Capitulum 2
Numérotation du verset
Gal. 2,1
Deinde
post annos quatuordecim iterum ascendi
Hierosolymam cum Barnaba
assumpto et Tito
Numérotation du verset
Gal. 2,2
ascendi autem
secundum revelationem
et contuli
cum illis
evangelium quod predico in gentibus.
Seorsum autem his
qui videbantur esse aliquid,
ne forte in vacuum
currerem
aut cucurrissem.
Numérotation du verset
Gal. 2,3
Sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis compulsus est
circumcidi.
Numérotation du verset
Gal. 2,4
Sed propter subintroductos falsos fratres
qui
subintroierunt explorare libertatem nostram
quam habemus in Christo Iesu
ut nos in servitutem redigerent.
Numérotation du verset
Gal. 2,5
Neque1 ad horam cessimus subiectioni
1 Neque] Quibus
praem. Weber
ut veritas evangelii permaneat apud vos.
Numérotation du verset
Gal. 2,6
Ab his
autem qui videbantur esse aliquid
quales aliquando
fuerint
nihil mea
interest
Deus
personam
hominis non accipit. Mihi
autem qui videbantur aliquid esse nihil contulerunt
Numérotation du verset
Gal. 2,7
Sed
e contra cum vidissent quod creditum est mihi
evangelium preputii
sicut et Petro circumcisionis.
Numérotation du verset
Gal. 2,8
Qui enim operatus est
Petro in
apostolatum circumcisionis
operatus est et mihi inter gentes.
Numérotation du verset
Gal. 2,9
Et cum cognovissent gratiam que data est mihi
Iacobus et Cephas et Ioannes
qui videbantur columne esse,
dextras dederunt mihi et Barnabe societatis
ut nos
in gentes,
ipsi autem in circumcisionem.
Numérotation du verset
Gal. 2,10
Tantum
ut pauperum
memores essemus.
Quod autem etiam sollicitus fui
hoc ipsum facere.
Numérotation du verset
Gal. 2,11
Cum autem venisset Cephas Antiochiam
in faciem eius
restiti
quia
reprehensibilis erat.
Numérotation du verset
Gal. 2,12
Prius enim quam venirent quidam
ab Iacobo
cum gentibus edebat.
Cum autem venissent,
subtrahebat
et segregabat se
timens eos
qui ex circumcisione erant.
Numérotation du verset
Gal. 2,13
Et simulationi eius
consenserunt ceteri Iudei
ita ut Barnabas
duceretur ab eis
in illam simulationem
Numérotation du verset
Gal. 2,14
sed cum vidissem
quod non recte ambularent
ad veritatem evangelii,
dixi Cephe coram omnibus :
Si tu Iudeus
cum sis gentiliter
et non iudaice
vivis quomodo gentes cogis iudaizare ?
Numérotation du verset
Gal. 2,15
Nos natura Iudei
et non ex gentibus peccatores
Numérotation du verset
Gal. 2,16
Scientes autem quod non iustificabitur homo
ex operibus legis,
nisi
per fidem Iesu Christi
Et nos
in Christo Iesu credimus ut iustificemur
ex fide Christi
et non
ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
Numérotation du verset
Gal. 2,17
quod si querentes iustificari in Christo
inventi sumus et ipsi peccatores,
numquid Christus peccati minister est ? Absit.
Numérotation du verset
Gal. 2,18
Si enim que destruxi2 iterum reedifico3 prevaricatorem me constituo.
2 destruxi] + haec
Weber
|
3 reedifico] edifico
Weber
|
Numérotation du verset
Gal. 2,19
Ego enim per legem legi mortuus sum
ut Deo vivam,
Christo confixus sum cruci.
Numérotation du verset
Gal. 2,20
Vivo
autem iam non ego,
vivit vero in me Christus.
Quod autem nunc vivo
in carne,
Numérotation du verset
Gal. 2,21
in fide vivo Filii Dei
qui dilexit me
et
tradidit
semetipsum
pro me.
Non abiicio gratiam Dei.
Si enim per legem iustitia,
ergo Christus gratis
mortuus est.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Gal. 2,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Deinde post annos quatuordecim
a Christi passione, qui fuerunt post predicationem Syrie et Cilicie, cum questio esset de lege utrum tenenda esset an non,
iterum ascendi Hierosolymam,
non ait, ivi, sed ascendi, pro situ terre. Ascendi, dico,
cum Barnaba,
qui de Iudeis erat.
Assumpto Tito, qui de gentibus.
quasi1: Hinc inde testes habui, quibus patet falsum esse me aliud gentibus, aliud Iudeis predicare.
Ascendi autem,
non solum mea dispositione, sed
secundum revelationem
Dei. Et non dico didici ab illis tamquam a maioribus, sed
contuli
{192.103}
cum eis,
tamquam amicis et paribus
Evangelium
Christi,
quod predico in gentibus.
Hic fecit pro assertione predicationis, quia multis erat scrupulus in doctrina Apostoli, perturbantibus Iudeis. [HIERONYMUS] Per hoc ergo quod ait, et contuli cum illis, ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi auctoritate Petri esset et aliorum roboratum. Apostolus enim Paulus post Christi ascensionem, de celo vocatus, si non apostolis communicaret, et cum eis Evangelium conferret, quo eiusdem societatis esse appareret, Ecclesia illi omnino non crederet, sed cum cognovissent eum hoc annuntiantem quod {192.104} illi, et in eorum communione et unitate viventem, accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur, ita eum Domino commendante auctoritatem meruit, ut verba illius sic audiantur in Ecclesia, tamquam in illo Christo verissime locutus audiatur; sicut ipse dixit:
Non pro his,
inquit,
tantum rogo,
id est pro discipulis qui cum illo tunc erant,
sed et pro eis qui per verbum eorum credituri sunt in me
(Io. XVII): ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant, sed etiam qui futuri erant; quotquot enim postea crediderunt in eum, crediderunt per verbum eorum, scilicet apostolorum, id est per Evangelium. Quisquis enim in Christum credit, Evangelio credit: quod dictum est esse verbum eorum, quia ab eis {192.104} est primitus ac precipue predicatum. Iam enim ab ipsis predicabatur, quando per revelationem Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit, et per hoc verbum, et si non per eos. Cum accepisset a Deo illud, credidit Paulus: unde et contulit cum illis Evangelium, et dextras accepit, quia illud verbum cum eis, etsi non per eos habuit. Ipsa enim collatio unam doctrine speciem excussa omni lepre varietate monstravit. Leprosi enim quos Dominus in Evangelio curasse legitur, et misisse ad sacerdotes ut se eis ostenderent, non absurde intelliguntur, qui scientiam vere fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Nulla porro falsa doctrina est, que non aliqua vera intermisceat.
1 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vera ergo falsis inordinate permista in una doctrina {192.104} significant lepram, que unius corporis colorem diversis locis variat atque maculat. Ut ergo Apostoli predicatio ab omni corruptionis lepra libera monstraretur, cum aliis apostolis contulit Evangelium. Aliter enim non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino.
Seorsum autem.
quasi2: Contuli cum illis Evangelium: sed
seorsum
[HIERONYMUS] id est separatim.
Contuli cum his qui videbantur aliquid esse,
id est alicuius auctoritatis, non publice coram omnibus, ne fidelibus ex Iudea, qui putabant legem esse servandam, fidei scandalum nasceretur. [AUGUSTINUS] Seorsum etiam illis exposuit Evangelium, cum iam exposuisset coram omnibus: non ideo quod aliqua falsa dixerit, ut {192.104} seorsum paucioribus vera diceret; sed propter infirmos qui non possunt omnia capere, quibus aliqua tacuerat dicenda perfectis. Aliquando enim aliquid veri tacere licet.
Ne forte.
quasi3: Contuli cum eis,
ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem,
id est ne putarer predicasse inutiliter. Predicationis vero opus appellat cursum, pro torrenti eloquio: sed
neque.
quasi4: Non solum in collatione probatus sum,
sed
etiam
Titus qui mecum erat, cum esset gentilis.
Neque
compulsus est,
rationibus eorum
circumcidi,
id est non potuit extorqueri a me ut circumcideretur, sed susceptus est ab apostolis in societate incircumcisus. Cur ergo {192.105} vultis, vos Galate, circumcidi? cur ultro a gratia recedentes ad legem transitis?
Sed propter
etc. quasi5: Non solum Titus non est compulsus circumcidi, sed
neque ad horam,
in aliquo,
cessimus,
quasi convicti de lege,
subiectioni
eorum, ut eis subiiciamur, qui legalia saluti necessaria predicabant. Cum autem alibi cesserit, ut in circumcisione Timothei, cur non hic cessit? Respondet et ait:
Propter falsos fratres,
qui se fingunt amicos,
subintroductos
[AMBROSIUS] id est in locum ubi erant apostoli, latenter introductos a Iudeis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur; quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent que libertas esset nobis in fide Christi. Unde subdit:
Qui,
scilicet falsi fratres,
subintroierunt,
{192.105} id est sub habitu pacis et humilitatis introierunt; aliud querendo, aliud fingendo,
explorare libertatem nostram,
ut scilicet accusarent libertatem nostram,
quam habemus in Christo Iesu,
id est in fide Christi, non ut eam tenerent, sed
ut
aliqua contentione ab ea
nos redigerent in servitutem legis,
id est in carnales observantias, a quibus liberati sumus per fidem Christi. Quod si esset, veritas Evangelii apud gentes non maneret, sed omnes 144 iudaizarent. Et ideo hic ubi assertionem predicationis sue conferebat, nullatenus voluit cedere, ut veritas predicationis monstraretur. Et nota quia in his omnibus se commendat, et legem non tenendam comprobat. Unde subdit:
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 2,5
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Ut veritas
etc. quasi6: Ideo in nullo cessimus,
ut
ita
veritas Evangelii permaneret apud vos.
Veritas enim Evangelii, Christi est gratia. Ideo enim hic non cessit circumcidendo Titum, ne occasionem daret eis, qui sine illa circumcisione dicebant, credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iactabant. Ibi vero ubi non obfuit, circumcidit Timotheum pro scandalo Iudeorum, ne Iudeis sic videretur circumcisionem detestari, sicut idololatria detestanda est: cum illam Deus fieri preceperit, hanc Satanas {192.105} persuaserit. Ideo ergo non fecit in Tito quod in Timotheo, ut ostenderet illa sacramenta nec tamquam necessaria debere appeti, nec tamquam sacrilega debere damnari. Vel secundum aliam litteram. Quidam enim Latini codices non habent
neque,
secundum quod ita potest legi. quasi7: Titus non est compulsus circumcidi,
sed
alibi
ad horam cessimus subiectioni,
ut in circumcisione Timothei. Reddit autem causam quare compulsus est facere quod nolebat, scilicet pro scandalo Iudeorum, preveniens calumnias falsorum fratrum, qui parati erant commovere seditionem, si illum filium Iudee incircumcisum ordinaret episcopum: et hoc est quod ait, cessimus, dico,
propter falsos fratres qui subintroierunt
in locum ubi ego cum Timotheo et aliis {192.106} eram, qui introierunt
explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu,
id est
ut nos redigerent in servitutem
legis: quod cum facere nequirent, populum contra nos excitare moliebantur: et ideo cessimus subiectioni eorum, circumcidendo Timotheum; ad horam cessimus, ita ut veritas Evangelii permaneret apud nos, que habet quod neque circumcisio aliquid confert, neque preputium, sed fides: hoc enim erat apud Iudeos, quia credentes circumcidebant filios suos. Attende diligenter quod AMBROSIUS illam litteram improbat, qua dicitur nec ad horam cessisse, cum dicat se cessisse, nec ad horam, ita dicens: Titum supra dixit, non esse compulsum circumcidi. Et subiicit dicens: Sed propter subintroductos falsos fratres etc. quibus {192.106} verbis quid iam sonat nisi quia ad horam cessit propter illos? Si autem propter illos falsos fratres non cessit, sicut legitur in quibusdam codicibus, non voluntate non cessit; nam cessurum se significavit, si illi non essent; sed propter illos subintroductos falsos fratres non cessit. Si ergo cedendum non fuit, quare falsi fratres dicuntur, quorum beneficio non fecit quod faciendum non erat? Ergo si hoc est, beneficium prestiterunt Apostolo, quia horum causa non cessit, cum Ecclesie non deberet. Cur igitur exploratores dicti sunt, si hoc illum facere volebant quod facturus erat? sed propter istos non fecit. Sin autem non erat facturus, sine dubio propter istos fecit. Littera hic indicat quia cessit, et historia factum exclamat. Quomodo enim ad horam {192.106} negaret se cessisse, cum probetur propter Iudeos Timotheum circumcidisse? Ille enim posset defendere se nec ad horam cessisse, qui numquam inveniretur cessisse. Nec ad horam enim cessit qui numquam cessit: quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam dicit se cessisse propter falsos fratres, si per se facturus erat? aut enim cessurus propter falsos fratres non cessit, aut non cessurus propter falsos fratres cessit. Unum enim ex his duobus restat intelligi. Cessit ergo invitus, non sponte, propter illos faciens quod per se non faceret, humilians se legi circumciso Timotheo, ut dolus et scandalum Iudeorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si {192.106} illum filium Iudee incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret. [AMBROSIUS] De filiis autem Grecorum non erat scandalum, quia epistola apostolorum inde data erat, ubi dicebatur non oportere eos circumcidi. Sed Iudei credentes circumcidebant filios suos, nec epistola apostolorum hoc vetabat, nec de his aliquid significaverat. Unde nec Titus est compulsus circumcidi, qui de Grecis vel gentilibus erat; sed Timotheus filius Iudee propter exploratores circumcisus est. Per hoc enim quod illum circumcidit, et non illum, ostenditur, quia illa legalia nec saluti necessaria sunt, nec sacrilega, ita ut veritas Evangelii maneat, scilicet quia in Christo neque preputium neque circumcisio aliquid valet, sed fides que per dilectionem operatur.
Ab
{192.107}
his autem.
quasi8: De collatione Evangelii refero ad commendationem meam. Sed
quales,
id est quam idiote
fuerint,
ad comparationem meam,
aliquando,
scilicet dum in lege erant, antequam essent apostoli illi
qui videbantur esse aliquid,
id est alicuius auctoritatis, quia cum Domino ambulaverunt, et transfigurationi eius interfuerunt. [AUGUSTINUS] Videbantur, dico, ab his, scilicet falsis fratribus, quia qui videntur esse aliquid, carnalibus hominibus videntur esse aliquid. Nam ipsi non sunt aliquid, etsi boni ministri Dei sunt. Christus in illis est aliquid, non ipsi per se; nam si ipsi per se essent aliquid, semper fuissent aliquid. Quales autem aliquando fuerunt, quia ipsi et peccatores, et idiote fuerunt,
nihil mea interest
referre, id est nil mihi prodest in {192.107} hoc statu miserie, quia preterita nec prosunt nec obsunt. Innuit tamen se prevaluisse. Dicendo enim, quales aliquando fuerunt, indicat se in legalibus prevaluisse illis; sed nil tamen iis profuisse, et ideo Galatis non sunt curanda legalia.
Deus
etc. quasi9: Ideo nil mea interest, quia Deus non accipit personam hominis, magnam vel parvam, id est sine personarum acceptione omnes ad salutem vocat, non reputans illis delicta eorum.
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 2,7
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
{192.107}
Mihi enim,
vel
autem.
quasi10: Ideo ad priora non recurro, quia ea que modo sunt, sufficiunt mihi ad commendationem, scilicet quia illi
qui videbantur esse aliquid,
scilicet Petrus et alii qui fuerunt cum Domino, nil contulerunt, id est addiderunt,
mihi.
[AUGUSTINUS] In quo patet quod non illis inferior sum, qui a Domino adeo perfectus sum, ut nil esset quod in collatione mee perfectioni adderent. Qui enim illis imperitis tribuit sensum, dedit et mihi.
10 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita continua: Vere Deus non accipit personam hominis, qui si ita esset, ego Paulus, ante impius, cui tales nil conferret, non fuissem, sed fui. Mihi enim etc.
marg.|
Vel ita iunge, et legitur, autem. quasi11: Illud nil mea interest referre, sed hoc dicam, quod qui videbantur esse aliquid, {192.108}
nihil contulerunt mihi. Sed
potius
econtra,
opinionem insidiantium,
cum vidissent quod Evangelium preputii, a Domino creditum est mihi,
ut fideli, ita principaliter,
sicut et Petro
Evangelium
circumcisionis.
Christus enim Paulo dedit ut ministraret gentibus, qui etiam Petro dederat ut ministraret Iudeis. [AMBROSIUS] Ita tamen dispensatio distributa est illis, ut et Petrus gentibus predicaret si causa fecisset, et Paulus Iudeis.
Qui enim.
quasi12: Per hoc viderunt, quia
qui operatus est Petro,
id est dedit quidquid habet, eligendo eum
in apostolatum circumcisionis,
id est Iudeorum,
operatus est et mihi,
id est ad meum honorem,
inter gentes.
Cum vidissent, inquam,
et cum cognovissent gratiam que data est mihi
in gentes [AUGUSTINUS] scilicet quot miracula {192.108} feceram, quot gentes converteram,
Cephas,
id est Petrus,
et Iacobus et Ioannes,
qui erant honoratiores in apostolis, quia semper in secretis cum Domino fuerunt,
qui videbantur columne esse,
id est sustentatio totius Ecclesie, que etiam ipsa columna et firmamentum dicitur veritatis (1Tim. 3): quam etiam sapientia edificavit, et constituit in septem columnis (Prv. 9), quo numero vel universitas predicatorum, quia solet poni pro universo, vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Cum hoc, inquam, vidissent et cognovissent,
dederunt mihi et Barnabe dextras
in signum
societatis,
id est consenserunt in societatem, et paruerunt voluntati Domini, consentientes ut ego essem primus in predicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. {192.108} Et sicut alii apostoli obedirent Petro, ita Barnabas Paulo. Non ergo inventi sunt in aliquo dissentire ab illo, ut cum ille perfectum Evangelium se accepisse diceret, illi negarent, et aliquid vellent tamquam imperfecto addere.
Ut nos,
quasi13: Dederunt nobis dextras, ad hoc utique,
ut nos
iremus
in gentes; ipsi autem in circumcisionem tantum.
Hoc addiderunt:
Ut pauperum,
qui erant in Hierusalem,
memores essemus,
qui rerum suarum venditarum pretia ad pedes apostolorum ponerent. Memores, dico, ad opus illorum faciendo collectas. Ecce per hoc patet quod nobis egebant.
Quod etiam.
quasi14: Ipsi monuerunt 145 nos hoc facere.
Quod,
id est sed, ante admonitionem {192.108} illorum ego
fui etiam sollicitus,
id est studui
hoc ipsum facere,
non minus diligenter quam illi preceperunt. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam, licet hoc in Actibus apostolorum non legatur, in faciem ei restitit Paulus. Unde subdit:
Cum autem
etc. quasi15: Ipsi mihi nihil contulerunt, sed ego contuli Petro, quia
cum venisset Cephas Antiochiam,
qui locus gentium erat,
ego restiti ei,
tamquam pari. Hoc enim non auderet facere, nisi sciret se non imparem fore. Restiti, dico, eundo
in faciem
eius, scilicet quod non animadvertebat indicando; et non in occulto, sed coram omnibus quibus nocebat. Et non temere hoc feci,
quia reprehensibilis erat,
id est dignus reprehensione, non pro se sed pro aliis. Et vere, quia hoc modo. [AUGUSTINUS]
{192.109}
Prius enim quam venirent quidam
Iudei
ab Iacobo,
Ecclesie Hierosolymitane episcopo, edebat Petrus
cum gentibus,
non habens discretionem in cibis. Illi qui a Iacobo venerant emulatores legis erant, nomine Christiani, qui equo iure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus, quod si solum esset, non esset reprehensibile, sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit. [AMBROSIUS] Sed in hoc errabat quod gentes iudaizare cogebat suo exemplo, dum a gentibus se dividens Iudeis se adiungebat. Unde subdit:
Cum autem
illi
venissent
a Iudea,
subtrahebat
se Petrus, latenter per aliquas occasiones a cibis gentilium.
Et segregabat se,
id est per se gregem cum Iudeis faciebat,
timens,
non cibos, sed
eos qui ex circumcisione
{192.109}
erant,
id est de Iudea, quia erant infirmi, vel etiam si firmi essent, ne pro more suo scandalizarentur. Igitur ne scandalizarentur, sed paulatim in fide nutrirentur, factus est Iudeis, tamquam Iudeus, simulans cum infirmis idem sentire.
Et simulationi eius ceteri Iudei,
qui erant Antiochie,
consenserunt,
tamquam discerneret cibos,
ita ut
et
Barnabas,
qui mecum erat doctor gentium,
ab eis duceretur
gentibus subtractus
in illam simulationem,
Iudaice comestionis, ut quamvis recte crederet de legis in utroque populo abolitione, eadem tamen intentione qua Petrus, se a gentibus subtraheret, et cum infirmis idem sentire se simularet. Hec autem simulatio gentibus inutilis erat, ideoque Paulus Petrum redarguit. {192.109} Unde subdit:
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
13 Quasi] + dicat
PL
14 Quasi] + dicat
PL
15 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 2,14
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Sed cum vidissem
ego solus
quod non recte ambularent,
non quantum ad intentionem, sed
ad veritatem Evangelii,
quia per hoc peribat veritas, ut gentes iudaizarent,
dixi Cephe coram omnibus,
quia pro omnibus sanandis dictum est, ut omnes illius obiurgatione sanarentur. Non enim utile erat errorem qui palam noceret, in secreto emendare. [AUGUSTINUS] Huc etiam accedit, quod firmitas et caritas Petri cui ter a Domino dictum est:
Pasce oves
{192.109}
meas
(Io. 21); obiurgationem talem posterioris pastoris pro salute gregis libentissime sustinebat, valebatque hoc ad magnum humilitatis exemplum, ut in eo qui primus est, discant ceteri mites esse et humiles. Ipse enim Petrus quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis, sancte ac benigne pietate humilitatis accepit, atque ita exemplum posteris prebuit, tanto sanctius quanto ad imitandum difficilius, quo non dedignarentur maiores sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi. Laus itaque iuste libertatis in Paulo, et sancte humilitatis in Petro eminuit. Dixi inquam,
si tu,
o Petre,
cum sis Iudeus,
natione et genere,
gentiliter
et {192.110} non iudaice
vivis,
id est gentium, non Iudeorum ritu vivis, quia sciebat illam dissertationem ciborum nihil conferre. Ecce qui ante fuit in ritu Iudaico dimisit. Quid ergo debent facere qui non fuerunt ut Galate? non utique debent recipere . Si, inquam, hoc est,
quomodo cogis gentes,
que omnia que vident in te putant esse necessaria saluti,
iudaizare?
cogebat quidem non docentis imperio, sed conversationis exemplo, et de hoc obiurgatus est. Hinc discant Galate Petri auctoritate non esse iudaizandum, qui in hoc reprehensus est. De hac autem reprehensione dissentire videntur HIERONYMUS et AUGUSTINUS, sicut et de legalium post Christum observatione. HIERONYMUS enim ait Petrum non ideo observasse illa legalia, quod vellet ea post Christum servari {192.110} etiam a Iudeis, sicut vere nec debebant, sed invitum fecisse et dispensatorie simulasse, ne scilicet Iudeos amitteret; nec in hoc peccabat, quia bona intentione id agebat, etsi illi peccarent, qui eius quasi exemplo iudaizabant. Nec fuit reprehensio vera, quia nil in eo reprehensibile erat, sed dispensatoria, ut per hoc scirent gentes non esse iudaizandum, videntes tantum Apostolum in hoc reprehendi.
marg.|
AUGUSTINUS vero dicit Petrum servasse illa legalia non dispensatorie, sed vere, quasi eis subiectum, sed non in eis spem ponentem, que ab omnibus Iudeis erant servanda, et eum vere peccasse, non illa servando, sed alios suo exemplo iudaizare cogendo, {192.110} ut sit reprehensio vera non dispensatoria. Ait enim HIERONYMUS. . Ex hoc loco impius Porphyrius Petrum a Paulo reprehensum nobis obiicit, volens et illi maculam erroris, et huic procacitatis incutere, et in commune ficti dogmatis accusare mendacium, dum inter se Ecclesiarum principes dissiderent. Quod utique facit non intelligens quo sensu Petrus reprehensibilis fuisse, vel ei apostolus Paulus in faciem restitisse dicatur. Nam uterque recte sentit legem non esse tenendam, et in omni gente quicumque timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi, sed uterque cauta simulatione dispensat, ille subtractionem, iste reprehensionem, ut et Iudeis superbia, et gentibus desperatio tolleretur. Non igitur vel Paulo vel eis cum quibus ante edens se ab {192.110} eis postea separabat, Petrus vere reprehensibilis erat, nec eis Paulus procaciter resistebat. Paulus enim in Petro hoc reprehendere non potuit, quod ipse fecit, nec arguere simulationem, cuius et ipse reus erat; sed fuit hec reprehensio non vera, sed dispensatoria; nec Petrus peccavit, nec Paulus procaciter arguit. Petrus autem, sicut legitur in Actibus apostolorum, auctor fuit huius decreti, legem post Evangelium non esse servandam, qui post visionem lintei, ubi erant diversi generis animalia, ad Cornelium intravit, et cum gentibus comedit: qui etiam questionem de hac re solvit. Cum enim Paulus et Barnabas iam conversis multis gentibus venissent {192.111A} Antiochiam, quidam de Iudea descendentes dicebant: Sine lege Moysi nemo potest salvari. Tunc utrique scilicet Paulus et Barnabas et illi Iudei qui hoc dicebant, ascenderunt Hierusalem ad apostolos. Petrus vero ait:
Dedit Deus Spiritum illis sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. Quid ergo temptatis demum imponere iugum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? sed per gratiam credimus salvari sicut et illi
(Act. 15). Petrus itaque bene sensit de abolitione legis, sed simulavit pro timore Iudeorum ne occasione gentium a fide recederent, et sic perderet gregem suum. Simulavit autem Paulus pro simili metu, ut in circumcisione Timothei, et ipse qui comam ex voto nutrivit ut Nazarei, in Cenchris ex lege caput {192.111A} totondit. Post multa etiam in Hierusalem consilio Iacobi et presbyterorum purificatus secundum legem in templum intravit, et hostiam obtulit. Ecce quomodo Iudeis Iudeus factus est. Non ergo officioso mendacio, sed honesta dispensatione et Petrum se a gentibus segregasse, et Paulum ei restitisse, ego imo alii ante me exposuerunt, ut et apostolorum prudentia demonstraretur, et blasphemantis Porphyrii imprudentia coerceretur .
marg.|
AUGUSTINUS vero dicit credentes de gentibus onere legis liberatos esse; de Iudeis vero credentes, legi subditos esse, nec peccare si circumcidunt et sacrificant, modo spem salutis in eis non constituant, nec peccat Petrus si iudaizat, sed quia cogit gentes {192.111} iudaizare suo exemplo, in quo solo, Paulus reprehendit eum ut doctor gentium, ut sit reprehensio vera, nec dispensatoria. Alioquin mentitus est Paulus. Si enim hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus qui eum vidit non recte ambulantem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim facit quod facere debet, recte utique facit, et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse, quod novit eum facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte ambulabat ad veritatem Evangelii: ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret iudaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum quem mentitum esse non credo, et ideo non recte agebat hic Petrus, quia erat contra Evangelii veritatem, ut putarent {192.111} qui credebant in Christum, se sine illis legalibus salvos esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochie qui ex circumcisione crediderant. Ipsum vero Paulum credo non ita egisse, quando Timotheum circumcidit, vel Cenchris votum persolvit, vel Hierosolymis a Iacobo monitus, legalia illa suscepit, ut putare videretur per illa legalia salutem posse dari, sed ne illa que in umbris futurorum Deus fieri iusserat, tamquam idololatriam gentium damnare crederetur. Hoc est enim quod Iacobus ait:
Vides,
inquit,
frater, quot millia sunt in Iudea qui crediderunt in Christo, et hi omnes emulatores legis sunt. Audierunt enim de te quod discissionem
146 {192.112}
doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Iudeorum, dicens non debere circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem legis ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem. Audierunt etenim supervenisse. Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se: his assumptis, sanctifica te cum ipsis, et scient omnes falsa esse que de te audierant
(Act. 21). [AUGUSTINUS] Non, ut opinor, obscurum est, et Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse que de illo audierant hi, qui cum ex Iudeis credidissent, tamen emulatores erant legis, qui sic ea volebant observari, tamquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non possit. Hi senserant Paulum vehementissimum gratie predicatorem, et intentioni eorum maxime adversum. {192.112} Ab emulis enim nove legis qui non intelligebant quo animo a Iudeis fidelibus illa tunc observari deberent, scilicet propter commendandam auctoritatem divinam et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, dicebatur Paulus gratie predicator egregius damnare legem Moysi ut sacrilegam, nec Deo mandante scriptam, et ideo huius false criminationis invidiam diluere volens ipse iudaizavit, ostendens non eam esse sacrilegam Iudeis, ut est idololatria gentibus, nec tamen esse necessariam saluti.
marg.|
Porro apostoli decreverant Hierosolymis, ne quisquam tunc Iudeos iudaizare prohiberet, quamvis etiam ipsos Christiana doctrina non cogeret {192.112} . Itaque si post hoc apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem qua gentes cogeret iudaizare, non mirum si Paulus constringebat eum libere debere asserere, quod cum ceteris apostolis se Hierosolymis decrevisse meminerat. Si autem hoc ante illud Hierosolymitanum concilium Petrus fecit, nec sic mirum est, quod eum volebat Paulus non timide hoc subtegere, sed fidenter asserere, quod eum pariter sentire iam noverat, vel quia cum eo contulerat Evangelium, vel quia in Cornelii vocatione etiam divinitus eum de hac re monitum acceperat, sive quia antequam illi venissent Antiochiam quos timuerat, cum gentibus eum convesci viderat. Non enim negamus Petrum in hac sententia fuisse in qua et Paulus fuit. {192.112} Non igitur tunc eum quid in ea re verum esset docebat, sed eius simulationem qua gentes cogebat iudaizare, arguebat, quia sic illa omnia simulatorie gerebantur, quasi verum esset quod dicebant quidam, scilicet credentes sine lege non posse salvari, in cuius sententie non consensionem, sed simulationem timore Petrus inciderat, ut de illo vere Paulus scriberet, quod eum vidisset non recte ambulantem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret quod gentes iudaizare cogebat, quod Paulus utique non faciebat: ob hoc illa vetera veraciter ubi opus erat observans, ut damnanda non esse monstraret, predicans tamen instanter non eis, sed {192.113} gratia fidei salvos fieri fideles, ne ea velut necessaria quisquam susciperet, post passionem et resurrectionem, namque Domini iam revelata fide, amiserant tamquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose, non erant deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tamquam canum morsibus proiicienda. Ideo nunc quisquis Christianorum quamvis sit ex Iudeis ea celebrare voluerit, quasi sopitos cineres eruens non erit pius deductor vel baiulus corporis, sed impius sepulture violator. Nam processu temporis observationes ille ab omnibus Christianis sunt deserende. Item ipsum apostolum Paulum interrogans, interpello et requiro in eo quod scripsit {192.113} se vidisse Petrum non recte ambulare ad veritatem Evangelii, eique ideo restitisse, quod illa simulatione gentes iudaizare cogebat: utrum verum scripserit an non, nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit. Absit! ut eum mendaciter fecisse credamus . Omnino enim tenendum est in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum, et a scriptoribus sanctarum Scripturarum credendum est omnino abesse mendacium, ne dispensatores Christi sibi putent licere pro veritatis dispensatione mentiri. Fidelis igitur dispensator Paulus nobis exhibet procul dubio in scribendo fidem, quia veritatis dispensator erat, non falsitatis: et ideo verum scripsit, dicens se vidisse Petrum non recte ambulantem {192.113} ad veritatem Evangelii, eique in faciem restitisse, quod cogeret gentes iudaizare. Petri itaque et Barnabe simulatio, merito reprehensa est et correpta, ne et tunc noceret, et ne posteris ad imitandum valeret.
marg.|
Cui HIERONYMUS ita respondet: Scribis in epistola quod Paulus cum iam esset Christi Apostolus suscepit ea que in lege precipiuntur celebranda, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent sicut a parentibus per legem acceperant custodire, si tamen in eis non constituerent spem salutis. Estque summa sententie tue, credentes quidem de gentibus a legis onere liberos esse, sed credentes de Iudeis bene facere, si sacrificant et circumcidunt. Sed si post Evangelium bene facit qui iudaizat in {192.113} sacrificiis et ceteris, in heresim labimur Cerinthi et Ebionis, qui propter hoc sunt anathematizati quod Evangelio miscuerunt cultum legis, qui dum volunt Iudei esse et Christiani, neutrum sunt: et si tales suscipimus ut in Ecclesia Dei faciant quod fecerunt in synagoga Satane, non illi Christiani fient, sed nos Iudeos facient. Dicis legis ceremonias his qui ex Iudeis sunt non esse pestiferas, ego contra pronuntio quod sunt utique ceremonie Iudeorum omnibus mortifere fidelibus.
Finis enim legis Christus est
(Rm. 10). Item:
Lex et prophete usque ad Ioannem
(Lc. 16). Item Ieremias:
Consummabo testamentum novum super domum,
vel
domui
{192.114}
Israel
(Ier. 31). Non dicit populo gentium sed Iudeis, ut non in vetustate littere vivant, sed in novitate spiritus, nec sunt ille ceremonie res indifferentes inter bonum et malum; si observande sunt, salutem afferunt, si vero salutem non afferunt, non sunt observande. Eas observare tu dicis bonum, ego assero malum, non modo eis qui ex gentili, sed etiam qui ex Iudaico populo crediderunt.
Numérotation du verset
Gal. 2,15
dist. 5
dist. 5
prol.|
marg.|
Nos natura
etc. Commendata auctoritate sua iam rationibus incipit agere, quod carnales observantie post Christum non sunt observande, ostendens iustitiam, non ex lege, sed ex gratia fidei esse, primo, exemplo sui et apostolorum, et Abrahe, qui ex fide iustificati sunt, deinde Scripturarum attestatione, tandem humana consuetudine. De improbatione itaque legis incipit hic plene agere. quasi16: Gentes non debent iudaizare. Et vere, quia nos qui valuimus in lege, scimus eam non iustificare, {192.114} et ideo ea dimissa ad Christum confugimus, quod ita dicit:
Nos,
scilicet ego et alii apostoli, sumus
natura Iudei,
id est non proselyti, sed genere Iudei sumus,
et non
sumus peccatores
ex gentibus.
quasi17: Peccatores quidem sumus, sed non ut gentes idololatre et immundi . Attende quod sicut interest inter irridentes et irrisores, et inter scribentes et scriptores, et huiusmodi, ita Scriptura peccatores appellare consuevit valde iniquos, et gravibus peccatorum sarcinis oneratos, quod nomen gentibus imposuerunt Iudei ex vetusta superbia, tamquam ipsi iusti essent, cum essent et ipsi peccatores. [AUGUSTINUS] Hoc nomen non est in Scripturis usitatum de illis qui cum iuste et laudabiliter vivant, non sunt sine peccato.
Scientes
{192.114}
autem.
quasi18: Sumus natura Iudei, et non peccatores ex gentibus, sed tamen scimus
quod homo,
id est Iudeus quantumcumque in lege sit,
non iustificatur ex operibus legis,
id est per opera legalia, que sunt de sacrificiis et de aliis figurativis. Nullo denique modo iustificatur,
nisi per fidem Christi Iesu,
id est qua creditur in Christum. Et quia hoc est, ergo
et nos
Iudei sicut et gentes,
credimus in Christo Iesu, ut iustificemur ex fide Christi
. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua, sed quia opera sunt ex gratia, non ex operibus gratia, quia fides per dilectionem {192.115} operans, nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum, nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret . Ex fide ergo nos dicit iustificari, quia ipsa prima est, ex qua impetrantur cetera. Ex fide iustificemur, dico,
et non ex operibus legis
aliquo modo, sive ante fidem sive cum fide fiant.
16 Quasi] + dicat
PL
17 Quasi] + dicat
PL
18 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Propter quod,
scilicet quia Iudeus non est iustus ex lege, patet quod
ex operibus legis non iustificatur omnis caro,
id est gentilis, quia si ex illis non iustificatur Iudeus, multo minus caro, id est peccator ex gentibus. Quod si, quasi19: Nos credimus in Christum ut per fidem iustificemur.
Quod,
id est sed
si,
et nos
ipsi inventi sumus, peccatores,
ideo quia sumus,
querentes iustificari in
{192.115}
Christo,
id est si dicitis, et si verum est nos peccasse eo quod legem dimisimus, et in Christo iustitiam querimus, tunc qui hoc precipit, scilicet Christus, est minister peccati. Numquid Christus est peccati minister? quasi20: Mirum est si quis hoc dicat. Sed absit ut Christus peccaverit, qui legem destruxit, et deseri precipit!
Si enim.
quasi21: Vere Christus non peccavit hoc precipiendo, quia nec ego peccavi deserendo, et destruendo, quia
si iterum hec reedifico que destruxi,
scilicet superbiam gloriantem de operibus legis,
prevaricatorem me
esse
constituo.
Videtur forte ex his verbis similiter posse obiici quia, si fidem Christi quam ante oppugnabat {192.115} nunc edificet, prevaricatorem se constituat, sed illam non destruxit, quia destrui non potest. Hanc autem superbiam vere destruxerat, et destruebat, et ideo, si reedificaret, prevaricator fieret. 147 [AUGUSTINUS] Ille enim prevaricator est qui cum destruxerit rem falsam que destrui potest, eam rursum edificat. Ille vero non est, qui rem veram cum conaretur destruere, et postea veram esse ac destrui non posse cognosceret, tenuit eam ut in ipsa edificetur.
19 Quasi] + dicat
PL
20 Quasi] + dicat
PL
21 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, quod si que. quasi22: Dixi quod ex operibus legis non est iustitia, et vere. Quod, id est quia etiam nos ipsi qui in lege maiores inventi sumus, non opinione habiti, sed ratione probati fuisse peccatores in ea, scilicet dum ei subiecti serviebamus. Quod inde apparet, quia sumus querentes, {192.115} id est querimus, iustificari in Christo, quia cur in Christo quereremus iustificari, nisi quia in lege non eramus iusti? Et si hoc est, id est si nos qui in ea perfecti eramus, fuimus ex ea peccatores, tunc lex ubicumque post Christi passionem servatur, ministrat peccatum, et si lex ministrat peccatum, tunc si Christus legem modo ministrat, et peccatum. Sed numquid Christus est minister peccati? Absit! Non enim minister est peccati; ergo nec legis, quod forte videretur, quia eam adimplevit. Sed absit quod ipse sit minister, id est quod eam ministraverit, docens eam post suam passionem servandam. Et si Christus non est minister legis, cur vos, Galate, eam {192.116} servaretis?
22 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, quod si. quasi23: Vere ex operibus legis non est iustitia, quod, id est quia nos ipsi querentes iustitiam in Christo [BERENGARIUS.] id est revera cognovimus nos non posse iustificari, nisi transeuntes ad Christum, nos dico inventi peccatores in lege. Et si hoc est quod utique est, numquid Christus minister peccati, id est numquid patitur Christus, et concedit nos relabi ad id quod eramus? quod si pateretur, id est concederet, profecto nobis esset minister peccati, id est prioris status nostri sicut fuisset transeuntibus ad se minister iustitie, sed absit! Si enim; quasi24: Vere Christus non est minister peccati vel legis, ego enim sequax eius, destruxi legem rationabiliter vivendo et docendo. Et si, ego, iterum reedifico hec que destruxi, {192.116} id est legem, constituo me esse prevaricatorem, id est contra legem spiritualiter intellectam facio.
23 Quasi] + dicat
PL
24 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 2,19
dist. 6
dist. 6
prol.|
marg.|
Ego enim per legem,
spiritualiter intellectam,
mortuus sum legi,
ne carnaliter in ea vivam. [AUGUSTINUS] Vel per legem, id est per auctoritatem legis, ipsam dimisi, quasi ei mortuus, nullum carnalem {192.116} sensum eius habens; in qua scriptum esta: « Prophetam suscitabit Dominus de fratribus vestris, ipsum tamquam me audietis ». Et item: « Consummabo testamentum novum domui Israel » (Ier. 31). Etb: « Holocausta, et pro peccato non postulasti; tunc dixi: Ecce venio » ; et alia huiusmodi. Mortuus sum legi dico,
ut vivam,
non mihi, sed
Deo,
id est ad honorem Dei, quod etiam possum, quia
cum Christo confixus sum cruci,
id est crux Christi extinxit in me ardorem peccati, ut iam ultra ad id non extendar timore Dei, quasi clavis habens carnes affixas. Unde:
Confige timore tuo carnes meas
(Ps. CXVIII).
Vivo autem;
quasi25: Cum Christo crucifixus sum cruci, sed propter hoc vivo virtutibus, id est vigorem bene operandi habeo.
Vivo,
{192.116} dico,
iam non ego,
secundum carnem, quia iam non sum ille peccator qui prius eram.
Vivit vero in me Christus,
id est novitas Christi apparet in me. Et est sensus : Non est in me iustitia mea, sed Christi. Ad quid ergo lex necessaria est?
Quod autem,
illud quod dixerat, et quod est, et qualiter est, et per quid, exponit. quasi26: Dico me vivere,
quod autem nunc vivo,
id est bene operari possum
in carne,
corruptibili in qua est incentivum vitiorum, id est quod in igne non uror,
in fide vivo,
id est per fidem est, non per laboriosa opera legis. Fide dico,
Filii Dei,
cuius fides valere potest cum sit Dei Filius. Ut autem ostenderet non esse meriti sui, sed {192.117} gratie Christi, quod in carne vivens vivit in fide, addit,
qui dilexit me,
et per hoc fides habet efficaciam,
et
per dilectionem
tradidit pro me,
non aliud sacrificium, sed
semetipsum,
solum, qui tantus est. Attende quod Filius se tradidit ut hic dicitur, et per eum tradidit ut alibi ait Apostolus:
Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum
(Rm. 8). Si Pater tradidit Filium, et Filius tradidit seipsum, Iudas quid fecit? Facta est traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Iuda, una res facta est. Quid ergo discrevit Patrem tradentem Filium, et Filium tradentem se, et Iudam tradentem Magistrum? Quia hoc fecit Pater et Filius in caritate; Iudas autem fecit in proditione. Videtis quia non quid faciat homo considerandum est, sed quo {192.117} animo et voluntate faciat. In eodem facto invenimus Deum, in quo invenimus Iudam; Deum benedicimus, Iudam detestamur; benedicimus caritatem, detestamur iniquitatem. Deus cogitavit salutem nostram, qua redempti sumus; Iudas cogitavit pretium quo vendidit Dominum; Filius pretium quod dedit pro nobis. Diversa ergo intentio, diversa facta facit, cum tamen sit una res, reparatio ex diversis. Eam si metiamur, unum coronandum, alterum damnandum; unum glorificandum, alterum detestandum invenimus.
Non abiicio;
quasi27: Quia Christus ex dilectione tradidit se et iustificavit me, ergo
non abiicio gratiam Dei,
id est non recipio legem, quod esset abiicere gratiam. [AUGUSTINUS] Vel secundum {192.117} aliam litteram, que est:
Non sum ingratus gratie Dei, ut ei comparem aliud,
id est legem, ut dicam per legem esse iustitiam. Nec debeo:
Si enim per legem,
id est per opera legis quibus Iudei confidebant,
iustitia est, ergo Christus mortuus est gratis,
id est frustra, sine causa.
a Dt. 18.
b Ps. 39.
25 Quasi] + dicat
PL
26 Quasi] + dicat
PL
27 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_2)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_2)
Notes :