Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Eph. 6,1 

Filii,
obedite parentibus vestris
in Domino.
Hoc
enim
iustum est1.
1 iustum est] inv. Weber
Numérotation du verset Eph. 6,2 

Honora patrem tuum et matrem tuam2,
2 tuam] om. Weber
quod est primum mandatum3
3 primum mandatum] inv.Weber
in promissione,
Numérotation du verset Eph. 6,3 

ut bene
sit tibi
et sis longevus
super
terram.
Numérotation du verset Eph. 6,4 

Et vos4 patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros,
4 vos] om. Weber
sed educate illos
in disciplina
et correptione Domini.
Numérotation du verset Eph. 6,5 

Servi, obedite
dominis carnalibus
cum timore
et tremore,
in simplicitate
cordis vestri
sicut Christo.
Numérotation du verset Eph. 6,6 

Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes,
sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo,
Numérotation du verset Eph. 6,7 

cum bona voluntate servientes,
sicut Domino et non hominibus.
Numérotation du verset Eph. 6,8 

Scientes
quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
Numérotation du verset Eph. 6,9 

Et vos5, domini, eadem
5 vos] om. Weber
facite illis remittentes
minas,
scientes quia et illorum et vester Dominus est in celis et
personarum acceptio non est apud Deum6.
6 Deum] eum Weber
Numérotation du verset Eph. 6,10 

De cetero, fratres,
confortamini
in Domino
et in potentia virtutis eius.
Numérotation du verset Eph. 6,11 

Induite
vos armatura7 Dei,
7 armatura] arma Weber
ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Numérotation du verset Eph. 6,12 

Quia non est nobis
colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum
harum contra spiritualia
nequitie in celestibus.
Numérotation du verset Eph. 6,13 

Propterea
accipite armaturam Dei,
ut possitis
resistere
in die malo,
et omnibus
perfectis stare.
Numérotation du verset Eph. 6,14 

State ergo succincti lumbos vestros
in veritate,
et induti lorica8 iustitie,
8 lorica] loricam Weber
Numérotation du verset Eph. 6,15 

et calciati pedes
in preparatione evangelii pacis.
Numérotation du verset Eph. 6,16 

In omnibus
sumentes scutum fidei,
in quo possitis omnia tela
nequissimi
ignea extinguere.
Numérotation du verset Eph. 6,17 

Et galeam salutis assumite,
et gladium Spiritus
quod est verbum Dei,
Numérotation du verset Eph. 6,18 

per omnem orationem
et obsecrationem orantes,
omni tempore
in Spiritu
et in ipso vigilantes
in omni instantia
et obsecratione
pro omnibus sanctis.
Numérotation du verset Eph. 6,19 

Et pro me
ut detur mihi
sermo in apertionem9
9 apertionem] apertione Weber
oris mei
cum
fiducia notum facere mysterium evangelii.
Numérotation du verset Eph. 6,20 

Pro quo legatione
fungor
in catena ista10,
10 ista] om. Weber
ita ut
in ipso
audeam prout oportet me loqui.
Numérotation du verset Eph. 6,21 

Ut autem et vos sciatis
que circa me sunt
quid agam ?
Omnia nota vobis faciet Tithicus
carissimus frater
fidelis11 minister in Domino,
11 fidelis] et praem. Weber
Numérotation du verset Eph. 6,22 

quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis
que circa nos sunt et consoletur corda vestra.
Numérotation du verset Eph. 6,23 

Pax fratribus
et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Eph. 6,24 

Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen12
12 Amen] om. Weber
EPISTOLA AD EPHESIOS EXPLICIT.

Capitulum 6

Numérotation du verset Eph. 6,1 
Filii,
interl.| tamquam subiecti
obedite parentibus vestris
interl.| carnalibus
in Domino.
interl.| secundum fidem et iustitiam Domini
Hoc
interl.| et debetis
enim
interl.| quia
iustum est1.
1 iustum est] inv. Weber
interl.| quia preceptum legis
Numérotation du verset Eph. 6,2 
Honora patrem tuum et matrem tuam2,
2 tuam] om. Weber
interl.| honorare patrem est ei reverentiam exhibere et necessaria subministrare
quod est primum mandatum3
3 primum mandatum] inv.Weber
marg.| PRIMUM  MANDATUM. Inter mandata que ad hominem in secunda tabula. Ad duo namque precepta caritatis Dei et proximi pertinet decalogus. Ad primum preceptum Dei tres corde pertinent, id est tria mandata quia Deus Trinitas est. Ad alterum vero preceptum, scilicet proximi septem corde, id est septem mandata. Et illa tria ad Deum pertinentia in prima. Et alia septem ad proximum in secunda tabula scripta erant. Inter que hoc merito primum quia sicut Deus principaliter principium est hominis sic patet secundario. {t. 4 : Erfurt, f. 1110ra ; facsim., p. 379a} Cuius mandati additur promissio quod non est in aliis.
in promissione,
interl.| que non est in aliis
Numérotation du verset Eph. 6,3 
ut bene
interl.| hac ut
sit tibi
interl.| in presenti : in carnalibus et spiritualibus
et sis longevus
interl.| in eterna vita
interl.| fundatus
terram.
interl.| viventium
Numérotation du verset Eph. 6,4 
Et vos4 patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros,
4 vos] om. Weber
interl.| quia sic legem no custodient. In ira enim nemo agnoscet quid sit utile
sed educate illos
interl.| dum pueri sunt ne legem contemnant
in disciplina
interl.| verborum
et correptione Domini.
interl.| verberum, ut proficiant in rebus Domini
Numérotation du verset Eph. 6,5 
Servi, obedite
interl.| quod cepit ex peccato
marg.| SERVI  OBEDITE. AUGUSTINUS. Super Ioannem. Servitus cepit ex peccato, prima enim servitutis causa peccatum est, ut homo homini condicionis vinculo subderetur, quod non fuit nisi Deo iudicante, apud quem non est iniquitas et novit diversas penas meritis distribuere delinquentium.
dominis carnalibus
interl.| non solum spiritualibus et bonis
cum timore
interl.| reverentia quod et filii
et tremore,
interl.| quod servorum est
in simplicitate
marg.| IN  SIMPLICITATE. Liberam facit servitutem qui servit non timore sub dolo, sed fideli dilectione donec transeat iniquitas et omnis evacuetur potestas.
cordis vestri
interl.| ut sicut ostenditis extra, sic sit in voluntate vestra ut si non potestis a dominis liberi fieri libere serviatis
sicut Christo.
interl.| obediretis quia ipse hoc precepit ad conservationem humilitatis
Numérotation du verset Eph. 6,6 
Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes,
interl.| obedite dico non ad oculum servientes dum videmini sicut illi qui querunt hominibus placere
sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo,
interl.| cum Christo iubente servis non homini servis sed Christo
interl.| ita et vos
Numérotation du verset Eph. 6,7 
cum bona voluntate servientes,
interl.| dominis vestris
sicut Domino et non hominibus.
interl.| ut in eo putens servire vos Deo et non hominibus tantum
Numérotation du verset Eph. 6,8 
Scientes
interl.| vos dico
quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
interl.| non enim minus recipiet servus quam liber
Numérotation du verset Eph. 6,9 
Et vos5, domini, eadem
5 vos] om. Weber
interl.| similis in bona voluntate
facite illis remittentes
interl.| si servi peccat
minas,
interl.| non solum verbera
scientes quia et illorum et vester Dominus est in celis et
interl.| quia
personarum acceptio non est apud Deum6.
6 Deum] eum Weber
interl.| Deus enim iustus iudex causas discernit non personas. Ideo qua mensura quis mensuraverit eadem remetietur ei
Numérotation du verset Eph. 6,10 
De cetero, fratres,
interl.| in communi admonet
marg.| DE  CETERO. Post specialia precepta quibus admonuit singulos ordines, in communi nunc admonet omnes. Huiusque vos vivi verbo et opere iam deinceps in futuro in reliquo tempore.
confortamini
interl.| contra bellum diaboli
in Domino
interl.| in auxilio Domini
et in potentia virtutis eius.
interl.| qui dat potentem virtutem pugnare volentibus
Numérotation du verset Eph. 6,11 
Induite
interl.| ita debetis confortari
vos armatura7 Dei,
7 armatura] arma Weber
interl.| virtutes
ut possitis stare adversus insidias diaboli.
interl.| quia ex occulto molitur mala
Numérotation du verset Eph. 6,12 
Quia non est nobis
interl.| necesse est ut stetis quia
colluctatio adversus carnem et sanguinem,
interl.| vicinum est bellum non contra homines qui visibiles et fragiles, vel contra illa vitia tantum que sunt ex carne et sanguine
sed adversus principes et potestates adversus {t. 4 : Erfurt, f. 1110rb ; facsim., p. 379b} mundi rectores tenebrarum
interl.| demones qui principantur aliis et contra eos qui super eos possunt qui timendi quia mundanos regunt et dilectores mundi tenebrarum harum tam malarum id est quos precipitant in tenebrosa opera
marg.| MUNDI  RECTORES. Non quia regunt mundum qui constat ex celo et terra. Sed mundum peccatores dicit, de qui alibi : «Et mundus eum non cognovit»a. Talem mundum illi regunt contra quos habemus perpetuas inimicitias, quia et qui patiuntur homines importunos illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tamquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam ad quam nos armat Apostolus.
a Io. 1, 10.
marg.| TENEBRARUM. Ne putentur demones hunc invisibilem mundum regere subdit, quid nomine mundi intellexerit tenebrarum harum, id est peccatorum. Quasi : non dominantur demones mundo qui constat de celo et terra sed paccatoribus.
harum contra spiritualia
marg.| CONTRA  SPIRITUALIA. Quasi : timendi hostes, quia spirituales et invisibiles et quia nequam, et non pro parva re sed pro celesti hereditate tollenda pugnant. Vel celestia dicit virtutes in quibus pugnam demonum patimur. Vel spiritus nequam sunt in celestibus, id est in hoc in inferiori aere. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus equos possideamus.
nequitie in celestibus.
interl.| contra spirituales et nequam hostes
Numérotation du verset Eph. 6,13 
Propterea
interl.| quia tales hostes et de tanta re
accipite armaturam Dei,
interl.| qua Deus suos armat
ut possitis
interl.| quia aliter non possetis
resistere
interl.| malis
in die malo,
interl.| in hac vita ubi temptatio
et omnibus
interl.| prosperis vel adversis
perfectis stare.
interl.| virtutibus
Numérotation du verset Eph. 6,14 
State ergo succincti lumbos vestros
interl.| quia armatura Dei est necessaria
interl.| viriliter quotiens provocamini
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1110rb ; facsim., p. 379b} SUCCINCTI  LUMBOS. id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate vel per caritatem.
in veritate,
interl.| id est vere propter Christum
interl.| vel caritate
et induti lorica8 iustitie,
8 lorica] loricam Weber
interl.| AUGUSTINUS. Iustitia cuique ius faciendo sit lorica ne pateat locus hosti
Numérotation du verset Eph. 6,15 
et calciati pedes
marg.| CALCIATI. Marcusb dicit apostolos calciatos sandaliis vel soleis, ut neque pes sit tectus, nec nudus ad terram, id est ne occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitatur.
b Cf. Mc. 6, 7-9 : « Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos ; et precepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum : non panem, non peram neque in zona es, sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis ».
marg.| PEDES, id est affectiones sint munite virtutibus ne a vitiis purgantur, ut ita sint parati ad predicandum evangelium quod nuntiat pacem inter Deum et hominem, vel ut sint parati complere precepta evangelii.
in preparatione evangelii pacis.
interl.| id est ut sitis preparati ad predicandum evangelium vel ad complendum precepta eius
Numérotation du verset Eph. 6,16 
In omnibus
interl.| preliis
sumentes scutum fidei,
interl.| fidem rerum quas non videmus
marg.| SCUTUM  FIDEI. AUGUSTINUS. Fides est scutum sub quo tuta est iustitia sicut sub munimine omnium virtutum. Quod protenditur ante omnia arma quod prius impugnat diabolus. Unde prima petit campum dubia sub fronte duelli pugnatura fides.
in quo possitis omnia tela
interl.| omnes astutias
nequissimi
interl.| diaboli
ignea extinguere.
interl.| que de vitio in vitium incendunt
Numérotation du verset Eph. 6,17 
Et galeam salutis assumite,
interl.| spe eterne salutis gaudentes
marg.| ET  GALEAM. Galea est salus eterna cuius memoria mentem obvoluit ne deficiat.
et gladium Spiritus
interl.| quem dat Spiritus sanctus
marg.| ET  GLADIUM  SPIRITUS. AUGUSTINUS. IN PSALMO 149 9. Verbum Dei gladius bis acutus docens de temporalibus et eternis. Illorum consolationem in veteri, istorum perfectionem in novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est ad unam partem gladii, quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo testamenta dicuntur, quia vetus terrena promittit novum eterna. De hoc gladio Dominus aitc : «Non veni mittere pacem sed gladium». Iste gladius vere acutus est quia eum quem ferit a mundo dividit.
c Mt. 10, 34.
9 149] scrips. , clxix cacogr. Rusch [MM2016]
quod est verbum Dei,
interl.| ad feriendum hostem
Numérotation du verset Eph. 6,18 
per omnem orationem
interl.| per omnia que oranda sunt
et obsecrationem orantes,
interl.| et cum adiuratione petendo
omni tempore
interl.| non horarie
in Spiritu
interl.| non verbotenus sed mente
marg.| IN  SPIRITU. Orat qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat qui polluta mente iterum peccaturus non casu sed de proposito.
et in ipso vigilantes
interl.| solliciti
in omni instantia
interl.| ut scilicet omnibus virtutibus instent
interl.| non remisse
et obsecratione
interl.| vigilantes
pro omnibus sanctis.
interl.| facta
Numérotation du verset Eph. 6,19 
Et pro me
interl.| scilicet
ut detur mihi
interl.| a Deo
sermo in apertionem10
10 apertionem] apertione Weber
interl.| quem tribulatio obtundat
marg.| IN  APERTIONEM, id est ut aperte possim referare mysterium evangelii, id est secreta incarnationis et passionis. Ne pressura tribulationis ipsa {t. 4 : Erfurt, f. 1110va ; facsim., p. 380a} formidine acumet doctrine obtundat.
oris mei
interl.| verbi mei
cum
interl.| ita ut
fiducia notum facere mysterium evangelii.
interl.| libere sine impedimento notificem illud mysterii
Numérotation du verset Eph. 6,20 
Pro quo legatione
interl.| quia nec pro catenis cesso a legatione mea
fungor
interl.| nunc Rome
in catena ista11,
11 ista] om. Weber
interl.| positus
ita ut
interl.| cum fiducia
in ipso
interl.| evangelio predicando
audeam prout oportet me loqui.
interl.| inter mala omnia
Numérotation du verset Eph. 6,21 
Ut autem et vos sciatis
interl.| ne, auditis tribulationibus, moverentur, dicit Tithicum omnia eis notificare, subdens :
que circa me sunt
interl.| circa quia multe erant ei tribulationes que quasi circumdabant vel ideo certa quia interiora non tangebant
quid agam ?
interl.| quam constans sim inter illa
Omnia nota vobis faciet Tithicus
interl.| ut bene audiant hunc commendat
carissimus frater
interl.| ideo eum audite
interl.| meus in fide
fidelis12 minister in Domino,
12 fidelis] et praem. Weber
interl.| in his que sunt Domini
Numérotation du verset Eph. 6,22 
quem misi ad {t. 4 : Erfurt, f. 1110va ; facsim., p. 380a} vos in hoc ipsum ut cognoscatis
interl.| ut meram vobis dicat veritatem
que circa nos sunt et consoletur corda vestra.
Numérotation du verset Eph. 6,23 
Pax fratribus
marg.| PAX  FRATRIBUS. Pacem optat eis que est ianua dilectionis.
et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
interl.| per pacem manebunt in caritate que est ex fide
Numérotation du verset Eph. 6,24 
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen13
13 Amen] om. Weber
interl.| ad similitudinem sponse que non admittit corruptionem
interl.| in integritate fidei vel in vita eterna
EPISTOLA AD EPHESIOS EXPLICIT.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Eph. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=64&chapitre=64_6)

Notes :