Capitulum 5

Numérotation du verset 2Mcc. 5,1 

Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Egyptum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,2 

contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas
Numérotation du verset 2Mcc. 5,3 

et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,4 

quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti
Numérotation du verset 2Mcc. 5,5 

sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate Menelaus fugit in arcem
Numérotation du verset 2Mcc. 5,6 

Iason vero non parcebat in cede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,7 

et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten
Numérotation du verset 2Mcc. 5,8 

ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patrie et civium hostis in Egyptum extrusus est
Numérotation du verset 2Mcc. 5,9 

et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus
Numérotation du verset 2Mcc. 5,10 

et qui insepultos abiecerat multos ipse et illamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,11 

His ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudeos et ob hoc profectus ex Egypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,12 

iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare
Numérotation du verset 2Mcc. 5,13 

fiebant ergo cedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces
Numérotation du verset 2Mcc. 5,14 

erant autem toto triduo octoginta millia interfecti quadraginta millia vincti
Numérotation du verset 2Mcc. 5,15 

sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patrie fuit proditor
Numérotation du verset 2Mcc. 5,16 

et scelestis manibus sumens sancta vasa que ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat
Numérotation du verset 2Mcc. 5,17 

ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio
Numérotation du verset 2Mcc. 5,18 

alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum erarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia
Numérotation du verset 2Mcc. 5,19 

verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,20 

ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur
Numérotation du verset 2Mcc. 5,21 

igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se pre superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem
Numérotation du verset 2Mcc. 5,22 

reliquit autem et prepositos ad affligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est
Numérotation du verset 2Mcc. 5,23 

in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri imminebant civibus
Numérotation du verset 2Mcc. 5,24 

cumque appositus esset contra Iudeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus precipiens ei omnes perfecte etatis interficere mulieres ac iuvenes vendere
Numérotation du verset 2Mcc. 5,25 

qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudeis arma capere suis precepit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,26 

omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,27 

Iudas autem Machabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et feni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Mcc. 5,1 
marg.| Eodem tempore Antiochus] etc. Primo, agitur de secunda profectione Antiochi in Egyptum, et de prodigiis, que Iudeis medio tempore sunt ostensa.
marg.| Secundo, de cede, quam fecit Iason in civitate, et de fuga ipsius, et morte, ibi : [Sed cum falsus rumor exisset] etc. Tertio, de reditu Antiochi in Hierusalem, et strage hominum, quam ibi fecit, et quomodo spoliato templo Antiochiam rediit ibi : [  His itaque gestis,
marg.| Quarto, de missione Apollonii in Iudeam, et de cede, quam, et ipse fecit, et de fuga Iude in desertum, ibi : [ Cumque appositus esset contra Iudeos] etc. Dicit ergo.
marg.| {q} Eodem tempore Antiochus] etc. De hoc habetur plenius supra 1. lib. 1. cap.
marg.| {r} Contigit autem] medio tempore dum ipse Antiochus esset in Egypto.
marg.| {s} Equites discurrentes] Glossa Portenta aliquando portendunt prospera, aliquando adversa, sed semper iuxta id, quod summus arbiter singulis rebus ac temporibus convenire diiudicat. Nec mirum, quod equites isti, et cetera, que hic videntur adversitatem futuram prenunciant, cum ante subversionem Ierosolymorum sub Tito, et Vespasiano Iosepho testante didicerimus, quod stella prefulgens gladio per omnia similis {5. 255vb} imminere desuper civitati, et cometes exitialibus flammis ardere per totum visus est annum.
marg.| Sed, et ante excidii tempus, et belli in festo Azymorum octava die mensis Xantici, id est Aprilis hora nona noctis tantus luminis fulgor aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum, et permansit spatio hore, et dimidie.
marg.| Eodemque festo bos cum ad hostiam duceretur, Agnam in medio fano peperit inter manus ministrorum. Sed, et ianua interioris edis, que respiciebat ad orientem cum esset ere immensi ponderis induta, ita ut vix novem viris impellentibus clauderetur, ferreis quoque vectibus serisque munita, repente hora noctis sexta apparuit sponte patefacta.
marg.| Sed, et hoc, sicut et lumen nocturnum imperitis optimum signum videbatur, Deum namque bonorum portam aperuisse sibi dicebant, prudentiores vero tutamen templum dissolvendum, et hostibus portas aperiri putabant.
marg.| Et post vicesima die mensis sequentis, id est Maii prope solis occasum visi sunt currus, et quadrige in omnem regionem per aera ferri, et armatorum cohortes misceri nubibus, et urbes circumdari agminibus improvisis.
marg.| In sequenti autem festo Pentecostes noctu sacerdotes templum ad ministerium implendum ex more, ingressi, primum quidem motus quosdam strepitusque senserunt, deinde voces subitas audiunt, Migremus hinc. Vir etiam quidam plebeius, et rusticus Ies nomine, quatuor annos ante bellum in festo tabernaculorum repente clamare cepit, Vox ab Oriente, vox ab Occidente, vox a quatuor ventis, vox super Ierosolymam, et super templum, vox super sponsos, et sponsas, vox super populum.
marg.| Et indesinenter die noctuque circumiens per plateas hec clamabat, et verberibus ac flagris ad ossa laniatus, nec lachrymas fudit, nec preces, sed eandem vocem miserabiliter, et cum quodam ululatu emittens, per singulos fere ictus proferebat. Addens etiam hoc.
marg.| Ve ve Hierosolymis, et sic usque ad belli tempus quotidie, et maxime in festis, ve ve Hierosolymis querebatur, idque per septem annos faciens, nec voce raucior fuit, nec laboravit, donec obsidionis tempore supra murum circumiens. Ve ve civitati, et populo, et fano voce maxima clamitabat.
marg.| Cum autem ad extremum addidisset, ve etiam mihi, lapis tormento missus eum, statim peremit.
marg.| {t} Vita excessisset Antiochus, assumptis] etc. dicebatur quod mortuus esset.
marg.| {u} Et civibus ad murum, convolantibus] etc. ut civitatem defenderent.
marg.| {5. 256ra} {a} Nec cogitabat, prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium] etc. quasi nec cognatis parcebat, nec civibus.
marg.| {b} In exitium sui] vel suum, id est circa finem vite sue. Vel   [In exitium sui] id est in mortem suam, vel dum exiret de loco ad locum.
marg.| {c} Lacedemonas] . Hi sunt Spartiate cognati, et confederati Iudeorum, supra 1. lib. cap. 12.
marg.| {d} His itaque gestis suspicatus est rex] .
marg.| Hucusque replicavit antiquiora quedam, et que in priori libro non ita plane habentur.
marg.| Hic autem replicat ea, que in primo libro habentur, ut aliqua superaddat.
marg.| {e} Profectus ex Egypto] quia senatus Romani precepto de regione Ptolemeorum iussus est recedere, ut dictum est supra 1. lib. cap. 1.c.
marg.| {f} Occursantibus] illis, qui supplicando occurrebant, et se prosternebant.
marg.| {g} Menelao ductore, qui legum, et patrie] etc. qui iam reconciliatus erat per Ptolemeum muneribus corruptum, et in pristina restitutus potestate, supra eod. 4.g.
marg.| {h} Sumens] ipse Antiochus.
marg.| {i} Ab aliis regibus, et civitatibus erant] etc. a Cyro, et Dario, et Artaxerse tempore Esdre, et Nehemie, et ab Antiocho magno, et Seleuco, secundum Ioseph.
marg.| {k} Sicut Heliodorus] supra eod. 3.
marg.| {l} Elegit] id est honoravit.
marg.| {m} Particeps] contaminatus est propter peccata populi.
marg.| {n} In Garram] alias in Gazarim.
marg.| {o} Appositus] obfirmatus in proposito nocendi Iudeis.
marg.| {p} Misit odiosum Principem Apollonium] Glossa
marg.| Huius loci liber superior meminit, ubi, et Iudeorum in sabbati quiete interfectio, et Apollonii nequitia simul, et interitus eius per Iudam narratur, supra 1Mcc. 2.d. et 4.a.
marg.| {q} Qui decimus fuerat] non in ordine Pontificum iuxta sortes datas, 1Par. 24.b. Quia {5. 256rb} Mathathias fuit de filiis Ioarim, supra 1. lib. 2.a. Prima autem sors fuit Ioarib vel Ioarim.
marg.| Sed secundum Rabanum, decimus fuit in numero sacerdotum, qui fuerunt in Iudea a temporibus regni Grecorum.
marg.| Primus enim tempore Seleuci Nicanoris fuit Onias Iaddi filius.
marg.| Secundus Simeon iustus Onie filius.
marg.| Tertius, Eleazarus frater Simonis.
marg.| Quartus, Manasses Eleazari avunculus.
marg.| Quintus, Onias Simonis iusti filius.
marg.| Sextus, Simon Onie filius.
marg.| Septimus, Onias Simonis filius.
marg.| Octavus, Iason.
marg.| Nonus, Menelaus.
marg.| Decimus, Iudas, qui Alcimo tentante sacerdotium invadere divinoque iudicio eo destructo mirabili consensu omnium primi sacerdotii dignitatem accepit. Et ita, quia parum, aut non recte, aut non in pace fuit Pontifex, Alcimus ideo non computatur. Mathathias autem non legitur fuisse summus sacerdos.
marg.| Spiritualiter autem Iudas merito dicitur esse decimus, quia Decalogi precepta perfecte servavit, et in montibus, id est sanctorum exempla secutus, vitam duxit, et feni cibo, id est virtutum semper pabulo virenti est usus. Nobis autem lectio actuum Iude, ita solummodo proficit, si constantie eius ac sobrietatis virtutes voluerimus imitari.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Mcc. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/02/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=53&chapitre=53_5)

Notes :