Capitulum 2
Numérotation du verset
Gal. 2,1
Deinde
post annos quatuordecim iterum ascendi
Hierosolymam cum Barnaba
assumpto et Tito
Numérotation du verset
Gal. 2,2
ascendi autem
secundum revelationem
et contuli
cum illis
evangelium quod predico in gentibus.
Seorsum autem his
qui videbantur esse aliquid,
ne forte in vacuum
currerem
aut cucurrissem.
Numérotation du verset
Gal. 2,3
Sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis compulsus est
circumcidi.
Numérotation du verset
Gal. 2,4
Sed propter subintroductos falsos fratres
qui
subintroierunt explorare libertatem nostram
quam habemus in Christo Iesu
ut nos in servitutem redigerent.
Numérotation du verset
Gal. 2,5
Neque1 ad horam cessimus subiectioni
1 Neque] Quibus
praem. Weber
ut veritas evangelii permaneat apud vos.
Numérotation du verset
Gal. 2,6
Ab his
autem qui videbantur esse aliquid
quales aliquando
fuerint
nihil mea
interest
Deus
personam
hominis non accipit. Mihi
autem qui videbantur aliquid esse nihil contulerunt
Numérotation du verset
Gal. 2,7
Sed
e contra cum vidissent quod creditum est mihi
evangelium preputii
sicut et Petro circumcisionis.
Numérotation du verset
Gal. 2,8
Qui enim operatus est
Petro in
apostolatum circumcisionis
operatus est et mihi inter gentes.
Numérotation du verset
Gal. 2,9
Et cum cognovissent gratiam que data est mihi
Iacobus et Cephas et Ioannes
qui videbantur columne esse,
dextras dederunt mihi et Barnabe societatis
ut nos
in gentes,
ipsi autem in circumcisionem.
Numérotation du verset
Gal. 2,10
Tantum
ut pauperum
memores essemus.
Quod autem etiam sollicitus fui
hoc ipsum facere.
Numérotation du verset
Gal. 2,11
Cum autem venisset Cephas Antiochiam
in faciem eius
restiti
quia
reprehensibilis erat.
Numérotation du verset
Gal. 2,12
Prius enim quam venirent quidam
ab Iacobo
cum gentibus edebat.
Cum autem venissent,
subtrahebat
et segregabat se
timens eos
qui ex circumcisione erant.
Numérotation du verset
Gal. 2,13
Et simulationi eius
consenserunt ceteri Iudei
ita ut Barnabas
duceretur ab eis
in illam simulationem
Numérotation du verset
Gal. 2,14
sed cum vidissem
quod non recte ambularent
ad veritatem evangelii,
dixi Cephe coram omnibus :
Si tu Iudeus
cum sis gentiliter
et non iudaice
vivis quomodo gentes cogis iudaizare ?
Numérotation du verset
Gal. 2,15
Nos natura Iudei
et non ex gentibus peccatores
Numérotation du verset
Gal. 2,16
Scientes autem quod non iustificabitur homo
ex operibus legis,
nisi
per fidem Iesu Christi
Et nos
in Christo Iesu credimus ut iustificemur
ex fide Christi
et non
ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
Numérotation du verset
Gal. 2,17
quod si querentes iustificari in Christo
inventi sumus et ipsi peccatores,
numquid Christus peccati minister est ? Absit.
Numérotation du verset
Gal. 2,18
Si enim que destruxi2 iterum reedifico3 prevaricatorem me constituo.
2 destruxi] + haec
Weber
|
3 reedifico] edifico
Weber
|
Numérotation du verset
Gal. 2,19
Ego enim per legem legi mortuus sum
ut Deo vivam,
Christo confixus sum cruci.
Numérotation du verset
Gal. 2,20
Vivo
autem iam non ego,
vivit vero in me Christus.
Quod autem nunc vivo
in carne,
Numérotation du verset
Gal. 2,21
in fide vivo Filii Dei
qui dilexit me
et
tradidit
semetipsum
pro me.
Non abiicio gratiam Dei.
Si enim per legem iustitia,
ergo Christus gratis
mortuus est.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Gal. 2,1
marg.|
Deinde post annos quatuordecim a reditu Syrie et Cilicie, cum esset questio de lege an tenenda esset an non, ascendi Hierosolymam cum barnaba, qui venerat ex Iudeis, assumpto et tito, qui venerat ex gentibus, quibus testibus falsum esse pateret me aliud Iudeis, aliud gentibus predicasse. Ascendi autem non humana providentia, sed secundum revelationem divinam, et non dico didici ab illis tamquam maioribus, sed cum illis tamquam amicis et paribus contuli evangelium gratie sine lege quod predico in gentibus, et aliqua quidem publice coram omnibus, aliqua autem parvulis tacenda contuli seorsum cum his qui videbantur aliquid esse, scilicet cum Apostolis, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem, id est ne ab illis qui me existimant ab Apostolis dissentire dicerer inutiliter predicasse. Sed neque Titus etc. compulsus est circumcidi, quamvis habere veniam necessitas posset, vel pro loco vel pro auctoritate maiorum vel pro numero ecclesiarum que ex Iudeis in Christo credebant vel pro tempore, ne tantam simul invidiam sustineret. Quasi vero quis quereret que causa fuit, ut ad circumcisionem impelleretur inuitus subiungit:
Numérotation du verset
Gal. 2,4
marg.|
[Hieronymus]
1
Propter introductos autem
etc. Abundat coniunctio:
autem
, est enim ordo verborum et sensus:
Non propter subintroductos
etc. compulsus est circumcidi. In quo autem eos dicat falsos supponit: Qui subintroierunt explorare etc. Hi ergo minis et errantium multitudine hoc agebant, ut nos a libertate Christi in servitutem legis redigerent. Quibus nec ad horam cessimus subiectioni, id est cum aliqua ob ecclesiasticam pacem posset nos necessitas excusare, tamen non permisimus titum circumcidi. Ideo utique ut veritas evangelii permaneret apud vos. Ac si dicat: Si nos Hierosolymis inter tantos Iudeos minitantibus, hinc inde falsis fratribus et maioribus aliqua parte cohibentibus, nulla vi ac ratione [Zw58 f. 114v] compelli potuimus, ut circumcisionem quam sciebamus esse finitam observaremus, vos ex gentibus, vos in Galatia, vos quibus nulla vis inferri potest, cur ultro a gratia recedentes ad legem transcenditis? Habent aliqui latini codices affirmative: ad horam cessimus subiectioni, secundum quod quidam putant legendum: ita titus quidem non compulsus est circumcidi.
1
marg. Zw58
marg.|
Propter subintroductos autem
etc. ad horam cessimus subiectioni, ut scilicet propter vitandum scandalum Iudeorum eundem titum pateremur circumcidi.
marg.|
[
¶Hieronymus
]
2 Que lectio stare non potest. Quibus ergo placet quod latini codices habere dicuntur possunt dicere, quod titus quidem ut circumcideretur compelli non potuit, sed antiochie concitata seditione et mota questione an cum evangelio lex esset tenenda, ego et barnabas in hoc cessimus subiectioni, ut missi Hierosolymam iremus et per Apostolorum sententiam nostram confirmaremus, ut per hoc apud vos veritas evangelii permaneret.
2
marg. Zw58
marg.|
[Ambrosius]
3 Vel Titus quidem cum esset utroque parente gentilis non est circumcisus, sed propter subintroductos falsos etc. ad horam cessimus subiectioni, in circumcisione scilicet Timothei, qui altero parente venerat ex Iudeis. Ab his autem etc. Quasi: Non cessimus subiectioni. Non utique, nec etiam auctoritate Apostolorum qui magni videbantur, qui etsi mecum sentirent quibusdam tamen ad tempus cedere putabantur. Sed quales, id est quam magni fuerint aliquando, dum scilicet cum Domino ambulabant, dum transfigurationi eius intererant, qui ideo ab his falsis fratribus esse aliquid, id est maxime auctoritatis et imitabilis exempli videbantur, nihil mea interest, id est quantum ad hanc meam que est de gratia fidem et ministerii mei laborem, nulla mihi cura est, quia Deus hominis personam non accipit.
3
marg. Zw58
marg.|
[Hieronymus]
4 Non enim tempus preiudicat fidei nec persona labori, ut scilicet quoniam ante me et magnis cum Domino fuerunt Apostoli, in me non tante perfectionis fides aut tanti meriti labor esse potuerit.
4
marg. Zw58
marg.|
Quod autem in me non minor quam in illis fides sit, ex hoc quod sequitur patet:
Mihi enim
etc.
marg.|
[Augustinus]
5 Vel de his autem qui cum ipsi ex se nihil sint a carnalibus tamen esse aliquid videbantur, quales aliquando fuerint, nihil mea interest, id est quod peccatores fuerint non attendo, quia Deus personam hominis non accipit, id est sine personarum acceptione omnium peccata dimittit, qui etiam sicut illos Iudeis, ita me ministrare gentibus misit, id est idem docentem, in nullo ab eis dissidentem. Mihi enim nihil contulerunt illi qui qualiter supra dictum est videbantur esse aliquid, sed econtra cum vidissent quod mihi tamquam fideli creditum est a Deo, non per eos, quamvis idem evangelium gratie quod petro, in hoc tamen differenter quod mihi preputii, illi vero circumcisionis. Et recte dico: creditum a Deo. Ipse namque, qui operatus est petro in Apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes etc. per predictam collationem cognovissent gratiam que mihi a Deo data est, iacobus et cephas et Ioannes, qui quia cum Domino secretius quam ceteri conversati sunt videbantur esse columpne, id est ecclesie fortitudo, que etiam ipsa columpna et firmamentum dicitur veritatis, cum inquam hec vidissent et cognovissent, dedere etc., ut nos in gentes, illi autem in circumcisionem irent. Magna providentia Dei alius Iudeis, alius gentibus Apostolus [Zw58 f. 114v] datus est. Neque enim qui ex Iudeis, neque qui ex gentibus venerant a consuetudine que secundam est natura cito recedere poterant, ut scilicet aut6 Iudei legis que dicitur sancta observationes subito tamquam purgamenta et damna contempnerent, aut gentiles circumcisionis et aliarum observantiarum molestiis cruciarentur et a consuetis escis quas Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione abstinerent. 7Ideo alius circumcisis Apostolus datus est, qui scilicet legis umbris acquiescere videretur, alius incircumcisis, qui manifeste Christi gratiam predicaret, ne si unus utrisque populis esset Apostolus aut Iudeis ritus gentilium aut gentilibus legales observantie essent impedimentum. Dextras vero societatis inter se dedisse isti dicuntur, ne in obervatione varia diversum Christi evangelium putaretur.
5
marg. Zw58
6 r• marg. Zw58
7 •III• marg. Zw58
marg.|
Tantum
etc. Quasi: Recte dico: societatis. Nam sicut dictum est nihil mihi contulerunt, nisi quod hoc tantum iniunxerunt, ut pauperum qui Hierosolymis sua vel amiserant vel communia fecerant memores essemus, ut scilicet ad opus illorum collectiones aliquas faceremus. Quod hoc ipsum facere sollicitus fui. Abundat hoc ipsum. Cum autem. Quasi: Illi mihi nil contulerunt, ego autem cum cephas venisset antiochiam, qui locus erat gentium, in faciem, id est publice tamquam par restiti ei. Et recte quia reprehensibilis erat. Et in quo supponit: Prius enim quam quidam de Iudeis venirent ad petrum missi ab iacobo ierosolimitano episcopo, cum gentibus edebat petrus nullos discernens cibos. Cum autem illi venissent, subtrahebat et segregabat se ab eisdem gentibus timens eos qui ex circumcisione erant infirmos qui putabant legem cum gratia sibi esse tenendam. Hos igitur ne scandalizaret, sed paulatim in fide nutriret, factus est Iudeis tamquam Iudeus simulans se cum infirmis idem sentire. Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudei qui erant antiochie, ita ut barnabas qui mecum erat doctor gentium duceretur ab eis in eamdem simulationem, ut scilicet, quamvis recte credens de legis in utroque populo abolitione, eadem tamen qua Petrus intentione se a gentibus subtraheret et cum infirmis idem sentire se simularet8. Hec autem infirmis Iudeis utilis simulatio, sed his qui ex gentibus venerant Petri dispensationem ignorantibus maxime in loco gentium erat inutilis. Sed ego Apostolus gentium cum vidissem, quod Cephas et alii de Iudeis et barnabas non recte ambularent ad veritatem evangelii, que quantum ad dispensandi prudentiam attinet, in eo est, ut utilia pluribus loci et temporis habita ratione provideantur, simulata reprehensione providens gentibus dixi Cephe coram omnibus: Si tu cum sis Iudeus natione et genere gentiliter et non iudaice, id est non Iudeorum sed gentium ritu vivis, quomodo tua segregatione a gentibus cogis ipsas gentes iudaizare? Ieronimus.
8
simularet]
ab hinc require
Fi1633
(f. 149r
)
marg.|
[Hieronymus]
9 Ex hoc loco porphyrius petrum a Paulo reprehensum nobis obicit [Zw58 f. 115v] volens et illi maculam erroris, et huic procacitatis inurere, et in commune ficti dogmatis accusare mendacium, dum inter se ecclesiarum principes dissiderent. Quod utique facit non intelligens quo sensu Petrus reprehensibilis fuisse vel ei Paulus in faciem restitisse dicatur. Nam uterque recte sentit legem non esse tenendam, et quod in omni gente quicumque timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi. Sed uterque cauta simulatione dispensat, ille subtractione, iste reprehensione, ut et Iudeis superbia et gentibus desperatio tolleretur. Non itaque tam Paulo quam his cum quibus ante edens se ab eis postea separabat petrus reprehensibilis erat, nec ei paulus procaciter resistebat—non enim in petro paulus reprehendere potuit quod ipse fecerat nec arguere simulationem cuius et ipse reus tenebatur.
9
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
10
Augustinus contra Hieronymum, In expositione epistole ad Galatas. Multum nos movet, quod dicis paulum non vere sed dispensatoria simulatione petro restitisse, quod est dicere officioso eum mendacio fuisse mentitum, et hoc in ea epistola in qua ait: Que autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. In illa enim ait: Cum viderem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii etc. Quod dicendo mentitus est, si illi recte ad veritatem evangelii ambulabant. Mihi autem exitiosissime credi videtur in divinis libris auctores eorum velle mentiri, ne iuxta hanc regulam, quicquid in ipsis videbitur vel ad mores difficile vel ad fidem incredibile, ad mentientis auctoris consilium et officium referatur, vel etiam ad divinas laudes officiosa mendacia non abhorrere, sed maxime pertinere credantur. Quod ne contingat fatendum est Paulum non esse mentitum, ac per hoc petrum non recte tunc ad veritatem evangelii ambulasse. Non tamen intelligendum est in hoc errasse, quod paternas traditiones observaret, quod tunc congrue facere posset quia, quamvis iam superflua, tamen solita non nocerent, sed quod gentes cogebat iudaizare, quod nullomodo posset nisi ea sic ageret tamquam adhuc post adventum Domini necessaria forent. Quod vehementer per paulum veritas dissuasit qui tamen, cum iam Christi esset Apostolus, ea celebranda suscepit, ut doceret non esse pernitiosa11 his qui ea vellent sicut a parentibus acceperant custodire etiam cum Christo credidissent, non tamen in eis constituerent spem salutis, quam in eis non constituendam nec petrus ignorabat, sed timens eos qui ex circumcisione erant sic ea agebat tamquam post adventum Domini necessaria forent. Ita et petrus vere correptus est et paulus vera narravit.
10
marg. Fi1633 Zw58
11
pernitiosa] + vel periculosa
interl. Zw58
marg.|
[
¶Hieronymus
]
12
¶Hieronymus contra Augustinum. Queris cur in commentariis epistole ad Galatas dixerim paulum in petro non potuisse arguere simulationem cuius ipse reus tenebatur, et asseris reprehensionem Apostolicam non dispensatoriam fuisse, sed veram. Ad quod primum respondeo me expressisse quod origenes et ceteri illum secuti interpretes in hoc loco contra porphyrium dicunt. Deinde quod in Actibus Apostolorum legitur petrum decrevisse legem post evangelium non esse tenendam, qui post visionem animalium diversi generis, de quibus sibi dictum est: macta et manduca, ad Cornelium intravit et cum gentibus comedit et questionem de hac re solvit. Cum enim paulus et barnabas iam conversis multis gentibus venissent antiochiam, quidam de Iudea descendentes dicebant: Sine lege Moysi nemo potest salvari. Tunc paulus et barnabas et illi qui hoc dicebant Iudei ascenderunt Hierosolymam ad Apostolos. Petrus vero ait: Deus dedit illis spiritum sicut et nobis, et nil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda illorum. Quid ergo temptatis Deum imponere iugum super ceruices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari sicut et illi. Denique tante auctoritatis fuit petrus, ut paulus scripserit: Veni videre Petrum, etc. Et in sequentibus: Ascendi Hierosolymam et contuli cum illis evangelium. In quo ostendit se non habuisse securitatem evangelii predicandi nisi petri et ceterorum qui cum eo erant fuisset sententia roboratum. Statimque sequitur: Separatim autem etc. Ideo separatim et non publice, ne forte fidelibus ex Iudea, qui putabant legem esse servandam, fidei scandalum nasceretur. [Zw58 f. 115v] Quod timens quamvis sicut dictum est de abolitione legis recte petrus sentiret, ad simulationem tamen eiusdem observande compulsus est. Simili metu simulavit et paulus, quando Timotheum circumcidit, et comam quam ex voto nutrierat in cencris ex lege totondit, et etiam in Hierosolymam consilio Iacobi et presbyterorum purificatus secundum legem in templum intravit et hostiam obtulit. Ecce sicut petrus ita et paulus, ne a fide Iudei recederent, finxit se legis precepta servare, ideoque in petro non potuit reprehendere quod ipse fecit. Quare non officioso mendacio, sed honesta dispensatione et petrum se a gentibus segregasse et paulum restitisse, ego immo alii ante me hoc exposuerunt, ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent et blasphmantis porphyrii impudentiam cohercerent. Scribis etiam in epistola quia iam paulus cum iam esset Christi discipulus13 suscepit ea que in lege precipiuntur celebranda, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent sicut a parentibus per legem acceperant custodire, si tamen in eis non constituerent spem salutis. Estque summa sententie tue credentes quidem de gentibus a legis onere liberos esse, sed credentes de Iudeis bene faciant, si legis precepta custodiant, hoc est si sacrificia offerant, si filios cicumcidant, si sabbatum servent. Quod si verum est, in cherinti et hebionis labimur heresim, qui propter hoc solum anathematizati sunt quod legis cerimonias Christi evangelio miscuerunt. Qui dum volunt et Iudei esse et Christiani neutrum sunt. Si autem tales suscipimus, ut scilicet liceat eis observare in ecclesiis Christi, quod exercuerunt in synagogis Satane, non illi Christiani fient, sed nos Iudeos facient. Dicis legis cerimonias his qui ex Iudeis sunt non esse pestiferas. Ego econtra pronuntio, omnibus sive sint ex Iudeis sive ex gentibus esse mortiferas. Finis enim legis Christus. Item: Lex et prophete usque ad Ioannem. Item Ieremiasa: Consummabo domui Israel testamentum novum. Non ait: populo gentium, sed: populo Iudeorum, ut non in vetustate littere, sed in novitate spiritus vivant. Nec sunt ille cerimonie indifferentes inter bonum et malum. Si enim salutem non afferunt, cur observantur? Si autem observande sunt, salutem afferunt. Eas observare tu dicis bonum, ego assero malum, non solum his qui ex gentili, sed etiam his qui ex iudaico populo crediderunt.
a Cf. Ier. 31, 31 (Vetus latina, Sabatier 3, p. 699 versio antiqua) ; Vulgata : « Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Iuda fedus novum, fedus novum ». Cf. Hbr. 8, 8 : « Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël et super domum Juda, testamentum novum».
12
marg. Zw58
13
discipulus] + vel Apostolus
interl. Zw58
marg.|
Augustinus.
14 In eo quod in epistola mea dixi, quod paulus cum iam Christi esset Apostolus ideo Iudeorum sacramenta susceperat, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent sicut a parentibus per legem acceperant custodire, fateor me minus posuisse illo dumtaxat tempore quo primum fidei gratia revelata est. Nam processu temporis observationes ille ab omnibus Christianis deserende sunt.
14 Aug.] in textu et in marg.
Fi1633
Zw53
Numérotation du verset
Gal. 2,15
marg.|
¶Nos nature etc. Commendata sua persona, iustitiam non ex lege, sed ex gratia fidei esse ostendit primum exemplo sui et Apostolorum et Abrahe, qui ex fide iusti sunt, deinde Scripturarum attestatione, ad ultimum humana consuetudine. Quasi: Reprehendi in petro, quod cogebat gentes iudaizare, quod utique non debent, quia nos Iudei iustificamur non ex lege sed fide. Quod ait ita: Nos, id est ego Paulus et Petrus et ceteri Apostoli sumus Iudei natura, nationis et cognationis, sed non sumus proseliti ex gentibus qui a Iudeis ex vetusta superbia, qua iustos se esse iactant, peccatores dicuntur. Scientes autem quod homo non iustificabitur ex operibus legis et nullo denique modo nisi per fidem Christi Iesu, propter quod et nos quoque sicut et gentes in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Iesu Christi et non ex operibus legis, quia scilicet Iudei non ex operibus [Zw58 f. 116v] legis sunt iusti, quia omnis caro non iustificabitur ex operibus legis, non quod Deus non reddat uniquique secundum opera sua, sed quod ex gratia opera sunt, non ex operibus gratia. Quod si: Nos in Christo credimus ut iustificemur, ex quo patet quoniam et nos ipsi Iudei sumus sub lege peccatores. Quod nisi essemus, non quereremus in Christo iustificari. Sed forte quis dicat, quod nos per legem iam iusti peccamus ex eo quod in Christo iustificari querimus. Quod si verum est scilicet et nos ipsi querentes in Christo iustificari inventi sumus, id est ex hoc probamur esse peccatores, tunc Christus docens nos in se solo iustificari, peccati minister est. Et numquid est? Absit. Quasi: Non convenit, ut hoc illi dicant qui etsi gentibus nisi circumcisis non concedunt evangelium debere predicari, tamen credunt in Christo.
Numérotation du verset
Gal. 2,18
marg.|
Si enim.
Quasi: dico: absit, ut in Christo querentes iustificari peccemus et quod Christus peccati minister sit docens nos in se iustificari. Quod recte dico, ne quis audiens me modo gloriam operum commendare dicat me aut nunc esse evangelice quam predicare ceperam veritatis aut fuisse legis dum eam destruebam prevaricatorem. Vere etenim prevaricatorem aut veritatis esse aut legis fuisse me constituo, si hec que destruxi, id est operum gloriam commendando, iterum reedifico. Quod nequaquam possum. Ego enim mortuus sum legi littere et hoc per ipsam legem, id est secutus auctoritatem legis ipsius, in qua scriptum est: Prophetam suscitabit Dominus de fratribus vestris, hunc audietis tamquam me. Et: Consummabo domui Israel testamentum novum. Et: holocaustum et pro peccato nolui. Tunc dixi: Ecce venio. Et huiusmodi alia, per que testamentum primum destruitur et secundum statuitur. His omnibus tamquam sub pedagogo eruditus sum, ut iam non sim sub pedagogo, sicut infans adhoc nutritur per ubera, ut iam uberibus non indigeat, et per nauim pervenitur ad patriam, ubi iam ea opus non sit. Vel legi littere mortuus sum per legem evangelicam que est lex spiritus, ut Deo totum attribuens vivam. Qualiter autem mortuus sit ostendit dicens: Christo confixus sum cruci, id est morti Christi in hoc configuratus, quod vane glorie carnes ceterorumque vitiorum molliciem casti timoris clavo confixus sum. Vivo autem quadam resurrectione iam non ego, id est non mea iustitia que ex lege est, vel vitiorum voluntariis motibus, Christus autem, id est iustitia gratie eius et forma virtutum vivit in me. Quod autem nunc in hoc tempore gratie qualiter dictum est: vivo et hoc in carne, id est dum adhuc infirmitatis humane mors manet, tamquam si dicatur: vivo in morte, vivo in fide filii Dei, qua et hanc huius iustitie et future beatitudinis vitam ab ipso datam intelligo. Qui dilexit. Quasi: Vivo non merito meo, sed quia dilexit me, et semetipsum qui scilicet tantus erat tradidit pro me ita iustificando.
marg.|
Attende quod filius ipse quem tradidit pater et iudas et principes sacerdotum et pilatus tradidit se. Una traditio facta est sed diversi et diversa intentione tradentes. Nam pater tradidit ut mundum sibi reconciliaret, filius ipse ut patri obediret, Iudas [Zw58, f.116v] ut pretium venditionis haberet. Sacerdotes, ne cui invidebant viveret. Pilatus, ut populo satisfaceret. Non abicio. Quasi: Ex dilectione tradidit se et sic iustificavit me. Hanc gratiam Dei non abicio, existimans me per legem iustificari. Quod esse non potest, si enim per legem iustitia est, ergo Christus gratis, id est frustra mortuus est. Quasi: Certum vero est quod non gratis Christus mortuus est, ideoque non per legem iustitia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_2)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_2)
Notes :