Capitulum 2

Numérotation du verset Mal. 2,1 
nunc ad vos
mandatum
hoc o sacerdotes
Numérotation du verset Mal. 2,2 
si {t. 3 : Erfurt, f. 299vb ; facsim., p. 454b} nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis
gloriam nomini meo
ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem
et1* maledicam benedictionibus vestris
et maledicam illis
quoniam
non posuistis super cor.
1 et] om. Rusch (hapax)
Numérotation du verset Mal. 2,3 
Ecce proiciam ego2 vobis3 brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et assumet vos secum.
2 proiciam ego] inv. Weber, enim ego ΠL O ΘAMG
3 vobis Cor2 (id est a vobis)] pro vobis Φ
Numérotation du verset Mal. 2,4 
Et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 2,5 
Pactum meum fuit cum eo vite et pacis
et dedi ei timorem
et timuit me
et a facie nominis mei pavebat.
Numérotation du verset Mal. 2,6 
Lex veritatis
fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius.
In pace et in equitate ambulavit mecum
et multos avertit ab iniquitate.
Numérotation du verset Mal. 2,7 
Labia enim sacerdotis custodiunt4
scientiam
et legem requirent
ex5 ore eius quia angelus Domini exercituum est.
4 custodiunt X ΣT ΠL Φ E* Q Cor3 (al. antiqui) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 ] custodient Cor3 (vel Ieronimus) Tr1035 Weber
5 ex X ΔM² Tr1035 ] de Cor3 (vel) ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Mal. 2,8 
Vos autem recessistis de via
in lege. Irritum fecistis pactum Levi
dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Mal. 2,9 
Propter quod et ego dedi vos contemptibiles
et humiles
omnibus populis sicut non servastis vias meas
et accepistis faciem
in lege.
Numérotation du verset Mal. 2,10 
Numquid non pater unus omnium nostrum ?
Numquid non unus Deus6 creavit nos ? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum ?
6 unus Deus] inv. Weber
Numérotation du verset Mal. 2,11 
Transgressus est Iuda
et abominatio facta est in Israel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas
sanctificationem Domini quam dilexit
et habuerunt filiam dei alieni7
7 habuerunt Cor1 (quia quidam habent habuerunt putaverunt quod alieni esse nominativi casus pluralis, set hebr. dicit quod est adiectivum   Dei ) ΩS Ed1455 Rusch ] habuit Cor1 (hebr. Ieronimus) Cor3 (Ieronimus hebr. anti. ) Weber
Numérotation du verset Mal. 2,12 
disperdat Dominus virum qui fecerit hoc
magistrum et discipulum de tabernaculo8 Iacob et
offerentem
munus Domino exercituum.
8 tabernaculo Tr1035* Rusch ] tabernaculis Tr1035² Weber
Numérotation du verset Mal. 2,13 
Et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et gemitu9
ita ut ultra non respiciam
ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra.
9 gemitu Tr1035 ] mugitu Weber
Numérotation du verset Mal. 2,14 
Et dixistis : Quam ob causam ?
Quia
Dominus testificatus est
inter te et uxorem pubertatis tue
quam tu despexisti et hec particeps tua
et uxor federis10.
10 federis] + tui Tr1035 Weber
Numérotation du verset Mal. 2,15 
Nonne unus fecit
et residuum spiritus eius
est. Et quid unus querit nisi semen Dei ? Custodite ergo spiritum vestrum
et uxorem adolescentie vestre11
noli despicere.
11 vestre ΩM Rusch ] tue Tr1035 J*3 Weber , sue ΦG* | uxorem adolescentie tue ΩJ*3 ] om.
Numérotation du verset Mal. 2,16 
Cum odio habueris eam12 dimitte {t. 3 : Erfurt, f. 300rb ; facsim., p. 455b} dicit Dominus Deus Israel .
Operiat13 autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum.
Custodite spiritum vestrum et nolite despicere.
12 eam Tr1025 Rusch* ] om. Tr1035² ( cancel. ) Weber
13 Operiat Tr1035* ] Operiet Tr1035² Weber
Numérotation du verset Mal. 2,17 
Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris
et dixistis : In quo fecimus eum14 laborare ? In eo15 quod dicitis16 : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini17 et tales ei placent.
Aut certe ubi est Deus iudicii ?
14 fecimus eum] inv. Weber
15 eo] hoc Tr1035*
16 quod dicitis] cum diceretis Weber
17 bonus est – in … Domini] inv. Tr1035



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mal. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=51&chapitre=51_2)

Notes :