Capitulum 1

Numérotation du verset Na. 1,1 
Ninive1
liber visionis
Naum
Helchesei.
1 Ninive] scrips., Ninieu cacogr. Rusch , Nineve hic et ubique Weber
Numérotation du verset Na. 1,2 
Dominus2*
emulator
et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem,
ulciscens Dominus in hostes suos
et irascens ipse inimicis suis.
2 Dominus Ar76 Val45 ] Rusch Weber
Numérotation du verset Na. 1,3 
Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem. Dominus
in tempestate
et3
turbine
et
nebule
pulvis pedum eius
3 et] + in Ar76
Numérotation du verset Na. 1,4 
increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens.
Infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit.
Numérotation du verset Na. 1,5 
Montes
commoti sunt ab eo et colles desolati4 sunt.
Et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes inhabitantes5 in eo.
4 desolati] assolati Weber
5 inhabitantes] habitantes Weber
Numérotation du verset Na. 1,6 
Ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius ?
Indignatio eius effusa est
ut ignis et petre dissolute sunt ab eo.
Numérotation du verset Na. 1,7 
Bonus Dominus
et confortans in die tribulationis
et sciens sperantes in se
Numérotation du verset Na. 1,8 
et in diluvio pretereunte
consummationem
faciet loci eius
et inimicos eius
persequentur tenebre.
Numérotation du verset Na. 1,9 
Quid cogitatis contra Dominum {t. 3 : Erfurt, f. 279va ; facsim., p. 414a} consummationem ipse faciet.
Non consurget duplex tribulatio.
Numérotation du verset Na. 1,10 
Quia sicut spine se invicem complectuntur sic convivium eorum pariter potantium. Consumentur quasi stipula ariditate plena.
Numérotation du verset Na. 1,11 
Ex te enim6 exivit cogitans contra Dominum
malitiam mente pertractans prevaricationem.
6 enim] om. Weber
Numérotation du verset Na. 1,12 
Hec dicit Dominus : Si perfecti
fuerint
et ita plures
sic quoque attondentur
et pertransibit.
Afflixi te et non affligam te ultra.
Numérotation du verset Na. 1,13 
Et nunc conteram virgam
eius
de dorso tuo et vincula tua dirumpam.
Numérotation du verset Na. 1,14 
Et precipiet super te Dominus.
Non seminabitur
ex nomine tuo amplius.
De domo Dei tui interficiam
sculptile et conflatile ponam sepulchrum {t. 3 : Erfurt, f. 279vb ; facsim., p. 414b} tuum
quia inhonoratus es.
Numérotation du verset Na. 1,15 
Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua
quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial
universus interiet7.
7 interiet] interiit Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Na. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=46&chapitre=46_1)

Notes :