Biblia communis

Capitulum 4

Numérotation du verset Lam. 4,1 
obscuratum est aurum
mutatus est color optimus
dispersi sunt
lapides
sanctuarii
in capite omnium platearum.
Numérotation du verset Lam. 4,2 
incliti
et amicti
auro primo
quomodo
reputati sunt in vasa testea
opus manuum figuli.
Numérotation du verset Lam. 4,3 
gimel. Sed et lamie
nudaverunt
mammam lactaverunt catulos suos
filia populi mei
crudelis quasi strutio in deserto.
Numérotation du verset Lam. 4,4 
Adhesit lingua lactentis1
ad palatum eius in siti
parvuli petierunt
panem et non erat qui frangeret eis.
1 lactentis] lactantis Weber
Numérotation du verset Lam. 4,5 
he .
Qui vescebantur
voluptuose interierunt in viis
qui nutriebantur in croceis
amplexati sunt stercora.
Numérotation du verset Lam. 4,6 
vav.
E t maior effecta {t. 3: Erfurt, f. 176vb ; facsim., p. 208b} est iniquitas
filie populi mei
peccato Sodomorum
que
subversa est
in momento et non ceperunt
in ea manus.
Numérotation du verset Lam. 4,7 
zai.
Candidiores
Nazarei eius nive
nitidiores lacte
rubicundiores ebore antiquo saphiro pulchriores.
Numérotation du verset Lam. 4,8 
super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis. Adhesit cutis eorum
ossibus
aruit et facta est quasi lignum.
Numérotation du verset Lam. 4,9 
teth . Melius fuit occisis gladio
quam interfectis fame
quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terre2.
2 a] ab Weber
Numérotation du verset Lam. 4,10 
ioth. Manus mulierum
misericordium
coxerunt
filios suos facti sunt cibi3 earum
in contritione filie
populi mei
3 cibi] cibus Weber
Numérotation du verset Lam. 4,11 
furorem suum
effudit iram indignationis sue
et succendit ignem
in Sion et devoravit fundamenta eius.
Numérotation du verset Lam. 4,12 
lamed . Non crediderunt reges terre
et universi habitatores orbis
quoniam ingrederetur hostis
et inimicus per portas
Hierusalem.
Numérotation du verset Lam. 4,13 
mem. P ropter peccata prophetarum
eius et4 iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt
in medio
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Lam. 4,14 
nun . Erraverunt
ceci
in plateis
polluti sunt
sanguine5
cumque non possent
intrare6
tenuerunt lacinias suas.
5 sanguine Rusch Weber ] in praem. Λ T Φ Clementina
6 intrare Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lam. 4,15 
samech . Recedite
polluti clamaverunt7: Recedite
abite nolite tangere
iurgati quippe sunt
et commoti
dixerunt inter gentes
non addet ultra ut habitet in eis.
7 clamaverunt] + eis Weber
Numérotation du verset Lam. 4,16 
Phe.
Facies Domini divisit eos
non addet
ut respiciat eos
facies sacerdotum
neque senum miserti sunt.
Numérotation du verset Lam. 4,17 
ain . Cum adhuc subsisteremus
defecerunt
oculi nostri
ad auxilium nostrum
vanum
cum respiceremus attenti ad gentem
que salvare non poterat.
Numérotation du verset Lam. 4,18 
sade . Lubricaverunt
vestigia nostra
in itinere platearum nostrarum
appropinquavit finis noster
completi sunt dies nostri {t. 3: Erfurt, f. 178ra ; facsim., p. 211a} quia venit finis noster.
Numérotation du verset Lam. 4,19 
coph. Velociores fuerunt
persecutores nostri
aquilis celi
super montes
persecuti sunt nos
in deserto insidiati sunt nobis.
Numérotation du verset Lam. 4,20 
res.
Spiritus oris nostri
Christus dominus
captus est in peccatis {t. 3: Erfurt, f. 178rb ; facsim., p. 211b} nostris
cui diximus in umbra tua
vivemus
in gentibus.
Numérotation du verset Lam. 4,21 
syn.
Gaude et letare
filia Edom
que habitas
in terra
Hus.
Ad te quoque
perveniet calix inebrians8
8 inebrians] inebriaberis Weber
Numérotation du verset Lam. 4,22 
thau. Completa est
iniquitas tua filia
Sion
non addet ultra
ut transmigret te.
Visitabit9
iniquitatem tuam
filia Edom
discooperiet10 peccata tua. 11
9 visitabit] visitavit Weber
10 discooperiet] discoperuit Weber
11 tua] + Expliciunt Lamentationes ΩN



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Lam. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=35&chapitre=35_4)

Notes :