Capitulum 6
Numérotation du verset
Gal. 6,1
Fratres,
etsi preoccupatus
fuerit homo
in aliquo delicto,
vos
qui spirituales estis huiusmodi
instruite in spiritu lenitatis
considerans
teipsum
ne et tu tempteris
Numérotation du verset
Gal. 6,2
Alter alterius onera portate
et sic adimplebitis legem
Christi
Numérotation du verset
Gal. 6,3
Nam
si quis existimat
se aliquid
esse cum nihil sit
ipse se seducit.
Numérotation du verset
Gal. 6,4
Opus autem suum probet unusquisque
et sic in semetipso
tantum gloriam
habebit et non in altero
Numérotation du verset
Gal. 6,5
unusquisque enim
onus
suum portabit
Numérotation du verset
Gal. 6,6
Communicet
autem is qui catechizatur
verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis.
Numérotation du verset
Gal. 6,7
Nolite errare, Deus non irridetur.
8
Que enim seminaverit homo
hec et metet.
Quoniam
qui seminat
in carne sua,
de carne et metet
corruptionem.
Qui autem seminat in Spiritu
de Spiritu metet vitam eternam.
Numérotation du verset
Gal. 6,9
Bonum autem facientes
non destituamus,
tempore enim
suo
metemus non deficientes.
Numérotation du verset
Gal. 6,10
Ergo
dum tempus habemus
operemur bonum ad omnes,
maxime autem ad domesticos fidei.
Numérotation du verset
Gal. 6,11
Videte autem1
1 autem]
om. Weber
qualibus litteris scripsi vobis mea manu
Numérotation du verset
Gal. 6,12
Quicumque enim volunt placere
in carne
hi cogunt
vos circumcidi
tantum
ut crucis Christi persecutionem
non patiantur
Numérotation du verset
Gal. 6,13
Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi
ut in carne
vestra
glorientur
Numérotation du verset
Gal. 6,14
Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi
per quem mihi
mundus crucifixus est
et ego mundo.
Numérotation du verset
Gal. 6,15
In Christo enim Iesu
neque circumcisio aliquid valet
neque preputium sed nova creatura
Numérotation du verset
Gal. 6,16
Et
quicumque hanc regulam
secuti fuerint pax
super illos
et misericordia
et
super Israel Dei
Numérotation du verset
Gal. 6,17
de cetero
nemo mihi molestus sit.
Ego enim stigmata Domini Iesu
in corpore meo
porto
Numérotation du verset
Gal. 6,18
gratia
Domini
nostri Iesu Christi cum spiritu
vestro fratres. Amen.
EPISTOLA AD GALATAS EXPLICIT.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Gal. 6,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Fratres, etsi preoccupatus fuerit
etc. [AMBROSIUS] Hactenus toti Ecclesie Galatie, imo et universe Ecclesie locutus est, improbando legem, et commendando gratiam; modo ad prelatos loquitur specialiter, docens quomodo tractent subditos, scilicet leniter, quia fratres sunt, etsi sint superiores. [AUGUSTINUS] Ideo hos alloquitur qui firmiores erant, ne inflatione bone vite eum qui peccato circumventus est spernendum putent, et abiiciendum. quasi1: Non hoc faciatis quod dixi, sed
etsi aliquis preoccupatus
{192.161}
fuerit,
id est imprudenter lapsus ut nequeat vitare; nec mirum quia est homo, scilicet infirmus, preoccupatus: dico non in multis, sed
in aliquo delicto,
quasi non usu quotidiano peccans. Si hoc, inquam, fuerit,
vos qui spirituales estis,
non ideo despiciatis eum, sed
instruite hominem,
non per singula peccata diffluentem, et si aliquando labatur,
in spiritu lenitatis,
id est rationabiliter et leniter, ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Ideo leniter instruite, quia fratres estis, etsi superiores. Attende quod proprie dicatur delictum, et quod sit preoccupatio, quia dicit preoccupatus in aliquo delicto, {192.162} ut his intellectis intelligas fratri preoccupato in delicto fore indulgendum. Delictum igitur fortasse 160 est declinare a bono. Peccatum est facere malum, vel sicut in laudabili vita, aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur, dicente Scriptura:
Declina a malo et fac bonum
(Ps. XXXVI); ita in damnabili aliud sit declinare a bono, aliud facere malum; et illud delictum, hoc peccatum sit. [AUGUSTINUS] Peccatum ergo est perpetratio mali. Delictum desertio boni, quod et ipsum nomen ostendit. Quid enim aliud sonat delictum, nisi derelictum, et quid derelinquit qui delinquit, nisi bonum? Vel potest videri illud esse delictum quod ignoranter fit; peccatum quod a sciente committitur, indifferenter tamen plerumque ponuntur, ut et {192.162} peccatum nomine delicti, et delictum nomine peccati appelletur. Preoccupatio autem est, dum vel ad horam non videtur quid agendum sit, vel qui viderint vincuntur, ut scilicet malum fiat, cum latet veritas, vel cum compellit infirmitas.
1 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Considerans.
quasi2: Ita fac ut dixi, tu quisquis,
considerans teipsum,
quod et tu fragilis es,
ne et tu tempteris,
id est ne, Deo permittente, in simile cadas. [AUGUSTINUS] Nihil enim ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio, ita eos nec deesse voluit fratrum correctioni, nec studere certamini. Ideoque ne sibi videatur quisque instruere, etiam cum proterve exagitet, irridetque peccantem, aut superbe tamquam insanabilem detestatur, {192.162} in spiritu, inquit, mansuetudinis instruite illum considerans teipsum, ne et tu tempteris.
Alter.
quasi3: Dico, leviter instruite, et etiam
portate onera; alter
portet
alterius
infirmitates. Onera, id est subvenite vobis invicem orationibus, et aliis huiusmodi, quasi sit sarcina vestra.
Et sic adimplebitis legem Christi,
id est caritatem. Ex caritate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam precepit ut nos invicem diligamus.
Nam
etc. quasi4: Ita facite, ut dixi; nam si quis aliter fecerit, seipsum seducit. Et hoc est quod dicit:
Nam si quis existimat,
id est in mente sua superbe iudicat
se esse aliquid,
magnum comparatione peccantis,
cum
tamen
nihil sit
ex se, vel nihil sit comparatione spiritualis qui totum dat gratie,
ipse se seducit,
id est dividit a {192.162} veritate; non eum seducunt laudatores eius, sed ipse potius, quia cum ipse sibi sit presentior quam illi, mavult se in illis querere quam in seipso. Ideo subdit:
Opus autem.
quasi5: Non ita putet aliquis, sed potius
unusquisque probet,
id est diligenter inspiciat,
opus suum,
non peccatum alterius, ut Phariseus qui dicebat:
Non sum sicut ceteri hominum,
qui non re, sed fallaciter iustus erat. Probet opus suum, dico,
et sic
[AMBROSIUS] id est si actus suos consideret, sciens si quid boni habet, se a Deo accepisse; et si quid mali est, a se fore,
habebit gloriam in semetipso,
id est gloriabitur in Deo quem habet in se portans oleum secum, {192.163} et non in altero, sic enim fiet, ut Deus qui est in eo sit gloria eius, et nihil aliud. Vel in seipso, id est intus in conscientia sua pura, habebit gloriam, id est gloriabitur et gaudebit.
Et non in altero,
id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. [AUGUSTINUS, HIERONYMUS.] Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari.
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
[AMBROSIUS] Vel ita, et sic, id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se mundum habere cor, in seipso habebit gloriam et non in altero, id est in sui, non in alterius consideratione gloriabitur. Nulli enim se anteponit, nec quemquam iudicat ut vere sit iustus. Qui enim vere iustus est, alterum sibi preponit, quia {192.163} plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim dum cognoscit morbum suum quem sanare desiderat.
Numérotation du verset
Gal. 6,5
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Unusquisque.
quasi6: Dico quod unusquisque probet opus suum, quod et debet, nam de suo iudicabitur.
Unusquisque enim onus suum,
id est peccatum, {192.163}
portabit
in pena. Quod hic dicitur, contrarium videtur precedentibus, ubi ait, alter alterius onus suum portabit: quod non est, quia nomen oneris diversis modis accipitur. Multa enim sunt verba que diversis locis congruenter posita varie intelliguntur, sicut hic: nisi enim oneris nomen sub diversis significationibus acceperis, procul dubio putabis eumdem sibi in loquendo esse contrarium, et hoc tam vicine positis verbis: qui cum paulo ante diceret, alterius onera portabit, hic dicit, unusquisque onus suum portabit. Sed alia sunt onera participande infirmitatis, de quibus supra egit; alia reddende Deo rationis de actibus nostris, de quibus hic agit. Illa cum fratribus sustentanda communicantur; hec propria ab unoquoque {192.163} portantur. Hec onera, peccata sunt; alia ergo sunt in quibus quisque proprium portat, nec portat cum alio, nec proiicit in alterum; alia que cum aliis et pro aliis portantur. Item, propter diversos homines hec dicit. Contra eos enim qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit, unusquisque onus suum portabit. Alieno quidem peccato nullus inquinatur, nisi consentiendo vel imitando fecerit suum. Item, contra negligentes qui nullum curant corrigere securi, quod alienis non contaminentur peccatis, dicit, invicem onera portate. Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustineamus, et dum ei qui lesit, si petit {192.164} indulgemus, et huiusmodi. [HIERONYMUS.] Vel per onus intelligitur bonum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur. Et est, unusquisque onus suum portabit, id est offeret Deo in die iudicii manipulos operum. Unde:
Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos
(Ps. CXXV). Et accipitur hoc de bonis tantum. Vel de bonis et malis ita potest dici. Unusquisque, bonus vel malus, portabit onus suum, id est mercedem operum suorum referet
6 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Communicet autem.
Superius spiritualibus prelatis dixit qualiter debeant se habere erga subditos, hic ad subditos loquitur, docens quo se debeant habere erga magistros. quasi7: Prelati ita se habeant, ut dixi.
Is autem qui catechizatur,
id est {192.164} instruitur, etsi solo
verbo,
non exemplo,
communicet ei in omnibus bonis
que ille dicit, non in malis si ea agit, ut lex sit tibi dux non homo, id est qui verbum audiens est, communem se doctori exhibeat recipiendo et opere implendo que ille dixerit. Et ne quis dicat: Non debeo agere, nisi quod in illo video, subdit:
Nolite errare,
quia error est hoc dicere. Et si inde vos excusatis apud homines,
Deus
tamen
non irridetur,
id est non potest falli. [AMBROSIUS] Certum est enim Deo imposturam fieri non posse, sed ab eo quisque capit quod meretur. Et vere non fallitur, quia reddet singulis pro meritis.
Que
etiam
seminaverit.
Vel aliter potest dici ut moneat subditos largiri temporalia prelatis a {192.164} quibus accipiunt spiritualia. Discipulos igitur ad magistrorum refrigeria hortatur dicens: Is autem qui catechizatur, id est instruitur, verbo communicet ei qui se, catechizat in omnibus bonis suis, id est omnia bona sua faciat ei communia. Usitatum enim preceptum est, ut predicatori verbi Dei prebeat necessaria ille cui predicatur, que bona appellatione recte significavit, sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait:
Cum mali sitis, nostis bona data dare filiis vestris
(Lc. 11). [HIERONYMUS.] His potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi iunguntur. Previdens autem quosdam obtendere paupertatem, et preceptum velle eludere, addit, nolite errare, Deus non {192.164} irridetur. quasi8: Nemo vane se excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda nostra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere. [AMBROSIUS AUGUSTINUS, HIERONYMUS.] Et vere non:
Que enim seminaverit homo,
presentis vite labore,
hec et metet,
id est horum mercedem recipiet. Et vere,
quoniam qui seminat in carne sua,
ut de carne, id est qui seminat carnalia vitia et fovet, et qui omnia que facit, etsi qua bona videantur, ideo facit ut carnaliter ei bene sit, et qui de lege carnaliter sentit,
de carne et metet
convenientem messem, scilicet
corruptionem.
Nihil enim melius convenit carni quam {192.165} corruptio.
Qui autem seminat in spiritu
[AMBROSIUS] id est qui spiritui dat assensum ex fide cum caritate serviendo iustitie et legem spiritualiter intelligendo,
de spiritu et metet,
convenientem messem, scilicet
vitam eternam.
[AUGUSTINUS] Nota quod homo constat ex spiritu et carne. Ideo seminat in spiritu et carne. Porro homo etiam Christianus ad comparationem Spiritus sancti caro est. Illud etiam observandum, quod cum dicit, qui seminat in carne, addit, sua, cum vero dicit in spiritu, non addit suo; quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hec in fine promittitur. Ideo quod in seminando perseverantia opus est. Unde addit:
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 6,9
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Bonum autem.
quasi9: Ita se habeant prelati erga subditos, et subditi erga prelatos, ut dixi. Utrique autem, scilicet prelati et subditi,
non deficiamus, facientes bonum,
quia non debet deficere operando qui non deficiet in metendo. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus {192.165} imponet remunerationi. Quantum perseveraverimus in operibus, tantum metemus in fructibus; et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad premium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque, quomodo facit, quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Unde subdit:
Tempore enim suo,
id est conveniente,
metemus, non deficientes.
Nota quod ait, suo tempore, non utique Deus statim facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo denegat quia differt, sed tempore suo, id est congruo prestat. Et quia metemus indeficientes,
ergo, dum habemus,
in hac vita tempus seminandi,
operemur bonum.
[HIERONYMUS.] Tempus seminandi est presens vita qua currimus; in hac licet nobis quod volumus {192.165} seminare. Cum vero transierit, operandi tempus auferetur. Unde:
Operamini, dum dies est; veniet nox quando iam nullus poterit operari
(Io. 9). Operemur bonum, dico
ad omnes,
ut sit perfecta dilectio,
maxime autem ad domesticos fidei,
id est ad eos qui sunt de familia nostra per fidem, id est ad Christianos. Omnibus enim pari dilectione vita eterna optanda est, etsi non omnibus eadem possint exhiberi dilectionis officia; que fratribus maxime exhibenda, quia faciliores et propensiores in bono circa fratres esse debemus, quia sumus invicem membra. Si enim in cunctos libertatis frena laxantur, maxime in domesticos, id est in Christianos, {192.166} qui habent eumdem Patrem, eiusdemque magistri appellatione censentur. Omnibus igitur impendenda est misericordia, in quo preponendi sunt iusti qui sunt ex fide. Quia autem omnibus etiam inimicis nostris qui scelerati sunt, et persequentibus Ecclesiam benefaciendum sit, testis est Deus qui dicit:
Benefacite his qui oderunt vos, diligite inimicos vestros
(Mt. 5). Ubi manifeste ostendit viscera misericordie peccatoribus non esse claudenda, nec etiam si adversum nos hostilem animum gerant; quia et ipsi homines sunt. Et hoc exemplo Dei Patris astruitur,
qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos
(ibid.).
9 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Sunt tamen qui estimant eleemosynas tantum iustis esse prebendas, peccatoribus autem nihil dari {192.166} oportere, ne contra Deum conemur, si eis volumus subvenire quos ipse vult punire. Adhibent etiam testimonia sancte Scripture. Dicit enim Scriptura:
Da misericordiam, et ne suscipias peccatorem, et impiis et peccatoribus redde vindictam. Benefac humili et ne dederis impio, quia et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam
(Sir. 12). Hec verba quomodo accipienda sint non intelligentes, detestabili crudelitate induuntur. Unde nos oportet hec caritati vestre explanare qualiter intelligenda sint. Illa ergo ob hoc dicta sunt, ne cuiquam peccatori ideo benefacias quia peccator est; sed quia homo est, ut non sis ad iudicandum remissus, nec ad subveniendum inhumanus. Ita utrumque preceptum tenebis; odias etiam in illo quod Deus {192.166} odit, id est quod malus est, et corripe et persequere, ut perimas quod homo fecit, et conserva quod homo est. Peccatum quippe homo fecit, hominem vero Deus; et non suscipias peccatorem, ut velis salvum esse in eo quod malus est, sed quia homo, ut nulli homini claudatur misericordia, nulli peccatori relaxetur impunitas. Persequamur ergo in malis propriam iniquitatem, misereamur in eisdem communem conditionem.
marg.|
Videte
etc. [AMBROSIUS] Postquam ad meliora opera hortatus est eos, redit ad illud unde prius agebatur, ne scilicet legales observantie teneantur; [HIERONYMUS.] ne quis autem sub nomine eius fallat incautos cavet, finem Epistole manus sue adnotatione {192.166} complens. Ab hoc enim loco, manu sua usque ad finem scripsit. quasi10: Ut firmius predicta teneatis,
videte qualibus scripturis scripsi vobis mea manu,
ut sciatis hanc Epistolam a me missam, et per hoc magis obediatis.
Quicumque enim.
quasi11: Opus fuit ut scriberem, quia pseudo instant. Et hoc est:
Quicumque enim volunt placere,
Iudeis infidelibus,
in carne,
id est in carnalibus observantiis,
hi cogunt vos circumcidi,
improbitate non ratione ducuntur. Et id propter hoc
tantum
faciunt,
ut non patiantur,
ab infidelibus Iudeis,
persecutionem Christi,
id est que pro cruce Christi infertur. (AMBROSIUS] Isti erant pseudo qui sic Christum predicabant, ut etiam legem {192.167} servandam docerent, crucem predicabant, ut a fidelibus questum acciperent; legem, ut Iudeis placerent [HIERONYMUS.] Vel forte hoc ideo dicit, quia Romani, scilicet Caius Cesar et Octavianus Augustus leges promulgaverunt, ut Iudei, ubicumque essent, proprio ritu viverent et patriis ceremoniis deservirent. Quicumque igitur circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Iudeus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Iudeum preputio preferebat, persecutionibus tam gentilium quam Iudeorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones hi qui Galatas depravaverant declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Iudei persequi eos poterant nec gentiles quos videbant et proselytos {192.167} circumcidere, et ipsos legalia observare.
Neque enim qui circumciduntur.
quasi12: Vere ideo tantum faciunt, ut vitent persecutionem; non enim pro amore legis hoc faciunt; neque enim qui circumciduntur,
legem custodiunt.
[AUGUSTINUS] Illam dicit custoditionem legis, scilicet non occidere, non moechari, et alia huiusmodi, ad bonos mores pertinentia: que nisi caritate et spe eternorum bonorum, que per fidem accipiuntur, impleri non possunt, ut iam dictum est,
sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra
[AMBROSIUS], id est de carnali circumcisione in qua dolor est vobis,
glorientur
apud Iudeos, eo quod tam multos proselytos faciunt.
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Gal. 6,14
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Mihi autem absit.
quasi13: Illi in carne gloriantur,
mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi.
Ecce ubi mundi philosophus erubuit, ibi Apostolus thesaurum reperit: quod illi visum est stultitia, Apostolo factum est sapientia {192.167} et gloria. Noli ergo erubescere de cruce Christi, recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam: de qua cruce ut non erubesceremus, eam in ipsa fronte, id est pudoris domicilio locavimus. Ideo enim crux in fronte credentium, ubi sedes est verecundie figitur, ut de nomine eius fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligat. Signum Veteris Testamenti circumcisio in latenti carne, signum novi Testamenti crux in libera fronte. Ibi enim occultatio, hic revelatio est: ibi sub velamine, hic revelata facie. Crucem autem ut in ea gloriemur Dominus suo gestans humero, pro virga regni nobis commendavit: quod {192.168} est grande ludibrium impiis, grande mysterium piis. Hic ergo opprobrium et deformitatem Christi non erubescamus, sed veneremur. Deformitas enim Christi te format; nisi deformis ille esse voluisset, tu formam quam perdidisti non recepisses. Pendebat enim in cruce deformis, sed deformitas illius pulchritudo nostra erat. In hac ergo deformitate gloriemur, cuius signum in fronte portamus. De hac deformitate non erubescamus, sed gaudeamus cum Apostolo, qui dicit se gloriari in Christi cruce. Poterat dicere, in sapientia, in potestate, in maiestate: et verum diceret. Sed est magnum in sapientia Dei vel maiestate vel potestate Dei gloriari, sed maius in cruce. Unde impius insultat, irridetque philosophus. Et quasi quis diceret: Cur gloriaris in cruce? {192.168} quid enim prodest? [AUGUSTINUS] Ecce quid:
Per quem,
id est Christum crucifixum,
mihi mundus crucifixus est,
ut me non teneat,
et ego mundo,
ut eum non teneam. Quia nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse aliquid suum in me cognoscit, sicut Dominus aita: «
Venit princeps mundi huius et in me non habet quidquam »
. Et est sensus: Per crucem Christi mundi concupiscentie non habent in me dominium, nec mundus iam se mihi ingerit, et ego contra eum sum fortis.
a Io. 14.
13 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Et nota quia non sine causa utrumque dixit, scilicet et sibi mundum crucifixum et se mundo. Plerumque enim contingit ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum suis cupiditatibus vel occupationibus astringit. Et mortuus est {192.168} homo mundo, et mundus cum quasi vivus concupiscit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit. Sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum, ut in duobus mortuis neuter neutrum videt. Quia ergo nec Paulus mundi gloriam querebat, nec a mundi gloria ipse querebatur, ideo et se mundo et sibi mundum crucifixum esse gloriabatur.
In Christo enim.
quasi14: Ideo solum in Christo glorior, quia
in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque preputium.
quasi15: Equalia sunt Deo preputium et circumcisio,
sed nova creatura,
id est regeneratio et nova vita. Novam enim creaturam dicit novam vitam per fidem Christi. Ego in cruce glorior;
et quicumque
fuerint secuti {192.168} hanc regulam, id est rectitudinem gloriandi,
pax,
id est tranquillitas mentis,
et misericordia,
de peccatis, id est peccatorum remissio, erit a Deo
super eos gentiles, et
etiam
super Israel,
id est Iudeos, non utique carnales sed qui sunt
Dei,
id est spirituales. [AMBROSIUS] Duas enim partes hic significavit super quas manet pax et misericordia Dei, scilicet gentilium fidelium et Iudeorum credentium. Et
de cetero,
id est amodo. Vel de cetero, ita ut sint due dictiones, id est de alio preter fidem, scilicet de legalibus,
nemo sit molestus,
ut iterum cogar scribere de eodem.
14 Quasi] + dicat
PL
15 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Unde dicit AMBROSIUS: Non vult per turbulentas contentiones tedium sibi fieri {192.169} de re que tum satis erat exposita. Vel sicut in Greco legitur:
De cetero nemo laborem mihi exhibeat,
vel
prestet,
scilicet ut rursus in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim prestat magistro qui aliter sentit quam docuit. Dico ut nemo sit molestus mihi, cui utique non est facienda molestia.
Ego enim porto in corpore meo,
pro fidelibus
stigmata Domini Iesu,
id est signa militie Christi, que me comprobant esse militem, scilicet passiones, tribulationes etc. quod non pseudo faciunt. quasi16: quod vos non attenditis. Stigmata ergo appellavit quasi notas penarum de persecutionibus {192.170} quas patiebatur. Stigma enim dicitur punctum vel nota aliquo ferro facta. Et est sensus: ideo non debet fieri mihi molestia, quia ego habeo alios conflictus, et certamina que in persecutionibus quas patior mecum dimicant.
Gratia.
Ecce conclusio Epistole, quasi subscriptio, qua et in nonnullis aliis Epistolis utitur; quasi17: Ut predicta teneatis, gratia, non dissensio, non legis servitus, non rixa, non iurgium, sed gratia
Domini Iesu Christi,
o
fratres, sit cum spiritu vestro,
id est cum ratione vestra, ut veritatem semper intelligatis.
Amen.
Per hoc verbum Hebreum vera esse que locutus est ostendit.
16 Quasi] + dicat
PL
17 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_6)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Gal. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=63&chapitre=63_6)
Notes :