Capitulum 2

Numérotation du verset Na. 2,1 
Ascendit qui dispergat coram te
qui custodiat1 obsidionem contemplare viam
conforta
lumbos
robora virtutem valde
1 custodiat] custodit Weber
Numérotation du verset Na. 2,2 
quia sicut2 reddidit Dominus
superbiam Iacob
sic3 superbiam Israel, quia vastatores
dissipaverunt eos
et propagines
eorum
corruperunt.
2 sicut] om. Weber
3 sic] sicut Weber
Numérotation du verset Na. 2,3 
Clipeus fortium eius ignitus est4,
viri exercitus in coccineis
habene
currus a5 die
preparationis eius et agitatores eius6 consopiti sunt.
4 est] om. Weber
5 a] in Weber
6 eius] om. Weber
Numérotation du verset Na. 2,4 
In itineribus conturbati sunt,
quadrige convulse7 sunt in plateis.
Aspectus eorum
quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
7 convulse] cumuulse Ar76, collise Weber
Numérotation du verset Na. 2,5 
Recordabitur
fortiorum eius8,
ruent in itineribus suis. Velociter ascendent muros eius
et preparabitur umbraculum.
8 fortiorum eius] fortium suorum Weber
Numérotation du verset Na. 2,6 
Porte fluviorum aperte sunt9, templum ad solum dirutum.
9 sunt] + et Weber
Numérotation du verset Na. 2,7 
Et miles captivus adductus10 est
et ancille eius
minabuntur11.
Gementes ut columbe murmurantes in cordibus suis.
10 adductus] abductus Weber
11 minabuntur] minabantur Weber
Numérotation du verset Na. 2,8 
Et Ninive
quasi piscina aquarum aque eius, ipsi vero fugerunt.
State state
et non est qui revertatur.
Numérotation du verset Na. 2,9 
Diripite
argentum, diripite aurum
et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
Numérotation du verset Na. 2,10 
Dissipata est12
et scissa et dilacerata et cor
geniculorum et defectio
in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo olle.
12 est] om. Weber
Numérotation du verset Na. 2,11 
Ubi est habitaculum13
leonum et pascua catulorum leonum ?
Ad quam
ivit leo
ut
ingrederetur illuc catulus leonis
et non est qui exterreat.
13 habitaculum] habitatio
Numérotation du verset Na. 2,12 
Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leenis suis et implevit preda speluncas suas et cubile suum rapina.
Numérotation du verset Na. 2,13 
Ecce ego ad te,
dicit Dominus Deus14
exercituum, et succendam usque ad summum15
quadrigas tuas16
et leunculos tuos
comedet gladius et exterminabo de terra predam tuam
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.
14 Deus] om. Weber
15 summum] fumum Weber
16 tuas] eius Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Na. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=46&chapitre=46_2)

Notes :