Capitulum 4

Numérotation du verset Rt. 4,1 

Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi.
Cumque vidisset propinquum preterire de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: declina paulisper
et sede hic vocans eum nomine suo.
Qui divertit et sedit.
Numérotation du verset Rt. 4,2 

Tollens autem Booz decem viros
de senioribus civitatis,
dixit ad eos: Sedete hic.
Numérotation du verset Rt. 4,3 

Quibus residentibus locutus est ad propinquum:
Partem agri patris1 2 nostri Elimelech vendidit3 Noemi que reversa est de regione Moabitide
1 patris Edmaior. (B*) ΩM Hugo de S. Caro (Postille) CorS3*] fratris ΩSV CorS3 (perpera 1Rg. 4.a.) Weber |
2Patris ΩJ*] fratris ΩJ* Edmaior. Clementina |
3 vendidit] vendit ΩV Weber |
Numérotation du verset Rt. 4,4 

quod audire te4 volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere agrum5 iure propinquitatis, eme et posside. Si6 autem tibi displicet7 et8 hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te qui prior es et me qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
4 te] a te ΩV |
5 agrum] om. Weber |
6 Si ΩV Ed1455 ] Sin Rusch Weber |
7 tibi-displicet] inv. Ed1455 Clementina |
8 et] om. ΩV Weber |
Numérotation du verset Rt. 4,5 

Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem que uxor defuncti fuit, debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua.
Numérotation du verset Rt. 4,6 

Qui respondit: Cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familie mee delere debeo; tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
Numérotation du verset Rt. 4,7 

Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut9 si quando alter alteri suo iuri10 cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calciamentum suum et dabat propinquo11 suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
9 ut] et Weber |
10 iuri] iure Weber |
11 propinquo] proximo Weber |
Numérotation du verset Rt. 4,8 

Dixit quoque propinquo suo12 Booz: Tolle calciamentum tuum quod statim solvit de pede suo.
12 quoque propinquo suo] ergo propinquus Weber
Numérotation du verset Rt. 4,9 

At ille maioribus natu et universo populo: testes vos inquit estis hodie
quod possederim omnia que fuerunt Elimelech et Chelion et Maalon, tradente Noemi;
Numérotation du verset Rt. 4,10 

et Ruth Moabitidem, uxorem Maalon, in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis.
Numérotation du verset Rt. 4,11 

Respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu:
Nos testes sumus. Faciat tibi13 Dominus hanc mulierem que ingreditur domum tuam,
13 tibi] om. Weber
sicut Rachel
et Liam
que edificaverunt domum Israel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem,
Numérotation du verset Rt. 4,12 

fiatque domus tua sicut domus Phares
quem Thamar peperit Iude de semine quod dederit tibi Dominus ex hac puella.
Numérotation du verset Rt. 4,13 

Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem
ingressusque est ad eam et dedit illi dominus ut conciperet et pareret filium.
Numérotation du verset Rt. 4,14 

Dixeruntque mulieres ad Noemi:
Benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familie tue et vocaretur nomen eius in Israel
Numérotation du verset Rt. 4,15 

et habeas que consoletur animam tuam et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est qui te diliget14
14 qui te diliget] que te diligit Weber
et multo tibi melior est quam si septem haberes filios.
Numérotation du verset Rt. 4,16 

Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerule officio fungebatur .
Numérotation du verset Rt. 4,17 

Vicine autem mulieres congratulantes ei et dicentes: Natus est tibi15 filius Noemi. Vocaverunt nomen eius Obed16. Hic est pater Isai, patris David.
15 tibi] om. Weber |
16 Obed Weber ] Obeth Rusch |
Numérotation du verset Rt. 4,18 

Hee sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,
Numérotation du verset Rt. 4,19 

Esrom autem17 genuit Aram18, Aram genuit Aminadab,
17 autem ] om. Weber |
18 Aram] Ram Cor2 (hebr. sicut 1Par. 2, 9 pro Aram habet Ram |
Numérotation du verset Rt. 4,20 

Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon19,
19 Salmon] Salma Weber
Numérotation du verset Rt. 4,21 

Salmon20 genuit Booz, Booz genuit Obed21,
20 Salmon] Salma Weber |
21 Obed Weber ] Obeth Rusch |
Numérotation du verset Rt. 4,22 

Obed22 genuit Isai, Isai genuit David regem23.
22 Obed Weber ] Obeth Rusch |
23 regem ΛH Amiatinus T a ΦRZGP ΨB* Ω M] om. Weber Cor1 P ? (4.g : Isai genuit David), + finit X, + finis Ed1530 |
RUTH EXPLICIT24.
24 Ruth explicit] Explicit liber Ruth Amiatinus Cava X ΠE ΣO B M ΦRAGZVP Θ ΨFM ΩJ, Explicit liber Ruth secundum hebreum Λ; Explicit liber eptatici et ruth feliciter ΣT, Explicit ΣM, om. ΠDΩSM Ed1530 Clementina Weber | < stichometria > + habet versus numero CCL ΦRAG; + versus CCL M ΦZV P ΨB; + versus ÎCCL ΦP

Capitulum 4

Numérotation du verset Rt. 4,1 
marg.| {1. 217ra} {a} Ascendit ergo Booz] etc. ubi fiebant iudicia, et cause ventilabantur. Ibi enim iubentur sedere iudices Dt. 16.d. ut ab omnibus invenirentur. (Contra eos, qui hodie se occultant, et iudicium patens darent).
Numérotation du verset Rt. 4,3 
marg.| {f} Patris 1   nostri] Pater dicebatur Elimelech, quia maior natu.
1Patris Edmaior . (B*) ΩM ΩJ*] fratris ΩJ* Edmaior. Clementina
Numérotation du verset Rt. 4,4 
marg.| {g} Eme] etc. Sed quomodo poterat emere, nonne dictum est supra eod. quod Noemi vendidit agrum. Solutio. Noemi vendidit agrum in recessu suo tali pacto, ut rediens recuperaret, vel pacto, quod a propinquiori possit redimi, que lex adhuc tenetur in Francia. Vel expone vendidit, id est venditioni exposuit.
Numérotation du verset Rt. 4,5 
marg.| {h} Suscites nomen] etc. secundum legem, Dt. 25.b.
Numérotation du verset Rt. 4,6 
marg.| {i} Cedo iuri] Argumentum, quod secundum legem, qui propinquior est in consanguinitate, prior est in hereditate, sed iste volebat hereditatem, non autem suscitare semen.
marg.| {k} Neque enim] etc. Hic dicit quod primus filius dicebatur filius defuncti.
Numérotation du verset Rt. 4,7 
marg.| {l} Solvebat homo] etc. IOSEPHUS dicit quod Booz dixit mulieri, ut illius calceamentum solveret, et spueret in faciem eius secundum legem. Unde notandum quod quandoque ipse repudians solvebat sibi ipsi calceamentum, quandoque mulier repudiata solvebat illi, quandoque vir, qui ducebat eam. Et hoc in diversis casibus, verbi gratia, quando repudians sponte sua cedebat iuri suo, non interpellatus super hoc discalceabat seipsum, ut hic. Quando vero mulier interpellabat eum coram iudicibus, ipsa discalceabat eum, et spuebat in faciem eius, ut dicitur Dt. 25.c. Quando vero vir, qui ducebat repudiatam, interpellabat eum, qui debebat eam habere iure propinquitatis, tunc ipse discalceabat repudiantem, secundum quod dicit Ioannes Baptista, Io. 1.d. Cuius non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti. Sed secundum hoc videtur, quod Booz debuit eum discalceare, quia ipse interpellavit eum. Solutio : Booz non interpellavit eum super contractu matrimonii, sed tantum dixit, quod si vellet emere agrum, duceret Ruth, non exprimens quod ipse vellet eam ducere, quod si expressisset, debuisset eum discalceasse. Sed quocumque modo fieret, opprobrium erat discalceato, et domus eius vocabatur domus discalceati, Dt. 25.c.
Numérotation du verset Rt. 4,11 
marg.| {o} Sicut Rachel] amabilem, et fecundam.
marg.| {q} Domum Israel] id est Iacob.
marg.| {r} Ut sit] scilicet ipsa Ruth.
marg.| {s} In Ephrata] id est Bethleem.
Numérotation du verset Rt. 4,12 
marg.| {1.217va} Δ {b} Quem Thamar peperit] Gn. 38.g.d.   [Dixeruntque] etc. post partum Ruth.
marg.| {f} Familie tue] Et supple voluit, ut {g}   Vocaretur] etc.
marg.| {h} Et nutriat senectutem] id est serviat tibi in senectute, unde et vocatus est Obed, quod interpretatur serviens. De quo Chrysostomus super Mt. 1.d. Obed interpretatur subditus. Nunc autem, qui divitias eligunt, et non mores, pulchritudinem, et non fidem, et quod in meretricibus queri solet, hoc in coniugibus optant, propterea generant filios non subditos vel sibi, vel Deo, sed contumaces, ut non sint fructus iuste coniunctionis sed pena irreligiositatis.
marg.| {k} Quam si septem] etc. non subditos, quia eo quo eius matrem videbant subditam, credebant filium fore subditum.
Numérotation du verset Rt. 4,1 
mystice
marg.| {a} Mystice. Ascendit ergo Booz] id est Christus, (ad portam,) quia in virginis alvo, in qua apparuit, carnem sumpsit, de qua porta Ez. 44.a. Porta hec clausa erit, et non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam.
marg.| {b} Cumque vidisset, etc. Declina] quia Christus legem Iudeis traditam ad dispensationis sue mysterium testificandum inclinavit. Vel vidit propinquum preterire cum precursoris sui adventum more humane vite properare conspexit, et ad predicationis officium misericorditer convertit.
marg.| {c} Vocans] per Gabrielem nomen eius Ioannes. Lc. 1.a.
Numérotation du verset Rt. 4,2 
mystice
marg.| {1. 217rb} {d} Decem viros] patres veteris Testamenti, qui Decalogum servantes, Christi incarnationem in lege presignatam cognoverunt.
Numérotation du verset Rt. 4,3 
mystice
marg.| {e} Partem agri] GLOSSA Conveniens legisperitos, partem agri Noemi emendum obtulit, cum partem plebis, que apparente iam gratia remanserat ad salvandum magistris synagoge ostendit, ut infirmitatem suam cognoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent. Unde leprosis dicitur : Ite, ostendite vos sacerdotibus, et dum irent, mundati sunt. Lc. 17.d.
Numérotation du verset Rt. 4,5 
mystice
marg.| {h} Ut suscites] etc. Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesie in coniugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei, quod in initio habuerunt sancti. Gn. 6.a. Videntes filii Dei filias hominum, etc. Et Lc. 3.g. dicitur Adam filium Dei, quem Christus in Ecclesia gentium per gratiam suscitavit. Io. 1.a. Dedit ei potestatem filios Dei fieri, etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc nomen ad Ioannem Baptistam retuleris, cedit iuri propinquitatis, et dicit Io. 1.d. Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis, cuius non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti. Et 3.d. Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante eum. Cedit quoque lex Evangelio : Lex enim subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Rm. 5.d. Reprobatio quidem fit precedentis mandata propter infirmitatem eius introductio, vel melioris spei, per quam proximamus ad Deum, fit per Iesum Christum, Hbr. 7.c.
Numérotation du verset Rt. 4,7 
mystice
marg.| {l} Solvebat homo calceamentum] Calceamentum Mysteriorum est velamentum, quod lex Christo dedit, quia Sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo faciendum reservavit. Ioannes ergo non sibi sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit, Io. 3.d. Qui habet sponsam sponsus est.
Numérotation du verset Rt. 4,11 
mystice
marg.| {m} Testes vos] etc. Christus ex utroque populo, vel testamento testes habet sufficientes, quod populus gentium quem Decalogus iam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi fecundavit, omnia possidens, que priores, et posteriores habuerunt Sancti.
marg.| {n} Et maiores natu] etc. Isidorus. Benedictio decem maiorum natu ostendit, in nomine Iesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Grecos decem significat, que in nomine Iesu prima littera est.
marg.| {o} Rachel] species interne contemplationis, habens certam intelligentiam veritatis. Quam quia pulchra est specie, amat omnis pie studiosus : Et propter hanc servit Laban, id est gratie Dei, per quam dealbamur. Is. 1.e. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur.
marg.| {p} Liam] Lia actio huius vite, in qua vivimus, laboriosa ex fide, et incerta, quo exitu ad utilitatem eorum perveniat, quibus consulere volumus. Harum prosperitatis fecunditatem imprecatur primitiva Ecclesia Ecclesie gentium.
Numérotation du verset Rt. 4,12 
mystice
marg.| Θ {a} Phares] Gentilis populi typum tenet, quia Iudaicum, qui prior ad legis opera manum misit, et postea Prophetarum, et Christi cruore pollutus retraxit, Gn. 38.g. nascendo prevenit : Et sic facti sunt novissimi primi, etc. Mt. 20.b.
marg.| {b} Thamar] commutans, vel amaritudo interpretatur : Ecclesia est gentium, que et nomen mutavit, et habitum. Que enim in idololatria feda fuit, et amara, in penitentia fit dulcis, et pulchra.
Numérotation du verset Rt. 4,13 
mystice
marg.| {c} Ut conciperet] etc. quia Ecclesia Christo iuncta spiritualem sobolem generat. Unde 1Rg. 2.a. Donec sterilis peperit plurimos, et que multos habebat filios infirmata est.
Numérotation du verset Rt. 4,14 
mystice
marg.| {e} Benedictus] etc. Semper Ecclesia Spiritus S. gratia fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus alii succedunt, ut Christianum nomen maneat in eternum, et mater sancta de nova progenie in senectute sua consoletur. Decedentibus quoque Patriarchis, et Prophetis, successerunt Apostoli, et Evangeliste, Ps. 44. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.
Numérotation du verset Rt. 4,15 
mystice
marg.| {i} De nuru] Nurus Synagoge, Ecclesia est, que nupsit Christo de Synagoga nato.
marg.| {l} Nutricis] etc. Quem per legem gignere non potuit, per prophetie mysterium susceptum sub velamine figurarum portabat occultum, et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio.
Numérotation du verset Rt. 4,16 
mystice
marg.| {m} Vicine autem] etc. Celorum virtutes de fecunditate Ecclesie gaudentes.
Numérotation du verset Rt. 4,17 
mystice
marg.| {n} Vocaveruntque nomen] etc. id est serviens, quem superno regi secum servire desiderant.
marg.| {o} Pater Isai] Spiritualis prosapia texitur, Obed serviens, Isai sacrificium, vel incensum : David manu fortis vel desiderabilis : Qui enim strenue Deo servit, illi gratum, et suave offert incensum, scilicet opera virtutum, et orationis studium, et sic fide roboratus, devotione desiderabilis est, ut Deo placeat.
Numérotation du verset Rt. 4,18 
mystice
marg.| {p} He sunt generationes] Nota quod decem generationes sunt filii Iude usque ad David, quia totius legis intentio ad Christum tendit natum de semine David. Rm. 10.a. Finis legis Christus ad iustitiam omni credenti. De cuius Incarnatione Gn. 49.b. Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est. Et ad David de Tribu Iuda natum : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo omnium Prophetarum, et Patriarcharum oraculum ad dispensationem pertinere Domini nostri id est Christi, Amen.
prol.| Explicit Expositio in librum Ruth.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=10&chapitre=10_4)

Notes :