Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset Lam. 1,1 
Incipiunt lamentationes Ieremie1.
Et factum est, postquam in captivitatem ductus2 est Israel et Ierusalem destructa3 est, sedit Ieremias propheta4 flens et planxit lamentationem hanc5 in Ierusalem et amaro animo suspirans et eiulans6 dixit: A
Quomodo
sedet7 sola
plena populo
facta est
quasi
vidua domina
gentium
princeps
provinciarum
facta est sub tributo.
1 Incipiunt... Ieremie ΩS] + prophete eius que cynoth hebraice inscribuntur Ed1455 , Threni id est lamentationes Ieremiae prophetae Clementina, Incipiunt Threni id est Lamentationes Ieremiae quae Cynoth Hebraice inscribuntur HSC (1703)
2 captivitatem ductus] captivitate reductus Λ, captivitatem redactus Ed1455
3 destructa] deserta Ed1455 Clementina
4 propheta] om. Λ
5 lamentationem hanc Λ etc.] lamentatione hac Ed1455 Clementina
6 amaro... eiulans] om. Λ
7 sedet] sedit Weber
Numérotation du verset Lam. 1,2 
Beth.
Plorans
ploravit
in nocte
et lacrime eius in maxillis eius.
Non est qui consoletur eam
ex omnibus caris eius.
spreverunt eam
et facti sunt ei inimici.
Numérotation du verset Lam. 1,3 
Gimel.
Migravit Iudas8
propter afflictionem et multitudinem servitutis.
Habitavit inter gentes
nec invenit
requiem. Omnes persecutores eius
apprehenderunt eam inter angustias.
8 Iudas] Iuda Weber
Numérotation du verset Lam. 1,4 
Deleth.
Vie
Sion
lugent eo quod non sint qui veniant
ad sollemnitatem.
destructe sacerdotes eius
gementes.
Virgines
eius squalide
et ipsa oppressa
amaritudine.
Numérotation du verset Lam. 1,5 
He.
Facti sunt
hostes eius
in capite
inimici eius9 locupletati sunt
quia Dominus locutus est
super eam
propter multitudinem iniquitatum eius.
Parvuli eius
ducti sunt
in captivitatem10
ante faciem tribulantis.
9 eius] illius Weber
10 in captivitatem] captivi Weber
Numérotation du verset Lam. 1,6 
vav.
E t egressus est {t. 3: Erfurt, f. 165va ; facsim., p. 186a} a filia Sion
omnis decor eius.
Facti sunt principes eius
velut arietes non invenientes pascua11
et abierunt
absque fortitudine
ante faciem
subsequentis
11 pascua plerique codd. Rusch ] pascuam Amiatinus Edmaior. Weber (O S)
Numérotation du verset Lam. 1,7 
zai.
Recordata est
Hierusalem
dierum afflictionis sue
et prevaricationis
omnium
desiderabilium suorum
que habuerat
a diebus antiquis cum caderet
populus eius
in manu hostili
Viderunt eam
hostes
et deriserunt sabbata eius.
Numérotation du verset Lam. 1,8 
heth.
P eccatum peccavit
Hierusalem propterea instabilis facta est.
Omnes
qui glorificabant eam spreverunt illam
quia viderunt ignominiam eius. Ipsa autem gemens
et conversa est12 retrorsum.
12 est] om. Weber
Numérotation du verset Lam. 1,9 
teth . Sordes eius in pedibus eius
nec {t. 3: Erfurt, f. 166ra ; facsim., p. 187a} recordata est finis sui.
Deposita est
vehementer non habens consolatorem.
Vide Domine
afflictionem meam
quoniam erectus est inimicus.
Numérotation du verset Lam. 1,10 
ioth.
M anum suam
misit hostis
ad omnia desiderabilia eius
quia
vidit
gentes
ingressas sanctuarium suum
de quibus preceperas {t. 3: Erfurt, f. 166rb ; facsim., p. 187b} ne intrarent13 Ecclesiam tuam.
13 intrarent Cava Σ Λ Rusch ] + in Weber
Numérotation du verset Lam. 1,11 
caph.
Omnis populus eius gemens
et querens panem.
Dederunt pretiosa
queque pro cibo ad refocillandam
animam.
Vide Domine
et14 considera
quoniam facta sum vilis.
14 et Cava Σ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Lam. 1,12 
lamed .15 O vos omnes
qui transitis
per viam
attendite
si est dolor
sicut dolor meus.
Quoniam vindemiavit me
ut locutus est
Dominus
in die ire furoris sui .
15 Lamed] scrips., Lamech Rusch
Numérotation du verset Lam. 1,13 
mem.
D e excelso
misit ignem
in ossibus meis
et
erudivit me. Expandit rete
pedibus meis
convertit me retrorsum.
Posuit me desolatam
tota die
merore confectam.
Numérotation du verset Lam. 1,14 
nun.
Vigilavit iugum
in manu eius
convolute sunt
et imposite collo meo.
Infirmata est virtus mea
dedit me
Dominus in manu
de qua non potero surgere.
Numérotation du verset Lam. 1,15 
samech.
Abstulit omnes magnificos meos
Dominus de medio mei vocavit adversum me
tempus
ut contereret electos meos.
Torcular
calcavit Dominus virgini filie {t. 3: Erfurt, f. 167ra ; facsim., p. 189a} Iuda
Numérotation du verset Lam. 1,16 
ain.
Idcirco
ego plorans et oculus meus deducens aquas16
quia longe factus est a me consolator
convertens
animam meam.
Facti sunt filii mei perditi
quoniam invaluit inimicus.
16 aquas Rusch Clementina ] aquam Weber
Numérotation du verset Lam. 1,17 
phe.
Expandit Sion manus suas
non est qui consoletur
eam.
Mandavit Dominus
adversum Iacob
in circuitu eius hostes {t. 3: Erfurt, f. 167rb ; facsim., p. 189b} eius
facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
Numérotation du verset Lam. 1,18 
sade.
Iustus est Dominus
quia os eius
ad iracundiam provocavi.
Audite
obsecro universi populi
et videte dolorem meum.
Virgines mee
et iuvenes mei
abierunt in captivitatem.
Numérotation du verset Lam. 1,19 
coph.
V ocavi amicos meos
et ipsi deceperunt me.
et senes mei
in urbe
consumpti sunt quia quesierunt cibum
sibi ut refocillarent animas suas17.
17 animas suas] animam suam Weber
Numérotation du verset Lam. 1,20 
res.
Vide Domine quoniam tribulor conturbatus est venter meus18.
Subversum est cor meum in memetipsa quoniam amaritudine plena sum, foris interficit19 gladius
et domi
mors similis est.
18 conturbatus est - venter meus] inv. Weber
19 interficit] interfecit Weber
Numérotation du verset Lam. 1,21 
syn.
A udierunt
et non est qui consoletur me20.
Omnes inimici mei
audierunt malum meum
letati sunt quoniam tu fecisti.
Adduxisti
diem
consolationis
et fient similes mei.
20 me Rusch Weber ] om. Amiatinus
Numérotation du verset Lam. 1,22 
thau.
Ingrediatur omne malum eorum
coram te et devindemia eos
sicut vindemiasti me
propter21 iniquitates meas.
Multi enim gemitus mei
et cor meum merens.
21 propter Amiatinus Rusch ] + omnes Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lam. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=35&chapitre=35_1)

Notes :