Capitulum 5

Numérotation du verset Gal. 5,1 

State et
nolite iterum iugo servitutis
contineri
Numérotation du verset Gal. 5,2 

Ecce ego Paulus
dico vobis quoniam si circumcidamini
Christus vobis nihil proderit.
Numérotation du verset Gal. 5,3 

Testificor
autem rursum
omni homini
circumcidenti se
quoniam debitor est universe legis faciende.
Numérotation du verset Gal. 5,4 

Evacuati estis a Christo
qui
in lege
iustificamini
a gratia
excidistis.
Numérotation du verset Gal. 5,5 

Nos enim Spiritu
ex fide spem iustitie exspectamus
Numérotation du verset Gal. 5,6 

Nam
in Christo Iesu neque circumcisio neque preputium
aliquid valet sed fides
que per dilectionem
operatur
Numérotation du verset Gal. 5,7 

Currebatis
bene.
Quis vos impedivit
veritati
non obedire ?
Nemini
consenseritis.
Numérotation du verset Gal. 5,8 

Persuasio hec
non est ex eo
qui vocavit vos
Numérotation du verset Gal. 5,9 

modicum fermentum
totam massam
corrumpit.
Numérotation du verset Gal. 5,10 

Ego confido
in vobis
in Domino
quod nihil aliud sapietis.
Qui autem conturbat vos
portabit iudicium
quicumque est ille.
Numérotation du verset Gal. 5,11 

Ego autem,
fratres, si circumcisionem adhuc
predico quid adhuc persecutionem patior ?
Ergo
evacuatum est scandalum crucis.
Numérotation du verset Gal. 5,12 

Utinam et abscidantur qui vos conturbant.
Numérotation du verset Gal. 5,13 

Vos enim vocati in libertatem estis, fratres,
tantum ne libertatem in occasionem detis carnis
sed per caritatem spiritus
servite invicem.
Numérotation du verset Gal. 5,14 

Omnis enim lex
in uno sermone
impletur :
diliges proximum tuum
sicut teipsum
Numérotation du verset Gal. 5,15 

Quod si invicem mordetis
et comeditis
videte ne ab invicem consumamini.
Numérotation du verset Gal. 5,16 

Dico autem in Christo
spiritu
ambulate
et
desideria carnis
non perficietis
Numérotation du verset Gal. 5,17 

caro enim
concupiscit
adversus spiritum,
spiritus autem
adversus carnem. Hec enim sibi invicem adversantur
ut non quecumque vultis illa faciatis
Numérotation du verset Gal. 5,18 

quod
si
spiritu
ducemini
non estis sub lege
Numérotation du verset Gal. 5,19 

Manifesta autem sunt opera carnis
que sunt
fornicatio
immunditia
impudicitia
luxuria
Numérotation du verset Gal. 5,20 

idolorum servitus, veneficia, inimicitie,
contentiones,
emulationes,
ire,
rixe,
dissensiones
secte
Numérotation du verset Gal. 5,21 

invidie
homicidia ebrietates
comesationes
et his similia que predico vobis
sicut predixi
quoniam qui talia
agunt regnum Dei non consequentur.
Numérotation du verset Gal. 5,22 

Fructus autem
Spiritus
est caritas
gaudium
pax
patientia
longanimitas
bonitas
benignitas
mansuetudo
Numérotation du verset Gal. 5,23 

fides
modestia
continentia
castitas
adversus huiusmodi non est lex
Numérotation du verset Gal. 5,24 

qui autem sunt Christi
carnem suam crucifixerunt
cum vitiis
et concupiscentiis
Numérotation du verset Gal. 5,25 

si Spiritu vivimus1 Spiritu et ambulemus
1 Spiritu vivimus] inv. Weber
Numérotation du verset Gal. 5,26 

Non
efficiamur
inanis
glorie cupidi invicem provocantes,
invicem invidentes.

Capitulum 5

Numérotation du verset Gal. 5,1 
marg.| State etc. Quod lex debet cessare huc usque ostendit et similitudine consuetudinis humane et legis ipsius auctoritate. [marg V•] Nunc Galatas hortatur ne se iugo legis velint subicere et terret periculi comminatione. Quasi: Christus nos liberavit: State igitur fide in Christo, et nolite contineri iugo servitutis, id est lege que in servitatem generat. Addit: Iterum, cum tamen ante fidem sub lege non fuerint, sed hoc dicit gravi iugo gentilium supersticionum comparans iugum legalium observationum. {Zw58 f. 122v } Ecce dico: Nolite contineri etc. Nam ego ecce ego paulus qui de Iudeis sum dico vobis, quoniam si circumcidamini nihil vobis prodest Christus. Hic terret Augustinus. Numquid Timotheo non prodest Christus? Ad quod dicendum, quod Timotheo, etsi patre greco, tamen matre Iudea nato, et ipsi Paulo morem legalium observantiarum non fallaci simulatione, sed prudenti consilio observanti et omnibus ita natis atque institutis legalia non tunc erant noxia, licet non essent significandis futuris necessaria. Immo magis noxium erat, ea tamquam noxia talibus prohibere. Gentiles vero ad eundem angularem lapidem venientes ad talia non quidem erant cogendi, sicut nec Iudei; si tamen nullam in talibus spem ponentes ultro sicut Timotheus congruentiam eis vellent conferre, qui in illis consueti ea dimittenda nondum putabant, erant prohibendi. Si qui vero eorumdem gentilium pravis persuasionibus aliquorum decepti, spem in talibus ponerent et se sine his salvari non crederent, tamquam a certa pernicie prohibendi erant. Tales igitur sunt quibus Apostolus ait: Si circumcidamini nihil etc. Sensus: Ante adventum Christi Iudeis observanda prophetica actio iubebatur. Post adventum vero eisdem nec iubebatur nec prohibebatur. Non iubebatur, quia non erat necessaria ad significanda futura. Non prohibebatur, ne improbata potius quam terminata videretur. Gentibus autem non imponebatur et spem in ea ponentibus prohibebatur; non imponebatur, ne aut non Christi promittendi eam institutam esse, aut adhuc Christum promittere videretur [vel putaretur superscript]. Prohibebatur vero, ne in ea ponenda spes putaretur. Ex quibus manifestum est, quod et iustificare neminem poterat et tamen tamquam sacrilegia gentium fugienda non erat, sed iudaico populo paululum permittenda, postea vero tamquam cum honore sepulta, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda. Testificor autem etc. Quasi: Si circumcidamini, nihil vobis proderit Christus. Testificor autem rursus homini, non tantum Iudeo, nec tantum gentili, sed omni circumcidenti se, id est tamquam salutarem circumcisionem hanc carnalem appetenti, quoniam debitor est universe legis faciende, id est omnium que precipiuntur in lege que, sicut ait petrus, neque nos neque patres nostri portare potuimus. Hoc didit, ut saltem territi tam innumerabilibus observationibus ab illis abstineant. Quas si etiam omnes facerent in opere Christi, nihil proficerent. Unde ait: Vos qui in lege, non re, sed opinione iustificamini, estis evacuati a Christo, id est Christus a vobis tamquam proscriptus abscessit. Quod quia non Christo, sed illis obest, addit: A gratia excidistis. Cum enim hoc agat gratia, ut debitores operum ab hoc debito liberentur, ingrati gratie, debitores operum esse vultis. Nos autem non littera sed spiritu iustificati ex fide, qua credimus in eum qui iustificat impium, exspectamus spem iustitie Christum, ex quo scilicet speratur iustitia, et quam sperat iustitia. Et recte dico spiritum ex fide.
marg.| [Hieronymus] 1 Nam in Christo Iesu neque circumcisio valet aliquid neque preputium. Hec enim inter virtutes appetendas et vitia fugienda quedam sunt mediorum, que nec appetenda nec fugienda sunt, sed fides, non ea quidem, que sine operibus mortua est, que et demonum est, sed que operatur et hoc per dilectionem. Sicut enim fides sine operibus mortua est, sic opera sine fide et utraque sine dilectione, ex qua pendet tota lex et prophete. Que etiam ipsa opus est fidei, ut secundum hoc et Apostolus dicat: Fides que cum ceterorum {Zw58 f. 123v } operum deest facultas, saltem per dilectionem operatur. Currebatis etc.
1 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Hic laudans Galatas, et eos per quos ut iudaizare velint inducti sunt vituperat et ne illis consentiant monet, se quoque cui falso imponebatur quo legem predicaret excusat. Ait ergo: Currebatis bene etc. Adorantes patrem in spiritu et veritate et scientes quod lex data per Moysen non facta est, gratia autem per Christum non solum data, sed etiam facta. Cum ergo non imaginibus, sed veritati serviretis, quis vos impedivit veritati non obedire, id est quo suadente umbris implicari et veritatem dimittere voluistis? Quicumque sit qui hoc persuadeat, nemini consenseritis. Nam hec persuasio non est ex eo qui vos ad veritatem, ex qua iustitia est et vita, vocavit. Quasi: Sed ex diabolo, per eos qui pro veritate ostendunt imagines, qui etsi pauci, ideoque non nocituri videntur, tamen semper sunt cavendi. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit. Similiter eorum quamvis paucorum falsa doctrina primo quidem vix duos aut tres reperit auditores, postea vero omnes corrumpit. Ego autem confido, non dico simpliciter in vobis, tamquam suspicans coniectura, sed prophetico spiritu certus addo: In Domino confido inquam, quoniam nihil aliud quam quod docui vos sapiens. Qui autem conturbat vos, suggerens, ut mutato ordine de spiritualibus sitis carnales, portabit tamquam proprium onus damnationis iudicium, quicumque est ille, id est etiam si carne filius Abrahe. Ego autem, o fratres, qui quoniam Timotheum permisi circumcidi et Hierosolymam hostiam obtuli, et huiusmodi propter vitandum scandalum eorum, qui ex Iudeis crediderant, feci, forte cum his qui hoc salutis obtentu suadent sentire, et tamen hoc vos celare existimor, hoc omnino excuso. Nam si adhuc, sicut olim feci, predico circumcisionem, quid adhuc persecutionem patior ab his qui subintroierunt explorare libertatem nostram, ut vos in servitutem redigerent et ab his, qui cum audiunt predicari Christum crucifixum, scandalizantur? Et recte quero, cur patior. Si enim hoc quod mihi imponitur predico, ergo scandalum crucis evacuatum est, sive ut in greco melius habetur, cessavit. Certum est autem, quod non cessavit et patior. Unde patet quod circumcisionem predicare frustra estimor.
2 marg. Zw58
marg.| Utinam etc. Ut homo lege membrorum captivus in lege peccati, Apostolus quibus fuerat blanditus dolore Apostoli sive patris irascitur et mutans vocem suam ait: [Hieronymus] 3 Utinam abscidantur qui vos conturbant. Hoc modo frequenter sancti cadunt. Hec enim non tam in adversarios furoris, quam in ecclesias dilectionis sunt verba.
3 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 4 Vel sub specie maledictionis usus eleganti ambiguo benedicit cum ait: Utinam abscidantur. Quasi: Sint spadones propter regnum celorum et desinant carnalia seminare.
4 marg. Zw58
marg.| Vos enim etc. Superius egit quod sacramentalia legis opera debent cessare, nunc ad eiusdem legis moralia quoniam ad novum quoque testamentum, sed alio fine scilicet eternorum pertinent exhortatur. Quasi: Abscidantur 183 igitur qui vos conturbant, suggerentes servire carnalibus, quod non debetis. Vos enim, o fratres, a Deo vocati estis a servitute in libertatem, ne scilicet {Zw58 f. 123v } deinceps timore pro temporalibus serviatis, sed caritate pro eternis. Que utique habebitis. Tantummodo providete, ne libertatem hanc qua omnia licent detis in occasionem carnis, ad facienda que non expediunt, sed per caritatem excluso timore servite invicem etiam spirituales infirmis, ne in maiorum scientia pereat infirmus. Qui etsi caro comparatione spiritus appelletur, tamen caro est in corpore Christi, et bene tacens cetera dico per caritatem: Omnis enim lex impletur in uno sermone, hoc scilicet, diliges proximum tuum sicut te ipsum. Cum precipiatur diligi Deus et proximus, quoniam tamen alter sine altero diligi non potest, sufficit unum sine altero commemorare, et opportunius illud quod magis cognoscitur. Proximum vero sicut se ipsum diligit qui naturam et dona gratiarum eius amat in Domino. Nam qui diligit iniquitatem odit animam suam. Igitur liberati a peccato, servi autem facti iustitie, sicut dictum est, per caritatem servite. Quodsi invicem mordetis detractionibus et comeditis invidia, videte, ne ab invicem consumamini, scissa Christiane religionis per vanam gloriam vanamque victoriam unitate. Dico autem, qualiter hoc vitare poteritis, dimissa littera que occidit, spiritu qui vivificat: Ambulate, id est spiritualibus adherendo agite, et desideria carnis, non dico ne feceritis, quia his carere non potestis, sed dico non perfeceritis, id est non eorum opera consensu voluntatis impleatis. Recte autem non dico: non feceritis, et dico: non perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non faciatis actu quecumque vultis desiderio spiritu sive carnis. Neque enim carnis concupiscentie perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostre voluntatis assensus, neque voluntas spiritus perficitur in bono, quamdiu concupiscentiarum carnis quibus non assentimus permanet motus. Ut ergo faciamus actu, quod volumus spiritu, quod etiam spiritu facere etiam si carne non possumus, simus sub gratia spiritus. Quod si spiritu ducimini non estis sub lege, id est non vobis necessaria est lex, sub qua damnabiliter sunt qui non intelligendo gratie beneficium de suis viribus presumunt timore supplicii et amore temporalium, non amore iustitie servientes, si fieri posset, volentes non esse potestatem quam timent. Ieronimus contra Augustinum. Ait Apostolus: Si spiritu ducimini, non estis sub lege. Ex quo apparet eum qui sub lege est, non dispensative, sed vere, ut tu intelligis, spiritum sanctum non habere. Manifesta autem etc. Caro adversus spiritum concupiscit. Huius autem carnis opera, a quibus duce spiritu cavere possumus, ut quod volumus faciamus, manifesta sunt. ¶Aliqua enim enumerans ait: Que sunt? fornicatio preter uxorem, Immunditia, contra naturam Impudicitia incompositionis. Luxuria cuiuslibet superfluitatis. Idolorum servitus, Deo pocius exhibenda. Veneficia occultarum potionum, aut artium magicarum. Inimicitie pertinacium odiorum. Contentiones verborum. Emulationes maiorum. Ire intrinsecorum motuum. Rixe sese lacessentium. Dissensiones schismatum. Secte heresum. Invidie de successibus aliorum. Homicidia manifesta. Ebrietates nimiarum potationum. Comessationes {Zw58 f. 124v } exquisitorum frequentium ciborum et his similia.
marg.| Attende quod non omnia que enumerata sunt ad carnis pertinent voluptatem, ut inimicitie ire et huiusmodi vitia animi. Que omnia, siquis anime ex carne credat accidere, errat. Dicit ergo hec omnia esse opera carnis, id est hominis qui sicut adherens Deo totus dicitur spiritus, ita adherens mundo totus dicitur caro. Ut ergo ab his pene commemoratione deterreat ait: Que nunc ante iudicium, dum continentia virtus est, predico vobis sicut etiam ante hac predixi, quoniam quicumque talia agunt, id est quodlibet talium, regnum Dei non possidebunt. Unde constat quod punientur. Nullus enim locus medius est, ut qui non erit in regno, necessario sit in supplicio.
marg.| [¶Hieronymus] 5 Fructus autem etc. Quasi: Que enumeravi sunt opera carnis, Que autem secuntur sunt opera spiritus, sed vide quam eleganter, cum carnis dixerit opera, nunc spiritus non opera dicit, sed fructus. Recte utique, quia vitia in se sicut opera finiuntur et pereunt, virtutes vero pullulant et redundant. Hic ergo fructus est: Caritas etc. Caritatem premittit, sine qua cetere non reputantur esse virtutes. Gaudium quod est elatio animi de his que digna sunt exultantis. De quo legitur: Non est gaudium impiis. Pax qua mens tranquilla nullis turbatur incursibus. Patientia qua sustinentur adversa. Longanimitas prudentis exspectationis. Bonitas qua prestatur quod poscitur. Benignitas, que est ad benefaciendum voluntas exposita. Fides de invisibilibus certitudo. Mansuetudo, que non prouocatur. Modestia, que facta sua ne excedant circumspicit. Continentia, que et ad usum concessa dimittit. Castitas, que illicita non admittit. Quid per singula? Lex que iustis non est posita, sed iniustis, non est adversus huiusmodi fructus, eo quod omnes huiusmodi fructus habentes de corpore Christi sunt. Quicumque autem sunt Christi, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis, id est vitia et carnales concupiscentias tamquam clavis ita precepto iustitie crucifixerunt, et in hac cruce per totam vitam, que in mediis temptationibus ducitur, pendent, sed quia dum exterior homo corrumpitur, interior renovatur, supponit: Si spiritu vivimus, quod utique crucifixis carnibus facimus, spiritu et ambulemus, id est spiritualiter conversemur, non legi carnaliter serviamus. Quoniam vero iam in spiritualibus instructiores facti, carnalium calumpniis respondere et inanis glorie appetitu contentioni studere vellent, ait: Non efficiamur cupidi inanis glorie, per eam invicem alii alios contentionibus prouocantes, invicem alii aliis maiorem gloriam invidentes.
5 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_5)

Notes :