Capitulum 5
Numérotation du verset
Eph. 5,1
Estote autem1
1 autem] ergo
Weber
imitatores Dei
sicut filii carissimi
Numérotation du verset
Eph. 5,2
et ambulate
in dilectione
sicut et Christus
dilexit nos et tradidit semetipsum2 pro nobis oblationem
2 semetipsum] se ipsum
Weber
et hostiam3
3 hostiam] + Deo
Weber
in odorem suavitatis.
Numérotation du verset
Eph. 5,3
Fornicatio autem
et omnis immunditia
aut avaritia,
nec nominetur in vobis sicut decet sanctos,
Numérotation du verset
Eph. 5,4
aut turpitudo,
aut stultiloquium,
aut scurrilitas
que ad rem
non pertinent, sed magis gratiarum actio.
Numérotation du verset
Eph. 5,5
Hoc autem4 scitote
4 autem] enim
Weber
intelligentes
quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus,
quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Numérotation du verset
Eph. 5,6
Nemo
vos seducat inanibus verbis.
Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie.
Numérotation du verset
Eph. 5,7
Nolite ergo effici participes eorum.
Numérotation du verset
Eph. 5,8
Eratis enim aliquando
tenebre,
nunc autem lux
in Domino,
ut
filii lucis ambulate.
Numérotation du verset
Eph. 5,9
Fructus autem5
5 autem] enim
Weber
lucis est
in omni bonitate
et iustitia,
et veritate,
Numérotation du verset
Eph. 5,10
probantes
quid sit beneplacitum Deo.
Numérotation du verset
Eph. 5,11
Et nolite
communicare operibus infructuosis
tenebrarum.
Magis autem et redarguite
Numérotation du verset
Eph. 5,12
que enim
in occulto fiunt
ab ipsis turpe est et dicere.
Numérotation du verset
Eph. 5,13
Omnia autem
que redarguuntur6
6 redarguuntur] arguuntur
Weber
a lumine
manifestantur.
omne
autem7
7 autem] enim
Weber
quod manifestatur
lumen est.
Numérotation du verset
Eph. 5,14
Propter quod
dicit :
Surge qui dormis
et exsurge a mortuis.
Et illuminabit te8
8 te] tibi
Weber
Christus.
Numérotation du verset
Eph. 5,15
Videte itaque9
9 itaque] + fratres
Weber
quomodo
caute ambuletis.
non quasi insipientes
sed ut sapientes
Numérotation du verset
Eph. 5,16
redimentes tempus
quoniam dies mali sunt.
Numérotation du verset
Eph. 5,17
Propterea
nolite fieri imprudentes,
sed intelligentes
que sit voluntas Dei10.
10 Dei] Domini
Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,18
Et nolite inebriari vino
in quo
est luxuria sed impleamini11 Spiritu sancto12
11 impleamini] implemini
Weber
|
12 sancto]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Eph. 5,19
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus cantantes et psallentes Deo13
13 Deo]
om. Weber
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset
Eph. 5,20
Gratias agentes semper
pro omnibus,
in nomine
Domini nostri Iesu Christi Deo
et Patri.
Numérotation du verset
Eph. 5,21
Subiecti invicem
in timore Christi,
Numérotation du verset
Eph. 5,22
mulieres
viris suis subdite sint sicut Domino.
Numérotation du verset
Eph. 5,23
Quoniam vir caput
est mulieris, sicut Christus caput
est Ecclesie. Ipse
salvator
corporis
eius14.
14 eius]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,24
Sed
sicut15 Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
15 sicut] ut
Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,25
Viri, diligite uxores,
sicut et Christus dilexit Ecclesiam
et semetipsum16 tradidit pro ea,
16 semetipsum] se ipsum
Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,26
ut illam sanctificaret
mundans eam17
17 eam]
om. Weber
lavacro aque
in verbo vite18,
18 vite]
om. Weber
Numérotation du verset
Eph. 5,27
ut
exhiberet
ipse sibi gloriosam Ecclesiam,
non habentem
maculam
aut rugam,
aut aliquid eiusmodi
sed ut sit sancta et immaculata.
Numérotation du verset
Eph. 5,28
Ita
et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua.
Qui suam uxorem diligit seipsum diligit.
Numérotation du verset
Eph. 5,29
nemo enim umquam carnem suam
odio habuit
sed nutrit
et fovet eam
sicut et Christus Ecclesiam.
Numérotation du verset
Eph. 5,30
quia membra sumus corporis eius de carne eius
et de ossibus eius.
Numérotation du verset
Eph. 5,31
Propter hoc
relinquet homo patrem et matrem19, et adherebit uxori sue20 et erunt duo in carne una.
19 matrem] + suam
Weber
|
20 uxori sue ΩJ] ad uxorem suam
Cor3
(al.)
|
Numérotation du verset
Eph. 5,32
Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Numérotation du verset
Eph. 5,33
Verumtamen
et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat. Uxor autem21
21 autem] ut
Weber
timeat virum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Eph. 5,1
Estote autem1
1 autem] ergo
Weber
interl.|
et quia Deus donavit
interl.|
nunc
imitatores Dei
interl.|
invicem vobis condonando
sicut filii carissimi
interl.|
tunc :
filii carissimi
Numérotation du verset
Eph. 5,2
et ambulate
interl.|
non solum condonetis sed
interl.|
operum exhibitione
in dilectione
interl.|
ponentes animas pro fratribus si opus est
sicut et Christus
interl.|
ita sincere
dilexit nos et tradidit semetipsum2 pro nobis oblationem
2 semetipsum] se ipsum
Weber
interl.|
dum iniuriatus est sputis, collaphis et huiusmodi
et hostiam3
3 hostiam] + Deo
Weber
interl.|
dum occisus in cruce
in odorem suavitatis.
interl.|
quia pro iustitia occisus
interl.|
de quo dicebatur in lege
marg.|
IN
ODOREM
SUAVITATIS. AUGUSTINUS. Si Christi mors Deo fuit suavis odor ergo mortem eius libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt. Sed non est ita, quia iniuste iustum occiderunt. Qui primis est sua voluntate oblatus est sicut et Iudas quid habet nisi peccatum in tradendo Christum ? Nisi tamen se traderet Christus non eum traderet Iudas. Tradidit Iudas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium sue venditionis, iste nostre redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic miseri corditer egit.
Numérotation du verset
Eph. 5,3
Fornicatio autem
interl.|
cum liberis a viro
et omnis immunditia
interl.|
incontinentia ad libidinem pertinens quocumque modo fiat
aut avaritia,
interl.|
immoderata cupiditas habendi
nec nominetur in vobis sicut decet sanctos,
interl.|
nec suspicio sit : In vobis
Numérotation du verset
Eph. 5,4
aut turpitudo,
interl.|
ut in osculis amplexibus
aut stultiloquium,
interl.|
ut per blanda verba
aut scurrilitas
interl.|
que a stultis curialitas dicitur que risum movere solet
que ad rem
interl.|
ad utilitatem
interl.|
quamvis magno labore agatur
non pertinent, sed magis gratiarum actio.
interl.|
nominetur in vobis
Numérotation du verset
Eph. 5,5
Hoc autem4 scitote
4 autem] enim
Weber
interl.|
mentis ratione
intelligentes
interl.|
quod Scripture inde dicunt
quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus,
marg.|
AVARUS. Avaritiam idolatrie equat, quia illum avarum significat cuius Deus nummus est, vel quia res Dei quas Deus vult servire indigentibus usurpat sibi, et recondit et Deo prefert sicut idolatria Dei honorificentiam.
marg.|
AMBROSIUS. Vel avarus est adulter qui sibi res alienas usurpat id est alienam uxorem.
quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
interl.|
quod est Patris et Filii
Numérotation du verset
Eph. 5,6
Nemo
interl.|
contra hoc
vos seducat inanibus verbis.
interl.|
promittens impunitatem ex misericordia Dei vel predicans naturalia ut pseudo qui bona dicunt et non faciunt
marg.|
INANIBUS
VERBIS. Omnes eorum rationes sunt inania verba, fructu vacua ad supplicia trahentia.
{t. 4 : Erfurt, f. 1109rb ; facsim., p. 377b} Propter hec enim venit ira Dei in filios diffidentie.
interl.|
diaboli de quibus diffidimus vel qui diffidunt
Numérotation du verset
Eph. 5,7
Nolite ergo effici participes eorum.
interl.|
similes
Numérotation du verset
Eph. 5,8
Eratis enim aliquando
interl.|
et ideo non mirum si tunc hec mala in vobis
tenebre,
interl.|
per ignorantiam peccantes
nunc autem lux
interl.|
ex discretione bene operantes et iustificati per fidem et baptismum, et filii Dei per adoptionem qui est lux vera
in Domino,
interl.|
non in vobis
ut
interl.|
et ideo
filii lucis ambulate.
interl.|
id est vite ut filii Dei bonorum operum gressu sancte et immaculate
interl.|
quia hec opera sunt lucis
Numérotation du verset
Eph. 5,9
Fructus autem5
5 autem] enim
Weber
interl.|
vel : ‘enim’
marg.|
FRUCTUS
AUTEM. Huiusmodi autem opera sunt fructus et opus lucis.
lucis est
interl.|
scilicet vivere
in omni bonitate
interl.|
ut boni in vobis
et iustitia,
interl.|
proximis quod iustum est faciatis
et veritate,
interl.|
ut vera loquimini
marg.|
ET
IUSTITIA
ET
VERITATE. Vel iustitia et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus : In omni bonitate, et pro id : Iustitia et veritate.
Numérotation du verset
Eph. 5,10
probantes
interl.|
ambulate prius probantes et ratione discernentes
quid sit beneplacitum Deo.
interl.|
quasi opera vestra ita sint circumspecta ut beneplaceant Deo
Numérotation du verset
Eph. 5,11
Et nolite
interl.|
ut filii lucis ambulate
communicare operibus infructuosis
interl.|
ut cum bonis sit pars malorum
interl.|
a malis corde disiungamini non corpore
tenebrarum.
interl.|
vel : ‘<tenebr>osorum’
Magis autem et redarguite
interl.|
non negligentes in corrigendis vestris
interl.|
leni tamen animo
marg.|
REDARGUITE. Ut alibi ait Apostolus. Hoc agite, ut foris terribiliter personet increpatio et intus lenitatis teneatur dilectio. Duo coniungunt, ut scilicet non communicent consentiendo et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, si non consentis etsi redarguis. Utrumque complexus est Apostolus dicens : Nolite communicare, nolite consentire, laudare et approbare. {t. 4 : Erfurt, f. 1109rb ; facsim., p. 377b} Et quia parum est non consentire addit. Magis autem redarguite, id est reprehendite corripite coercete. Et est sensus : non sitis consentientes malis approbando, neque negligentes in arguendo, neque superbientes insultanter arguendo.
Numérotation du verset
Eph. 5,12
que enim
interl.|
nolite communicare
interl.|
non communicare nec debetis
in occulto fiunt
interl.|
id est in cogitatione
interl.|
in hoc apparet quod turpia
interl.|
loco non palam
ab ipsis turpe est et dicere.
interl.|
non solum facere
Numérotation du verset
Eph. 5,13
Omnia autem
interl.|
presertim mali
interl.|
vel : ‘enim’
que redarguuntur6
6 redarguuntur] arguuntur
Weber
marg.|
OMNIA
AUTEM
QUE
REDARGUUNTUR. Sed redarguenda sunt, quia sic manifestantur sepe per confessionem et penitentiam, et ideo arguendum est quia quod sic manifestatur vertitur in lumine. Vel illi mali manifestantur sibi ipsis quod mali sunt et ideo arguendi, quia sic incipiunt esse lumen. Vel redarguite, omnia autem etc. Omne enim quod manifestatur, id est malus cum sibi innotescit esse malus. Lumen est, id est per penitentiam incipit converti in bonum.
a lumine
interl.|
ab illuminatis
interl.|
sanctis et bonis hominibus qui filii lucis
manifestantur.
interl.|
sibiipsis quod mali sunt
interl.|
ante nesciuntur
omne
interl.|
malus presertim
autem7
7 autem] enim
Weber
interl.|
vel ‘enim’
quod manifestatur
interl.|
sic
interl.|
per confessionem et penitentiam
lumen est.
interl.|
in lumen vertitur, quia bonum est quod peccatum per penitentiam et confessionem manifestetur
marg.|
LUMEN
EST, id est non ambiguum, nec potest excusari quod palam dictum est.
Numérotation du verset
Eph. 5,14
Propter quod
interl.|
scilicet quia fit lumen quod manifestatur
dicit :
interl.|
Spiritus sanctus per me
Surge qui dormis
interl.|
qui torpes et nescis te in peccatis
interl.|
oblitus Dei
marg.|
Surge
per confessionem et
exsurge
per satisfactionem.
et exsurge a mortuis.
interl.|
a futura damnatione
Et illuminabit te8
8 te] tibi
Weber
interl.|
hic per fidem et in futuro per speciem
Christus.
interl.|
qui est sol iustitiea
a Cf. Mal. 4, 2 : « Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento ».
Numérotation du verset
Eph. 5,15
Videte itaque9
9 itaque] + fratres
Weber
interl.|
quia prodest redarguere
quomodo
interl.|
quo moderamine
caute ambuletis.
interl.|
vivendo et redarguendo
non quasi insipientes
interl.|
indiscreti
sed ut sapientes
interl.|
scilicet in omnibus providentes
Numérotation du verset
Eph. 5,16
redimentes tempus
interl.|
preparantes opportunitatem serviendi Deo et vacandi divinis quod necesse est quia hodie sunt mali homines
marg.|
REDIMENTES
TEMPUS. Vel quod minus fecistis in uno tempore restituite in alio dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt id est alii moriuntur in Egypto, alii in deserto, alii in terra sancta, nec mirum si minus fecistis, quia mali dies nec possunt omnia agi pro libitu.
quoniam dies mali sunt.
interl.|
id est in hac vita multa occurrunt impedimenta
marg.|
DIES
MALI. Pro malitia et miseria hominum dicuntur dies mali. Ceterum dies isti quantum pertinet ad spatia horarum ordinati sunt. Ducunt enim vices agunt tempora. Oritur enim sol et occidit transeunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi non sunt molesti. Dicuntur ergo dies mali - ut dixi - propter miseriam hominum et malitiam. Sed miseria hominis communis est non debet ergo malitia esse communis. Ex quo enim lapsus est Adam de paradiso, numquam fuerunt dies nisi mali quod ostendit puer qui nascitur qui a ploratu incipit. Nondum loquitur et iam prophetat in labore se futurum et timore. Redimamus ergo tempus. Redimit qui perdit, id est dat de suo ut vacet Deo, quasi det nummum pro vino das nummum et emis vinum. Aliud das, aliud accipis aliquid amittis, aliquid acquiris. Sic ergo perdis numos, ut emas tibi aliquid. Sic perdas de tuo, ut emas tibi quietem. Unde : «Si quis vult tecum iudicio contendere et tunicam tollere dimitte et pallium»b, ut habeas quietum cor ne perdas tempus vacandi Deo a quo vult te avocare damno et litibus.
b Mt. 5, 40.
Numérotation du verset
Eph. 5,17
Propterea
interl.|
quia mali dies
nolite fieri imprudentes,
interl.|
inconsiderati
sed intelligentes
interl.|
sed querite quid Deo placeat
que sit voluntas Dei10.
10 Dei] Domini
Weber
interl.|
ut omnia cum modestia agantur
Numérotation du verset
Eph. 5,18
{t. 4 : Erfurt, f. 1109va ; facsim., p. 378a} Et nolite inebriari vino
interl.|
nihil minus convenit alios arguenti
in quo
interl.|
ex quo procedit motus malus unde tollitur auctoritas redarguendi
est luxuria sed impleamini11 Spiritu sancto12
11 impleamini] implemini
Weber
12 sancto]
om. Weber
interl.|
donis Spiritus sancti
Numérotation du verset
Eph. 5,19
loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus cantantes et psallentes Deo13
13 Deo]
om. Weber
interl.|
Hoc modo poteritis impleri Spiritu, si vos intelligitis et vos intus instruitis de his que dicitis, scilicet psalmis qui ad bonam operationem admonent, et hymnis qui de laudibus Dei, et canticis qua de eterno gaudio. Et ideo spiritualiter spiritualia intelligenda sunt, et post locutionem horum cantantes, Deum laudantes, et de eternis exultantes, sicut hymnus et canticum docet, et psallentes opere ut Psalmus docet
in cordibus vestris Domino.
interl.|
spontanea voluntate
Numérotation du verset
Eph. 5,20
Gratias agentes semper
interl.|
ad gloriam Domini non vestram
pro omnibus,
interl.|
pro prosperis vel adversis
interl.|
donis
in nomine
interl.|
exaltando
Domini nostri Iesu Christi Deo
interl.|
per quem nos adoptavit et per quem nos eum cognovimus
interl.|
quia Deus est credendo
et Patri.
interl.|
quia Pater est Christi natione eterna nobis adoptionis gratia
Numérotation du verset
Eph. 5,21
Subiecti invicem
interl.|
humiliter curam gerendo
marg.|
SUBIECTI
INVICEM. AMBROSIUS. Non solum auditores prelatis sed etiam prelati subditis, in caritate eis serviendo et humiliter curam gerendo. Nam et si dignitas maiorum est, administratoria tamen est. Unde Apostolus : «Omnium me servum feci»c. Est ergo maiorum salva tamen dignitate, servire sicut minorum est humiliter obedire, hec autem tam maiorum quam minorum ordinata subiectio, debet esse in casto timore Christi qui humilitatem mandavit.
c 1Cor. 9, 19.
in timore Christi,
interl.|
casto timore Dei qui humilitatem mandavit
Numérotation du verset
Eph. 5,22
mulieres
marg.|
MULIERES. Hucusque communiter de moribus egit, nunc quedam singulis ordinibus suadet.
viris suis subdite sint sicut Domino.
interl.|
in simplicitate
interl.|
sicut Sara que dominum vocabat Abrahamd
d Cf. Gn. 18, 12 : « Quae risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ? ».
Numérotation du verset
Eph. 5,23
Quoniam vir caput
interl.|
rector
interl.|
et auctor unde cepit
est mulieris, sicut Christus caput
interl.|
rector, auctor
est Ecclesie. Ipse
interl.|
Christus
salvator
interl.|
est et
corporis
interl.|
id est Ecclesie
eius14.
14 eius]
om. Weber
interl.|
Christi
Numérotation du verset
Eph. 5,24
Sed
interl.|
Christus est salvator Ecclesie quod vir non est mulieris sed tamen ut Ecclesia
sicut15 Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
15 sicut] ut
Weber
interl.|
que non contra Deum
Numérotation du verset
Eph. 5,25
Viri, diligite uxores,
interl.|
quarum caput estis
sicut et Christus dilexit Ecclesiam
interl.|
cuius caput est
et semetipsum16 tradidit pro ea,
16 semetipsum] se ipsum
Weber
interl.|
adeo dilexit quod
interl.|
ita et vos pro uxoribus si opus sit
Numérotation du verset
Eph. 5,26
ut illam sanctificaret
interl.|
iustitia bone vite
mundans eam17
17 eam]
om. Weber
interl.|
prius
interl.|
a peccatis
lavacro aque
interl.|
sanctificate
in verbo vite18,
18 vite]
om. Weber
interl.|
qui datur vita
interl.|
quo accedente ad elementum fit sacramentum
Numérotation du verset
Eph. 5,27
ut
interl.|
ad hoc
exhiberet
interl.|
in futuro
ipse sibi gloriosam Ecclesiam,
interl.|
in animo et corpore rutilantem
interl.|
gemina stola decoram
non habentem
interl.|
nunc vel tunc
maculam
interl.|
aliquid criminale
aut rugam,
interl.|
peccatum mortale intus latens sicut est dolus duplicitas ruga dicitur
marg.|
NON
HABENTEM
MACULAM
NEQUE
RUGAM. Quia per actionem bonam munda est a macula et per spem tensa ad superna, proinde vestis eius in monte tamquam nix de albata effulsit que significabat Ecclesiam omni macula peccati mundatam que per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga et desiderio ad celestia.
marg.|
NON
HABENTEM. Nunc MACULAM
AUT
RUGAM
SED
UT
SIT
SANCTA. Hic per bona opera. ET
IMMACULATA in abstinentia mali. Vel tunc sancta per gloriam immaculata per corruptionis remotionem. Sicut Christus fudit sanguinem ut lavaret maculam Ecclesie et extendit se in cruce ut tolleret rugam, sic et viri si opus est debent mori pro salvandis uxoribus et verbo vite eas instruere ut exhibeant eas Deo.
aut aliquid {t. 4 : Erfurt, f. 1109vb ; facsim., p. 378b} eiusmodi
interl.|
aliquod peccatum pro quo sit damnabilis
sed ut sit sancta et immaculata.
Numérotation du verset
Eph. 5,28
Ita
interl.|
item
et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua.
interl.|
id est ut seipsos quia ambo una caro et mulier portio corporis viri
interl.|
quia
Qui suam uxorem diligit seipsum diligit.
interl.|
quia uxor corpus viri et vir caput uxoris
Numérotation du verset
Eph. 5,29
nemo enim umquam carnem suam
interl.|
debet diligere uxorem que caro sua est quia nemo carnem
odio habuit
interl.|
etsi sancti carnem macerant, non eam odiunt sed peccatum quod in ea est
marg.|
NEMO
CARNEM
SUAM
ODIO
HABUIT. Qui mavult esse sine corpore non corpus sed corruptiones et pondus eius odit.
sed nutrit
interl.|
cibo et potu
et fovet eam
interl.|
indumentis
interl.|
ut carnem suam et bene ut carnem suam, quia corpus eius est et huius corporis sumus omnes memba alii de carne, id est infirmi alii de ossibus ut perfecti
sicut et Christus Ecclesiam.
marg.|
SICUT
ET
CHRISTUS
ECCLESIAM. Ita faciat vir de uxore que caro eius, quia sic et Christus nutrit Ecclesiam cibo corporis sui, et fovet spiritualibus indumentis preceptorum virtutum et bonorum operum.
Numérotation du verset
Eph. 5,30
quia membra sumus corporis eius de carne eius
interl.|
ut infirmi qui indigent sustentari fortibus
marg.|
DE
CARNE. AUGUSTINUS. In Genesi dicit Adam : «Hoc os de ossibus meis et caro de carne mea»e. Sicut Eva de Adam facta traxit ab eo carnem et ossa, ita nos a Christo instituti alii sumus ut ossa robusti, alii ut caro infirmi ex carne eius, id est ad similis infirmitatis quam habuit in homine. Propter hoc ostendendum {t. 4 : Erfurt, f. 1109vb ; facsim., p. 378b} quantum dilexit Ecclesiam est scriptum in Genesi. Relinquet Christus homo Patrem formam servi accipiendo matrem, id est Synagogam ex qua carnaliter ortus et adherebit, id est sociabit se Ecclesie et duo, id est Christus et Ecclesia erunt in una voluntate et una caro. Hec verba primi hominis esse dicit Genesis. Christus vero in evangelio dicit esse Dei cum inquit : «Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos ? Et dixit propter hoc reliquit»f etc., ut scias propter extasim soporis que processit in Adam, in qua angelice curie intus fuit hoc eum divinitus tamquam prophetam dicere potuisse. Una caro Christus et Ecclesia, quia Deus apud Deum per carnem particeps noster factus est. Unus est Christus caput et corpus quasi integer vir, quia et femina de viro facta est et ad virum pertinet. Reliquit Christus Patrem, quia non in ea dignitate apparuit hominibus qua est apud Patrem.
e Gn. 2, 23.
f Mt. 19, 4-5.
et de ossibus eius.
interl.|
ut perfecti et fortes qui in solo Christo sustentantur
Numérotation du verset
Eph. 5,31
Propter hoc
interl.|
quia diligit uxorem
relinquet homo patrem et matrem19, et adherebit uxori sue20 et erunt duo in carne una.
19 matrem] + suam
Weber
20 uxori sue ΩJ] ad uxorem suam
Cor3
(al.)
interl.|
hic Moyses de unione coniugii quod est signum magne rei, scilicet coniunctionis Christi et Ecclesie
Numérotation du verset
Eph. 5,32
Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
marg.|
SACRAMENTUM
HOC
MAGNUM etc. Et ne aliquis putaret in viro esse, et uxore secundum utriusque naturalis sexus copulationem corporalem que mixtionem addit : Ego dico in Christo et Ecclesia. Secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia accipitur quod dictum est. Non iam duo sed una caro sunt. Et quomodo sponsus et sponsa dicuntur, sic caput et corpus. Sive ergo dicatur caput et corpus, sive sponsus et sponsa unum intelligite. Fit enim ex duobus quasi una quedam persona, scilicet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa quam unitatem miram et excellentem commendat Isaias in quo Christus loquens ait : ‘Sicut sponso alligavit mihi mitram et sicut sponsam ornavit me ornamento’g. Huius spiritualis unitatis sacramentum fuit illud quod in Genesi de unione coniugii ad litteram dicitur.
g Cf. Is. 31, 10 : « Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento iustitie circumdedit me quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis ».
Numérotation du verset
Eph. 5,33
Verumtamen
interl.|
etsi hoc non solum ad litteram dicitur sed est signum alterius rei, verumtamen et secundum litteram vir diligat uxorem sequens mortalitatem historie
et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat. Uxor autem21
21 autem] ut
Weber
interl.|
non solum diligat sed et
timeat virum.
interl.|
et subdita sit viro
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Eph. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=64&chapitre=64_5)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Eph. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=64&chapitre=64_5)
Notes :