Capitulum 6

Numérotation du verset Gal. 6,1 

Fratres,
etsi preoccupatus
fuerit homo
in aliquo delicto,
vos
qui spirituales estis huiusmodi
instruite in spiritu lenitatis
considerans
teipsum
ne et tu tempteris
Numérotation du verset Gal. 6,2 

Alter alterius onera portate
et sic adimplebitis legem
Christi
Numérotation du verset Gal. 6,3 

Nam
si quis existimat
se aliquid
esse cum nihil sit
ipse se seducit.
Numérotation du verset Gal. 6,4 

Opus autem suum probet unusquisque
et sic in semetipso
tantum gloriam
habebit et non in altero
Numérotation du verset Gal. 6,5 

unusquisque enim
onus
suum portabit
Numérotation du verset Gal. 6,6 

Communicet
autem is qui catechizatur
verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis.
Numérotation du verset Gal. 6,7 

Nolite errare, Deus non irridetur.
8
Que enim seminaverit homo
hec et metet.
Quoniam
qui seminat
in carne sua,
de carne et metet
corruptionem.
Qui autem seminat in Spiritu
de Spiritu metet vitam eternam.
Numérotation du verset Gal. 6,9 

Bonum autem facientes
non destituamus,
tempore enim
suo
metemus non deficientes.
Numérotation du verset Gal. 6,10 

Ergo
dum tempus habemus
operemur bonum ad omnes,
maxime autem ad domesticos fidei.
Numérotation du verset Gal. 6,11 

Videte autem1
1 autem] om. Weber
qualibus litteris scripsi vobis mea manu
Numérotation du verset Gal. 6,12 

Quicumque enim volunt placere
in carne
hi cogunt
vos circumcidi
tantum
ut crucis Christi persecutionem
non patiantur
Numérotation du verset Gal. 6,13 

Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi
ut in carne
vestra
glorientur
Numérotation du verset Gal. 6,14 

Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi
per quem mihi
mundus crucifixus est
et ego mundo.
Numérotation du verset Gal. 6,15 

In Christo enim Iesu
neque circumcisio aliquid valet
neque preputium sed nova creatura
Numérotation du verset Gal. 6,16 

Et
quicumque hanc regulam
secuti fuerint pax
super illos
et misericordia
et
super Israel Dei
Numérotation du verset Gal. 6,17 

de cetero
nemo mihi molestus sit.
Ego enim stigmata Domini Iesu
in corpore meo
porto
Numérotation du verset Gal. 6,18 

gratia
Domini
nostri Iesu Christi cum spiritu
vestro fratres. Amen.
EPISTOLA AD GALATAS EXPLICIT.

Capitulum 6

Numérotation du verset Gal. 6,1 
marg.| Immo etiam, o vos fratres, qui spirituales estis, si homo, id est si fragilitate humana fuerit preoccupatus, non videns ad horam, quid agendum sit eo quod latet veritas, aut si viderit victus quia compellit infirmitas, non dico in multis, sed in aliquo, nec dico peccato quo fit malum, sed delicto quo delinquitur bonum, instruite, sive ut in greco melius habetur, perficite huiusmodi scilicet, cui non desunt universa, sed aliqua. Non utique proterue exagitando, vel peccantem irridendo, vel superbe tamquam insanabilem detestando, sed in spiritu lenitatis veniam salutemque promittendo, et remissorum a Christo testimonia proferendo. {Zw58 f. 124v } Considerans te ipsum, ne et tu quamvis mente spiritualis, tamen ex carne tempteris. Nihil enim ad misericordiam sic inclinat quominus proprii periculi cogitatio. Hoc igitur attendendo, alter alterius onera infirmitatis portate. Verbi gratia, contra iratum non irascentes, petentibus veniam dimittentes, et huiusmodi alia facientes, et sic adimplebitis legem Christi, id est novum de caritate mandatum. Nam si quis putat se aliquid esse, hoc est vel non posse temptari, vel meritis meliorem, vel sapientia omnibus preminentem vel huiusmodi, cum ipse quantum ad huius arrogantie vanitatem, vel spiritualium comparatione, qui totum quod sunt attribuunt gratie, nihil sit, ipse se seducit. Unusquisque autem qui vel illa que accepit tamquam ex se habuerit ostentat, vel quod impudentius est, fingens se habere quod non habet, ad inanissimam gloriam errorem hominis aucupatur, intus in conscientia probet opus suum, et sic quod habet a Deo se accepisse cognoscens, non extra adulationis oleum queritans, habebit non dico ex semetipso, sed in semetipso, id est apud se gloriam suam, id est dominum auctorem et testem in quo glorietur et non in altero, id est non ex malorum vel minus perfectorum comparatione suam metiens laudem, vel eamdem ex quorumlibet corrogans adulatione. Unusquisque enim non alterius, sed suum onus in pena portabit. Quod hic dicitur: unusquisque onus suum portabit, forte contrarium videbitur precedentibus, ubi ait: Alter alterius onera portate.
marg.| [Augustinus] 1 Quod non est: Onus enim diversis modis dicitur. Alia enim sunt onera participande infirmitatis, de quibus supra, alia 185 reddende Deo rationis de actibus propriis, de quibus hic. Sunt qui putant hominem alienis ex cohabitatione inquinari peccatis. Contra eos hic dicitur: Unusquisque onus suum portabit. Non enim alieno quis, sed suo, quod ex consensu contingere potest, inquinatur peccato sicut est, quod aliqui securi se alienis non contaminari peccatis, alios corrigere negligunt. Contra hos negligentes dicitur: alter alterius onera portate.
1 marg. Zw58
marg.| Communicet autem etc. Quid spirituales carnalibus propositi subditis faciant docuit. Nunc ut carnales et subditi illis obediant monet et in quibus ostendit dicens: Is autem qui cathechizatur, id est instruitur verbo, ei qui se cathechizat, id est spirituali prelato communicet, non dico in malis que forte aut in eius audiuntur verbis aut in vita videntur, sed in bonis que Scriptura teste bona dicuntur, ut non homo sed lex dux ei sit.
marg.| [Ambrosius] 2 Nec in his tantum communicet ut vite illius imitetur exemplum et verbis fidem adhibeat, sed in omnibus ut etiam necessaria vite eidem ministret. Ne quis autem de huius seminis messe eo quod non videtur desperet et ad has ammonitiones subsannet, aut credens aliqua fictione vel paupertatis vel huiusmodi hanc communicationem excuset, ait: Nolite errare desperatione et que vobis dicuntur despicere vel contra ea fingere: Deus enim non subsannatur vel non irridetur. Excusatio hominem utcumque potest placare, Deum non potest fallere. Nolite inquam errare. Que enim seminaverit homo presentis vite labore, hec et metet futura mercede. Quod vere dico. {Zw58 f. 125v } Quoniam qui seminant in carne sive de lege carnaliter sentiendo, sive mundanas voluptates Domino preferendo, de carne et metent convenientem huic semini messem, scilicet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, id est legem spiritualiter intelligendo, et ex caritate cum fide iustitie serviendo, de spiritu metet convenientem huic semini messem, scilicet vitam eternam.
2 marg. Zw58
marg.| Attende quod cum dicit: qui seminat in carne, addit sua. Cum vero ait, qui seminat in spiritu, non addit suo, quoniam semen carnale ex homine malum est, semen vero spirituale ex ipso spiritu bonum est. Messis hec in fine promittitur ideoque in seminando perseverantia opus est. Unde ait: Bonum autem facientes non deficiamus. Spes enim non confundit. Certum est quod tempore suo, id est convenienti pro qualitate seminis, aut tricesimum aut sexagesimum aut centesimum fructum metemus non deficientes. Ergo in huius vite hieme dum habemus tempus seminandi quod volumus, veniet enim nox quando nullus poterit operari, operemur bonum, non solum ad illos de quibus dicitur: da misericordi, et benedic humili, sed ad omnes, etiam ad illis de quibus dicitur: ne suscipias peccatorem, et: impiis et peccatoribus redde vindictam, et: ne dederis impio, quoniam altissimus odit peccatores, et impiis reddet vindictam. Nam ipse Dominus ait: Benefacite his qui oderunt vos. Omnibus ergo etiam inimicis, immo sceleratis, et persequentibus Ecclesiam misericordia est impendenda, in qua tamen preponendi sunt iusti in fide, quoniam sequitur: Maxime autem ad domesticos fidei. Que autem videtur contrarietas predictorum verborum, scilicet ne suscipias peccatorem etc. cum his quibus dicitur: benefacite his qui oderunt vos, nulla est. Dicta sunt enim illa quidem ex hoc sensu, nec peccatori in eo quod peccator est benefacias, ista vero ex hoc, ut eidem in eo quod est homo succurras. Nam omnibus Deus solem et plvuiam dat, qui tamen hoc quod peccatores sunt odit et vindicat. Sic et tu non sis homini ad subveniendum inhumanus, nec ad vindicandum in peccatorem remissus. Redde vindictam impiis, ut quod impii sunt deleatur in eis. Suscipe eosdem, ut humane conditioni miserearis in eis.
marg.| ¶Videte etc. Postquam ad moralia legis opera, que eternorum fine ad novum quoque pertinent testamentum, exhortatus est eos, redit ad illud unde prius agebatur, ne scilicet figurales legis teneant observationes. Ne quis autem sub eius nomine fallat incautos, cavet manus sue annotatione finem epistole complens. Que quoniam Galatis nota erat, ait: Videte qualibus litteris ab hoc loco usque ad finem scripsi mea manu. Quicumque volunt placere in carne, id est carnalium observationem, hi quadam importunitate cogunt vos circumcidi, propter hoc tantum ut 186 non patiantur persecutionem crucis Christi.
marg.| [Hieronymus] 3 Imperatores namque romani, scilicet Gaius cesar, octouianus, Tiberius, leges promulgaverant, ut Iudei ubicumque essent patriis cerimoniis deservirent. Quicumque igitur Christianus circumcisus erat, a gentibus habebatur Iudeus. Qui vero incircumcisus, tam gentilium quam Iudeorum persecutionibus fiebat obnoxius. Hii qui Galatas deprauaverant cupientes has declinare persecutiones, circumcisionem pro defensione {Zw58 f. 125v } eisdem persuadebant. Quos persecutores paulus quoniam non timeat, ipse ostendit cum legis abolitionem manu suo scribere voluit.
3 Hieronymus] marg. Zw58
Numérotation du verset Gal. 6,13 
marg.| [Augustinus] 4 Neque enim. Quasi: Vere non legis amore, sed ut persecutionem declinent cogunt vos ad circumcisionem. Neque enim qui circumciduntur custodiunt legem, vel carnalem, quia tot observantias servare non possunt, vel spiritualem, quia non intelligunt. Sed volunt vos circumcidi, non solum ideo ut predictam persecutionem non paciantur, sed ut etiam in carne vestra glorientur, quia scilicet tam multos proselitos faciant. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Crux impio grande ludibrium, pio grande mysterium. Irridet impius regem pro virga regni gestantem lignum sui supplicii, quod tamen cum suo gestabat humero dicturis: absit mihi gloriari nisi in cruce, commendabat. Tunc vidimus eum non habentem speciem neque decorem, sed ut hanc eius que nos format deformitatem fides non erubescat, magisque gloriam Dei quam hominum diligat eiusdem deformitatis signum, id est crucem habens in fronte, ubi sedes est verecundie, potuit dicere: Absit mihi gloriari nisi in sapientia aut maiestate aut potestate Christi, et recte diceret, sed maluit dicere: nisi in cruce, ut unde erubescit philosophus et insultat impius, glorietur pius.
4 marg. Zw58
marg.| [Hieronymus] 5 Quod autem in cruce gloriari debet ostendit dicens: Per quem Christum crucifixum mundus crucifixus est mihi, ut me non alliciant, que concupiscuntur in ipso, et ego crucifixus sum mundo, ut que sunt eius non concupiscam. Sensus: Deposita per crucem carnalium vetustate factus sum novus in Christo, ubi nec Iudeus, nec grecus. In Christo Iesu sicut in precedentibus diximus: neque circumcisio aliquid valet neque preputium, sed creatura, regeneratione facta nova. Et quicumque fuerint secuti hanc directionis regulam, super illos, id est a Deo est pax que exsuperat omnem sensum, et misericordia remissionis, et hoc generaliter super universum Israel Dei, id est non super carnalem, sed super spiritualem Israel. De cetero nemo mihi molestus sit, paratus magis contendere quam doceri. Vel sicut in greco melius habetur, de cetero labores mihi nemo exhibeat, scilicet non rursus in vobis necessitatem habeam laborandi. Ego enim in corpore meo, quod castigo et in servitutem redigo, in quo etiam pro Christo penas persecutionum sustineo, porto stigmata Iesu, id est signa et caracteres quibus eius servus et in eum peccasse cognoscar. Sensus: Non me de cetero contentionibus sollicitetis, quoniam alios conflictus et alia certamina habeo. Gratia Domini nostri Iesu Christi, non legis servitus, non rixa, o fratres, sit fide cum spiritu vestro, cui caro et anima subiecta sunt. Amen .
5 marg. Zw58
prol.| Explicit epistola Ad Galatas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_6)

Notes :