Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset 3Esr. 7,1 
Tunc Sisennes, subregulus Celesyrie et Phenicis1 et Satrabuzanes et sodales eius obsecuti his que a Dario rege erant decreta2,
1 Phenicis] Foenicen Weber
2 erant decreta] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,2 
insistebant sacrosancta opera3 diligentissime cooperantes cum senioribus Iudeorum, principibus Syrie.
3 sacrosancta opera] sacrosanctis operibus Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,3 
Et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zacharia prophetis.
Numérotation du verset 3Esr. 7,4 
et consummaverunt omnia4 per preceptum Domini Dei Israel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxerxis regis Persarum.
4 omnia] ea Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,5 
Et consummata est domus nostra5 usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.
5 nostra] sancta Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,6 XL
Et fecerunt filii Israel et sacerdotes et levite et ceteri qui erant ex captivitate, qui appositi sunt, secundum ea que scripta sunt in libro Moysi.
Numérotation du verset 3Esr. 7,6 versio altera
§ <XIX> Et fecerunt filii Israel et sacerdotes et Levite et ceteri qui erant de captivitate qui iuncti sunt eis secundum legem que scripta sunt in libro Moysi.A
A ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 7,7 
Et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos
Numérotation du verset 3Esr. 7,8 
et hedos pro peccatis universi Israel duodecim secundum numerum tribuum Israel.
Numérotation du verset 3Esr. 7,9 
Et steterunt sacerdotes et levite amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israel secundum librum Moysi et ostiarii per singulas ianuas.
Numérotation du verset 3Esr. 7,10 XLI
Et egerunt filii Israel cum his qui erant ex captivitate illud Phase quarta decima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et levite.
Numérotation du verset 3Esr. 7,10 versio altera
§ <XX> Et fecerunt filii Israel cum his qui erant de captivitate Pascha quarta decima die mensis primi quando6 sacrificati sunt sacerdotes et Levite pariter B
B ¶Codd. : Tr621 Sabatier
6 quando Tr621 ] qui Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 7,11 
Omnes7 filii captivitatis non sunt simul sanctificati quia levite simul omnes sanctificati sunt.
7 Omnes] Et praem. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,12 
Et immolaverunt Phase universi {t. 2 : Erfurt, f. 156ra ; facsim., p. 311a} filii8 captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimetipsis. 9
8 universi filii] universis filiis Cor1 P Weber
9 Et immolaverunt... sibimetipsis Rusch Cor1 P
Numérotation du verset 3Esr. 7,13 
Et manducaverunt filii Israel qui erant ex captivitate, omnes qui remanserant10 ab omnibus11 execrationibus gentium terre querentes Dominum,
10 remanserant] recesserant Cor1 P Weber
11 omnes qui recesserant ab omnibus Cor1 P
Numérotation du verset 3Esr. 7,14 
et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini,
Numérotation du verset 3Esr. 7,14 versio altera
Et adduxerunt soleria12 azymorum septem diebus epulantes in conspectu Domini.C
C ¶Codd. : Tr621 Sabatier
12 soleria] sollempnia Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 7,15 
quoniam convertit consilium13 regis Assyriorum in eos14, confortare manus eorum ad opera15 Domini Dei Israel.
13 consilium Weber ] concilium Rusch
14 eos] eis Weber
15 opera] + manus Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Esr. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=20&chapitre=20_7)

Notes :