Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Rt. 3,1 

Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mi queram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi.
Numérotation du verset Rt. 3,2 

Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus noster est et in1 hac nocte aream hordei ventilat.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,3 

Lavare2 igitur
2 Lavare] Lava Weber
et unguere
et induere cultioribus vestimentis
et3 ascende in aream. Non te videat homo donec esum potumque finierit.
3 et] ac Weber
Numérotation du verset Rt. 3,4 

Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiet4 veniesque et discooperies pallium quo operitur a parte pedum et proiicies te et ibi iacebis.
4 dormiet ΛH Rusch ] dormiat Weber
Ipse autem dicet tibi quid agere debeas.
Numérotation du verset Rt. 3,5 

Que respondit: Quicquid preceperis faciam.
Numérotation du verset Rt. 3,6 

Descenditque in aream et fecit omnia que sibi imperaverat socrus.
Numérotation du verset Rt. 3,7 

Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
issetque ad dormiendum iuxta archonium5 manipulorum,
5 archonium Cor1 ( IUXTA ARCHONIUM MANIPULORUM id est acervum gelimarum) Cor1 P (.. gerbarum) Hugo de S. Caro (Postille) Ω Rusch] acervum Weber
venit abscondite et discooperto pallio a pedibus eius6 se proiecit.
6 pallio - a pedibus eius ΣΟ ΩMS Cor3 (modern.) Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,8 

Et ecce, nocte iam media, expavit homo et conturbatus est, viditque mulierem
iacentem ad pedes suos
Numérotation du verset Rt. 3,9 

et ait:
Que es?
Illa7 respondit: Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es.
7 illa] Illaque Weber
Numérotation du verset Rt. 3,10 

At8 ille: Benedicta es inquit9 a Domino, filia10, et priorem misericordiam posteriore11 superasti
8 At ΩMS Rusch ] Et Weber |
9 es inquit ΩMS Ruth] inv. Clementina Edmaior. |
10 Benedicta... filia] Benedicta inquid domino filia Cor2 ( anti. iuxta hebr. ) |
11 priorem... posteriore Rusch Weber ] priori misericordia posteriorem ΩM |posteriore] posteriori Ed1455, posteriorem Cava Σ T2 Amiatinus* ΘHA*MG* |
quia non es secuta
iuvenes pauperes sive divites.
Numérotation du verset Rt. 3,11 

Noli ergo timere12 sed quicquid dixeris mihi faciam tibi.
12 timere] metuere Weber
Scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis mee mulierem te esse virtutis.
Numérotation du verset Rt. 3,12 

Nec abnuo me propinquum esse13 sed est alius me propinquior.
13 esse] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,13 

Quiesce hac nocte et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est. Sin autem ille noluerit absque ulla dubitatione ego suscipiam te14, vivit Dominus. Dormi usque mane.
14 absque ulla dubitatione ego suscipiam te] ego te absque ulla dubitatione suscipiam Weber
Numérotation du verset Rt. 3,14 

Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum.
Surrexit itaque15 antequam homines cognoscerent se mutuo et dixit Booz:
15 surrexit itaque] surrexitque Weber
Cave ne quis noverit quod huc veneris.
Numérotation du verset Rt. 3,15 

Et rursum: Expande, inquit16, pallium17 tuum
16 inquit] om. ΨB*D*F*M |
17 pallium X ΣTO Θ ΨDFM ΩMJS Cor3 ( moderni ) ] palliolum Cor2 Cor3 ( anti. ) Weber |
quo operiris
et tene utraque manu. Qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei
et posuit super eam.
Que portans ingressa est civitatem
Numérotation du verset Rt. 3,16 

et venit ad socrum suam. Que dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque ei omnia que sibi fecisset homo.
Numérotation du verset Rt. 3,17 

Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: Nolo te vacuam reverti18
18 vacuam reverti Rusch Weber ] inv. ΩJ
ad socrum tuam.
Numérotation du verset Rt. 3,18 

Dixitque Noemi: Exspecta filia donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo si non19 compleverit que20 locutus est.
19 si non] nisi Weber |
20 que] quod Weber |

Capitulum 3

Numérotation du verset Rt. 3,1 
mystice
marg.| {1. 216va} Postquam autem] etc.
marg.| {a} Mystice. Queram tibi] etc. Consulit primitiva Ecclesia Ecclesie de gentibus quomodo veniat ad consortium Christi.
marg.| {b} Aream] synagogam, in qua legis hordeum conditum est, ventilat Christus, predicans Evangelium in Iudea, et sciens singulorum erga se voluntates, et consilia. Ioa. 2.d. Iesus autem non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et non erat opus, ut quis testimonium perhiberet de homine.
Numérotation du verset Rt. 3,3 
marg.| {g} Donec esum] Mos erat in Israel, quod dominus aree grande convivium faciebat pueris, et messoribus suis in ventilatione aree, et dormiebat in area, abstinens ab amplexibus mulierum nocte illa. Idipsum in tonsione ovium, et post vindemiam, ut dicunt quidam, sed tamen hic non legitur.
Numérotation du verset Rt. 3,3 
mystice
marg.| {c} Lavare] aqua baptismi, vel penitentie lacrymis.
marg.| {d} Ungere] chrismate, vel Spiritus sancti unctione.
marg.| {e} Cultioribus vestimentis] ornatu virtutum.
marg.| {f} Non te videat] quia fides Ecclesie gentium non ante apparuit, quam Christus incarnationis mysterium implevit, sed post cenam cum discipulis, et passionem, et resurrectionem, accessit.
marg.| {g} Esum, potumque] cum discipulis. Hbr. 2.d. Pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem.
Numérotation du verset Rt. 3,4 
mystice
marg.| {h} Ad dormiendum] id est moriendum pro nobis, per quod omnia acquisivit. Io. 12.e. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
marg.| {i} Discooperies] etc. Quasi agnosce Christum pro te passum, et discute litteram veteris testamenti, in qua latet incarnationis, et passionis sacramentum, et sic ad auxilium eius confuge, ut cum ipso permaneas omni tempore.
marg.| {k} Ipse autem] etc. quia necesse est, ut ab ipso salvationis tue ordinem discas, quia mundo tenebis errorum involuto, Ecclesie celerem fidem ostendit nobis imitandam. Si autem ad synagogam verba Noemi retuleris, invenies in lege, et Prophetis, quod post passionem ventura sit ad fidem Ecclesia gentium.
Numérotation du verset Rt. 3,6 
mystice
marg.| {l} Fecit omnia] GLOSSA Obedientia Ecclesie, desiderii sui meretur effectum. Mt. 15.c. O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti.
Numérotation du verset Rt. 3,7 
marg.| {m} Iuxta archonium] archonium est acervus gelimarum, in imo latus, in summo acutus.a
a Cf. Cor1 : “iuxta archonium manipulorum id est acervum gelimarum”.
Numérotation du verset Rt. 3,7 
mystice
marg.| {1. 216vb} {m} Archonium] Testimonia scripturarum. Mt. 26.b. Filius hominis vadit, sicut scriptum est de illo, vel turme fidelium, quas ab inferis liberavit.
Numérotation du verset Rt. 3,8 
mystice
marg.| {n} Mulierem] Ecclesiam.
marg.| {o} Iacentem] Incarnationis mysterium humiliter venerantem.
Numérotation du verset Rt. 3,9 
marg.| {e} Expande inquit pallium] etc. Hoc fecit, ut videretur venire de agro, ubi messuerat.
Numérotation du verset Rt. 3,9 
mystice
marg.| {p} Que es] Confessionem Ecclesie expetit.
marg.| {q} Expande pallium] Protectionem et gratiam Christi ante omnia desiderat.
Numérotation du verset Rt. 3,10 
marg.| {t} Posteriore] Prior misericordia fuit, quod secuta est Noemi, sequens quod vult semen viro suo mortuo suscitari. Argumentum quod maior est misericordia, que fit cum mortuis, quam que fit cum vivis, quia vivi aliquo modo possunt se iuvare, mortui non possunt.
Numérotation du verset Rt. 3,10 
mystice
marg.| {r} Benedicta es] quia plenam habes fidem, secundum illud Mt. 15.c. O mulier, magna est fides tua, etc. benedictionem, et gratiam, et virtutem meruisti.
marg.| {s} Priorem misericordiam] qua tibi consulens, idololatriam reliquisti.
marg.| {t} Posteriore superasti] quia postquam ad Christum venisti, constanter in fide perseverasti.
marg.| {u} Iuvenes] hereticos, vel schismaticos, qui non habent maturitatem consilii, quia semper instabiles, et incerti.
Numérotation du verset Rt. 3,11 
mystice
marg.| {x} Faciam tibi] Lc. 11.b. Petite, et accipietis, querite, et invenietis. GLOSSA Quicquid fides recte petit, Christi benignitas concedit.
marg.| {y} Scit enim] etc. quia fidelibus firmiter persuasum est quod Ecclesia : De qua Prv. ult. b. Mulierem fortem quis inveniet ?
Numérotation du verset Rt. 3,12 
marg.| {y} Nec abnuo] id est concedo, vel recognosco.
Numérotation du verset Rt. 3,12 
mystice
marg.| {z} Alius me] etc. Ioannes Baptista, qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, Christo, reservans. Io. 3.d. Qui habet sponsam, sponsus est. Hic propinquior, quia prior natus in mundo. Vel propinquior synagoge decalogus quam Evangelium, qui illi populo spiritaliter datus est, et tempore prior.
Numérotation du verset Rt. 3,13 
marg.| {a} Vivit Dominus] Modus est iuramenti.
Numérotation du verset Rt. 3,14 
marg.| {c} Cognoscerent] Ne posset aliquid sinistrum iudicari.
Numérotation du verset Rt. 3,14 
mystice
marg.| {b} Usque ad noctis] Donec recedent tenebre infidelitatis.
marg.| {c} Antequam homines] quia antequam Iudei doctrina legis imbuti, nature sue iura cognoscerent, Ecclesia gentium excusso inertie somno diluculo nascentis fidei surgens, ad Christi gratiam properavit.
marg.| {d} Cave] ne queras laudem hominum de tua conversatione. Mt. 6.a. Cum facies eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua.
Numérotation du verset Rt. 3,15 
mystice
marg.| {e} Expande pallium] id est dilata fidem tuam.
marg.| {f} Utraque manu] Opere exerce, quod percepisti corde.
marg.| {g} Sex modios] quia iuxta capacitatem intellectus datur perfecte operationis modus, ut intus, et foris ditetur divino munere. Senarius enim numerus hoc significare potest, quod Dominus sexta etate hordeum legis spiritualiter intellectum concessit Ecclesie gentium.
marg.| {h} Que portans] ditata Christi benedictione, et virtutum ornata fructibus.
Numérotation du verset Rt. 3,16 
mystice
marg.| {i} Narravitque ei omnia] magnalia Dei, ut Ecclesiam primitivam provocet ad laudem, synagogam ad conversionem, que est societas eius.
Numérotation du verset Rt. 3,17 
Numérotation du verset Rt. 3,18 
mystice
marg.| {k} Neque enim cessabit] etc. quia Christus ad effectum perduxit prophetiam de sua incarnatione. Vel non cessabit implere, quod promisit, qui ait. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Marci ultimo d.b
b Mc. 16, 16.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=10&chapitre=10_3)

Notes :