Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 

Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei,
sanctis omnibus qui sunt Ephesi
et fidelibus
in Christo Iesu,
Numérotation du verset Eph. 1,2 

gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,3 

Benedictus Deus
et Pater Domini nostri
Iesu Christi,
qui benedixit
nos
in omni benedictione spirituali
in celestibus
in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,4 

Sicut
elegit nos
in ipso
ante mundi constitutionem,
ut essemus
sancti
et immaculati
in conspectu
eius
in
caritate.
Numérotation du verset Eph. 1,5 

Qui predestinavit nos
in adoptionem
filiorum
per Iesum Christum
in ipsum,
secundum propositum
voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,6 

in laudem glorie gratie sue
in qua
gratificavit nos
in dilecto Filio suo1,
1 Filio suo] om. Weber
Numérotation du verset Eph. 1,7 

in quo habemus
redemptionem
per sanguinem eius
in2 remissionem peccatorum,
2 in] om. Weber
secundum
divitias gratie eius
Numérotation du verset Eph. 1,8 

que superabundavit
in nobis
in omni sapientia
et prudentia
Numérotation du verset Eph. 1,9 

ut notum faceret nobis
sacramentum voluntatis sue secundum bonum placitum eius
quod
proposuit in ipso3.
3 ipso] eo Weber
Numérotation du verset Eph. 1,10 

In dispensationem plenitudinis temporum
instaurare
omnia in Christo, que et4 in celis
4 et] om. Weber
et que in terra sunt
in
ipso.
Numérotation du verset Eph. 1,11 

In quo
et5 nos
5 et] etiam Weber
sorte vocati
sumus predestinati
secundum propositum
eius
qui omnia operatur
secundum consilium voluntatis sue,
Numérotation du verset Eph. 1,12 

ut simus
in laudem glorie eius
qui
ante speravimus in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,13 

In quo et vos
cum audissetis
verbum veritatis
evangelium salutis vestre in quo et credentes
signati estis Spiritu promissionis sancto.
Numérotation du verset Eph. 1,14 

qui est arra6
6 arra] pignus Weber
hereditatis nostre in redemptionem
acquisitionis
in laudem glorie ipsius.
Numérotation du verset Eph. 1,15 

Propterea
et ego audiens fidem vestram
que est in Domino Iesu
et dilectionem in omnes sanctos.
Numérotation du verset Eph. 1,16 

Non cesso gratias agens pro vobis
memoriam vestri faciens in orationibus meis,
Numérotation du verset Eph. 1,17 

ut Deus Domini nostri Iesu Christi.
Pater glorie
det vobis
spiritum sapientie et revelationis in agnitione eius,
Numérotation du verset Eph. 1,18 

illuminatos oculos
cordis vestri,
ut sciatis
que
sit spes vocationis eius
et7 que divitie glorie
7 et] om. Weber
hereditatis eius
in sanctis,
Numérotation du verset Eph. 1,19 

et que sit supereminens
magnitudo
virtutis eius in nos,
qui credidimus secundum operationem potentie virtutis eius
Numérotation du verset Eph. 1,20 

quam operatus est in Christo
suscitans illum
a mortuis et constituens
ad dexteram suam
in celestibus,
Numérotation du verset Eph. 1,21 

supra omnem principatum
et potestatem, et virtutem et dominationem,
et omne nomen quod non solum nominatur8 in hoc seculo sed etiam9 in futuro.
8 non…nominatur] inv. Weber |
9 etiam] et Weber |
Numérotation du verset Eph. 1,22 

Et omnia subiecit
sub pedibus eius.
Et
ipsum
dedit caput
super omnem Ecclesiam10,
10 super…Ecclesiam] supra omnia Ecclesie Weber
Numérotation du verset Eph. 1,23 

que est corpus ipsius,
et11 plenitudo eius
11 et] om. Weber
qui omnia in omnibus adimpletur.

Capitulum 1

Numérotation du verset Eph. 1,1 
{t. 4 : Erfurt, f. 1105ra ; facsim., p. 369a} Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei,
interl.| non meis meritis ita vos per eam quicquid estis
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1105ra ; facsim., p. 369a} Sciendum sane quod hanc epistolam quam nos ad Ephesios scriptam habemus, heretici et Marcioniste ad Laodicenos attitulant.
marg.| PAULUS  APOSTOLUS. More suo salutationem premittit. Deinde gracias agit Domino exponens prius beneficia humano generi prestita post ipsis apostolis specialiter indulta, deinde et Ephesiis ipsis ostendens a quo et ad quid vocati sunt. Deinde Christi dignitatem et prelationem ostendit, postea ad patientiam et caritatem eos invitat, unitatem fidei et Ecclesie commendans et dona gratie enumerans. Tandem ad certamen exhortans contra principes tenebrarum militie christiane armaturam describit.
sanctis omnibus qui sunt Ephesi
interl.| scribit vel mandat vel ego Paulus scribo vel mando
marg.| SANCTIS. Perfectis et non solum eis sed et Fidelibus qui si non sancti vel in fide sani.
marg.| SANCTIS. Exercitio virtutum.  ET  FIDELIBUS. Fide recta que est in Christo Iesu. AMBROSIUS. Recte illa duo posuit tunc enim prodest accreditur bona vita si fides est in Christo Iesu. Tunc vere sancti sunt si fideles sunt in Christo. Vel distingue inter sanctos et fideles ut sanctos intelligas maiores et perfectiores fideles minus perfectos.
et fidelibus
interl.| tunc prodest bona vita si fides in Christo
in Christo Iesu,
interl.| opere Christi non suis meritis
Numérotation du verset Eph. 1,2 
gratia vobis
interl.| ante alia salutat
interl.| iustificationis
et pax
interl.| tranquillitas mentis et reconcilatio ad Deum
a Deo Patre nostro
interl.| per quem omnia condita sunt et restaurata
et Domino Iesu Christo.
interl.| sine quo nulla bona dantur nobis
Numérotation du verset Eph. 1,3 
Benedictus Deus
interl.| corde ore opere
interl.| sit a me, a vobis, ab omnibus
marg.| BENEDICTUS. Premissa salutatione, incipit ab actione gratiarum, innuens omnia esse ex Deo.
marg.| BENEDICTUS  ET  BENEDIXIT. Unum quidem benedictionis verbum sed pro congruentia persone varie debent intelligi. Benedicitur ab homine Deus cum laudibus dignis extollitur. Homo autem a Deo, cum Deus ei gratie sue dona impertitur, non meritis illius sed misericordia sua.
et Pater Domini nostri
interl.| generatione eterna
Iesu Christi,
interl.| pro quo nobis benefacit
qui benedixit
interl.| benedicet, id est in futuro exaltabit dando immortalitatem
marg.| QUI  BENEDIXIT. Enumerat beneficia que a Deo per Christum toti humano generi sunt data. Duas Dei preordinationes et earum effectus quarum altera est de presenti ad iustitiam, altera de futuro ad coronam. Nec dicuntur sic due quin una sit Dei predestinatio que est ipse Deus, sed quia de duobus est ipsa Dei preordinatio eterna, scilicet de iustitia in presenti et de gloria in futuro. Deus ante mundi constitutionem, cum nullus quidquam meruerat, preordinavit, quod in tempore gratie aliquos a perditis separaret, et iustos in immaculatos faceret. Preordinavit etiam quod illos iustos ad eternam beatitudinem perduceret. Harum preordinationum alteram hoc implet quod iustos facit. Alteram in futuro adimplebit que erit omnium perfectio. A qua consummatione omnium incipit utens preterito pro certitudine future rei. Qui benedixit nos meritis nostris maledictos in futuro exaltabit dando immortalitatem.
marg.| Quatuor ponit duas predestinationes et earum duos effectus.
marg.| QUI  BENEDIXIT. Effectus secunde preordinationis que adimplebitur in futuro a qua incipit quia summum bonum cum ait : Qui benedixit.
nos
interl.| meritis nostris maledictos
in omni benedictione spirituali
interl.| omnimoda exaltatione que erit tota spiritualis etiam in corporibus que tunc habebunt naturam spiritus
in celestibus
interl.| habita in celo unde commendabilior
in Christo.
interl.| operante Christo
Numérotation du verset Eph. 1,4 
Sicut
interl.| prima predestinatio
interl.| ita gratis hoc faciet
interl.| gratis
elegit nos
interl.| predestinando
in ipso
interl.| per ipsum Christum
ante mundi constitutionem,
interl.| id est antequam essemus
marg.| SICUT  ELEGIT  NOS  ANTE  MUNDI  CONSTITUTIONEM. AUGUSTINUS. Ne quis ergo putet animas cum Deo eternas, et tunc aliquid meruisse iuxta errorem illorum qui ante hec visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.
marg.| SICUT  ELEGIT. Hic ponit primam preordinationem que est de presenti tangens effectus eius. Quasi : benedicet nos in futuro quod et si videtur ex meritis {t. 4 : Erfurt, f. 1105rb ; facsim., p. 369b} ita tamen gratis erit sicut et prima preordinatio gratuita est, quia merita que precedunt futuram vitam ex gratia sunt et Dei dona sunt. Coronat enim in nobis Deus dona sua non que ex nobis sunt merita.
ut essemus
interl.| ad hoc elegit ut essemus in tempore gratie
interl.| elegit ut essemus non quia future eramus
sancti
interl.| per bona opera
interl.| virtutibus
marg.| ELIGIT  UT  ESSEMUS  SANCTI. AUGUSTINUS. De Predestinatione. Quomodo enim eligeret eos qui nondum erant nisi predestinando ? Eligit ergo predestinans nos. Et sicut non elegit eo quod tunc sancti essemus ideo, nec ideo quia sancti futuri essemus. Sed potius elegit nos ad hoc, ut in tempore gratie essemus sancti per bona opera. Non ergo quia futuri eramus elegit. Sed ut essemus sancti. Ideo quippe futuri eramus quia elegit ipse predestinans ut tales per gratiam eius essemus. Sed pelagianus veritati resultans ait : presciebat Deus qui essent futuri sancti et immaculati per libere voluntatis arbitrium. Et ideo eos in sua prescientia quales futuros esse prescivit elegit. Elegit inquam antequam essent predestinans filios quos futuros sanctos prescivit. Non fecit nec se facturum sed ipsos facturos esse previdit. Quem confutat hic apostolus dicens : Ut essemus sancti etc.
et immaculati
interl.| a crimine, a malis
in conspectu
interl.| id est intus ubi conspicit, non extra ubi homines vident
interl.| vel ut eum conspiciamus
eius
interl.| non hominum
in
interl.| in caritate hoc fecit non meritis
caritate.
interl.| Dei vel ipsorum
Numérotation du verset Eph. 1,5 
interl.| alia et secunda predestinatio ad eternam vitam
interl.| elegit nos ipse utique
interl.| gratia sola preelegit
marg.| QUI  PREDESTINAVIT. Posita predestinatione que pertinet ad iustitiam et sanctitatem vite presentis, ponitur hic alia pertinens ad vitam eternam cuius effectum supra notavit.
in adoptionem
interl.| voluntate gratuita
interl.| ad bona que filii habituri sunt
filiorum
interl.| filii sunt credentes in eum
per Iesum Christum
interl.| non per merita
in ipsum,
interl.| venturos
interl.| eadem habituros cum Christo
secundum propositum
interl.| predestinavit secundum voluntatem longe ante vel omnibus palam propositam
voluntatis sue,
interl.| non nostro placito
Numérotation du verset Eph. 1,6 
in laudem glorie gratie sue
interl.| id est ut laudemus gloriosam gratiam
marg.| IN  LAUDEM  GLORIE  GRATIE  SUE. Quasi : gloria gratiarum est eterna adoptio.
in qua
interl.| gratia
gratificavit nos
interl.| gratos sibi nos fecit
marg.| IN  QUA  GRATIFICAVIT. Effectus prime preordinationis ad iustitiam.
in dilecto Filio suo1,
1 Filio suo] om. Weber
interl.| per Filium pro quo et nos diligit
marg.| IN  DILECTO  FILIO. AMBROSIUS. Diligens enim Deus Pater unigenitum suum, etiam illis quos diligit et quibus vult filius divina largitur.
Numérotation du verset Eph. 1,7 
in quo habemus
interl.| ecce per quid grati facti
redemptionem
interl.| ut possimus reverti a captivitate qua serviebamus diabolo venun dati sub peccato
per sanguinem eius
interl.| et
in2 remissionem peccatorum,
2 in] om. Weber
interl.| in baptismo
marg.| IN  QUO  HABEMUS  REDEMPTIONEM  IN  REMISSIONEM. AMBROSIUS. Duplicem gratiam ostendit, quia et redemit et peccata nostra non imputavit.
secundum
interl.| quia omnia dimittit et totum ius inimici destruit
divitias gratie eius
interl.| secundum divitem et copiosam gratiam suam
Numérotation du verset Eph. 1,8 
que superabundavit
interl.| cum in omnibus abundasset
interl.| plus quam in aliis abundavit
marg.| QUE  SUPERABUNDAVIT. Hactenus de his que toti humano generi, modo de his que singulariter apostolis dedit.
in nobis
interl.| apostolis
in omni sapientia
interl.| in hoc
interl.| omni notitia de divinis
et prudentia
interl.| providentia temporalium
Numérotation du verset Eph. 1,9 
ut notum faceret nobis
interl.| omni ita ut notum faceret
sacramentum voluntatis sue secundum bonum placitum eius
interl.| id est voluntatem secretam aliis, scilicet instaurare omnia non meritis sed secundum beneplacitum
quod
interl.| bonum placitum vel sacramentum
proposuit in ipso3.
3 ipso] eo Weber
interl.| longe ante vel omnibus palam obtulit implendum dico
interl.| Filio
Numérotation du verset Eph. 1,10 
In dispensationem plenitudinis temporum
interl.| non alio tempore implendum sed in dispensatione
marg.| IN  DISPENSATIONE, id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratie quo implere que ceteris temporibus premissa vel prefigurata sunt divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non predocti non reciperent Christum et nisi prius de naturali et doctrinali convicti lege superbi parvipenderent Christi adventum.
instaurare
interl.| ad primum statum reducere omnia per peccatum destructa
marg.| INSTAURARE. AUGUSTINUS. Instaurantur autem que in celis sunt, cum id quod inde cecidit in angelis redditur ex hominibus. Instaurantur autem que in terris, cum ipsi homines qui predestinati sunt in eternam vitam a corruptionis vetustate renovantur.
omnia in Christo, que et4 in celis
4 et] om. Weber
interl.| dum quod inde cecidit ex hominibus redditur
interl.| id est ipsos angelos
marg.| OMNIA  QUE  IN  CELIS, id est angelos. Vel  INSTAURARE, id est supplere.  QUE  IN  CELIS, id est numerum angelorum diminutum implere.
marg.| QUE  IN  CELIS. AUGUSTINUS. IN ENCHIRIDION. Non pro angelis mortuus est Christus sed ideo pro angelis fit quicquid hominum per eius mortem redimitur, quia cum {t. 4 : Erfurt, f. 1105va ; facsim., p. 370a} eis redit homo in gratiam post inimicitias quas inter homines et sanctos angelos et ruine angelice damnum reparatur. Et utique noverunt angeli sancti docti a Deo cuius veritatis terna contemplatione beati sunt quanti numeri supplementum de genere humano intregritas illius civitatis exspectat.
interl.| ipsos homines
marg.| QUE  IN  TERRA, id est homines qui peccato depravati erant. Vel
marg.| QUE  IN  CELIS, id est animas sanctorum que sunt in celis.  ET  QUE  IN  TERRA, id est sanctos qui ad huc in terra et hoc  IN  IPSO, id est per Christum.
in
interl.| id est per Christum
ipso.
interl.| adventus enim Christi salus est et sanctis qui iam cum Christo sunt et illis qui adhuc futuri sunt
Numérotation du verset Eph. 1,11 
In quo
interl.| per quem
et5 nos
5 et] etiam Weber
interl.| ut vos
sorte vocati
interl.| divina electione
marg.| IN  QUO  ET  NOS  SORTE. Ne apostoli in quibus superabuntdat gratia, viderentur meruisse melius aliis ostendit eos ita gratis vocatos non meritis sicut fuerunt et alii.
marg.| SORTE. Sors dicitur gratia. Quia non est hominis electio sed voluntatis Dei. Unde tunica Domini desuper texta que caritatem significat sorte provenit.
sumus predestinati
interl.| prius preparati
secundum propositum
interl.| per interiorem gratiam
eius
interl.| non per merita
qui omnia operatur
interl.| etiam in apostolis
marg.| OMNIA  OPERATUR. AUGUSTINUS. AMBROSIUS. Etiam velle ut simus, ut nemo glorietur in homine. Verum est enim : ‘Non vos me elegistis sed et ego vos’a etc. Laus autem glorie Dei est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici cum multos curat.
a Cf. Io. 15, 16 : « Non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis ».
secundum consilium voluntatis sue,
interl.| quasi : qualiter nos magis elegit ad officium apostolatus nescimus, sed tamen consilio fecit non temere
interl.| id est secundum voluntetem que est ex ratione
Numérotation du verset Eph. 1,12 
ut simus
interl.| ut per nos alii laudent gloriam eius
in laudem glorie eius
interl.| et ideo tales esse debemus per quos alii laudent
qui
interl.| nos
ante speravimus in Christo.
Numérotation du verset Eph. 1,13 
In quo et vos
interl.| in cuius fide et vos estis per hoc quod audivistis verbum veritatis. Quasi : speravimus in Christo
marg.| IN  QUO  ET  VOS. Modo venit ad ea que dedit Ephesiis.
cum audissetis
interl.| quasi non ante sed post
marg.| CUM  AUDISSETIS. Cum causa notat hic et tempus.
verbum veritatis
interl.| scilicet
evangelium salutis vestre in quo et credentes
interl.| cuius operatione credentes
signati estis Spiritu promissionis sancto.
interl.| divisi a grege diaboli per Spiritum sanctum qui promissus erat, vel qui promittit hereditatem et est arra eius
Numérotation du verset Eph. 1,14 
qui est arra6
6 arra] pignus Weber
interl.| vel pignus
hereditatis nostre in redemptionem
interl.| ut ultra non dominetur nobis inimicus
acquisitionis
interl.| redemit ut habeat non ut perdat
in laudem glorie ipsius.
Numérotation du verset Eph. 1,15 
Propterea
marg.| PROPTEREA. Enumeratis beneficiis humano generi vel apostolis, vel Ephesiis collatis quid de eorum beneficiis sentiat Apostolus subdit, scilicet quod gratias agit et rogat superaddi, ne illi superbiant sed ultra tendant.
et ego audiens fidem vestram
interl.| quasi cum audivissetis evangelium credidistis
que est in Domino Iesu
interl.| qua in Christum credidistis sine admixtione legis
et dilectionem in omnes sanctos.
interl.| opera caritatis ostensa
Numérotation du verset Eph. 1,16 
Non cesso gratias agens pro vobis
interl.| bene novi qui estis et ideo non vos sed Deum laudo qui hoc fecit
interl.| Deo ei enim qui fecit gratie aguntur
interl.| habitis bonis
memoriam vestri faciens in orationibus meis,
interl.| ulteriora vobis implorans
marg.| MEMORIAM. AUGUSTINUS. Congrue pro iam datis premittitur gratiarum actio. Qui enim est orandus ut faciat. Illi est gratiarum actio reddenda cum fecerit, hoc est : Memoriam etc.
Numérotation du verset Eph. 1,17 
ut Deus Domini nostri Iesu {t. 4 : Erfurt, f. 1105vb ; facsim., p. 370b} Christi.
interl.| secundum humanitatem
marg.| UT  DEUS. Quasi : ad impetrandum non obtendo merita sed quod Deus et Pater Christi etc.
marg.| UT  DEUS  DOMINI  NOSTRI  IESU  CHRISTI. Distingue Deus Pater et Deus Christi est et Pater. Sed Deus Christi est secundum humanitatem, id est quia Christus homo natus ex femina. Unde in psalmo dicit : «De ventre matris mee Deus meus es tu»b. Ostendens Patrem esse Deum suum quia homo factus est. Homo enim de ventre matris natus est et secundum hominem de virgine natus est Deus, ut non solum Pater illi esset qui eum de seipso genuit, sed etiam Deus esset quem de ventre matris hominem creavit. Quasi ergo est Pater Filio ex utero suo de ventre matris Deus, non de suo. Unde ipse ait : «Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum Deum meum et Deum vestrum».c
b Ps. 21, 10.
c Io. 20, 17.
Pater glorie
interl.| Christi secundum deitatem
interl.| secundum etiam humanitatem
det vobis
interl.| etsi iam sapientes
spiritum sapientie et revelationis in agnitione eius,
interl.| scilicet
Numérotation du verset Eph. 1,18 
illuminatos oculos
interl.| ne putetis corporeo sensu Deum attingi
cordis vestri,
interl.| ubi imago Dei in qua renovaris in agnitione Dei
interl.| rationis
marg.| OCULOS  CORDIS  VESTRI. In imagine ergo sua cognosce auctorem eius qui corporali sensu non attingitur. Ne ergo putetis corporeo sensu Deum attingi sed oculis mentis ipsum audite. In corpore ubi diversa membra {t. 4 : Erfurt, f. 1105vb ; facsim., p. 370b} sunt alibi audis alibi vides. In corde autem tuo ubi diversa membra non inveniuntur, ibi audis ubi vides ad hoc illuminet oculos.
ut sciatis
interl.| plenius quam modo
que
interl.| quanta
sit spes vocationis eius
interl.| res sperata ad quam vocat credentes
marg.| UT  SCIATIS  QUE  SIT  SPES  VOCATIONIS. Hoc dicit ut propensiores sint. AMBROSIUS. Quia cum plene scierint qui fructus est credentium propensiores fient circa excolendam religionem. Vel ita ut spes proprie accipiatur. Et est ut sciatis que sit, scilicet voluntas eius, id est quantum valet spes vite eterne ad quam vocat. Et sciatis que sit adimpletio eius spei. Quod ita ait. Et que sint divitie glorie eius.
et7 que divitie glorie
7 et] om. Weber
interl.| hec est spes
marg.| ET  QUE  DIVITIE. Hic quid nomine spei intellexerit aperit. Spem enim accipit rem speratam.
hereditatis eius
interl.| gloriose hereditatis eterne, scilicet beatitudinis que ideo hereditas quia firmiter habebitur
in sanctis,
interl.| communiter
Numérotation du verset Eph. 1,19 
et que sit supereminens
interl.| id est quod nos apostoli pre aliis habebimus gloriam ut non stetis sed tendatis ad aliud maius quod habebimus
marg.| QUE  SIT  SUPEREMINES. Quoddam enim incrementum glorie habebunt summi doctores, ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eundem denarium, sed : «Differt stella a stella in claritate»d, et : ‘Erunt diverse mansiones in domo Patris’e. Et inter alios clarius fulgentes apostoli altius sedebunt. Unde in tabernaculo Domini super mensam facta est corona interrasilis alta digitis quatuor, operiens totam mensam et super eam altera corona aureola. Per coronam altam digitis quatuor, que mensam operiebat gloria vite eterne signatur qua omnes electi fruentur, que etiam quatuor libris evangelii digito Dei, id est Spiritu Sancto scriptis annuntiatur. Et erat interrasilis pro diversitate meritorum. Corona aureola super illam, est perfectio remunerationis eorum qui in doctoribus excellunt.
d Cf. 1Cor. 15, 41.
e Cf. Io. 14, 2 : « In domo Patris mei mansiones multae sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum ».
magnitudo
interl.| glorie
virtutis eius in nos,
interl.| virtute Dei danda nobis
interl.| apostolos
interl.| de illa beatitudine secundum quod potenter operatus est in Christo
qui credidimus secundum operationem potentie virtutis eius
Numérotation du verset Eph. 1,20 
quam operatus est in Christo
interl.| cuius membra sumus
interl.| et ideo cum illo eadem nos habituros credimus
suscitans illum
interl.| ita scilicet
marg.| SUSCITANS  ILLUM etc. Exemplum autem glorie sanctorum consistit in resurrectione salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est. Simili enim modo extolluntur supra celos cum Christo, sicut ipse dicit : ‘Pater volo ut ubi ego sum illic sit et minister meus’f. Quia et corpus Christi quod est Ecclesia in ipsa dextera, id est in ipsa beatitudine erit. Quamvis enim corpus nostrum nondum ibi sit, tamen spes nostra iam ibi est. Et ideo Dominus post resurrectionem iussit discipulis piscantibus, ut in dexteram partem mitterent retia. Qui etiam dixit se in iudicio agnos ad dexteram hedos ad sinistram esse positurum.
f Cf. Io. 12, 36 : « Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus » ; Io. 17, 24 : « Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi ».
a mortuis et constituens
interl.| stabiliter
interl.| id est ostendens hominem Christum eternaliter beatum
ad dexteram suam
interl.| in sede iudiciaria et potestate iudicandi, unde : «Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei».g
g Mt. 26, 64.
interl.| quia omne iudicium dedit Pater Filio
marg.| AD  DEXTERAM  SUAM. Dextera est beatitudo eterna que sanctis datur sinistra est miseria que impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.
in celestibus,
interl.| dignitas ex loco
Numérotation du verset Eph. 1,21 
supra omnem principatum
marg.| SUPER  OMNEM  PRINCIPATUM. Hoc dicit propter incarnationem Filii Dei ut etiam homo factus super omnes celos esse dicatur, et super omnem creaturam habens nomen eius per naturam non per adoptionem.
et potestatem, et virtutem et dominationem,
interl.| dignitatem horum ordinum
et omne nomen quod non solum nominatur8 in hoc seculo sed etiam9 in futuro.
8 non…nominatur] inv. Weber
9 etiam] et Weber
interl.| non solum super hos quatuor sed super omne nominabile vel quod iam scitur vel in futuro scietur
Numérotation du verset Eph. 1,22 
Et omnia subiecit
interl.| non solum preest omnibus dignitate sed et potestate quia et sub eo sunt
interl.| quia per eum facta
sub pedibus eius.
interl.| plene vel sub humanitate
marg.| SUB  PEDIBUS. Per pedes plena subiectio notatur qua omnia merito sunt ei subiecta quia per eum facta.
marg.| AMBROSIUS. Vel sub pedibus. Id est {t. 4 : Erfurt, f. 1106ra ; facsim., p. 371a} humanitate que per pedes significatur quia sicut pes est inferior pars corporis ita in Christo inferior natura est humanitas etiam quam angeli adorant.
interl.| id est quia
interl.| quod a Deo altus est
ipsum
marg.| ET  IPSUM. Postquam commemoravit dignitatem Christi ad nos redit, ostendens eius dignitatem ad nos pertinere. Quasi : ita exaltavit Deus Christum. Et hec exaltatio eius ad nos pertinet quia ipse talis est caput et nos corpus ut ei participemus.
dedit caput
interl.| in quo omnes sensus Ecclesie spirituales, scilicet dona gratie
marg.| CAPUT. AUGUSTINUS. Secundum deitatem, quia omnes ab ipso facti. Etiam secundum humanitatem qua ei coniungitur Ecclesia natura et gratia. ‘Nam de plenitudine eius omnes accepimus’h.
h Cf. Io. 1, 16 : « Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia ».
super omnem Ecclesiam10,
10 super…Ecclesiam] supra omnia Ecclesie Weber
interl.| que in celo et in terra dum confitentur hunc esse per quem facti sunt
Numérotation du verset Eph. 1,23 
que est corpus ipsius,
interl.| unita ei natura et gratia
et11 plenitudo eius
11 et] om. Weber
interl.| implens eum ut habeat omnia membra
marg.| PLENITUDO  EIUS. AMBROSIUS. Quia adimpletur per eos, tamen ens omnia in omnibus hic et in futuro. Idem. Cum ingressi ad confessionem flectunt genu Christo adimpletur, quia recedentes videntur evacuare eum.
qui omnia in omnibus adimpletur.
interl.| quia ab ipso sunt
marg.| OMNIA  EST  IN  OMNIBUS. Quia membra nihil ei conferunt, sed ipse omnia membris quia eius virtute sunt quod sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Eph. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=64&chapitre=64_1)

Notes :