<10.1> In postilla super Ruth prologus

prol.| HSC1 = Hugo de Sancto Caro, Postille
prol.| HSC2 = Petrus Remensis, Glossa dominicana
prol.| HSC = Postille et Glosse dominicane concordantia
Numérotation du verset Rt. Prol.1,1 
prol.| HSC1. {1.214ra} Ecclesiastici1 11a : «Brevis in volatilibus apis»2* et tamen magnus exoritur fructus totius Ecclesie3*, pabulum, id est4* cera, et vulnerum medicina, id est5* mel, sicut6* liber Ruth modicus est foris in littera sed intus magna spiritus ponderositate refertur7*. Sicut enim in nuce8 modica sub testa aspera nucleus continetur suavis ut*9 favo mellis dulcor, in malogranato medicinale granum10, sic in hac modica historia Christi et Ecclesie latitant sacramenta. Scriptus est enim liber iste sicut et alii intus et foris11*. Foris habet litteram occidentem, sed intus12 spiritum vivificantem. Habet basim historicam, columnam super basim allegoricam, epistilium super columnam13 tropologiam14*.
a Sir. 11, 3.
1 Ecclesiastici] Reverendissimi in Christo Patris, et Domini D. HUGONIS, etc. CARDINALIS PRIMI De Ordine Sancti Dominici IN POSTILLAM SVPER LIB. RVTH praem. Ed1703
2 Eccles. 11. - Brevis in volatilibus apis Brg59 P363 Tr113 ] inv. Ed1703 (Eccli.a.) HSC2 (codd. om. divisiones alphabeticas referentiarum Bibliae hic et ubique)
3 Ecclesie Brg59 P363 Tr113 ] + ignis Ed1703
4 id est Brg59 P363 Tr113 ] scilicet Ed1703
5 id est Brg59 P363 Tr113 ] scilicet Ed1703
6 sicut Brg59 P363 Tr113 ] sic Ed1703
7 refertur P363 Tr113 ] refertus Brg59 Ed1703 (cf. HSD2 : refectus)
8 nuce] nucem P363
9suavis ut Brg59 P363 Tr113 ] in Ed1703
10 granum Brg59 P363² Tr113 Ed1703 ] granatum P363* (sublin.)
11 Scriptus est enim liber iste sicut et alii intus et foris Brg59 P363 Tr113 ] om. Ed1703
12 intus Tr113 Ed1703 ] inter P363
13 columnam Ed1703 ] columpnam Tr113
14 tropologiam P363 ( ab hinc nondum contuli ) Tr113 ] tropologicam Ed1703
prol.| HSC2. «Brevis in volatilibus apis» (Ecclesiasticus 1115) et tamen fructus eius est ignis pabulum, scilicet cera, et vulnerum medicina, scilicet mel. Sic liber Ruth modicus est foris in littera sed intus et magna spiritus ponderositate refectus16. Sicut enim in nuce sub testa nucleus continetur in favo dulcor, in malo granum 17 medicinale, sic, in hac medicinali historia, Christi et Ecclesie latent sacramenta. Habens basim historiam, columpnam super basim allegoriam, epistilium tropologiam.
15 11 P59 P15572 Tar52 Val45 ] 11a. perpera cum postilla maiore Ed2004
16 refectus P59 P15572 Tar152 Val45] refertus Ed1703 Ed2004
17 malo granum P15572 Tar152 Val45 ] malogran. P59, malogranato Ed1703 Ed2004
Numérotation du verset Rt. Prol.1,2 
prol.| HSC. Hec historia merito superiori connectitur quia tempore unius iudicis, scilicet Booz, qui et Abessan dictus est, facta esse coniicitur conicitur - facta esse] inv. HSC2 . Ruth siquidem secundum Hebreos fuit filia Eglon regis Moab quem interfecit Aioth (Idc. 3.) Hanc duxit Booz, sicut sequens narratio declarat Hanc duxit... declarat HSC1] om. HSC2 . Sed secundum hoc videtur quod historia ista debuisset historia ista debuisset HSC1]hec historia debuit HSC2 interseri in medio iibri Iudicum et non postponi. Constat enim quod Abessan fuit nonus iudex. Post Iephte Iephte Ed1703 ] Iepte Tr113 enim immediate ordinatur (Idc. 12. Iud. 12 Ed1703 ] in libro praem. Tr113 °) Ideo dicit Magister in Historiis b quod"post Samsonem fuit iudex Eli, qui tamen non iudex sed sacerdos a digniori denominatus est".
b ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica (Rt.), c. 23, PL 198, 1293A : « Post Samsonem judicavit Israel Heli sacerdos, qui non tantum judex, sed sacerdos a digniori officio agnominatus est ». [MM2022]
Numérotation du verset Rt. Prol.1,3 
prol.| HSC1. In diebus eius facta est fames 18 propter quam Elimelech cum uxore sua Noemi et duobus fiÌiis suis Maalon et Chelion fugit19 in regionem Moabitidem, ut ibi pascerentur, ubi alter filiorum duxit Ruth uxorem20. Et sic patet quod congrue liber iste post Iudicum ordinatur et ante Regum, quia in hoc libro ostenditur quomodo Booz genuit Obed ex Ruth, qui fuit pater lesse, qui genuit David regem, de quo liber Regum pro maiori21 parte contexitur. Merito igitur liber iste medius inter Regum et ludicum ordinatur, quia communis terminus ad quem quasi ad punctum diverse historie copulantur.
18 fames Ed1703 ] + in terra Tr113
19 fugit Ed1703 ] fugierunt Tr113
20 uxorem Ed1703 ] + cuius historia narratur in hoc librum Tr113
21 maiori Ed1703 ] maiore Tr113
Numérotation du verset Rt. Prol.1,4 
prol.| HSC2. In diebus illis facta est fames propter quam Elimelech cum uxore sua et filiis fugit in regionem Moab 22, ut ibi pascetur ubi alter filiorum eius duxit Ruth. Et sic patet quod congrue liber iste post Iudicum ordinatur et ante Regum, quia communis terminus ad quem quasi ad punctum diverse historie copulantur quia hic ostenditur quomodo Booz genuit Obed ex Ruth, qui fuit pater Iesse, qui genuit David, de quo liber Regum a maiori parte agit.
22 Moab P59 P15572 Tar152 Val45 ] Moabitidem perpera cum postilla maiore Ed2004
Numérotation du verset Rt. Prol.1,5 
prol.| HSC. Tamen secundum Hebreos liber iste non est liber unus 23 per se, sed quedam decisio 24* libri Iudicum. Quare autem potius cum libro Iudicum ordinetur liber iste 25 quam cum libro Regum, manifesta 26 est ratio quia non in tempore unius regis sed in tempore 27 unius iudicis facta est historia, ut dicitur in littera 28.
23 unus] om. HSC2
24 quedam decisio Tr113] inv. Ed1703 HSC2
25 liber iste HSC1 ] om. HSC2
26 manifesta] aperta HSC2
27 in tempore] om. HSC2
28 ut dicitur in littera] om. HSC2
Numérotation du verset Rt. Prol.1,6 
prol.| HSC1. Sed iterum queret aliquis {1.214rb} cur liber iste historiam Booz et Ruth equaliter narrare intendat? Quare non Booz potius quam Ruth inscribatur? Solutio : hoc ideo factum est ut evidentior et maior Christi gratia monstretur29. Ruth enim, ut dicit HIERONYMUS , est una illarum quatuor mulierum peccatricum, quarum nomina in Christi generatione ponuntur (Mt. 1.). Quatuor enim peccatrices ibi tantummodo nominantur, Thamar, Raab, Ruth et30 Bersabee.
29 evidentior et maior Christi gratia monstretur Ed1703 ] maior et evidentior gratia Christi monstraretur Tr113
30 et Ed1703 ] om. Tr113
Numérotation du verset Rt. Prol.1,7 
prol.| HSC2. Sed 31 iterum queritur cum liber iste 32 equaliter Booz et Ruth narret historiam, cur non Booz potius quam Ruth 33 inscribatur ? Responsio : ut evidentior et maior Christi gratia monstraretur. Ruth enim, ut ait HIERONYMUS, est una de quatuor peccatricibus, quarum nomina in Christi generatione ponuntur (Mt. 1.) cum Thamar, Raab, Bersabee.
31 Sed P59 P15572 Val45 Ed2004 ] Si ? Tar152
32 iste P15572 Val45 Ed2004 ] ipse P59 Tar152
33 narret … quam Ruth ] om. hom. Val45* ( sec. m. compl. marg. )
Numérotation du verset Rt. Prol.1,8 
prol.| HSC. Intendit igitur34 auctor principaliter ostendere quomodo de35 Ruth natus est Obed36, de quo Iesse pater David, de quo Christus. Et ita de Ruth Christus37. Unde Is. 1638*c : «Emitte agnum, Domine, dominatorem terre39, de petra deserti», id est de Ruth gentili et deserta a Deo. «Ad montem filie Sion»d, id est ad Ecclesiam40.
c Is. 16, 1.
d Is. 16, 1.
34 igitur] autem HSC2
35 quomodo de HSC1 ] quod de ista HSC2 (P59 P15572 Tar152 Val45) quod de perpera Ed2004
36 Obed HSC1 ] Obeth HSC2
37 Et ita de Ruth Christus] om. HSC2
38 Isaie 16 Tr113 ] Isaie 17.a Ed1703
39 dominatorem terre] etc. HSC2
40 et deserta a Deo. Ad montem filie Sion, id est ad Ecclesiam] om. HSC2
Numérotation du verset Rt. Prol.1,9 
prol.| HSC. Ex hiis que dicta sunt 41 patet materia tam litteralis quam spiritualis 42 huius libri 43. Patet etiam intentio auctoris, que semper circa materiam versatur.
41 que dicta sunt HSC1 ] om. HSC2
42 materia tam litteralis quam spiritualis HSC1 ] tam litteralis quam mystica materia mystica HSC2 (P59 P15572 Tar152 Val45) mystica] hystorica perpera Ed2004
43 huius libri Ed1703 ] om. Tr113
Numérotation du verset Rt. Prol.1,10 
prol.| HSC. Quis autem fuerit auctor non exprimitur. Unde relinquitur quod idem fuerit istius 44 libri et Iudicum 45 et Regum, scilicet Ezechias, qui et Parabolas Salomonis copulavit in unum.
44 quod idem fuerit (+ auctor Tr113 ) istius HSC1 ] idem esse qui HSC2 ( P59 Tar152 Val45 Ed2004 )
45 libri et Iudicum HSC1 ] et libri Iudicum HSC2 ( P59 P15572 Tar152 Val45 Ed2004) Iudicum] modicum cacogr. Tar152
Numérotation du verset Rt. Prol.1,11 
prol.| HSC. Patet utilitas, patet et titulus.
Numérotation du verset Rt. Prol.1,10 
prol.| HSC1. Modus agendi talis est: primo ostenditur46 qualiter47 Elimelech cum Noemi uxore48 et duobus filiis peregrinatus est in Moabitidem regionem, qualiter, eo mortuo, filii eius duxerunt uxores ibi49, qualiter, ipsis fiIiis mortuis sine prole, Noemi cum altera nurium suarum50*, scilicet Ruth reversa est51* in terram suam.
46 ostenditur P363 Ed1703 ] ostendit Tr113
47 qualiter] quomodo HSC2
48 Noemi uxore P363 Tr113 ] inv. Ed1703
49 qualiter eo… uxores ibidem P363 Ed1703 (ibi) ] om. Tr113
50 nurium suarum P363 Tr113 ] nuru sua Ed1703
51 reversa est P363 Tr113 ] rediit Ed1703
Numérotation du verset Rt. Prol.1,12 
prol.| HSC2. Modus agendi talis est: primo ostenditur quomodo Elimelech cum uxore et filiis peregrinatus et mortuus est in regione Moabite et quomodo filii eius ibidem duxerint52 uxores, quibus mortuis sine prole, Noemi cum Ruth nuru sua rediit53 in terram suam.
52 ibidem duxerint P59 P15572Tar152 Val45 ] ibi duxerunt perpera cum postilla maiore Ed2004
53 rediit in terram suam reversa est P59 P15572 Tar152 Val45 ] reversa est perpera Ed2004
Numérotation du verset Rt. Prol.1,13 
prol.| HSC. Secundo ostenditur 54 quomodo Booz Ruth duxit uxorem, altero propinquiore cedenti 55 iure 56 suo. In fine recapitulatur 57 generatio patrum a Phares filio Iude usque ad David, de quo sequens liber agit, in quo librorum continuatio declaratur. Librum istum 58* exposuit Rabanus . A B
54 ostenditur] dicitur HSC2
55 cedenti HSC1 (P363 Ed1703) ] recedenti Tr113 , cedente HSC2
56 iure Ed1703 HSC2 (Tar152 Val45) ] viro HSC1 (Tr113 P363) HSC2 (P59 P15572 Ed2004)
57 recapitulatur Tr113 Ed1703 ] capitulatur P363
58 librum istum P363 Tr113 ] inv. Ed1703, Hunc librum HSC2



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rt. In postilla super Ruth prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=10&chapitre=10_Prol.1)

Notes :