Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Th. 1,1 

Paulus et Silvanus et Timotheus
Ecclesie Thessalonicensium
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 2Th. 1,2 

Gratia vobis et pax a Deo
Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 2Th. 1,3 

Gratias agere
debemus Deo
semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est.
Quoniam supercrescit fides vestra
et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
Numérotation du verset 2Th. 1,4 

ita
ut et nos ipsi
in vobis
gloriemur in Ecclesiis Dei
pro patientia vestra et fide
in omnibus persecutionibus vestris
et tribulationibus
quas sustinetis
Numérotation du verset 2Th. 1,5 

in exemplum iusti iudicii Dei,
ut digni habeamini in1 regno Dei,
1 in] om. Weber
pro quo
et patimini.
Numérotation du verset 2Th. 1,6 

Si tamen iustum est
apud Deum retribuere tribulationem
his qui vos tribulant,
Numérotation du verset 2Th. 1,7 

et vobis qui tribulamini requiem nobiscum
in revelatione Domini Iesu
de celo
cum angelis virtutis eius
Numérotation du verset 2Th. 1,8 

in flamma ignis
dantis
vindictam his qui
non2 noverunt Deum et qui non obediunt
2 non] om. Rusch
evangelio
Domini nostri Iesu.
Numérotation du verset 2Th. 1,9 

Qui penas
dabunt
in interitu
eternas
a facie
Domini et a gloria virtutis eius,
Numérotation du verset 2Th. 1,10 

cum
venerit glorificari in sanctis suis
et admirabilis fieri in omnibus
qui crediderunt,
quia testimonium nostrum creditum est3 super vos
3 testimonium nostrum - creditum est] inv. Weber
in
die illo.
Numérotation du verset 2Th. 1,11 

In quo oramus etiam 4semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus
4 oramus etiam] etiam oramus Weber
et
impleat omnem voluntatem bonitatis
et
opus fidei in virtute
Numérotation du verset 2Th. 1,12 

ut
clarificetur
nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo
secundum gratiam
Dei nostri et Domini Iesu Christi.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Th. 1,1 
marg.| Paulus et Silvanus] etc. Hec epistola dividitur in duas partes. In prima invitat eos ad tolerantiam passionum, quas modo maiores sustinebant, quam quando misit eis aliam epistolam. In secunda moraliter eos instituit, inf. 3. Primo ergo invitat eos ad tolerantiam tribulationum, pluribus rationibus : quia sic augetur gratia eorum : unde et gratias agit Deo super hoc ibi (Gratias agere debemus.) Secundo, ut sic sint aliis exemplum patiendi pro Christo, ibi (ita ut, etc.) Tertio, ut per tribulationes purgentur et humilientur, et ita fiant digni regno Dei, ibi (Ut digni habeamini.) Quarto invitat eos per magnitudinem premii, ibi (Si tamen iustum est.) Quinto per certam expectationem vindicte Domini de suis Persecutionibus, ibi (Qui penas dabunt.) Sexto, quia eorum tolerantia laudatur et glorificatur Deus ibi (In quo etiam oramus, etc.) Hanc ergo epistolam scripsit eis ab Athenis in consolationem, qui tribulati erant modo plus quam ante a persecutoribus, et territi per primam epistolam de die iudicii. Item quosdam corripit acriter. Cum eo autem erant tunc Athenis Silvanus et Timotheus, quos secum nominat. Premittit autem salutem more suo, dicens.
marg.| {g} Paulus] etc. Supra in prima Epistola eadem est salutatio : et etiam Corinthiis quibus hi tres predicaverunt, sicut dicitur 2Cor. 1.a. Et nota quod geminatur epistola, quia maiori consolatione indigebant, erant enim valde tribulati. Nm. 20.b. Percussit virga bis silicem et egresse sunt aque largissime, quia sicut secunda percussione dedit petra aquas ita per secundam epistolam consolatio et societas istis profluxit.
marg.| {7. 203vb}
marg.| {h} Ecclesie Thessalonicensium] Non dicit Prelato, sed Ecclesie, Forte nondum inventa erat talis preeminentia. Sed prelato simul scribit et Ecclesie, et in uno nomine tam Prelatum quam subditos nominat : secundum illud. Sir. 32.a. Esto in illis quasi unus ex ipsis. Ideo forte Ioannes scribere noluit Ecclesie cuidam, propter Prelatum arrogantem, 3Io. c. Scripsissem forte Ecclesie, sed is qui amat primatum gerere Diotrephes, non recipit nos, etc. Diotrephes, decor insanit Ecclesie, dico, constitute vel congregate.
marg.| {i} In Deo] etc. id est in fide eius ipsi, dico, scribunt in hunc modum : (Gratia vobis, etc.)
marg.| {k} Gratias agere debemus Deo] Nota quod debitores sumus Deo, hominibus, et nobis. Deo debemus ex corde pietatem, ex opere orationem ; ex ore gratiarum actionem, ut dicit Glossa Fratribus debemus ex dilectione compassionem, et bonis congratulationem. Rm. 1.b. Sapientibus et insipientibus debitor sum : Rm. 13.b. Reddite ergo omnibus debita, etc. Item in eodem, Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Nobis debemus illa tria que dicit Sir. 33.c. Cibaria, et virga, et onus asino : panis, et disciplina, et opus servo.
marg.| Item nota que debemus secundum beatum Bernardum. Innocentes vero sunt qui sanitatem corpori, puritatem cordi, pacem fratri, imitationem Sanctis, compassionem mortuis, auxilium angelo, pietatem Deo prestant. Nota illud quod dicit.
marg.| {l} Ita ut dignum est] quia pro magnis bonis ; magne gratie agende sunt. Ps. 115. Quid retribuam Domino pro omnibus que retribuit mihi. Mich. 6.b. Quid dignum offeram Domino ? Curvabo genu Deo excelso, 2Mcc. 1.c. De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi utpote qui adversus talem Regem dimicavimus. Nota quod ab hoc loco sumptum est illud in prefationem Misse, Vere dignum, et iustum est, etc.
marg.| {m} Quoniam supercrescit] etc. Ecce prima causa propter quam debent libenter tolerare tribulationes :   [quoniam] scilicet   [supercrescit fides vestra] in tribulationibus sicut granum sinapis, quod contritum redolet.
marg.| {n} Et abundat caritas uniuscuiusque] etc. Ecce quomodo gratia crescit in angustiis, scilicet fides in Deum, et caritas in proximum : et in hoc est consolatio tribulationum. Ps. 39. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, etc.
marg.| Et Cor. 11.a. Sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra. Nec est mirum si gratia crescit in tribulatione quia (sicut dicit Gregorius) ignis flatu premitur ut crescat. Ps. 9. Dum superbit impius, contra pauperem, incenditur pauper, id est ignis caritatis augetur in eo. Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit. Is. 54.f. Ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas.
marg.| {o} Ita ut et nosipsi, in vobis, id est de vobis gloriemur in Ecclesiis Dei] Simile 1Cor. 7.d. Si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus.
marg.| {p} Pro patientia vestra, et fide] servata   [in omnibus persecutionibus vestris] de loco ad locum. Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, 1Cor. 4. Persecutionem patimur, et sustinemus : blasphemamur et obsecramus.
marg.| {q} Et tribulationibus] id est tormentis in corpore 1Th. 2.c. Eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis qui et Dominum Iesum occiderunt, et prophetas, et nos persecuti sunt.
marg.| Et nota quod bene coniungit patientiam et fidem : quia fide patiuntur Sancti, et vincunt. Hbr. cap. 11.f. Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt.
marg.| {r} Quas sustinetis in {7. 204ra}   exemplum] id est in ostensionem.
marg.| {b} Iusti iudicii Dei] quia si Iustus in terra recipit : quanto magis Impius, et peccator. Prv. 11.d. Nota Glossa Si enim tam severe punit Deus, etc. Ez. 15.a. Fili hominis quid fiet, etc. 1Pt. 4.d. Si initium a nobis : quis finis eorum, qui non credunt. Ier. 46.c. Ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem, bibentes bibent, et tu quasi innocens relinqueris ? Non eris innocens, sed bibens bibes. Ier. 25.f. Ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum, ego incipiam affligere : et vos quasi innocentes et immunes eritis.
marg.| Lc. 23.e. Si in viridi hec fiunt, in arido quid fiet. Ps. 59. Dedisti metuentibus te significationem, penas scilicet Bonorum, ut fugiant a facie arcus, id est a sententia iudicii. Ez. 20.c. A sanctuario meo incipite. Ier. 45.a. Ecce quos edificavi, ego destruo : et quos plantavi, ego evello. Et tu queris tibi gaudia ; noli querere. Pauci volunt obedire huic precepto : sed et omnes fere refugiunt maledictionem sicut Baruch, qui interpretatur benedictus dives, scilicet cui benedixit Deus temporaliter.
marg.| Sed sine dubio oportet pati, vel in presenti, vel in futuro. Is. 32.c. Super humum populi mei spine et vepres ascendent, quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis. Sap. 12.c. Ipsum quoque qui non debet puniri, condemnas, et exterum iudicas a tua virtute, in presenti, scilicet, id est a tua misericordia, que propria virtus Dei dicitur. Nahum 1.a. Mundans non faciet innocentem. Nm. 14.c. Dominus patiens, et multe misericordie, auferens iniquitatem et scelera nullum innoxium derelinquens, 2Mcc. 6.c. Etenim multo tempore non sincere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultionem adhibere, magni beneficii indicium est. Si ergo pene Bonorum sunt exemplum pene Malorum, in Inferno, similiter ipsa pena Malorum, quam aliqui sustinent in presenti, signum est et exemplum pene eorum in futuro, sicut in Herode, et in Antiocho. Iud. 11.b. Facti sunt in exemplum, ignis eterni penam sustinentes. Dt. 29.d. In exemplum subversionis Sodome, et Gomorrhe, Adame, et Seboim. Vel potest legi de iudicio Dei in presenti.
marg.| {a} In exemplum] etc. Per hoc enim quod isti boni et meliores fiebant sustinendo tribulationes, apparebit aliis quod bonum et iustum est iudicium Dei, quo bonis adiudicat tribulationes in presenti, et malis bona temporalia.
marg.| {c} Ut digni habeamini] Ecce tertia ratio quare invitat eos ad patientiam, scilicet magnitudo premii.   [Ut digni] id est gloriosi, et in magno honore.
marg.| {d} Habeamini in regno Dei] id est in eterna beatitudine. Argumentum, quod indigni sunt, qui non patiuntur. Sap. 3.a. Deus probavit illos, et invenit illos dignos se, 2Tim. 2.b. Si sustinemus, et conregnabimus. Rm. 8.c. Heredes autem Dei, coheredes autem Christi : si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
marg.| {e} Pro quo] regno, ut digni habeamini.
marg.| {f} Et patimini] mala, non solum operamini bona. Iusti iudicii, dico.
marg.| {g} Si tamen iustum est] etc. Si id est quia iustum est, et sic,   [tamen] ponitur expletive. Vel modus loquendi est sicut dicitur, Rex puniet te, si tamen potest te punire, quasi dicat multo plus potest. Alia littera planior est,   [Si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem] etc. Glossa Quid enim iustius, etc.
marg.| {h} His qui vos tribulant] Ps. 27. Redde retributionem ipsorum ipsis. Iud. 1.b. Sicut feci, ita reddit mihi Deus. Ier. 50.e. Reddite illi secundum opus suum : iuxta omnia que fecit, facite ei. Apc. 18.b. Reddit illi duplicia, etc. In poculo quod miscuit vobis, etc. 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi : ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum. Gal. 5.b. Qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
marg.| {i} Requiem nobiscum] id est equalem nobis. Post laborem sequitur requies, post tempestatem, tranquillitas et post fletum, exultatio ; post noctem, dies, post hyemem, estas. Tb. 3.d. Post tempestatem, tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis Iob. 17.c. Rursum post tenebras spero lucem.
marg.| E contra Mali de die veniunt ad noctem. Is. 21.c. Custos quid de nocte ? custos quid de nocte ? Dixit custos, Venit mane, et nox, post scilicet Prosperitas precedit in Malis, sed {7. 204rb} sequitur adversitas Sequitur ibidem. Si queritis querite : convertimini, et venite. Gn. 8.d. Estas et hyems, dies et nox non requiescent, id est non cessabunt quia semper erunt estas et dies Bonis ; hyems et nox malis.
marg.| Et nota quod dixit. [Requiem nobiscum] In hoc augetur gaudium quia nullius boni possessio iucunda est sine socio. Que requies Bonis, et que tribulatio Malis erit.
marg.| { k } In revelatione Domini Iesu] id est in manifestatione, quando se manifestabit, 1Pt. 5.a. Seniores qui in vobis sunt obsecro consenior et testis passionum Christi, qui et eius que in futuro revelanda est, glorie communicator. Rm. 1.b. Revelatur ira Dei de celo super omnem pietatem hominum. Domini, dico   [venientis de celo] ad Litteram alias, id est de occulto ad notitiam.
marg.| {l} Cum Angelis virtutis eius] id est quorum ministerio apparebit virtus Dei : dum bonos eligent, malos foras mittent : et tunc erit gloria his, et terror illis. Mt. 15.f. Mittet filius hominis Angelos suos, et colligent de regno suo omnia scandala. Mt. 24.c. Videbunt Filium hominis venientem in nubibus celi cum virtute magna et maiestate. Et mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna, etc. Mt. 25.c. Cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis, etc.
marg.| {m} In flamma ignis] venientis, scilicet quia ad Litteram, ignis ante ipsum precedet. Is. ult. e. Ecce Dominus in igne veniet.
marg.| Vel [flamma in ignis] quantum ad effectum, quia inimicos exuret. Is. 30.f. Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius. Dn. 7.c. Thronus eius, flamme ignis : rote eius, ignis accensus, fluvius igneus rapidusque egrediebatur de ore eius. Millia millium ministrabant ei, etc. Ecce Angeli, et ignis Domini, dico.
marg.| {n} Dantis vindictam] id est inferentis.
marg.| {o} His qui non noverunt Deum] id est noscere noluerunt, quantum ad infideles, 1Cor. 14.g. Ignorans ignorabitur. Rm. 12.d. Mihi vindictam, et ego retribuam. Et his.
marg.| {p} Qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi] qui scilicet sciunt veritatem et non faciunt, quantum ad malos Christianos. Rm. 10.c. Non omnes obediunt Evangelio. Gal. 5.b. Quis vos impedivit veritati non obedire, 1Pt. 4.d. Quis finis eorum qui non credunt Evangelio. Contra 2Cor. 4.a. et e. Tim. 2.a. Secundum Evangelium meum. Deinde aggravat penas eorum similiter dicens.
marg.| {q} Qui] utrique, scilicet scientes, et nescientes.
marg.| {r} Penas dabunt] id est sustinebunt dare enim ponitur aliquando pro sustinere, 2Mcc. cap. 7. Tu vero iudicio Dei iustas superbie tue penas exolves.
marg.| Item 2Mcc. 4.g. Cito iniustam penam dederunt qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. Item simile habet poeta.
prol.| Crasse dabis penas, manes gaudete sepulti.
marg.| Et nota quod signanter dicit, [dabunt] Qui enim patitur, dat ei quem offendit penas quasi gratas. Ille enim pene Malorum quasi accepte pro magno munere erunt Bonis Ps. 57. Letabitur Iustus cum viderit vindictam. Is. cap. ult. g. Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni Is. cap. 3.f. Spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum. Is. cap. 30.g. Erit vobis sicut vox sanctificate sollennitatis, letitia cordis. Penas dico.
marg.| {s} In interitu eternas] quia pene semper manebunt, et semper interibunt mali cum eis, quia mors vivet in eis. Ps. 48. Mors depascet eos. Tb. cap. 14.b. Prope est interitus Ninive : non enim excidit verbum Dei. Phil. cap. 3.d. Quorum finis interitus : sed tamen non finietur interitus, nec finiet eos, sed erit eternus. Mt. cap. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum Apc. cap. 14.c. Fumus tormentorum eorum ascendet in secula. Is. 34.b. Et erit terra eius in picem ardentem nocte, et die non extinguetur in sempiternum. Dabunt, dico ; ipsi tunc remoti.
marg.| {t} A facie Domini, et a gloria virtutis eius] quia eius gloriam non videbunt, id est gloriosam virtutem eius.
marg.| Vel gloriam quam virtus eius dabit Sanctis. Is. 26.b. {7. 204va} Alia littera. Tollatur Impius ne videat gloriam Dei, Vel abscondere volentes se a facie, etc. scilicet a presentia eius, secundum quam virtuosus Bonis, terribilis apparebit Malis. Is. 2.d. Introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terre, a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. Ps. 96. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, etc.
marg.| Item Is. 64.b. Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
marg.| Et hec predicta fient.
marg.| {a} Cum venerit] Christus   [glorificari in Sanctis] In hoc enim quod glorificabit Sanctos gloriosus apparebit : sicut quando famuli alicuius bene vestiti sunt, in hoc apparet gloria domini.   [Cum venerit glorificari in Sanctis] id est in numerositate et multitudine Sanctorum cum quibus veniet gloriosus ad Iudicium. Prv. 14.d. In multitudine populi, dignitas Regis. Dt. 33.a. Apparuit de monte Pharan, et cum eo Sanctorum millia. In dextera eius ignea lex. Dilexit populos ; omnes Sancti in manu illius sunt. Is. 3.c. Dominus ad Iudicium veniet cum Senioribus populi sui. Prv. 31.c. Nobilis in portis vir eius, cum sederit cum Senatoribus terre. Za. 14.a. Veniet Dominus Deus meus, omnesque Sancti cum eo.
marg.| {b} Et] cum venerit   [admirabilis fieri in omnibus] etiam Minoribus.
marg.| {c} Qui crediderunt] scilicet parvuli, etsi tempus operandi non habuerunt. Is. 9.b. Vocabitur nomen eius. Admirabilis. Esth. 15.d. Valde mirabilis es Domine, et facies tua plena est gratiarum. Ps. 67. Mirabilis Deus in Sanctis suis, etc.
marg.| {d} Quia creditum est] etc. Sic continua. Si est admirabilis in omnibus qui crediderunt : ergo et in nobis, et hoc   [Quia creditum] etc. Vel aliter continuatur ad precedens superius : quasi, Ideo dabit vobis tribulatis requiem nobiscum, quia.
marg.| {e} Testimonium nostrum super vos in die illo] id est Iudicii venturo   [creditum est] a vobis, id est credidistis, id quod dixi vobis de die Iudicii, et timuistis quamvis esset.
marg.| {f} Super vos] id est super humanum sensum, quasi dicat Plus mihi, quam vobis credidistis, vel quam rationi humane, 1Tim. 3.d. Predicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Vel   [creditum est] ita quod erat   [super vos] vobis dominans non querentibus rationem de hoc quod testificabar vobis, et precipiebam : sicut nec servus querit rationem de hoc quod precepit ei dominus suus. Vel   [testimonium nostrum creditum est in die illo] id est propter illum diem ; quia quecumque testificatus sum vobis feci, ut sitis parati in diem illum. Vel   [testimonium nostrum in die illo] declarandum est : quia tunc plene cognoscetis quod vobis testificatus sum.
marg.| {g} In quo etiam] Ordo verborum talis est :   [in quo] die.
marg.| {i} Ut dignetur vos] etc. dignos faciat vos hic per gratiam quos vocet ad regnum suum in eternam suam gloriam.
marg.| {h} Oramus etiam semper pro vobis] quasi dicat Hoc oramus Deum ut dignos vos faciat illa gloriosa vocatione : qua dicet, Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis preparatum est. Mt. 25.c. Os. 10.d. Seminate vobis in veritate iustitiam, non in falsitate ut hypocrite, et metite, id est metet is fructum eterne glorie in ore misericordie, id est in illa misericordi et dulcissima vocatione, Venite benedicti, id est in illa misericordi, etc. Col. 1.b. Gratias agentes Deo patri, qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine. Sap. 6.c. Dignos se ipsa circuit querens.
marg.| Vel.
marg.| {g} Vel : In quo] id est pro cuius diei vitando periculo.
marg.| {h} Etiam oramus] Pro vitando enim periculo illius diei semper orandum est. Et etiam oramus ut hic interim.
marg.| {k} Impleat omnem voluntatem bonitatis] id est plene faciat vos velle omne bonum. Ps. 102. Qui replet in bonis desiderium tuum. Phil. 2.b. Operatur in vobis velle et perficere pro bona voluntate.
marg.| {l} Et] impleat in vobis   [opus fidei] id est confessionem que proprie est opus fidei. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, etc. Et hoc.
marg.| {m} In virtute] constantie, 2Pt. 1.b. Ministrare in fide virtutem, id est sitis constantes in fide.
marg.| {7. 204vb}
marg.| {n} Ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis] id est in vestra conversione et bona vita celebretur fama et honor Dei. Io. 12.d. Pater clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de celo.
marg.| Et clarificavi, et iterum clarificabo. Sed nota quod nomen Domini per quosdam obscuratur. Rm. 2.d. Per vos nomen Domini blasphematur inter Gentes.
marg.| Vel aliter. Primum refertur ad cor, scilicet voluntas perfecta bonitatis : secundum ad manum, scilicet operatio fidei : quia fides sine operibus mortua est, Iac. 2.d. Tertium ad eos, scilic. clarificatio nominis Domini ; quod fit per predicationem nominis eius.
marg.| {o} Et vos in illo] scilicet clarificemini in futuro, id est per illum.
marg.| {p} Secundum gratiam Domini nostri Iesu Christi] id est non secundum merita nostra, sed plusquam digni sitis. Vel   [secundum gratiam] etc. id est sicut Christus homo clarificatus est, 2Cor. 3.d. Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes : in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Th. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=68&chapitre=68_1)

Notes :