Biblia communis

Capitulum 4

Numérotation du verset 3Esr. 4,1 
Et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis.
Numérotation du verset 3Esr. 4,1 versio altera XIX
Et cepit sequens loqui qui dixerat fortiorem esse regem et dixit :A
A ¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,2 
O viri, num1 precellunt homines qui terram et mare obtinent et omnia que in eis sunt2 ?
1 num] non Weber
2 in eis-sunt] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,2 versio altera
O viri, nonne fortior est rex qui terram et mare tenet et omnia que in eis sunt obdediunt ei?B
B ¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,3 
Rex autem super omnia precellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt.
Numérotation du verset 3Esr. 4,3 versio altera
Rex autem super fortior3 est et dominatur eis, et si dixerit : Facite bellum, invicem faciunt.C
C ¶Codd. : Tr621 Sabatier
3 fortes Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,4 
Et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres,
Numérotation du verset 3Esr. 4,5 
iugulantur et iugulant, et regis verbum non pretereunt. Nam si vicerint, afferunt regi omnia quecumque predati fuerint.
Numérotation du verset 3Esr. 4,6 
Similiter et alia omnia4. Quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes afferunt5 tributa regi.
4 Similiter et alii omnes] Semper et alia omnia et Weber
5 afferunt] + regi et alter alterum cogentes afferunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,7 
Et ipse unus solus si6 dixerit occidite7, occidunt. Dixerit : remittere8, remittunt;
6 si] etsi Weber
7 occidite] occidere Weber
8 Dixerit remittite] Dixit remittere Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,8 
dixerit percutite9, percutiunt; dixerit exterminate10, exterminant; dixerit edificate11, edificant;
9 dixit percutere] dixerit percutite Weber
10 dixerit exterminate] dixit exterminare Weber
11 dixerit edificate] dixit edificare Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,9 
dixerit excidite12, excidunt; dixerit plantate13, plantant.
12 dixerit excidite] dixit excidere Weber
13 dixerit plantate] dixit plantare Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,10 
Et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt et super hoc14 ipse recumbit15 et bibit et dormit.
14 hoc] hec Weber
15 recumbit] et manducat Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,11 
Hi autem custodiunt in circuitu eum et non possunt ire singuli {t. 2 : Erfurt, f. 154rb ; facsim., p. 307b} facere opera sua, sed16 indicto audientes sunt ei.
16 sed] + nec Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,12 
Viri17, quomodo non precellit rex qui sic diffamatur ? Et tacuit.
17 Viri] prem. O Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,13 XX
Tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hoc18 est Zorobabel, cepit loqui :
18 hoc] hic Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,14 
Viri, non magnus rex et multi homines nec vinum precellit. Quis est ergo qui dominatur eorum ?
Numérotation du verset 3Esr. 4,15 
Nonne mulieres genuerunt regem et omnem populum qui dominantur mari et terre
Numérotation du verset 3Esr. 4,16 
et ex illis nati sunt, et ipse educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit ?
Numérotation du verset 3Esr. 4,17 
Et ipse faciunt stolas omnium hominum, et ipse faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus.
Numérotation du verset 3Esr. 4,18 
Si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie,
Numérotation du verset 3Esr. 4,19 
omnia hec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam magis alliciunt19 quam aurum et argentum et omnem rem pretiosam20.
19 magis alliciunt] eligunt magis Weber
20 pretiosam] speciosam Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,20 
Homo patrem suum21 relinquit22 qui enutriit illum23 et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se.
21 patrem suum] inv. Weber
22 relinquit] derelinquit Weber
23 illum] eum Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,21 
Et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem.
Numérotation du verset 3Esr. 4,22 
Et hinc oportet vos scire quoniam mulieres dominantur vestri. Nonne doletis24 ?
24 doletis] + et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,23 
Et accipit homo gladium suum et vadit in via furta facere et homicidia et mare navigare et flumina,
Numérotation du verset 3Esr. 4,24 
et leonem videt et in tenebris ingreditur et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili sue affert.
Numérotation du verset 3Esr. 4,25 
Et iterum diligit homo uxorem suam25 magis quam patrem aut matrem.
25 uxorem suam] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,26 
Et multi dementes facti sunt propter uxores suas26 et servi facti sunt propter illas
26 uxores suas] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,27 
et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres.
Numérotation du verset 3Esr. 4,28 
Et nunc credite mihi quia27 magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum.
27 credite mihi quia] mihi non creditis nonne Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,29 
Videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram,
Numérotation du verset 3Esr. 4,29 vers. altera
Vidi tamen ego regem et Apemen, filiam Baeiacis illius magnifici concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram regisD
D ¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,30 
et auferentem diadema de capite eius28 et imponentem sibi et palmis cedebat regem de sinistra manu.
28 eius] regis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,30 vers. altera
et tollentem diadema de capite regis et imponentem sibi et palmis eum cedentem de sinistra manu. E
E ¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,31 
Et super hoc29 rex aperto ore intuebatur eam et si arriserit 30ei, ridet. Nam si indignata31 fuerit ei blanditur32, donec reconcilietur33 in gratiam.
29 hoc] hec Weber
30 arriserit] adriserit Weber
31 indignata] indignara cacogr. Weber
32 blanditur] + ei Weber
33 reconcilietur] + ei
Numérotation du verset 3Esr. 4,31 versio altera
Et insuper rex aperto ore respiciebat eam et cum ridebat34 contra regem ridebat et ipse. Et cum indignata erat regi blandiebatur ei rex donec conciliaretur regi.F
F ¶Codd. : Tr621
34 rideret Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,32 
O viri, cur non sunt fortiores mulieres35 ?
35 sunt fortiores mulieres] fortiores sunt mulieres que ista agunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,32 versio altera
O viri nonne fortiores sunt mulieres que sic agunt ?G
G ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,33 
Et tunc rex et purpurati intuebantur in36 alterutrum. Et inchoavit loqui de veritate :
36 in] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,33 versio altera
Tunc rex et principes respiciebant se invicem. §37 Et cepit iterum loqui Zorobabel de veritate dicens :H
H ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
37 § Tr621 ] om. P111
Numérotation du verset 3Esr. 4,34 
O viri, nonne38 fortes sunt mulieres ? Magna est terra et excelsum est celum et velox cursus solis39; convertit in gyro celum40 in locum suum in una die.
38 nonne] non Amiens² , cur Cor1 P
39 solis] + quoniam Weber
40 celum] celi et rursum revertitur Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,34 versio altera
O viri nonne fortiores sunt mulieres ? Magna autem est terra et excelsum est celum et velox cursus ((solis)) eius. Convertitur in gyro celi et iterum recurrit in eundem locum una die.I
I ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,35 
Nonne magnificus est qui hec facit ? Et veritas magna et fortior pre omnibus.
Numérotation du verset 3Esr. 4,35 vers. altera
Nonne ergo magnus est qui hec facit et veritas magna est? Et ((“christus Dei virtus et Dei sapientia”a)) fortior omne.41 J
a Cf. 1Cor. 1, 24 ut ref. Augustinus. <Nota> Cf. Anne-Marie La Bonnardière . Conférence de A. M. la Bonnardière. In: École pratique des hautes études, Section des sciences religieuses. Annuaire, t. 83 (1974), 1974, p. 202-211 [à propos de la réception et de la forme augustinienne de 1Cors. 1, 24 cité ici. [MM2021]
J ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
41 omne P111 ] omnibus Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,36 
Omnis terra veritatem invocat, celum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum.
Numérotation du verset 3Esr. 4,36 vers. altera
Omnis terra ((Ecclesia)) veritatem invocat et celum ((angeli)) eam benedicit42 et omnia opera moventur et trement43 et non est cum44 ea quicquam iniquum.K
K ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
42 eam benedicit] inv. Tr621
43 trement] tinent ((vel tremunt)) Tr621
44 cum] in Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,37 
Vinum iniquum, iniquus rex, inique mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua illorum omnia opera45, et non est in ipsis veritas et in sua iniquitate peribunt.
45 illorum - omnia opera] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,37 vers. altera
Iniquum vinum, iniquus rex, inique mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua opera eorum et non est in ipsis veritas
et in iniustitia sua pereunt. L
L ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,38 
Et veritas manet et invalescit in eternum, et vivit et obtinet in secula seculorum.
Numérotation du verset 3Esr. 4,38 vers. altera
Et veritas permanet et invalescit semper et vivit et perseverat in secula seculorum. M
M ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,39 
Nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed que iusta sunt facit omnibus iniustis ac46 malignis et omnes benignantur in operibus eius.
46 ac] et CorB P
Numérotation du verset 3Esr. 4,39 vers. altera
et non accipit faciem nec differentias sed que iuxta sunt facit47 ab omnibus iniquis et dolosis discedit et omnes benesperant in opera eius.N
47 facit] + et Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,40 
Et non est in {t. 2 : Erfurt, f. 154va ; facsim., p. 308a} iudicio eius iniquum sed48 fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium evorum. Benedictus Deus veritatis.
48 sed] eique Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,40 vers. altera
Et non est in iudicio eius iniustitia sed fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium seculorum. Benedictus est enim Dominus veritatis.O
O ¶Codd. : P111 Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,41 XXI
Et desiit loquendo. et omnes populi49 clamaverunt et dixerunt : magna est50 veritas et prevalet.
49 omnes populi] omnis populus Weber
50 est] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,41 versio altera
Et tacuit. § Tunc omnis populus clamavit et dixit : Magna est veritas et prevalet omnibus.P
P ¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,42 
Tunc rex ait illi : Pete si quid vis amplius quam que scripta sunt, et dabo tibi secundum quod inventus es sapientior proximis et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.
Numérotation du verset 3Esr. 4,42 versio altera
Et dixit ei rex : Pete quod vis amplius quoniam scripta sunt et dabimus tibi quia inventus es sapientior. Et coniunctus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.Q
Q ¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,43 XXII
Tunc ait regi : memor esto voti tui51 quod vovisti edificare Hierusalem in die qua regnum accepisti,
51 tui] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,43 versio altera
Tunc Zorobabel respondit dicens : O rex memorare52 voti tui quod novisti edificare templum in Ierusalem in die illa qua regnum accepistiR
R ¶Codd. : Tr621
52 memorare Tr621² ] morare Tr621*
Numérotation du verset 3Esr. 4,44 
et omnia vasa que accepta sunt ex Hierusalem remittere, que separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam et voluit53 remittere ea ibi.
53 voluit] vovit Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,44 versio altera
et omnia vasa Dei que ablata sunt de Ierusalem revocare que separavit Cyrus cum desolavit Babilonem. Et voluit revocare ea in Ierusalem.S
S ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,45 
et tu voluisit54 edificare templum quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudea a Chaldeis.
54 voluisti] vovisti Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,45 versio altera
Et tu vovisti edificare templum quod succenderunt Idumei cum desolata est Iudea a Chaldeis. T
T ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,46 
Et nunc hoc est quod postulo domine55 et quod peto, hoc56 est maiestas a te57 postulo, ut facias votum quod vovisti regi celi ex ore tuo.
55 domine] a te domine rex Weber
56 hoc] et hec Weber
57 te] + quam Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,46 versio altera
Et nunc hoc58 est quod a te postulo Domine rex et hec est magnificentia quam te facere volo. Peto impleas votum quod vovisti regi celi de ore tuo. U
U ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
58 hoc Tr621 Sabatier] haec P111
Numérotation du verset 3Esr. 4,47 
Tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit epistolam59 ad omnes dispensatores et prefectos et purpuratos ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes edificare Hierusalem.
59 epistolam] ei epistolas Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,47 versio altera
Tunc exurgens Darius rex60 osculatus est eum. Et scripsit epistolas ad omnes dispensatores et prefectos locorum et duces et regulos ut deducerent eum et eos qui cum eo erant ascendentes edificare Ierusalem. V
V ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
60 Darius rex] inv. Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,48 
Et omnibus prefectis qui erant in Syria61 et Phenice et Libano scripsit epistolas ut traherent62 ligna cedrina a Libano in Hierusalem ut63 edificarent cum eis civitatem.
61 Syria] Coelensyria Weber
62 traherent] transveherent Weber
63 ut] et prem. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,48 vers. altera
Et omnibus prefectis locorum qui erant in Syria64 et in Phenice65 et omnibus qui in Libano misit epistolas ut tollerent trabes cedrinas66 de Libano in Ierusalem ut67 edificarent civitatem. W
W ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
64 Syria Tr621] Syriam P111 Sabatier
65 Phenicem Tr621 ] Phenicen P111, Phenicem Sabatier
66 cedrinas] cedrinos Tr621
67 ut] et Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,49 
Et scripsit omnibus Iudeis qui ascendebant a regno in Iudeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et prefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,
Numérotation du verset 3Esr. 4,49 vers. altera
§68 Et scripsit omnibus Iudeis qui ascendebant a rege in Iudeam de libertate et ad omnes potentes et duces et regulos et prefectos et dispensatores ne accederent ad portas eorum. X
X ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
68 § Tr621] om. P111
Numérotation du verset 3Esr. 4,50 
et omnem regionem quam obtinuerant esse immunem eis, et Idumei relinquent69 castella que obtinent Iudeorum,
69 relinquent] reliquant Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,50 vers. altera
Et iussit esse omnem regionem quam possident inmunem eis et Idumei relinquant castella Iudeorum que70 obtinuerant. Y
Y ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
70 que] iter P111 (initio pagine sequentis)
Numérotation du verset 3Esr. 4,51 
et in structuram templi dare71 per singulos annos talenta viginti usque dum edificaretur72
71 dare] dari Weber
72 edificaretur] peredificaretur Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,51 vers. altera
Et ad edificationem templi per singulos annos talenta viginti donec peredificeretur73.Z
Z ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
73 peredificeretur P111 Tr621 ] edificaretur Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,52 
et super sacrarium holocaustomata hostilare74 quotidie, sicut habent preceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos
74 hostilare] ustilari Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,52 vers. altera
et super ara75 holocausti immolari quotidie sicut habent constitutum offerre et alia per singulos annos talenta dena.AA
AA ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
75 ara P111 Sabatier] aram Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,53 
et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui precedunt76.
76 precedunt] procedunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,53 vers. altera
Et omnibus qui veniunt a Babilone condere civitatem ut haberent libertatem ipsi et filii eorum. Et omnibus sacerdotibus scripsit quantum eis prestretur77.AB
AB ¶Codd. : P111 Tr621
77 prestaretur P111
Numérotation du verset 3Esr. 4,54 
Scripsit autem et quantitatem et sacram stolam iussit dari in qua deservirent78
78 in qua deservirent] qua deservirent in ea Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,54 versio altera
Et sacerdotalem stolam iussit deri in qua deservirent.AC
AC ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,55 XXIV
et levitis scripsit dare precepta79 usque in diem qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur.
79 dare precepta] dari prebita Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,55 versio altera
§ Et levitis scripsit dari80 stipendia usque in diem consumationis templi Ierusalem.AD
AD ¶Codd. : Tr621
80 dari P111 Sabatier] om. Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,56 
Et omnibus custodientibus civitatem scripsit dare81 eis sortes et stipendia.
81 dare] dari Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,56 vers. altera
omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis possessiones et stipendia.AE
AE ¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,57 
Et dimisit omnia vasa que separaverat Cyrus a Babylonia et omnia quecumque dixit Cyrus et82 ipse precepit fieri et mitti Hierusalem.
82 et] + fieri etiam Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,57 versio altera
Et revocavit omnia vasa que voverat Cyrus rex revocare in Iherusalem a Babylone. Et omnia que dixerat Cyrus facere et revocare in Iherusalem et ipse preceps fieri.AF
AF ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,58 XXV
Et cum processisset ille adolescens, elevans faciem83 in Hierusalem benedixit regem celi
83 faciem] + in celum et Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,58 versio altera
§ Et cum iussisset rex hec omnia levavit faciem suam Zorobabel ad celum contra Ierusalem et benedixit Deum celi AG
AG ¶Codd. : Tr621 (190vb) Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,59 
et dixit : abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego servus tuus84 sum.
84 servus tuus] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,59 vers. altera
dicens : A te consilium et victoria et sapientia et quesita85 gloria et ego servus tuus sum.AH
AH ¶Codd. : Tr621 Sabatier
85 quesita] om. Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,60 
Benedictus es qui dedisti mihi sapientiam et tibi confitebor86, Domine87 patrum nostrorum.
86 confitebor] confiteor Weber
87 Domine] + Deus Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,60 vers. altera
Benedictus es qui dedisti mihi sapientiam. Tibi enim confiteor Domine Deus patrum nostrorum. AI
AI ¶Codd. : Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,61 
Et accepit epistolas et profectus est in Babyloniam et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia.
Numérotation du verset 3Esr. 4,61 vers. altera
Et accepit epistolas et exiit et venit in Babilone88 et nuntiavit89 fratribus omnibus qui erant in Babylonia. AJ
AJ ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
88 Babylone P111 Sabatier ] Babylonem Tr621
89 nuntiavit] enuntiavit Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,62 
Et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium,
Numérotation du verset 3Esr. 4,62 vers. altera
Et benedixerunt Deum patrum suorum quia dedit eis remissionem et refrigerium.AK
AK ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,63 
ut ascenderent et edificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso et exultabant cum musicis et letitia diebus septem.
Numérotation du verset 3Esr. 4,63 vers. altera
ut ascendentes edificent90 Ierusalem et templum in quo91 invocatum est nomen eius in ipso et cymbalis percutiebant cum musicis in gaudio magno diebus septem.AL
AL ¶Codd. : P111 Tr621 Sabatier
90 ascendentes edificent] inv. Tr621
91 quo] edificato ((pleonasmos)) Tr621



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Esr. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=20&chapitre=20_4)

Notes :