Capitulum 3
Numérotation du verset
Gal. 3,1
O insensati Galate,
quis vos fascinavit
veritati non obedire ?
Ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est et in vobis crucifixus ?
Numérotation du verset
Gal. 3,2
Hoc solum volo a vobis discere :
ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei ?
Numérotation du verset
Gal. 3,3
Sic stulti estis
ut cum Spiritu
ceperitis
nunc carne consummamini ?
Numérotation du verset
Gal. 3,4
Tanta passi estis
sine causa ?
Si tamen sine causa.
Numérotation du verset
Gal. 3,5
Qui ergo tribuit
vobis Spiritum et operatur virtutes
in vobis
ex operibus legis an ex auditu fidei ?
Numérotation du verset
Gal. 3,6
Sicut scriptum est1 : Abraham credidit Deo et
1 scriptum est
Rusch
Clementina ]
om. Weber
reputatum est ei ad iustitiam.
Numérotation du verset
Gal. 3,7
Cognoscite2 ergo
2 Cognoscite] Cognoscitis
Weber
quia qui
ex fide sunt hi
sunt filii Abrahe.
Numérotation du verset
Gal. 3,8
Providens autem Scriptura
quia ex fide iustificat gentes Deus pronuntiavit Abrahe quia benedicentur in te
omnes gentes
Numérotation du verset
Gal. 3,9
Igitur
qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
Numérotation du verset
Gal. 3,10
quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto
sunt.
Scriptum est enim : Maledictus omnis homo qui non permanserit
in omnibus
que scripta sunt in libro legis
ut faciat ea
Numérotation du verset
Gal. 3,11
Quoniam autem in lege
nemo iustificatur apud Deum
manifestum est
quia iustus ex fide vivit
Numérotation du verset
Gal. 3,12
Lex autem non ex fide
sed qui fecerit ea
vivet
in illis
Numérotation du verset
Gal. 3,13
Christus nos redemit de maledicto legis
factus pro nobis maledictum
Quia scriptum est :
maledictus
omnis homo
qui pendit in ligno
Numérotation du verset
Gal. 3,14
ut et3 in gentibus
3 et]
om. Weber
benedictio Abrahe fieret in Christo Iesu ut
pollicitationem Spiritus
accipiamus per fidem
Numérotation du verset
Gal. 3,15
fratres secundum hominem
dico
tamen hominis confirmatum testamentum
Nemo spernit
aut superordinat.
Numérotation du verset
Gal. 3,16
Abrahe
dicte sunt promissiones
et semini
eius
Non dicit in seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus.
Numérotation du verset
Gal. 3,17
Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo que
post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritum facit
ad evacuandas promissiones.
Numérotation du verset
Gal. 3,18
Nam si ex lege
hereditas, iam non ex promissione.
Abrahe
autem per repromissionem
donavit Deus.
Numérotation du verset
Gal. 3,19
Quid igitur lex ? Propter transgressionem
posita est donec
veniret semen cui
repromiserat
ordinata per angelos in manu mediatoris
Numérotation du verset
Gal. 3,20
Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.
Numérotation du verset
Gal. 3,21
Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit.
Si enim data esset lex que posset vivificare vere
ex lege esset iustitia
Numérotation du verset
Gal. 3,22
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato
ut promissio Iesu Christi daretur credentibus.
Numérotation du verset
Gal. 3,23
Prius autem quam veniret fides sub lege
custodiebamur,
conclusi
in eam fidem que revelanda
erat.
Numérotation du verset
Gal. 3,24
Itaque
lex pedagogus
noster fuit in Christo Iesu ut ex fide iustificaremur
Numérotation du verset
Gal. 3,25
At ubi venit fides
iam non sumus sub pedagogo
Numérotation du verset
Gal. 3,26
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Numérotation du verset
Gal. 3,27
Quicumque enim in Christo
baptizati estis, Christum induistis.
Numérotation du verset
Gal. 3,28
Non est Iudeus
neque Grecus non servus neque liber non est masculus neque femina. Omnes
enim vos unum
estis in Christo Iesu
Numérotation du verset
Gal. 3,29
Si autem vos Christi
ergo Abrahe
semen estis secundum promissionem
heredes.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Gal. 3,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
O insensati Galate.
[AMBROSIUS] Increpat eos: verba enim sunt irascentis, et increpantis, qui per {192.117} increpationem commonet eos, ut rationes sequentes attentius audiat. quasi1: Non ex lege, sed ex fide iustitia est, et Christus ex dilectione se pro nobis tradidit. Et cum hec omnia constent, et in his instructi fuistis. O, dolendo dicit, vos Galate, estis insensati, quia nec se circumventos esse cognoscunt. Et cum prius recte instructi fueritis,
quis vos facinavit,
id est decepit,
veritati non obedire?
Veritas enim se ingerit vobis, et vos ei non creditis. Et quis vos ita fascinavit? Per simile hoc dicit; quasi2: Ut quod ante oculos est non videatis, sicut magicis ludificationibus aliter quedam oculis hominum ostenduntur quam sint, et dicuntur ille fascinationes. [HIERONYMUS.] Dicitur etiam fascinus sive fascinatio vulgo quod nocet infantibus. Dicuntur {192.118} enim quorumdam oculi visu urentes, et hic eorum actus fascinatio dicitur, et potest fieri ut huic peccato inserviant demones. Similiter invidia tamquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet, cum aliena felicitate tabescit, sed etiam his in quibus aliqua bona esse incipiunt. Unde in libro qui Sapientia Salomonis inscribitur:
Fascinatio malignitatis obscurat bona
(Sap. 4). Sic factum est ut invidi tamquam fascinantes nocuerint Galatis nuper in Christo renatis, ut iidem Galate fidei stomacho nauseante cibum Spiritus sancti evomuerint. Quid autem ex hac fascinatione evenerit ostendit subdens:
Ante quorum oculos
etc. [AMBROSIUS] quasi3: Vere fascinati estis
ante quorum oculos,
id est quorum reputatione
Christus
tantum
proscriptus est,
{192.118} id est damnatus.
Et in vobis,
et in vestris intellectibus falsis Christus
crucifixus
est, ut purus homo sine salute vestra. In oculis et sensibus prudentium Christus videtur damnasse mortem et diabolum, et infernum, secundum illud Osee:
Ero mors tua, o mors
etc. (Os. 13) Hec est virga Moysi que versa in serpentem devoravit serpentes magorum. Hic est summus sacerdos in lege, in cuius morte qui sanguinem proximi fuderant ignoranter, et ob id metuentes ad civitatem refugii se contulerant, absolvebantur, et securi fiebant a metu. Ita Christi morte damnato superbo salus nostra procurata est, quod insinuabat ineffabile nomen Domini, scriptum in lamina aurea summi pontificis, quod erat tetragrammaton, {192.118} id est quatuor litterarum, que sunt ioht, he, vau, eth, id est
principium passionis vite iste;
ac si diceretur: Ille cuius iste legalis sacerdos gerit personam, est nobis per passionem auctor, et reparator vite per Adam amisse. Unde:
Qui ascendit super occasum Dominus nomen illi
(Ps. LXVII). Occasum enim mortis Christus ascendit, id est triumphavit, diabolum et mortem damnando. Sed oculis stultorum videtur damnatus tantum, et in eorum sensu crucifixus ut homo, in quo nulla spes salutis sit. In illis ergo vivit Christus, et in istis est mortuus.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Ante quorum oculos Christus Iesus proscriptus est, id est proscriptio eius ita vobis nota fuit, quasi ante vos fuisset facta, et in vobis est crucifixus, id est in intellectibus vestris fuit crucifixio, {192.118} ut sciretis qualiter facta, et quid contulit.
marg.|
[AUGUSTINUS] Vel ita, vere fascinati estis, ante quorum oculos, id est in vestra presentia vobis videntibus ille tantus qui est Christus Iesus, et pro vobis, crucifixus est, et proscriptus, id est exheredatus, et hoc in vobis; in aliis non deberetis pati, ut regnum et hereditatem suam amitteret, nedum in nobis, sed in vobis etiam proscriptus est, id est hereditatem suam amisit in vobis, id est in vos ipsos. [BERENGARIUS.] Quod ait, crucifixus, pondere pronuntiationis indiget cum dolore, quod addidit, ut hinc maxime moveret eos, cum considerarent quo pretio emerit possessionem quam in eis amittebat.
marg.|
Vel ita: Vere fascinati estis, ante quorum oculos Christus Iesus proscriptus est, id est dum per legem {192.119} Christum Iesum deseritis, Christus est a vobis proscriptus, sicut a Pilato, id est ita peccatis, sicut peccavit Pilatus Iesus proscribendo eum, et dum insufficientem creditis, crucifixus est in vobis, id est a crucifixoribus, peccati quantitate non differtis.
marg.|
Hoc solum volo.
Postquam Galatas increpando commovit, commotis eis per increpationem probat quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia necessaria, scilicet spiritus, 148 iustitia, benedictio; quasi4: Quamvis sitis fascinati et stulti, tamen
hoc volo a vobis discere,
quia hoc adeo evidens est, ut et stulti docere queant; et hoc solum volo a vobis scire, quia si nihil aliud esset, hoc solum ad probandum quod intendo {192.119} sufficeret. Quid est illud? Ecce constat quia
accepistis Spiritum
sanctum inhabitantem. Et cum hoc constet quod Spiritum accepistis, an
ex operibus legis,
ubi labor est, que numquam habuistis, accepistis eum,
an ex auditu fidei?
id est ex fide que auditus facilitate venit? [AUGUSTINUS] Ex fide utique, non ex operibus legis. Ab apostolo enim predicata est eis fides, in qua predicatione adventum et presentiam Spiritus sancti senserant. Sicut illo tempore in novitate vocationis ad fidem, etiam sensibilibus miraculis presentia sancti Spiritus apparebat sicut in Actibus apostolorum legitur. Hoc autem factum erat apud Galatas, antequam isti ad eos pervertendos venissent. Hic ergo sensus est: Si in illis operibus {192.119} legis esset salus vestra, non daretur vobis Spiritus sanctus, nisi circumcisis; sed fuit datus vobis antequam opera legis haberetis. Et sciendum quod nunc de operibus maxime tractat que sunt in sacramentis, que non sunt necessaria, ubi iam gratia fidei est. Bipertita enim sunt opera legis. Nam partim in sacramentis, partim in moribus accipiuntur. Ad sacramenta pertinent circumcisio, Sabbatum, neomenie, sacrificia, et huiusmodi innumere observantie. Ad mores autem:
Non occides; non moechaberis
(Ex. 20), et huiusmodi. In observantiis autem si non intelligantur, servitus sola est, qualis erat in populo Iudeorum, et est usque adhuc. Si autem observentur illa et intelligantur, non modo nihil obsunt, sed etiam prosunt, {192.119} si tempori congruant: sicut a Moyse et prophetis observata sunt congruentia illi populo, cui adhuc talis servitus utilis erat, ut sub timore custodiretur. Nihil enim tam preterret animum quam sacramentum non intellectum; intellectum vero pium gaudium parit, et celebratur libere, si opus est tempori; si vero non est opus, cum suavitate spiritali tamen legitur, et tractatur. Omne autem sacramentum, cum intelligitur, vel ad contemplationem veritatis, vel ad bonos mores refertur. Contemplatio veritatis in solius Dei dilectione et cognitione fundata est. Boni mores in dilectione Dei et proximi. In quibus duobus tota lex pendet et prophete.
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 3,3
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Sic stulti.
Item hic increpat eos; quasi5: Et quia spiritus est ex fide, ergo vos
stulti estis
et
sic,
id est adeo,
ut cum ceperitis
instrui
Spiritu
sancto, {192.120} id est cum initium habueritis a Spiritu sancto, nunc cum provectiores estis
consummamini,
id est queritis consummari
carne,
id est per carnales observantias, a quibus nec initium iustitie poterat haberi, et ita ordinem confunditis. [AUGUSTINUS] Ordo enim est a carnalibus ad spiritualia surgere, non a spiritualibus ad carnalia cadere, sicut vobis accidit, quia quod bonum non est, non est Evangelium cum hoc annuntiatur.
Tanta
etc. quasi6: Vos queritis consummari carnalibus observantiis, sed non consummamini, imo habita perditis. Et ideo
tanta passi estis sine causa,
id est sine utilitate; vel hoc ideo dicit, quia multa iam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus caritate timorem {192.120} vicerant, sine causa ergo tanta passi erant, qui a caritate que in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant. [AMBROSIUS]
Si tamen;
quasi7: Dico vos passos sine causa, non, tamen affirmo, quia in vobis, id est in potestate vestra est, si vultis, non erit sine causa, imo proderit. Sine causa enim factum dicitur superfluum, quod nec prodest, nec nocet. Hoc autem prodesse potest, si resipuerint. Hoc dicit ne desperent. Qui
ergo tribuit
etc. Redit ad illam quam ceperat demonstrationem, ostendens quod sicut illi per opera legis que numquam habuerunt, non acceperunt Spiritum sanctum, sed per fidem; ita et ipse non per illa opera, sed per fidem habet potestatem dandi Spiritum sanctum, et operandi miracula. quasi8: Quia vos {192.120} non ex operibus legis que numquam habuistis, accepistis Spiritum, sed ex fide,
ergo qui tribuit vobis Spiritum
sanctum, ministerio, non auctoritate,
et operatur virtutes,
id est miracula
in vobis,
id est inter vos, scilicet ego, facit hoc
ex operibus legis, an ex auditu fidei?
Non utique ex operibus legis, sed ex fide: et si mihi qui ibi valui non prosunt, cur vos ea queritis? Quod autem mihi non prosint per exemplum vestri manifestatur; per vos enim potestis videre quod ego qui habui opera legis, non tamen per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi spiritum ministerio, non auctoritate, et operandi miracula. De eo quod sub lege fuerat, posset dubitari, sed per similitudinem istorum liquet. Deinde adhibet exemplum patris Abraham, cui {192.121A} ante circumcisionem fides reputata est ad iustitiam subdens:
5 Quasi] + dicat
PL
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Sicut
etc. Et ostendit hic iustitiam esse ex fide; quasi9: Ita spiritus est ex fide sicut et iustitia. Nam
scriptum est
in Genesi;
Abraham credidit
Deo,
et
ipsum credere,
reputatum est ei ad iustitiam,
id est sufficiens causa fuit iustitie Abrahe, et est aliis. Et vocat hic iustitiam peccatorum remissionem, et bone vite observantiam.
Cognoscite;
quasi10: Quia Abraham iustus est ex fide,
cognoscite ergo quia illi qui sunt ex fide,
id est quorum esse est ex fide, id est qui ex fide credunt se iustificari et salvari
hi sunt filii Abrahe,
imitatione, id est iusti.
Providens autem.
[AUGUSTINUS] Ostendit superius ex fide esse spiritum et iustitiam, hic ostendit {192.121A} ex eadem fide esse benedictionem; quasi11: Non solum iustitia est ex fide, sed etiam benedictio, quia Scriptura, inducens Deum loquentem Abrahe, dicit: O Abraham,
omnes gentes,
non tantum Iudei,
benedicentur
eterna beatitudine
in te
(Gn. 28), id est quod est in fidei tue conformitate, quia imitatione fidei eius qua iustificatus est etiam ante circumcisionem, Iudei et gentes benedicentur. Vel in te, id est in tuo semine, scilicet in Christo. Et ne alio, id est ad alium sensum, vertas verba illa, dicit Moysen sic sensisse, addens;
Providens
etc. ; quasi12: Scriptura, dicit providens, id est ostendens longe antequam fieret provisum esse hoc, scilicet
quia Deus iustificat ex fide gentes,
non ex operibus {192.121} legis. Et ideo
prenuntiavit Abrahe,
id est ostendit prenuntiatum esse Abrahe quod ex fide est benedictio dicens:
Quia in te,
id est tue fidei imitatione
benedicentur
eterna beatitudine
omnes gentes.
Et quia auctoritas Scripture hoc dicit
igitur qui ex fide sunt benedicentur
cum fideli Abraham, id est sicut Abraham per fidem benedictus est.
Quicumque enim.
quasi13: Recte dico quod illi qui ex fide sunt benedicentur. Ex operibus enim non benedicuntur, sed mali sunt: quod ita dicit:
Quicumque enim ex operibus legis sunt,
sicut illi qui per ea putant se iustificari,
sub maledicto
transgressionis
sunt,
ut nequeant evadere, et ideo illud quod dictum est Abrahe, scilicet in te benedicentur omnes gentes, non est aliter intelligendum quam supra exposuit. {192.121} Non enim sic intelligi debet, ut dicatur sicut Iudei volunt, in te benedicentur omnes gentes, id est in tuorum operum similitudine. Ex operibus enim legis non est benedictio, sed maledictio: quod intelligendum est non de operibus que ad mores pertinent, sed que in illis observationibus fiebant. Prodest enim lex scripta in tabulis, in quibus erant tria mandata pertinentia ad dilectionem Dei, et septem ad dilectionem proximi; cetera vero sunt hominum quod legis auctoritate probat subdens:
9 Quasi] + dicat
PL
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 3,10
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Scriptum est enim;
quasi14: Illi qui ex operibus legis sunt maledicti sunt. Et vere, quia sic
scriptum est
in Deuteronomio:
Maledictus est omnis qui non permanserit,
non solum cognoverit, non in quibusdam tantum, sed
in omnibus preceptis, que scripta sunt in libro legis.
Permanserit, dico, ita
ut faciat ea,
id est non modo velit, sed opere impleat, {192.122} quod nullus potest facere. Unde Petrus ait:
Quid temptatis imponere nobis iugum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus?
(Act. 15) Et est sensus: quasi15: Deus per Moysen multa quidem precepit que nullus implere poterit, sed homini data sunt in onus ad eius domandam superbiam, qui dicebat: Non deest qui impleat, sed deest qui iubeat. Et ideo maledicti erant omnes qui sub lege erant, quia in omnibus erat reatus transgressionis, a quo absoluti erant qui in gratia confidebant; spiritualiter saltem legem implentes in quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed etiam a maledicto legis. Cur ergo Galate transeunt a gratia {192.122} ad maledictionem? quasi16: Stulte faciunt.
Quoniam autem;
quasi17: Ex lege est maledictio, qui autem non sit ex ea iustitia, per auctoritatem Habacuc ostenditur. Et hoc est quid dicit:
Quoniam
149
autem nemo iustificatur in lege,
id est per opera legis,
apud Deum,
etsi apud homines qui falluntur,
manifestum est,
ex verbis Habacuc. [AUGUSTINUS] Ille iustificatur apud Deum, qui eum gratis colit, scilicet non cupiditate appetendi aliquid ab eo preter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est. Manifestum est, dico, quod ait Habacuc:
Iustus ex fide vivit.
Iustus est aliquis ex fide, et per hoc vivit vita eterna.
Lex autem;
quasi18: Ex fide est iustitia et vita, sed
lex non est ex fide,
ut profuturis impleatur,
sed
timore. {192.122} Posset enim videri quod opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarent eterna, de quibus fides est, quod utique non faciebant, sed ex timore pene illa servabant. Unde subdit:
Sed qui fecerit ea, vivet in illis.
Non ait qui fecerit eam, vivet in ea, cum premisisset, lex non est ex fide, ut intelligas legem in hoc loco pro ipsis operibus que in illis observationibus fiebant positam. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique, si ea non fecissent, lapidationem, vel crucem, vel aliquid huiusmodi pati. Ideo ait:
Qui fecerit ea, vivet in illis,
non apud Deum, id est habebit premium, ne ista morte puniatur, aliter enim plecteretur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit presentissimum premium. Non igitur ex fide vivit quisquis presentia {192.123} que videntur, vel cupit, vel timet, quia fides Dei ad invisibilia pertinet. [AMBROSIUS] Vel lex non est ex fide, id est nil mandat credendum, sed faciendum. Alia non mutantur.
Christus autem;
quasi19: Ex lege est maledictio non iustitia; sed Christus redemit nos Iudeos
de maledicto legis,
sub quo eramus. Cur ergo, vos Galate, ad idem tenditis?
Factus
etc. ; quasi20: Redemit nos de maledicto legis. Ipse dico
factus,
id est reputatus,
pro nobis,
non solum maledictus, sed etiam
maledictum.
Quo verbo secundum usum loquendi plus quam si diceretur maledictus, intelligitur, id est valde peccator, dum ut reus occiditur, et dum in eius contumelia dicitur ceco illuminato:
Tu discipulus illius sis, nos discipuli Moysi erimus
(Io. 9).
Quia scriptum;
quasi {192.123} dicat: Ideo reputatus est maledictum, quia suspensus est in cruce,
quia scriptum est
in Deuteronomio:
Maledictus omnis qui pendet in ligno,
pro suis videlicet sceleribus. [HIERONYMUS.] Non enim ideo est maledictus, quia crucifixus est, sed quia in talem inciderit reatum ut meruerit crucifigi, quod non Christus. Et ideo licet sit reputatus, tamen non fuit maledictus maledictione culpe, etsi maledictione pene. Maledictio enim gemina est, scilicet culpe et pene. Unde et meledictum duobus modis dicitur, scilicet active et passive, id est secundum culpam et secundum penam.
14 Quasi] + dicat
PL
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
17 Quasi] + dicat
PL
18 Quasi] + dicat
PL
19 Quasi] + dicat
PL
20 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Ostenso igitur qualiter hic locus accipi possit de maledicto culpe, et de maledicto pene, prosequamur. {192.123}
Factus est
etc. quasi21: Christus redemit nos a reatu prevaricationis, qui propter hoc
factus est pro nobis
rei veritate
maledictum,
id est mortalis. Mortalitas autem ex peccato est, ideoque et ipsa maledictio dicitur, et ex ea aliquid maledictum. Ne autem horreas quod dicit Christum esse maledictum, confirmat auctoritate prophete Moysi, subdens:
Quia
etc. quasi22: Vere factus est maledictum,
quia scriptum est: Maledictus est,
id est vere mortuus. Et vere satis est miser
omnis qui pendet in ligno.
Ad litteram hoc dixit Moyses de reis mortis, ut reo mortis hoc sufficeret si suspenderetur, quia hec pena ceteris abiectior et ignobilior erat. Ideo in Deuteronomio dictum est:
Ut qui suspensus fuerit, in vespera deponatur,
et ostendit quare,
quia maledictus
{192.123}
omnis qui pendet in ligno
(Dt. 21). [AMBROSIUS] quasi23: Satis est vel sit ei ad penam quod suspensus moritur reus, et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si diutius ibi sit, maius sit opprobrium et macula generi eius. Ab hoc ergo maledicto pene ostenditur Christus non fuisse immunis hac auctoritate; quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictus, id est mortuus. Securus ergo ait Apostolus,
factus est pro nobis maledictum
, sicut non timuit de eodem dicere,
pro omnibus mortuus est.
Hoc enim est maledictus quod mortuus est, quia mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne {192.124} peccatum, sive ipsum quod fit ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod et vocatur peccatum, quia ex peccato fit. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum. Unde alibi Apostolus ait:
Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne
(Rm. 8). Quod enim dixerat similitudinem carnis peccati, hoc etiam appellat peccatum, ubi ait, ut de peccato etc. Quia enim de peccato mors est, illa autem caro quamvis ex Virgine, tamen mortalis fuit; eo ipso quo mortalis erat similitudinem carnis peccati habebat. Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? Plane hoc propheta dicere {192.124} debuit et predicare, nec in hoc quod maledictus appellatus est qui pendet in ligno, contumelia in Deo putanda est. Ex parte quippe mortali pependit in ligno. Mortalitas autem ex maledictione peccati primi hominis est. Si ergo diceret: Mors maledicta est, nemo exhorresceret. Item, si diceret: Peccatum maledictum est, nemo miraretur. Quid autem pependit in ligno nisi caro mortalis, cuius mortalitas ex peccato veteris hominis erat? [AUGUSTINUS] In eius peccati et mortis figura etiam Moyses exaltavit serpentem in eremo super lignum. In illa enim figura mors Domini pendebat in ligno.
21 Quasi] + dicat
PL
22 Quasi] + dicat
PL
23 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Nec in eo etiam maior invidia est, quod addidit, Deo, ut diceret: Maledictus Deo omnis qui pendet {192.124} in ligno. [HIERONYMUS.] In Hebreis enim codicibus et nostris in Deuteronomio nunc habetur, maledictus est Deo. In antiquis tamen Hebreorum codicibus non habetur nomen Dei, et puto post passionem Domini ab aliquo positum esse, ut nos qui maledictum a Deo credimus Christum, infamaret, sed non est hoc in contumeliam Domini, qui ideo dicitur maledictus Deo, quia odit Deus peccatum et mortem nostram, cum ad delendum eam misit Filium suum. Quid ergo mirum si maledictus dicitur Deo qui in se habet quod Deus odit, id est quod reprobat et delet? Addit proinde, omnis, etiam Christus, ne futuri heretici negent eius veram esse mortem. Previdit enim Moyses hereticos futuros, et veram Domini mortem negaturos. Et ideo volentes {192.124} ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam veritate seiungerent. Ergo contra longe futuros hereticos de longe clamat Moyses: Sine causa tergiversamini, o heretici, quibus displicet veritas mortis Christi. Maledictus enim omnis qui pendet in ligno, non ille aut ille, sed omnis omnino, etiam Filius Dei semper vivus in iustitia sua, mortuus autem propter delicta nostra, in carne suscepta ex pena nostra. Sic et semper benedictus est in sua iustitia, maledictus autem in morte suscepta ex pena nostra. [AUGUSTINUS] Cum enim ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod mortem comitatur suscipere non {192.125} dedignatus est. Ideoque additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto penitus separaretur. Insipiens quidem honorificentia Christum a maledicto quod morti coniunctum est separat. Et ita vere mortuum negat, dicens pependisse in ligno specie quadam false carnis, et non veram mortem in cruce solvisse. Contra quod propheta vere mortuum clamat, cum ait maledictus omnis qui pendet in ligno, id est vere mortuus. Pena enim peccati, vel ex benedictione venit, vel ex maledictione. Sed si ex benedictione venit, optare debes semper esse in pena peccati. Si autem cupis inde liberari, crede per divine sententie iustitiam ex maledictione venisse, qua dicitur:
Si tetigeritis, morte moriemini. Ut in gentibus;
quasi24: {192.125} Ita nos Iudeos redemit a maledicto legis, ut etiam, in gentibus, que non sub maledictione legis erant,
fieret benedictio Abrahe
promissa. Et hoc in Christo Iesu, id est per Christum, fieret, dico, ita
ut,
tandem nos utrique scilicet Iudei et gentes,
accipiamus pollicitationem Spiritus
sancti, id est beatitudinem eternam, quam Spiritus sanctus in arrham datus promittit. Accipiamus, dico
per fidem,
non per opera legis.
24 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 3,15
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Fratres, secundum hominem dico.
Ostendit hucusque iustitiam, non ex lege, sed ex fide esse, exemplo sui et Abrahe, et Scripturarum auctoritate. Nunc per humanam consuetudinem idem demonstrat; quasi25: Probavi per rationes et auctoritates quod per fidem non per legem datur spiritus, et iustitia et beatitudo. Modo, o fratres, dico, id est probo illud idem secundum hominem, id est secundum humanam consuetudinem in qua, quamvis sepe non sit {192.125} firmitas,
tamen testamentum hominis,
id est ab homine factum, suis heredibus firmum est, quia
nemo spernit,
ut dicat non valere, non benefactum esse,
aut superordinat,
ut aliter de rebus illis disponat, sed est in auctoritate omnium, maxime cum sit
confirmatum
testibus et morte testatoris, similiter testamentum, id est promissionem Dei, lex non facit irritum, quod subsequenter dicit Apostolus: Quod si solum subderetur, facilis esset intelligentia in aptatione similitudinis, sed ex eo aliquantulum obscuratur, quia antequam illud inferat, promittit cui factum sit testamentum a Deo, id est promissio, scilicet Abrahe. Quod ideo facit, ut ex dantis et accipientis dignitate videatur incommutabilis sponsio. Et hoc est quod ait:
Abrahe.
quasi26: Sicut testamentum {192.126} hominis firmum est, similiter promissiones Dei firme sunt, et quasi quis diceret: Fueruntne ante legem alique promissiones facte? Respondet: Fuerunt utique, quia
Abrahe,
quem non falleret Deus,
dicte sunt promissiones
a Deo. Pluraliter dicit promissiones, quia frequenter idem, id est eterna beatitudo promissa est:
Et semini eius,
Abrahe, id est Christo. Non quod ad eum fieret promissio, sed ad eum pertinebat, quia per eum promittebatur 150 danda benedictio. Et quod semen illud Christus sit, non alius, notat ex verbis Scripture Genesis, que est:
In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit
Scriptura,
in seminibus, quasi in multis,
id est sicut faceret, si de multis vellet intelligi: sed dicit
in semine tuo, quasi in uno,
id est sicut {192.126} que de uno vult intelligi, et illud unum
est
Christus. Unde subdit:
Qui est Christus.
Dicit enim Apostolus, non potest alius inveniri qui omnes gentes benedixerit.
25 Quasi] + dicat
PL
26 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Hoc autem. quasi27: Hoc promisit Deus Abrahe.
Hoc autem testamentum confirmatum a Deo,
per iuramenta, dico, et affirmo quod lex non facit irritum, id est falsum; quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit quod per legem esset benedictio, sed per semen. Quod si per legem benedictio est, frustra promisit semen, et frustra ipsum semen venit. Non igitur per eam benedictio est, quia data est post multum tempus a promissione facta Abrahe. Si {192.126} ergo de ea esset benedictio, homines illius temporis, scilicet Abraham, Isaac, et Iacob non habuissent eam. Et addit:
Que
lex
facta est,
id est data,
post quadringentos et triginta annos,
a promissione facta. Si ergo lex iustificat, non est iustificatus, Abraham, qui multum ante legem fuit. Quod quia dicere non possunt, coguntur fateri non legis operibus iustificari hominem, sed fide, simul etiam nos cogit intelligere omnes antiquos qui iustificati sunt ex ipsa fide iustificatos esse. Ergo lex
non facit irritum,
id est non infirmat lex promissionem, sed quod futura: et quando futura significat.
Ad evacuandam.
quasi28: Lex non facit irritum quod iam valeret
ad evacuandam promissionem,
quia falsa esset promissio, et Deus mendax.
Nam si;
quasi {192.126} dicat: Vere evacuaretur.
Nam si ex lege,
id est ex operibus legis, datur
hereditas,
id est eterna beatitudo, tunc
iam non
est
ex promissione,
id est ex eo quod promissio dixit, et ita promissio excluditur, et frustratur Abraham; deinde destruxit consequens dum subdit;
Abrahe autem;
quasi29: Si est ex lege non est ex promissione, sed est ex promissione quod in parte ostendit, quia Deus
donavit Abrahe
de quo, non est dubium quin habeat, et constat quod sine lege fuit. Donavit, dico, per
repromissionem,
id est per fidem Christi sepe promissi.
27 Quasi] + dicat
PL
28 Quasi] + dicat
PL
29 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 3,19
dist. 5
dist. 5
prol.|
prol.|
Quid igitur lex?
Fit hic questio satis necessaria. [AUGUSTINUS] Si enim fides iustificat, et priores sancti apud Deum per eam iustificati sunt, quid opus erat legem dari? quod sic intulit interrogans et dicens: Quid igitur ? Olim cum exponerem hoc capitulum, ita distinguendum putavi, ut interrogatio esset, quid igitur? ac deinde esset responsio: Lex propter transgressionem, etc, quod quidem non abhorret a vero, sed melior mihi videtur ista distinctio, ut interrogatio sit; Quid igitur lex? et inferatur responsio: Propter transgressum etc. quasi30: Quandoquidem non est lex ad iustitiam vel ad beatitudinem. [AUGUSTINUS] Quid igitur lex? id est {192.127} cur a Deo data est lex? que est eius utilitas? (AMBROSIUS] Deinde ne frustra videatur data, cur data sit explanat, dicens: Lex
posita est
in medio, scilicet inter promissionem et semen cui facta est promissio, id est inter Abraham et Christum,
propter transgressionem
cohibendam, id est ut saltem timore cessarent homines transgredi, et quandoque idem facerent voluntate. Data est ergo ut populum Dei erudiret sub timore Dei, ut dignus fieret excipere promissionem que est Christus . Vel posita est propter transgressionem, id est ut homo superbe de suis viribus fidens acciperet precepta, in quibus deficiens et factus prevaricator, liberatorem salvatoremque requireret. Data ergo est lex, ut superborum cervix quos faceret transgredi humiliaretur, ut medicus {192.127} optaretur, qui sibi tantum tribuebant, et voluntati sue tantum arrogabant, ut liberum arbitrium sibi putarent sufficere ad iustitiam, dicentes; Nec deest qui impleat, sed deest qui iubeat . Data est ergo lex ad domandam eorum superbiam illorumque prodendam infirmitatem. Data est etiam duris in flagellum, data est etiam in signum futurorum, ut futura figuris attestaretur. Ecce habes quatuor date legis causas breviter distinctas, que in Epistola ad Romanos plenius explicantur, ubi dicitur;
Lex subintravit
etc. (Rm. 5) Posita est, dico, ut staret,
donec veniret semen,
id est Christus, et ideo iam lex non est tenenda,
cui
semini
promiserat
Deus, id est de quo promiserat quod per eum benedicerentur {192.127} omnes gentes, contra quem facit qui legem reducit. [AMBROSIUS] Lex dico,
ordinata per angelos,
id est per Moysen, et alios ministros Dei; vel per angelos, id est ministerio angelorum hominibus data. [AUGUSTINUS] In quibus angelis erat utique Pater et Filius et Spiritus sanctus; et aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus; aliquando sine ulla distinctione persone Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data, sed ordinata; quasi31: Ordinabiliter data, scilicet inter tempus naturalis legis, de qua convicti sunt quod iuvare non poterat, et tempus gratie ante quam gratiam convincendi erant de lege. Magno utique consilio {192.128} Dei factum est ut post hominis casum illico lex non daretur, vel Dei Filius mitteretur. Nisi enim hominis superbia prius vires suas experiretur, sui arbitrii libertati sufficientiam arrogaret, et legem superflue datam, et Dei Filium frustra venisse iudicaret. Item, nisi lex scripta ei daretur, per quam quid posset probaret, Christi adventum superfluum iudicaret.
30 Quasi] + dicat
PL
31 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Ne igitur detrahendi vel murmurandi occasionem haberet, reliquit eum Deus prius in libertate arbitrii in lege naturali, ut sic vires nature sue cognosceret, ubi cum deficeret videns sibi liberum arbitrium non sufficere ad iustitiam, nec tamen sic se humiliavit ad poscendam gratiam, sed superbe legem scriptam legi nature adiunctam sibi sufficere {192.128} putans clamabat: non deest qui impleat, sed deest qui iubeat. Ut igitur et de ipsa convinceretur, antequam Filium mitteret, legem dedit, que peccati morbum detexit non consumpsit: qua data invaluit morbus, aucta est infirmitas, non legis, sed nature vitio et diaboli instantia, ut ita cognita utriusque legis insufficientia et sua infirmitate clamaret ad medicum, et quereret gratie auxilium, et ita factum est. Multiplicatis enim infirmitatibus postea acceleraverunt ad medicum, qui veniens in forma servi sanavit vulnera hominis languidi. Hic est Samaritanus ille qui ad vulneratum qui inciderat in latrones appropinquavit, atque vulnera eius alligavit, quem sacerdos et levita immisericorditer, id est lex vetus et sacerdotium, quia lex neminem ad perfectum {192.128} duxit. Hic est etiam Eliseus ille qui misit baculum ad suscitandum filium Sunamitis, per quem cum ille resurgeret, tandem venit ipse Eliseus, et contraxit se atque coaptavit puero mortuo, et resurrexit mortuus. Hic etiam est angelus ille in cuius descensu movebatur aqua, et sanabatur unus. Hic est omnipotens sermo qui a regalibus sedibus venit, dum medium silentium tenerent omnia. Primum silentium fuit ante legem, secundum sub lege, tertium erit in gloria. Primum fuit ignorantia languoris, secundum desperatio curationis, tertium adeptio sanitatis. Ante legem namque homo morbum non agnoscebat suum, ideoque silebat, nec querebat remedium. Ut autem lex subintravit et ostendit {192.128} languidis vulnera sua, mox ruptum est silentium, et ceperunt egri poscere remedium; sed opera legis, ubi non est salus sanari volentes, quod querebant, invenire nequibant. Tandem igitur considerans homo neminem per legem iustificari, quasi per diuturnos clamores fatigatus, et desperans rursum loqui cessavit, subsecutum est secundum silentium. Tunc igitur omnipotens Sermo Patris a regalibus sedibus forma servi indutus in mundum venit. Samaritanus ad vulneratum appropiavit, Angelus magni consilii in piscinam descendit, Eliseus ad suscitandum mortuum accessit, id est summi regis Filius, de concessu Patris ad tolerandam mortem passionis, de {192.129} equalitate maiestatis ad patibulum crucis, de sede regali ad officinam peccati, de lumine celi ad tenebras mundi vel inferni venit. Et veniens locutus est pacem, dedit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam, et ita rupto silentio ceperunt egri pura fide ac vera confessione, quasi magnis clamoribus flagitare remedium, et accelerare ad medicum, per quem vulnera sanarentur, morbus curaretur. Recepta vero sanitate, et donata venture immortalitatis felicitate, nihil ultra restabit petendum: et tunc erit tertium beatum silentium. Ordinabiliter igitur et sapienti consilio lex data est per angelos, in quibus Deus loquebatur. Qui ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit. Lex dico, posita
in manu Mediatoris,
id est potestate {192.129} Christi, ut staret dum vellet, vel cessaret cum vellet. Ergo contra eum facit is qui eam destruxit, id est contra Christum, qui cum sit Deus et homo, inter Deum et homines mediat, dum eos qui a Deo recesserant per se reconciliat . Medius enim non est nisi inter duos. Recesseramus a maiestate Dei, et peccato nostro offenderamus eum, missus est Dei Filius mediator, qui sanguine suo solveret peccata nostra quibus a Deo separabamur, et interpositus redimeret nos et reconciliaret ei, a quo aversi peccatis nostris et delictis tenebamur. Ipse est caput nostrum, ipse est Deus equalis Patri; sed Deus, ut crearemur; homo, ut recrearemur; Deus ut faceret, homo ut reficeret.
Mediator autem;
{192.129} quasi32: Lex quam habet mediator, Iudeorum tantum est; sed tamen ipse mediator
non est unius
populi tantum, id est Iudeorum qui legem habuerunt, sed etiam gentium, id est non solum Iudeos, sed etiam gentiles reconciliat Deo. Et ideo non queratis legem ut habeatis mediatorem.
Deus autem;
quasi33: Mediator non est unius, sed tamen
est unus,
id est sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia ipse est Deus, et ideo aliud non adiungatis ei. [AMBROSIUS]
32 Quasi] + dicat
PL
33 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, lex posita est in manu Mediatoris, id est in potestate 151 Christi qui est arbiter duorum populorum, scilicet iudaici et gentilis. [AMBROSIUS] Mediator autem; quasi34: Lex quam habet Mediator unius populi est, sed ipse non est Mediator. Unius, id est {192.129} non est arbiter unius populi, sed duorum inter se: quia duos populos discordes pacificavit in se lapide angulari. Hinc numerum deorum, et famulatum elementorum, inde ritus legis auferens, per que discordabant, et sic facti sunt pacifici.
Ipse enim est pax nostra qui fecit utraque unum
(Ephes. 2), duos populos condens in se. Sed secundum istos, Christus non est arbiter duorum, qui inducti in legem de duobus fecerunt unum populum, et unius populi nullus est Mediator. Deus autem; quasi35: Christus est Mediator, non Pater vel Spiritus sanctus, sed tamen unus Deus est, non plures. Hoc dicit, ne predicando Christum esse Deum, qui secundum {192.130} quod homo Mediator est, uni Deo contrarium predicare videretur, quia ipse homo iuxta quod Deus est: cum Pater unus est Deus, Pater enim et Filius unus est Deus. Deus enim nature nomen est, et potestatis, quam in Patre et Filio individuam manere ratio docet. Vel aliter dici potest, lex posita est in manu Mediatoris. Mediator autem non est unius, quasi inter aliquos vel aliqua medius est. Mediator autem esse non potest inter Deum et Deum, quia unus est Deus; sed inter Deum et hominem, quasi inter duo extrema. Sed Mediator est in quantum homo . Nam in quantum Deus, non mediator, sed equalis Patri est, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus. Deus enim supra nos est, et nos infra illum, et multa interiacent spatia, maxime {192.130} peccati intervallum longe nos distinguit atque abiicit. In hac tanta distantia ut esset nobis via qua veniremus ad Deum, accedit homo ad Deum, et fit una persona, ut non sit semideus, quasi parte Dei Deus; et parte hominis homo, sed totus Deus, et totus homo. Et quia Mediator est inter duo extrema, videretur, vel quod Christus non esset Deus, vel quod duo dii essent. Ad quod respondet: Etsi Mediator non est unius, sed duarum extremitatum, tamen est Deus et unus cum Deo Patre per divinam naturam, cui mediat per humanam. [AUGUSTINUS] Nam si Filius Dei in naturali equalitate Patris maneret, nec se exinaniret formam servi accipiens, non esset mediator Dei et hominum, quia ipsa Trinitas unus Deus est, eadem in tribus, scilicet {192.130} in Patre et Filio et Spiritu sancto deitatis eternitate, et equalitate consistente. Si ergo Christus secundum vos, o heretici, unam tantum naturam habet, ostendite unde sit medius inter nos et illam: unde enim medius erit, si utramque non habuit? quia nisi talem dederis inter Deum et homines, qui ita sit medius ut Deus sit propter divinitatis, et homo propter humanitatis naturam, quomodo humana reconcilientur divinis, non ostendis. Nam ipse veniens, prius in seipso humana divinis sociavit, per utriusque nature communionem in una eademque persona. Deinde omnes fideles Patri reconconciliavit Deo, dum sanati sunt ab impietate superbie, quicumque humilitatem Christi credendo dilexerunt, {192.130} et diligendo imitati sunt.
34 Quasi] + dicat
PL
35 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 3,21
dist. 6
dist. 6
prol.|
marg.|
Lex ergo;
quasi36: Quandoquidem lex est posita propter transgressionem. Est
ergo lex adversus promissa Dei?
Ut per eam impleatur aliter quam {192.131A} promissum est?
Absit!
[HIERONYMUS.] non est inimica promissionis, sed confirmat eam.
Si enim lex
posset prestare vitam, et id quod repromissio spoponderat exhibere, vere promissio per legem putaretur exclusa.
Si enim;
quasi37: Vere non est contra promissa, quia ex lege non est vita, id est eterna beatitudo, quia si inde esset vita, tunc et iustitia. Quod ita dicit:
Si enim data esset lex que posset vivificare,
id est vitam conferre,
vere,
non solum opinione
ex lege esset iustitia.
Sed non est ex ea iustitia, quia potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicit:
Sed conclusit Scriptura,
id est lex ipsa,
omnia sub peccato.
Lex dicitur Scriptura, qui manens est, et scripta, vel ideo quia non dat spiritum vivificantem, sed tantum est Scriptura. {192.131A} Et hoc conclusit omnia sub peccato, id est Iudeos omnino clausit sub peccati dominio . Victi enim concupiscentia, et ipsius mandati transgressione rei facti sunt. Vel conclusit omnia sub peccato, id est ostendit omnes homines clausos esse sub peccato. Non est enim lex data ut peccatum auferret, sed ut peccato omnia conclusa ostenderet. [AUGUSTINUS] Data est lex ut egrum de morbo convinceret, qui sibi sanus videbatur, ut peccata demonstrarentur, non ut auferrentur . Data est ut inveniret se homo, non ut morbus sanaretur, sed ut prevaricatione morbo crescente, medicus quereretur. Qui ergo negat egritudinem suam, superfluum iudicat Salvatorem. Ergo et in natura nostra Creatorem laudemus; et propter vitium quod nobis {192.131} inflictum est Salvatorem queramus. [AUGUSTINUS] Et nota quod idem dicit hic quod in Epistola ad Romanos:
Conclusit Deus, omnia in incredulitate ut omnium misereatur
(Rm. 11). [AMBROSIUS] Notis enim peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed querant misericordiam. Et quasi quis quereret, replicans superiorem questionem: Cur ergo data est lex? Respondet:
Ut promissio daretur credentibus ex fide Iesu Christi.
quasi38: Ideo sic Deus disposuit, ut homines vota sua et legis infirmitate accelerarent ad gratiam, et credendo promissa consequerentur .
36 Quasi] + dicat
PL
37 Quasi] + dicat
PL
38 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Lex ergo
data est ut gratia quereretur, gratia data est ut lex impleretur. Nec enim suo vitio non implebatur {192.131} lex, sed vitio prudentie carnis: Quod vitium per legem demonstrandum, et per gratiam fuit sanandum.
Prius autem,
vel
enim,
de Iudeis specialiter agit ostendens quam utilitatem exhibuerit eis lex; quasi39: Lex conclusit omnia sub peccato, sed tamen fuit utilis, quia priusquam fides veniret, quasi spontanea, quam nullum meritum advocavit,
custodiebamur,
non liberi, sed servi,
sub lege,
id est sub onere legis. [AUGUSTINUS] Vel custodiebamur sub lege, quasi inviti. Custodiebamur dico,
conclusi,
quasi in ergastulis servire coacti. Conclusio eorum erat timor unius Dei et cognitio prevaricationis, et {192.132} quod prevaricatores ipsius legis inventi sunt, non ad perniciem, sed ad utilitatem valuit eis qui crediderunt. Cognitio enim maioris egritudinis et desiderari medicum vehementius fecit, et diligi ardentius. Custodiebamur, dico, ut sic assueti duceremur
in eam,
scilicet tam bonam
fidem que,
tempore Christi
revelanda erat,
ubi multa aperta sunt que prius obscura erant, quia occulta fuit fides in antiquis, que fides donum est Dei, sicut et gratia . In quo enim nostrum prius erat fides, quam veniret gratia? Nemo penitus glorietur se fidem ex proprio sensu genuisse, per quem posset credere Deo, sed agnoscat per gratiam a Deo unicuique revelatam. [AUGUSTINUS] Et si ante revelationem fidei, hanc perscriptam utilitatem lex tantum habuit, quid ergo utilitatis {192.132} post fidem habuit? Nihil.
Itaque;
quasi40: Et quia lex custodiebat ad fidem.
Itaque lex fuit pedagogus noster,
nos quasi pueros ab illicitis comprimens, et ad recta dirigens timore penarum. [HIERONYMUS.] Pedagogus enim parvulis assignatur, ut lasciviens refrenetur etas, et prona in vitia teneantur corda, dum tenera studiis eruditur infantia, et metu pene coercita, preparatur ad maiora. Et hoc ipsum nomen pedagogi sonat compositum ab eo quod pueros agat, id est ductet. Lex ergo populo lascivienti ad instar pedagogi apposita est ut custodiret eos, et future fidei prepararet. Ecce honor legis, quia custodivit ut pedagogus: sed hoc non est magnum, quia puerorum est non adultorum. Pedagogus fuit noster, dico, et hoc
in Christo,
id est {192.132} in institutione Christi, qui ideo instituit, ut sic venientes ad fidem quasi pueri ad perfectionem, ex ipsa fide non ex lege iustificemur. Vel fuit pedagogus noster in Christo, id est in exsequendis preceptis Christi,
ut
sic
ex fide iustificemur.
quasi41: Quamdiu fuimus rudes, lex erat nobis peda gogus.
39 Quasi] + dicat
PL
40 Quasi] + dicat
PL
41 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 3,25
dist. 7
dist. 7
prol.|
marg.|
At ubit venit fides,
id est postquam revelata est fides que prius occulta fuerat in antiquis,
iam
id est mox,
non sumus pedagogo,
id est sub coactione que non est necessaria liberis. Vel iam, id est in hac vita hoc bonum habemus, quod non sumus sub pedagogo, et maius in futuro habebimus.
Omnes enim;
quasi42: Ideo nos Iudei tempore fidei pedagogum deseruimus, quia
omnes,
vos gentiles qui non habuistis legem,
estis filii Dei.
Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis. quasi43: {192.133} Non debetis hoc facere, filii Dei estis. Vos dico, entes,
per fidem in Christo Iesu,
id est unum et idem cum Deo, non utique natura, sed caritatis copula.
Quicumque enim;
quasi44: Vere per fidem estis in Christo. Nam
quicumque,
id est cuiusque conditionis vel sexus,
baptizati estis in Christo,
id est institutione Christi ad similitudinem mortis eius,
Christum induistis,
id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor, et contra estus protectio. [HIERONYMUS.] Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit, dicens:
Induite vos Dominum nostrum
(Rm. 13), id est Christum . Induunt autem homines Christum, aliquando usque ad perceptionem sacramenti, aliquando etiam usque ad vite sanctificationem. Et illud primum bonis et {192.133} malis est commune; hoc 152 alterum vero proprium est bonorum, in quo Christo, id est in cuius Christi fide,
non est Iudeus, neque Grecus, non est servus, neque liber, non est masculus neque femina,
id est propter nihil horum aliquis dignior est in fide Christi. Et ideo nemo iudaizet, quasi per hoc sit dignior.
Omnes enim;
quasi45: Vere nihil horum est per quod aliquis dignior sit in Christo, quia
omnes
vos gentiles
unum estis,
scilicet non differentes in aliquo. Unum dico,
in Christo Iesu,
id est in fide Christi.
Si autem;
quasi46: Vos estis in Christo. Sed
si vos Christi estis, ergo semen Abrahe,
id est iusti per fidem sicut fuit Abraham. Et si semen Abrahe estis, quid ergo plus Iudeis est? Nihil. Dico quod semen estis Abrahe. Et ideo estis {192.133}
heredes
regni. Et hoc
secundum promissionem,
id est secundum fidem Christi repromissi, non secundum carnales observantias. [HIERONYMUS.] Nota quod supra semen Abrahe dictus est Christus, ubi legitur quod promissiones dicte sunt Abrahe, et semini eius. Hic autem semen Abrahe dicti sunt filii Christi, id est omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahe, corporaliter sentiendum est quod ex eius stirpe generetur; quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahe, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.
42 Quasi] + dicat
PL
43 Quasi] + dicat
PL
44 Quasi] + dicat
PL
45 Quasi] + dicat
PL
46 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_3)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_3)
Notes :