Capitulum 4
Numérotation du verset
Gal. 4,1
Dico autem quanto tempore heres parvulus
est nihil differt a servo
cum
sit dominus
omnium
Numérotation du verset
Gal. 4,2
sed sub tutoribus
et actoribus
est usque ad prefinitum
tempus a patre.
Numérotation du verset
Gal. 4,3
Ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi
eramus servientes.
Numérotation du verset
Gal. 4,4
At ubi venit plenitudo temporis
misit
Deus filium suum factum ex muliere
factum sub lege
Numérotation du verset
Gal. 4,5
ut eos qui sub lege erant
redimeret
ut adoptionem filiorum reciperemus.
Numérotation du verset
Gal. 4,6
Quoniam autem estis filii Dei
misit Deus
spiritum
filii sui
in corda vestra
clamantem Abba Pater.
Numérotation du verset
Gal. 4,7
Itaque
iam non est servus
sed filius
Quod si filius et heres
per Deum
Numérotation du verset
Gal. 4,8
Sed tunc
quidem ignorantes Deum
his qui natura
non sunt dii serviebatis.
Numérotation du verset
Gal. 4,9
Nunc autem
cum cognoveritis Deum
immo cogniti estis a Deo,
quomodo convertimini
iterum
ad infirma
et egena
elementa
quibus denuo
servire vultis ?
Numérotation du verset
Gal. 4,10
Dies observatis et menses et tempora et annos.
Numérotation du verset
Gal. 4,11
Timeo vos
ne forte sine causa
laboraverim in vobis
Numérotation du verset
Gal. 4,12
estote sicut ego
quia et ego
sicut vos,
fratres, obsecro vos
nihil me lesistis
Numérotation du verset
Gal. 4,13
Scitis autem quia per infirmitatem
carnis
evangelizavi vobis iampridem
Numérotation du verset
Gal. 4,14
et temptationem
vestram
in carne mea non sprevistis
neque respuistis
sed sicut angelum Dei excepistis me
sicut
Christum Iesum
Numérotation du verset
Gal. 4,15
ubi est ergo
beatitudo vestra ?
Testimonium enim perhibeo vobis
quia si fieri posset
oculos vestros eruissetis
et dedissetis mihi.
Numérotation du verset
Gal. 4,16
Ergo inimicus vobis factus sum
verum dicens vobis ?
Numérotation du verset
Gal. 4,17
Emulantur
vos non bene
sed excludere vos volunt
ut illos emulemini.
Numérotation du verset
Gal. 4,18
Bonum
autem emulemini
in bono
semper
et non tantum
cum presens sum sum apud vos
Numérotation du verset
Gal. 4,19
filioli mei
quos iterum
parturio donec Christus formetur in vobis.
Numérotation du verset
Gal. 4,20
Vellem autem
apud vos esse modo et mutare
vocem meam
quoniam confundor in vobis
Numérotation du verset
Gal. 4,21
Dicite mihi qui sub lege
vultis esse legem non legistis ?
Numérotation du verset
Gal. 4,22
Scriptum est enim quoniam Abraham
duos filios habuit
unum
de ancilla
et unum
de libera
Numérotation du verset
Gal. 4,23
Sed qui
de ancilla secundum carnem natus est
Qui autem
de libera per repromissionem
Numérotation du verset
Gal. 4,24
Que sunt per allegoriam dicta.
Hec enim sunt
duo testamenta. Unum
quidem in monte Sina in servitutem
generans que est Agar
Numérotation du verset
Gal. 4,25
Sina
enim mons est in Arabia
qui
coniunctus est
ei
que nunc est Hierusalem
et servit cum filiis suis
Numérotation du verset
Gal. 4,26
Illa autem
que sursum est
Hierusalem libera
est que est mater nostra
Numérotation du verset
Gal. 4,27
scriptum est enim :
letare sterilis que non paris, erumpe et clama que non parturis
quia multi filii
deserte
magis quam eius que habet virum.
Numérotation du verset
Gal. 4,28
Nos autem fratres
secundum Isaac
promissionis filii
sumus
Numérotation du verset
Gal. 4,29
Sed quomodo tunc is
qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum
qui secundum Spiritum,
ita et nunc
Numérotation du verset
Gal. 4,30
Sed quid dicit Scriptura ?
Eiice ancillam et filium eius.
Non enim heres erit filius ancille cum filio libere.
Numérotation du verset
Gal. 4,31
Itaque fratres
non sumus ancille filii
sed libere
qua libertate Christus nos liberavit.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Gal. 4,1
marg.|
[marg IIII.] Dico autem etc. Quod dixerat ubi venit fides, non sumus sub pedagogo, per hoc confirmavit quia sumus filii Dei, ac si dum eramus sub lege, non fuerimus filii, quod tamen eramus. Iccirco eamdem sententiam repetens qualiter hoc velit intelligi similitudine explanat et ait: Dico autem, id est quomodo qui sub pedagogo sunt, idem ipsi filii sint aut non sint expono. Quanto tempore futurus heres [Zw58 f. 119v] parvulus est, nihil, id est neque timore neque libertatis desperatione differt a servo, cum tamen Dominus sit omnium naturali potestate, sed est sub tutoribus quos timendo non peccet et sub auctoribus, quorum vite sese conformando et attendendo doctrine in bono proficiat.
marg.|
[
¶Hieronymus
]
1 Hec autem servitutis qualitas non semper durat, sed tantum usque ad prefinitum tempus a patre, quo vir perfectus emancipatur. Heres. Hac comparatione genus humanum, aut usque ad adventum Christi, aut etiam usque ad scilicet consummationem accipitur, quod in patribus sub lege pedagoga tamquam parvulus fuit. In nobis autem vir gratia perfectus, et ideo liber a lege. In ea prophete quorum verbis erudiebatur, vel etiam sacerdotes et principes qui tunc dominabantur. Nunc enim solam formam prebere censentur. Angeli etiam qui dicuntur esse in circuitu timentium Deum, erant tutores et auctores eius, sub quibus spiritum timoris habens, nondum adoptionis, etas infantie ad peccata formidabat, nondum de libertate confidens, licet per naturam dominationem habens. Unde hanc illi comparationem Adaptans ait: Ita et nos cum in antiquis essemus parvuli, id est nondum gratie huius plenitudine adulti, eramus timore servientes sub elementis mundi, id est sub lege et eloquiis prophetarum, que recte mundi, hoc est hominum qui sunt in mundo elementa dicuntur, quoniam per hec quasi initia litterarum Dei timorem qui est initium sapientie susceperunt.
1
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
2 Vel quoniam celum et terra et que in eis sunt elementa dicuntur, quibus gentes servierunt potest dici, quod cum superius Iudeorum pedagogum legem dixerit, nunc tutores et actores gentium, divine tamen providentie servientes, dicat elementa mundi, ut scilicet predictum semen Abrahe ex Iudeis et gentibus congregatum tempore infantie sue quantum ad Iudeos: sub pedagogo legis, quantum vero ad gentes sub elementis mundi fuerit. Nec obest quod Apostolus non ait: cum essetis eratis, sed cum essemus eramus, quoniam Apostolus gentium decenter se eis potest annectere.
At ubi
etc. Quasi: Nos, cum essemus parvuli, sub elementis eramus servientes.
At ubi,
non fatali necessitate, sed sola Domini voluntate venit plenitudo temporis, id est tempus plenitudinis, quo scilicet fuerant implenda, que de Christo et eius in nobis gratia, qua perficeremur, longa preconum serie fuerant predicta, Deus pater suum filium quem non fecerat sed sine principio genuerat in Deum, quod et in mundo qui per ipsum factus est erat misit factum quod ipse non erat in mundo. Ipse enim qui ex solo patre non factus, sed natus erat Deus, ab eodem patre et ipso filio et utriusque spiritu non natus, sed factus est caro, et non dico per mulierem sed ex muliere, id est ex femina ex qua factus est, natus. Factum etiam sub lege, id est legalia observantem, ut eos qui sub lege erant redimeret a peccato et legis ipsius servitute. Ex hac appositione qua dicit ut eos qui sub lege erant redimeret, videntur non posse redimi, nisi ipse factus esset sub lege. Quod si verum est, nec illi ergo qui sine lege erant, potuerunt redimi, nisi factus esset sine lege; aut, si possunt, superflue dictum videtur factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Si autem nec istud superflue dictum est et illud similiter verum est, queritur cur hoc dixerit et quare illud tacuerit. Ad quod dicendum quod etiam sine lege factus est, cum in multis contra legalium observantiarum litteram fecerit, et de ipso legatur quod cum his qui sine lege erant reputatus est. Hoc enim [Zw58 f. 120v] ex greco sic intelligitur, quamvis latinus interpres transtulerit cum iniquis reputatus est. Sed quoniam eos qui sine lege erant constat esse peccatores, quibus redemptio est necessaria, illi autem qui erant sub lege videbantur iusti, quibus non esset necessaria, ideo tacens: factum sine lege, pro his redimendis qui erant sine lege dixit factum sub lege pro his redimendis, qui quamvis aliter viderentur erant tamen peccatores sub lege. Itaque sub lege et sine lege factus est, ut omnes et qui sub lege et qui sine lege eramus reciperemus adoptionem filiorum, id est beneficium gratie, qua adoptamur in filios. Ideoque cum de his qui sub lege erant premiserit, his quoque qui sine lege erant eamdem adoptionem pertinere demonstrans ait: Quoniam autem vos quoque gentiles sicut et Iudei estis filii Dei, misit Deus in corda nostra, Iudeorum et gentium, spiritum filii sui clamantem, id est clamare nos facientem, abba pater. Hec significationis duo nomina, alterum hebreum pro Iudeis, alterum grecum pro gentibus posuit.
2
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
3 Attendendum quod hic dicit Apostolus spiritum filii, de quo ipse filius in evangelio: Spiritus patris vestri, et: spiritum qui a patre procedit. Unde certum est non solum a patre, sed etiam a filio spiritum sanctum procedere, maxime cum ipse filius dicat: Sensi de me virtutem exire. Nam et virtutis nomine spiritum sanctum appellari patet ex eo quod dictum est: « Virtus altissimi obumbrabit tibi ». Et: « Induamini virtute ex alto ». Quod autem filius dicit eum a patre procedere, ideo facit, quia ad patrem solet referre etiam quod ipsius est de quo ipse est. Undea « Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit ». Si ergo cum hic dicat: non est mea, intelligitur tamen eius esse, multomagis cum spiritum a patre procedere sic ait, ut non dicat a me non procedit intelligendus est ab ipso procedere. A quo enim habet filius, ut sit Deus, est enim de Deo Deus. ab eodem habet, ut ab illo procedat spiritus sanctus. Itaque: Quandoquidem clamamus abba pater; itaque iam non est servus quicumque hoc vere clamat, sed filius, ut qui timore servierat, iam dilectione serviat. Quod si filius et heres, non meritis operum, sed gratia sola per Deum. Sed tunc etc. Sicut supra ita hic quoque demonstrationibus increpationes interserit. Quasi: Nunc vos filii dicitis pater, quod ante adoptionem hanc minime dicebatis, sed tunc quidem non adeo mirum, cum ignorantes patrem et filium et spiritum sanctum, unum natura Deum, his qui non sunt natura dii serviebatis. Nunc autem cum cognoveritis Deum, quod est trinitas, immo cogniti estis a Deo, quod est cum ipso dante cognitionem cognoveritis, quomodo etc. Simile dictum est: Apparui tibi ut viderem virtutem tuam. Non dicit apparui ut videres, sed apparui ut viderem quod est cognitus sum, ut cognoscerem. Qui enim nos ab eterno novit quasi ex tempore cognoscere dicitur, cum ut a nobis cognoscatur facit, Cum inquam cognoveritis, quomodo iterum convertimini ad elementa eloquiorum legalium infirma, quia impossibile est sanguine thaurorum et hircorum auferri peccata, et egena, quoniam legalium inchoatio indiget gratia qua perficiatur.
a Io. 7, 16.
3
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
4 Quibus denuo servire vultis. Dicens iterum et denuo, legis observantias comparat illi vulgatissimo [Zw58 f. 120v] errori gentilium, quo ab astrologis notata tempora, que per huius mundi elementa et siderum motus et ordines amministrantur, observant. Que etiam elementa dicuntur infirma, quoniam instabili specie variantur egena, quoniam stabili specie creatoris egent ut possint esse quomodo sunt. Et vere denuo elementis servire vultis. Nam ecce dies observatis, ut sabbatum, et neomenias, et septime decadis septimum, id est sexagesimum septimum, quo expletis diebus purificationis femina sacerdoti, et sacerdos pro femina offerre solebat, et menses, ut primum et septimum, et tempora,
4
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
5 ut cum ter in anno masculinum in conspectu Domini se offerebat, et annos, ut septimum qui erat remissionis, et quinquagesimum qui dicebatur iubileus. Hoc gentiles maxime observant qui certis diebus sive mensibus sive annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, quasi fausta vel infausta sint tempora. Quod ne leve peccatum esse putetur, supponit: Timeo autem ne forte sine causa laboraverim in vobis.
5
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
6
[
Nota2
]
7 Quod utique feci, si tamquam elementis servientes huiusmodi in lege observaveritis. Culpantur qui constellationes et huiusmodi secuntur, non qui naturales elementorum effectus in siderum, que sunt in signa et tempora ordinatissima conversione noverunt, et sic provident ut autumpno seminent, ut in tempestate non nauigent, et huiusmodi.
6
marg. Zw58
7
marg. Zw58
marg.|
[
¶Hieronymus
]
8 Estote sicut ego sum, id est iudaica observatione contempta me imitamini, quia et ego qui natus Iudeus, in lege sine querela conversatus primo, sicut vos nunc estis, persecutor ecclesie Dei. Deinde omnia arbitratus sum quasi purgamenta, et sine lege esse volui, sicut vos eratis.
8
marg. Zw58
marg.|
[
¶Augustinus Ambrosius Hieronymus
]
9 In hoc quoque sicut vos, quod homo, et quod tamquam infirmus infirmis lac potum dedi, ut et vos tandem solidum cibum possetis accipere, spirituales sicut ego atque perfecti.
9
marg. Zw58
marg.|
[
¶Hieronymus
]
10
Fratres
etc. Quod Apostolus Galatis pseudo Apostolis suggerentibus [Hieronymus]
11 inimicus esse videbatur et ideo nolle eos docere quod aliis Ecclesiis predicabat, excusat et commemoratione beneficiorum causam removet odiorum Quasi: Estote sicut ego, et hoc, o fratres, obsecro vos. Insipientes Galatas vocans fratres, episcoporum supercilium decutit, qui velut in alta specula constituti vix dignantur videre mortales et alloqui suos conservos. Dicens obsecro, post increpationem blanditur. Causas vero inimicitiarum ab eis removens, ait: Nihil me lesistis, et ita non penes vos inimicitiarum mearum est causa, maxime qui nuncusque meum evangelium suscepistis, cum tamen ad non suscipiendum ex mea infirmitate temptati fueritis. Quod ait ita: Scitis autem quia vobis iam pridem evangelizavi per infirmitatem carnis mee vel naturalem, qua angelus satane me colafizabat, vel illatam extrinsecus a persecutoribus sepe me affligentibus, vel dispensatione simulatam, cum non in sermone sapientie loquens nihil magnum dissererem, sed vel ad fidem Christum crucifixum predicarem, vel ad mores ea que secundum indulgentiam dici solent, sicut est illud: Qui non continent nubant. Que omnia ad spernendum evangelium meum erant temptatio vestra, et tamen vestram, que his modis erat in carne mea, temptationem non sprevistis, id est quamvis sermone humilem et corpore infirmum videretis, tamen regna celestia pollicentem non irrisistis, sed ut magna capientis que dicebam homo tamen ultra hominem honorantes, me excepistis sicut angelum Dei, immo ut plus dicam sicut Iesum Christum, filium Dei qui in me loquebatur. [Zw58 f. 121v] Ergo ubi est beatitudo vestra, qua dicebamini beati boni initiis, et quasi quibusdam proficiendi gradibus ferventes? Quasi: Totus ille labor irritus est, nisi eum finis destinate perfectionis consummet. Initiorum vero atque profectus fervorem hyperbolice loquendo significat dicens: Vere enim testimonium perhibeo quia me vobis humilia de fide vel moribus predicantem, colaphizatione satane vilere persecutionibus afflictum, adeo dilexistis, quod si per naturam atque iustitiam fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Quasi, ut plus omnium vestrorum luminibus cernerem sensus: Adeo me diligebatis, quod emolumentum meum damnis vestris crescere volebatis. Qui ergo dum predicarem humilia, tanti reputatus sum, ut me sicut angelum, et ut etiam filium Dei exciperetis; nunc perfectiori doctrina vobis vera dicens, factus sum inimicus vobis? Quasi: Tantorum ex vobis atque me beneficiorum ratio satis ostendit et me vobis inimicum non esse et vos mihi non debere inimicari. Emulantur etc. Quasi: Vera dico vobis, utique zelans vos gratie. Quidam autem emulantur, hoc est: zelant vos non bene, sed hoc quem bonum esse forte putatis zelo malo volunt vos excludere a fide, ut illos emulemini in lege. Vos autem in bono semper emulemini bonum hominem, me scilicet qui dico: estote sicut ego, et huiusmodi alios. Nec tantum cum presens sum apud vos, sed etiam cum absens. Me autem maxime debetis imitari, quoniam estis mei filii. Sed quoniam nondum crevistis in virum perfectum spiritu, sed adhuc perfectionis gradibus indigetis, immo tamquam in utero vobis adhuc existentibus labor est in ancipiti, quales vos ortu vel abortu partus ostendat dico: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus fide et dilectione formetur intus in vobis. Vellem autem apud vos modo esse et vocem meam, nunc litteris comprehensam et blandientem qua scribo, et fratres, et obsecro, et filioli, mutare in vocem sermonis et obiurgationis, cuius pronunciationem epistola non potest exprimere, quoniam in vobis confundor egestate fructus, quem de discipulis solent habere doctores. Dicite mihi, etc. Post increpationem redit ad eam quam ceperat demonstrationem, quod scilicet lex debet cessare. Et cum hoc iam similitudine humane consuetudinis ostenderit, nunc idem legis ipsius auctoritate ostendit et ait: Vos qui sub lege carnaliter vultis esse, dicite mihi, legem non legistis? Vult eos complexione tenere; Nam si non legerunt, stulte quod ignorant servare consentiunt. Si autem legerunt, ex eadem quod ipsa cessare debet cognoscere possunt.
10
marg. Zw58
11
marg. Zw58
marg.|
[
¶Hieronymus
]
12 Vel legem non audistis? Audit non qui carnaliter, sed qui spiritualiter eam intelligit. Scriptum est enim in genesi, quoniam Abraham duos filios habuit de quibus tantum cum plures habuerit propter eam que sequitur figuram commemorat, propter quam et distinguens ait: Unum scilicet Ismaelem habuit de ancilla [Zw58 f. 121v] Egyptia scilicet agar, et unum scilicet Isaac, habuit de libera, sara, sed diversa operatione. Nam qui de ancilla secundum carnem natus est ei, id est secundum carnis naturam, qua ivuencula de sene potest accipere. Qui autem de libera natus est, non secundum naturam carnis, quia de vetula et sterili, senex non solet generare, sed per solam repromissionem, id est per gratiam promittentis. Que quamvis ad litteram ita fuerint, tamen sunt dicta per allegoriam, qua tropi specie aliud dicitur et aliud intelligitur. Quo autem sensu hec accipienda sunt, exponit dicens: Hec enim sunt duo testamenta, id est prioris testamenti carnalis servitus non semper mansura, et 180 secundi, gratia spiritualis eternam hereditatem datura, in his debent intelligi. Qui enim carnaliter Scripturas interpretantur aut timore serviunt, et quicumque sunt servi peccati, ad primum testamentum tamquam agar filii pertinent. Qui autem spiritualiter legem accipientes dilectione trahuntur spiritum adoptionis habentes vere liberi et tamquam de repromissione generati, ad secundum pertinent testamentum, quo datur hereditas, quam Isaac et semini eius in figuram promittit Dominus dicens: Sara pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Isaac, et statuam ad eum testamentum meum in testamentum eternum. Ad Ismaelem veronon hereditas testamento legata est, sed dona minime mansura a Domino dicente: Augebo et multiplicabo eum vehementer. Ex locorum etiam qualitatibus et nominum significationibus intelligi potest Primum testamentum ad hereditatem eternam minime pertinere, cum et Dominus de Ismaele dicat: Iste rusticanus erit habitans in desertis, et contra faciem omnium fratrum suorum dimicabit. Et Apostolus de ipso testamento: Unum quidem, id est vetus, datum est in monte Sina in servitutem generans, que est agar, et deinde rusticani vere ad agar pertinentis desertum melius exprimens ait: Sina enim mons est in Arabia. Locus ubi lex data est mons Sina vocatur, per quod intelligitur superbia, que illi populo inerat ex mandato.
12
marg. Zw58
marg.|
[
¶Hieronymus
] Est autem in Arabia que interpretatur occasus, et testamentum, et testamentum ipsum significatum est per agar, que grece quidem parrochia, latine vero incolatus vel peregrinatio dicitur; per que significabatur casurum nec perpetuo mansurum. Quod quia tamquam agar Ismaelem generat in servitutem, Sina in quo ipsum mandatum datum est servienti populo comparans ait: Qui mons Sina coniunctus est ei non loci propinquitate, sed quadam intellectus proportione Hierosolymam, que nunc est carnalis, et timore pro temporalibus, aut sub peccato servit cum filiis suis non pertinentibus ad hereditatem. Illa autem Hierosolymam, que quamvis hic inter filios ancille peregrinetur, tamen spe et amore sursum est a peccato et carnalibus legis observationibus, quarum umbra veritati, tamquam agar sare servivit, libera est, que est mater nostra electorum, quos hic per solam gratiam generat liberos et heredes futuros.
marg.|
Qui multi.
Scriptum est enim in Isaia, qui ad ipsam tamquam ad Saram verba dirigens ait: «Letare sterilis» etc. Sara sterilis, cui fructus posteritatis non debebatur, natura humani generis est peccato vitiata ac per hoc iure damnata, que nihil vere felicitatis in posterum merebatur. Sic factum est, [Zw58 f. 122v] ut carnalis vigeret fecunditas et natura filios ire conciperet, qui non pertinentes ad hereditatem sub lege servirent. Tandem divina gratia per Christum reatum peccati, quo sterilis facta fuerat humani generis natura, dimisit et eam spiritu fecundans de libera liberos etiam in gentium multitudine generavit. Quo propheta motus miraculo atque beneficio hilaratus ad eamdem leticiam hortatur liberam dicens: o sterilis que non paris, letare intus in corde. O que non parturis, erumpe, id est mente conceptum gaudium exere et clama ut omnes audiant, quia tui diu deserte, id est vivificantem spiritum non habentis, dum carnalis vigebat fecunditas, magis multi filii sunt quam eius que habet virum, id est que facile carnalis consuetudinis natura fetatur.
marg.|
Nos autem
etc. Quasi, duo in parabola filii, unus scilicet secundum carnem, alter secundum promissionem fuisse leguntur, scilicet Ismahel et Isaac. Dictum vero est, quod Hierosolyma, que nunc est, quasi que secundum Ismaelem est, servit sub peccato et lege. Nos autem o fratres sumus filii promissionis secundum Isaac, id est per gratiam generati, immo regenerati.
marg.|
[Augustinus]
13 Quia namque non per generationem, sed per regenerationem hoc futurum erat et ideo circumcisio que naturam exuta vetustate renovatam significat, tunc imperata est, quando Sare filius promissus est. Quod autem omnes, id est non solum filios sed etiam servos vernaculos atque empticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Sed quoniam tunc etc, id est quando hec in figura fiebant, ille qui secundum carnem natus est persequebatur eum qui natus fuerat secundum spiritum, ita et nunc. Sed quod dicit Scriptura?
13
marg. Zw58
Numérotation du verset
Gal. 4,30
marg.|
[Augustinus]
14 Ecce quid:
Eice ancillam
etc. Non legimus quod Ismael ad litteram persecutus sit Isaac, et tamen Apostolus ait persequebatur. Legimus autem in genesi, quod sara cum Ismaelem et Isaac vidisset ludentes, dixit: Eice etc. Unde conicimus quod lusum illum et sara intellexerit et paulus nominaverit persecutionem. Nam maioris cum minore lusio sepe illusio est. Ludendo namque maior cum ad alia intendat, quedam infirmo simulat ut seducat. Hoc igitur et tunc sara et nunc ecclesia persecutionem esse intelligit, que non solum infideles, sed etiam Christiani terrena a Deo querentes, et iccirco omnes ad Ismaelem et vetus testamentum pertinentes, filios gratie persecuntur qui et ante legem fuerunt sicut et nunc mixti malis, sed tunc ab invicem separabuntur cum incipiet area ventilari. Filius enim ancille non erit heres cum filio libere. Itaque: Sicut tunc ab Ismaele Isaac, ita nos a malis patimur. Ex hoc itaque manifestum est, quod non sumus filii ancille sed libere, id est non sumus servi peccati sub lege, sed liberi, ea utique libertate qua Christus nos liberavit, scilicet qua per eius gratiam liberati a peccato habemus fructum in sanctificationem finem vero vitam eternam.
14
marg. Zw58
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_4)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Gal. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=63&chapitre=63_4)
Notes :