnis homo qui non permanserit, non dico in quibusdam, sed in omnibus que scripta sunt in libro legis ita ut faciat ea. Quod cum nullus possit sicut petrus testatur, legis {Zw58 f. 117v } opera vocans iugum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus, manifestum est quod in omnibus qui sub lege sunt manet transgressionis reatus. Iterum autem manifestum est quoniam apud Deum, etsi apud homines nemo iustificatur in lege, id est ex operibus legis, [Hieronymus] 11 quoniam propheta Habacuc dicit: Iustus hic subdistingue: ex fide vivit. Non ait homo vel vir, sed iustus ex fide vivit, sicut diceretur: castus ex fide vivit, sapiens ex fide vivit, fortis ex fide vivit. Quorum omnium sensus est, quod hec, scilicet castitas, fortitudo, sapientia, et iustitie opera, non quidem sunt contemnenda. His enim quasi quibusdam gradibus ad vite puritatem pertinentibus ad fidem ascenditur. Verumtamen quoniam hec sine fide esse possunt sine qua omnis virtus inuicio est, sicut et ipsa, si iustitie opera non sequantur, mortua est, sive castus sive sapiens, sive fortis, sive pietatis operibus iustus, non ex his sed ex fide, hoc est ex gratia, ad quam dirigit fides, vivit.
9 marg. Zw58, + Nota 3 Zw58
10 marg. Zw58
11 marg. Zw58
marg.| [¶Hieronymus] 12 Potest et ita distingui: Iustus ex fide, ut deinceps inferatur vivit, quoniam et illa iustitia, que intus fit remissione reatus, ex sola gratia est. Ad quam etiam fides nos dirigit, quoniam ea intelligimus, que a Deo donata sunt nobis. Lex autem. Quasi: Gratia credenti dat vitam sine defectu. Ideoque abacuc hanc gratie demonstrans utilitatem et premisit ex fide, et intulit simpliciter vivit. Lex autem non est talis, id est legis opera non sunt talia, ut ubi utilitas eorum ostenditur premittatur ex fide, vel inferatur simpliciter vivit, sed pocius premittitur, qui fecerat ea, et infertur cum adiectione, vivet in illis, ut operum merces debita ex promissione ostendatur, non vita esse sine defectu, sed vel longitudo vite presentis, vel declinatio pene, qua transgressor legis punitur. In ezechiele hoc legitur ita: Demonstravi eis iustificationes tuas, quas faciet homo et vivet in eis. Christus nos etc. Quasi: Omnes sub lege tenentur maledicto, sed Christus nos ut suos de legis maledicto, quod peccantibus constitutum est, redemit, non vitii necessitate natus, sed voluntate factus maledictum pro nobis, ut et in gentibus fieret, id est, effectum haberet in Christo Iesu, hoc est per Christum Abrahe promissa benedictio, ut scilicet tandem utrique accipiamus per fidem, id est per gratiam quam intelligimus fide, pollicitationem spiritus, id est spiritualia in Scripturis et spiritualium dona virtutum. Quod autem Christus factus sit maledictum, nullus debet negare quia scriptum est in deuteronomio: Maledictus omnis qui pendet in ligno.
12 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 13 Securus Apostolus dicit de Christo, Maledictus, qui de eodem non timet dicere mortuus, quoniam mors ex maledicto est. Est autem maledictum et omne peccatum et quod sequitur ex eo supplicium, quod etiam quia ex peccato sit, vocatur peccatum. [r.] 14 Unde Apostolus alibi: Cum qui non noverat peccatum, pro nobis fecit peccatum. Et adiecit: Ut nos essemus iustitia Dei in Christo. Suscepit ergo Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum. Ideoque Moyses non timuit dicere maledictum, quem paulus non timuit dicere peccatum. In hebreis codicibus et nostris nunc habetur in deuteronomio: maledictus a Deo. Quod tamen nomen Dei in antiquis hebreorum codicibus non habetur, et puto post passionem Domini ab aliquo appositum esse, ut nos qui in maledictum a Deo in Christum credimus infamaret. Sed et quia Deus odit peccatum et mortem ad quam delendam missus est Christus, recte dicitur a Deo maledictus.
13 marg. Zw58
14 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus Augustinus] 15 Omnis etiam et in ligno, quamvis {Zw58 f. 118v } [Hieronymus Augustinus] 16 in hebreo non sit, cum Apostolus sensum non verba secutus apposuit contra hereticos quos mortem Christi negaturos esse previdit. Insipiens enim honorificentia est, Christum a maledicto quod morti coniunctum est separare. Pena enim peccati, que est mors, cum non ex benedictione, necessario venit ex maledictione, qua dictum est: si tetigeritis, moriemini. Fratres secundum etc. Iustitiam non ex lege sed ex gratia esse exemplo sui atque Abrahe et Scripturarum auctoritate hucusque demonstravit, nunc per humanam consuetudinem idem demonstrat et qui omnibus omnia factus est, tam insipientibus quam sapientibus debitor, Galatis quos stultos vocaverat factus stultus ait: O fratres secundum hominem, id est humano more pene sermone trivio dico quod sequitur: Tamen etc. Quasi: Vos antiquas promissiones Dei spernitis, et illis legem operum postea datam superordinatis. Tamen nemo spernit testamentum hominis, aut nemo ei aliud superordinat, maxime cum iam testibus et morte testatoris sit confirmatum. Sperneret qui diceret non valere, superordinaret qui diceret aliter agendum de his que in illo continentur. Similiter promissiones Dei spernit et superordinat, qui iustitiam et salutem que uno nomine dicuntur benedictio, ex sola esse Christi gratia negat et ex operibus legis esse confirmat. Tamquam vero quis diceret: fueruntne ante legem alique promissiones facte? respondet: Fuerunt utique. Nam Abrahe dicte sunt a Deo promissiones et semini eiusdem Abrahe, id est omnibus fidelibus quos una fides unum semen facit esse in Christo, de quo in huius unitatis sacramento Abrahe dictum est singulariter: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod unitatis sacramentum Apostolus quoque ex nominis singularitate intelligens ait: Scriptura Genesis non dicit in seminibus quasi gentium benedictio sit pluraliter in multis, hoc est, ex operibus simul et fide Christi, sed quasi in uno solo totam benedictionis rationem constituens dicit singulariter: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et quod illud semen sit, exponit dicens: qui est Christus caput cum membris. Unde inferius: Si autem vos Christi, ergo Abrahe semen estis. Nam propter hanc Christi et membrorum eius unitatem non est benedictio. Hoc autem. Quasi: Promissiones dicte sunt Abrahe. Dico autem, quod lex que facta est post promissiones istas nec Paulo, sed multo post, scilicet quadringentos et triginta annos, non facit irritum hoc testamentum promissionum confirmatum, per hoc quod a Deo promissiones ille facte fuerunt. Ipsa namque incommutabilitas promittentis firmamentum est testamenti. Non inquam facit irritum ad evacuandam promissionem, que vere evacuaretur, si ex lege esset hereditas. Nam si hereditas est ex lege, hoc est ex operibus legis, iam non est ex promissione, hoc est ex gratia promittentis. Est autem ex promissione. Nam Deus Abrahe donavit hereditatem non per operum merita, sed per 175 solam repromissionem, id est per solam gratiam, qua quod non debebat promisit. Unde manifestum est quod non ex lege hereditas. Hic poterat queri, quid necesse fuit post tantum promissionis tempus legem dari, qua data destructe sponsionis suspicio poterat oboriri, vel manente promissione lex non pro {Zw58 f. 118v } futura. Quam questionem Apostolus previdens ait: Quid igitur lex? Quasi: Cur data est post promissionem, si ex promissione hereditas? Deinde ne frustra data videatur, cur data sit explanat dicens:
15 marg. Zw58
16 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 17 Posita est propter transgressionem, ut scilicet illis qui in egypto et in heremo Deum obliti transgredi consueverant, et ritus colendi Deum, et delinquentium penam sanciret, per quod eos non transgredi cogeret et doceret. Dicitur etiam posita propter transgressionem iuxta illud.
17 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 18 Lex subintravit, ut abundaret delictum. Per hoc utique humiliatur superbus ad gratiam. Hec igitur sunt ad que lex posita est duratura donec veniret semen, id est Christus caput cum membris, cui Deus repromiserat benedictionem. Lex dico ordinata, id est inter promissionem et impletionem ordinabiliter posita per angelos, id est Moysen et huiusmodi alios Dei ministros, vel per veros angelos, in quibus tantum Dominus loquebatur dicens: Ego sum Deus Abraham etc. In manu, hoc est in potestate mediatoris Christi.
18 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 19 Quid autem nomine mediatoris velit intelligi, aperit dicens:
19 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 20 Mediator autem unius non est 21 sed duorum, scilicet Iudeorum et gentium, quos fecit unum populum, hinc numerum deorum, inde legem mandatorum evacuans, ut duos condat in unum, in semetipso faciens pacem. Quod si gentiles cum Iudeis in legali sint ritu, non duo sed unus sunt populus. Unius vero nemo est mediator. Deus autem unus est. Hoc ideo dicit, ne Christum predicando Deum, qui secundum quod homo mediator est, videatur predicare ipsum Deo contrarium.
20 marg. Fi1633 Zw58
21 unius - non est] inv. Fi1633
marg.| [Hieronymus Augustinus Hieronymus] 22 Vel mediator non est unius sed duorum, id est Dei et hominum. Unde ad Timotheum: Unus mediator Dei et hominum Christus Iesus. Idem autem cum patre unus est Deus. Lex ergo etc. Quasi: Lex inter promissionem et completionem est ordinabiliter media. Est ergo aliquis dicturus, quod ideo lex sit adversus promissa Dei, id est quod promissionem excludat ideo quia post promissionem est data? Absit quod excludat. Excluderet autem si vita esset ex lege, quod non est, quia nec iustitia; ut autem si iustitia non est ex lege, nec vita.
22 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus Augustinus] 23 Si enim data esset lex que posset iustificare, tunc vere ex lege esset iustitia. Sed ne quis putet quod ex lege sit iustitia, ipsa scriptura legis propter transgressiones posita omnia sub peccato conclusit, id est reos esse sub lege demonstrans legalibus vinculis prepedivit, et in servitutem mandatorum redegit, ut hoc modo humiliatis illis et iam credentibus promissio daretur a Deo ex fide, id est ex sola gratia, que est in fide Iesu Christi. Hec ergo conclusio non ad perniciem fuit, sed ad utilitatem.
23 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 24 Unde etiam ipsam vocat custodiam dicens: Prius autem quam veniret fides, id est gratia per Christum cui crederemus sub lege qualiter dictum est conclusi, custodiebamur in eam fidem, id est usque ad adventum eius fidei, que revelanda erat. Et quandoquidem hac legali conclusione custodiebamur ad promissionem, itaque lex pedagogus noster fuit in Christo, nos tamquam pueros ab illicitis comprimens et ad recta dirigens terrore penarum, ut sic humiliati discamus fidem ad gratiam pertinere et iustificemur ex fide. ¶At ubi etc. Hucusque ostendit iustitiam non {Zw58 f. 119v } ex lege sed ex gratia esse, nunc quod lex debet cessare probat primum humane consuetudinis similitudine, deinde legis ipsius auctoritate, ad ultimum terret ab ea periculi comminatione. Quasi: Lex conclusione custodiens noster est pedagogus. Atubi venit fides, id est tempus gratie qua iustificari credimus, iam non sumus sub pedagogo, id est non obstringimur legalibus observationibus, sub quibus parvuli tamquam servi timore premebamur. Iam enim etatis 176 legitimum tempus ineuntes non solum nos Iudei ad custodiam sub pedagogo conclusi, sed et omnes, id est etiam vos gentiles, estis vere filii Dei per fidem manentes in Christo Iesu unum cum eo. [Nota4] 25Et recte dico filii. Quicumque enim quasi generatione baptizati estis in Christo, tamquam ex eodem baptismo nati Christum induistis. Ex his verbis videtur quod qui non sunt Christum induti, non sunt in Christo baptizati. Alibi autem Apostolus idem tamquam nondum indutos Christum, tamen iam baptizatos exhortans ait: Induite vos dominum Iesum Christum. Ad quod dicendum quod Christum indui duobus modis accipitur, sacramenti scilicet perceptione et vite sanctificatione. Illud bonis et malis, hoc solis convenit bonis. Ideoque his qui iam sacramentum perceperant recte alibi dicit, ut ad vite sanctificationem Christum induant. Quam qui non habent quamvis sacramento, tamen a re sacramenti, hoc est gratia reconciliationis, ad quam dirigit fides, sint in Christo baptizati, nescitur. [Nota4] 26Quicumque vero hac baptizati sunt, Christum induerunt. Sed sicut auri et argenti quamvis diversa sint, tamen in fornace dum calor utramque possidet massam, non nisi unus color igneus est, ita cum Christum induti fide, sancti spiritus ardore canduerint nulla vel generis vel conditionis, vel sexus attendenda est diversitas. Unde sequitur. Non est Iudeus neque grecus, id est gentilis. Non est servus neque liber, non est masculus neque femina. Etquidem quantum ad vite ordinem iuxta Apostolicas regulas, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur, has et huiusmodi diversitates alias attendimus, sicut est Dominos servis, masculos feminis, patres filiis, senes adolescentibus, honoratos plebibus preesse sentimus. Unde etiam Dominus: Reddite que sunt cesaris cesari, etc. Et Apostolus: Cui honorem honorem etc. Ceterum quantum ad fidem que gentibus iudaizare volentibus hoc loco indicitur dictum est. Non est Iudeus etc. Omnes enim cuiuscumque diversitatis, quantum ad ipsam unum sumus in Christo. Dicens unum et non addens quid unum, indifferentes esse significat. Sequitur: Si autem vos hac qua dictum est unitate estis Christi, hoc est in Christo, ergo cum ipso, qui est caput corporis ecclesie, estis unum semen Abrahe, futuri heredes, non secundum operum merita, sed tantum secundum promissionem, id est secundum gratiam qua hoc futurum promissum est.
24 marg. Zw58
25 marg. Zw58
26 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_3)

Notes :