Capitulum 2
Numérotation du verset
2Th. 2,1
Rogamus
autem vos, fratres,
per adventum Domini nostri Iesu Christi
et
nostre congregationis
in ipsum,
Numérotation du verset
2Th. 2,2
ut non cito moveamini
a vestro1 sensu
1 vestro]
om. Weber
neque terreamini neque per spiritum,
neque per sermonem, neque per epistolam
tamquam per nos missam2,
2 missam]
om. Weber
quasi instet dies Domini.
Numérotation du verset
2Th. 2,4
qui adversatur
et extollitur
supra omne quod dicitur Deus
aut quod colitur,
ita ut in templo Dei
sedeat, ostendens se tamquam3 sit Deus.
3 tamquam] quia
Weber
Numérotation du verset
2Th. 2,3
ne quis
vos seducat ullo modo,
quoniam nisi venerit discessio primum
et
revelatus fuerit homo peccati
filius
perditionis
Numérotation du verset
2Th. 2,5
Nonne4 retinetis
4 nonne] non
Weber
quod cum adhuc essem apud vos, hec
dicebam vobis.
Numérotation du verset
2Th. 2,6
Et nunc
quid detineat
scitis,
ut reveletur
in suo tempore.
Numérotation du verset
2Th. 2,7
Nam mysterium iam operatur iniquitatis,
tantum ut
qui tenet
nunc teneat5, donec de medio fiat.
5 teneat]
om. Weber
Numérotation du verset
2Th. 2,8
Et tunc
revelabitur
ille iniquus
quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui
et destruet
illustratione adventus sui
Numérotation du verset
2Th. 2,9
eum cuius
est adventus secundum operationem Satane
in omni virtute
et signis
et prodigiis
mendacibus
Numérotation du verset
2Th. 2,10
et in omni seductione iniquitatis
his qui pereunt,
eo quod caritatem
veritatis
non receperunt ut salvi fierent.
Numérotation du verset
2Th. 2,11
Ideo
mittit illis Deus
operationem erroris,
ut credant mendacio,
Numérotation du verset
2Th. 2,12
ut iudicentur omnes
qui non crediderunt veritati
sed consenserunt iniquitati.
Numérotation du verset
2Th. 2,13
Nos autem
debemus gratias agere semper Deo6 pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit
6 semper Deo] Deo semper
Weber
nos
Deus primitias
in salutem
in sanctificationem7
7 sanctificationem] sanctificatione
Weber
Spiritus
et in8 fide veritatis,
8 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Th. 2,14
in quam
et vocavit vos
per evangelium nostrum in acquisitionem
glorie
Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset
2Th. 2,15
Itaque,
fratres, state
et
tenete traditiones
quas didicistis
sive per sermonem
a sive per epistolam nostram.
Numérotation du verset
2Th. 2,16
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus
et Pater noster qui dilexit nos
et dedit consolationem eternam
et spem bonam in gratia,
Numérotation du verset
2Th. 2,17
exhortetur
corda vestra
et confirmet
in omni opere et sermone bono.
Capitulum 2
Numérotation du verset
2Th. 2,1
marg.|
Rogamus autem vos]
etc. Adhuc hortatur eos ad tolerantiam passionum, et perseverantiam destruendo impedimenta. Removet ergo impedimentum desperationis quod generabatur in eis ex inepto timore quem habebant propter Pseudo dicentium, quod dies iudicii instaret. Et quia in precedenti Epistola dixerat Apostolus, Nos qui vivimus, qui residui sumus, etc. Hoc ergo male intelligentes, et timentes, quia adhuc imperfecti erant, et pauca bona fecerant, desperabant, et propter hoc Apostolus revocat eos ab hoc timore, ostendens eis signa quedam precurrentia ad iudicium. Primum ergo, discessio ab Imperio Romano, et Ecclesia Romana, ibi :
[Quoniam nisi venerit discessio primum]
Secundum est promotio antichristi, ibi :
[Et revelatus fuerit]
Tertium est persecutio ipsius ibi :
[Qui adversatur]
Quartum est determinatio accessus ad fidem, et discessio a fide ibi :
[Nonne retinetis]
etc. Quintum est occulta iniquitas, que non revelabitur, quia tunc non erit pudor peccandi etiam hypocritis, qui prius videbantur boni, ibi :
[Et nunc qui detineat]
Sextum est interfectio antichristi ibi :
[Et tunc revelabitur ille iniquus]
Septimum est miracula, et prodigia que faciet antichristus et complices eius, ibi : (Cuius est adventus secundum operationem.) Octavum est subversio fere omnium in errorem, ibi : (Ideo quia mittet.) Ultimo his ostensis redit ad id, quod intendebat docens eos gratias agere Deo, et firmos manere in proposito, nec terreri propter huiusmodi rumores, ibi : (Nos autem debemus, etc.) Primo ergo rogat adiurans eos, ut nulla ratione credat modo instare diem.
marg.|
{q}
Rogamus autem vos fratres, per adventum Domini nostri Iesu Christi]
id est adiuramus vos per adventum eius vel si vultis esse salvi in adventu eius.
marg.|
{r}
Et nostre congregationis in ipsum]
tendentes, id est in Christum, id est si vultis esse in nostra congregatione, quando occurremus ipsi Christo venienti ad iudicium, sicut dictum est 1Th. 4.d. Rapiemur cum ipsis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
marg.|
Et similiter in Domino Mt. 24.c. Ubicumque fuerit corpus, etc.
marg.|
Vel
[Congregationis in idipsum]
scilicet in identitate mentium, et corporum unitate. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una.
marg.|
{s}
Ut non moveamini]
pro aliqua tribulatione Persecutorum, vel suasione Pseudo-predicatorum.
marg.|
{t}
A vestro sensu]
id est ab eo quod recte sentitis. Sir. 19.a. Qui cito credit, levis est corde. Lv. 26.f. Terrebit vos sonitus folii volantis. Iob. cap. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius : cum pax fit, semper insidias suspicatur. Is. cap. 7.a. Nuntiaverunt Domini David dicentes. Requievit Syria Super Ephraim, id est confederati sunt.
marg.|
{7.
205ra} Et commotum est cor eius, et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. Domus David, id est Penitentes sicut David aliquando terrentur, quando vident hostes suos confederatos insurgere contra se, Mundum scilicet, Carnem, Diabolum ; sicut dicitur in Prosa, Mundus Caro, Demonia, diversa movent prelia, certant pari federe, pacem de terra tollere. Videtur enim homini quod non possit resistere, quia diabolus ei hoc suggerit. Et hoc est, quod dicitur. Nuntiaverunt domui David dicentes : Requievit Syria super Ephraim, scilicet confederata sunt et colligata contra te vitia. Per Syriam que sublimis interpretatur, significatur superbia, de qua tentat diabolus. Per Ephraim que interpretatur fructifer, intelligitur ubertas, tam divitiarum mundi, quam deliciarum carnis. Isti sunt tres hostes Salomonis : Razon, Adad, Idumeus, et Ieroboam servus. Item isti sunt latrones Syrie, et Moab filiorum Ammon. Propter terrorem talium non debemus moveri, quia nihil possunt. Is. 8.c. Ne dicatis coniuratio, omnia enim que loquitur populus iste, est coniuratio, et timorem eorum ne timeatis, neque paveatis dominum exercituum ipsum sanctificate, et ipse pavor vester, et erit vobis in sanctificationem. Multi sunt nimis timidi vacillantes omni vento persuasionis, et tribulationis, sicut arundo, Mt. 11.a. Quid existis in desertum videre, arundinem vento agitatam ? quasi dicat non : quia in deserto claustri, vel penitentie debet esse stabilitas, non mobilitas arundinis, ut in arundineto, et in locis aquosis, ibi enim sunt arundines, quia illi qui secularibus insistunt instabiles sunt, et leves. Eph. 4.c. Non simus fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrine in nequitia hominum, etc. 2Pt. 2.d. Hi sunt fontes sine aqua, et nebule turbinibus agitate. Dicit ergo :
[Ut non cito]
id est de facili
[moveamini]
per verba.
marg.|
{a}
Neque terreamini]
ad minus, et verbera. Vel
[non cito]
id est per aliquid quod cito transit, quia nihil vobis infertur ; quod diu duret quia prope est.
marg.|
{b}
Neque per spiritum]
malignum sub specie Angeli lucis, apparentem in visione, hoc vobis persuadeat. 1Io. 2.a. Probate spiritus utrum ex Deo sint. Eccles. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Lc. 9.g. Nescitis cuius spiritus estis.
marg.|
{c}
Neque per sermonem]
alicuius Pseudo, qui per Scripturas velit ostendere vobis imminere diem iudicii, Item Ier. 23.e. Qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere.
marg.|
{d}
Neque per Epistolam]
etc. id est sub nomine meo : Pseudo enim non solum verbo, sed etiam scripto alios seducebant, et sub nomine verorum Apostolorum Epistolas deceptorias miserunt quas irritat hic Apostolus. Simile Esther 16.c. Eas litteras quas sub nomine nostro direxerat, sciatis esse irritas. Non terreamini dico, quasi pro vicino periculo.
marg.|
{e}
Quasi instet dies Domini]
id est adventus ad iudicium. Contra Iacob. 5.b. Ecce Iudex ante ianuam assistit. Deuteron. 32.e. Iuxta est dies perditionis. 1Io. 2.c. Novissima hora est. Soph. 1.c. Iuxta est dies Domini magnus iuxta, et velox nimis. Respondeo : Adventus Domini particularis, scilicet in morte cuiuslibet iuxta est, sed Adventus Domini ad iudicium generale non instabat tunc sicut credebant, tamen aliquando dicitur instare, quia breve est omne tempus huius vite. Quid per singula ? Generaliter dico vobis uno verbo.
marg.|
{f}
Ne quis vos seducat ullo modo]
predicto vel alio a predictis. Lc. 21.b. Videte ne seducamini, multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum, et tempus appropinquabit, nolite ergo ire post illos, cum ergo videritis prelia, et seditiones nolite terreri, oportet primum hec fieri, sed nondum statim finis, Eph. cap. 5.b. Nemo vos seducat inanibus verbis. Coloss. cap. 2.b. Nemo vos decipiat per Philosophiam, et inanem fallaciam. Et infra. Nemo vos seducat volens in humilitate, et religione Angelorum, que non vidit ambulans.
marg.|
{g}
Quoniam nisi venerit]
etc. quasi dicat nemo vos seducat, dicens instare diem Domini quoniam non veniet Dominus ad iudicium,
[nisi venerit discessio primum]
vel ab obedientia Romane Ecclesie, vel a fide. Nota quod dicitur, quod monarchia Romani Imperii dividetur in decem regna, et tunc veniet Antichristus. Et invenitur hoc in {7.
205rb} Dn. 7.f. Bestia quarta regnum erit quartum in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet cornua decem. Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit, et sermones contra Excelsum loquetur. Et exponit, quod bestia quarta est regnum Romanorum, quod maius fuit omnibus aliis regnis Persarum, et Grecorum, sive Macedonum. Decem cornua sunt decem reges, ut dicit Angelus in quo dividetur regnum Romanorum. Parvum autem cornu erit regnum Antichristi quod in principio erit parvum : Tres reges quos devincet sunt reges Egypti, et Libye, et Ethiopie. Alii autem septem hoc viso submittent se eius imperio. De hoc videtur in Apocalyp. 117.c. Decem cornua que vidisti, decem reges sunt.
marg.|
Item in novissimis erit discessio ab obedientia, et fide Romane Ecclesie.
marg.|
Unde habetur in scriptis cuiusdam sancte mulieris, cui multa revelata sunt quod omnes Ecclesie discedent a fide preter quinque in quibus sunt quinque patriarchatus. Unde 1Tim. 4.a. Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris. 2Tim. 3.a. Hoc autem scito, quod in novissimis diebus erunt tempora periculosa, etc.
marg.|
Et notandum, quod est multiplex discessio. Localis. Unde Actuum 15.g. Facta est discessio inter eos, ita ut discederent ab invicem.
marg.|
Item schismatis. 1Cor. 1.b. Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Item est discessio hereseos. 1Tim. 4.a. In novissimis temporibus discedent quidam a fide.
marg.|
Item inobedientie. Rm. cap. 10.e. Non omnes obediunt Evangelio. Item, timoris. 2Tim. cap. 4.c. Omnes me dereliquerunt, non illis imputetur.
marg.|
Item superbie, que significata est, Io. cap. 6.f. Durus est hic sermo quis potest eum audire ? Ita dicunt superbi, dura est ista dominatio, sicut 3Rg. cap. 12.a. Item est discessio mentalis que maxime modo viget in nostris temporibus. Prv. cap. 23.a. Comede, et bibe dicet tibi, et mens eius non est tecum : si datur legatis cibus, non affectus.
marg.|
{h}
Et revelatus fuerit]
id est manifestatus.
marg.|
{i}
Homo Peccati]
Antonomastice, vel in designatione essentie, id est valde peccator. Vel vulgariter dicitur, iste est homo meus, id est servus meus. Eodem modo, homo peccati, id est totus servus peccati. Et dicit :
[Revelatus]
quasi qui se prius velabit, ut hypocrita, Iob. cap. 34.d. Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi. Et in hoc tangit secundum signum, quia scilicet primo occulte veniet, deinde manifeste. Unde Danielis capitulo 7.c.a Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius. Ecce quod hic dicit,
[Revelatus filius perditionis]
id est Diaboli per quem perditio venit in mundum. Vel
[Filius perditionis]
id est perditus, id est damnatus vel quia perdetur spiritu oris Domini, Iob. 21.d. In diem perditionis servatur malus, ad diem furoris ducetur. Prv. 16.a. Universa propter semetipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum. Vel
[Filius perditionis]
quia multos perdet, et corporaliter, et spiritualiter. Daniel. 8.g. Interficiet robustos, et populum sanctorum secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius, Gn. 49.c. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, etc. Et exponitur de Antichristo, secundum Damascenum, quia homo ex forma Ade gestatus, et suscipit omnem actum Satane :
a Dn. 7.
marg.|
Ecce duplex expositio, activa, et passiva in hac auctoritate Damasceni notatur.
marg.|
{k}
Qui adversatur]
etc. Ecce tertium signum.
[Qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus]
Vel veneratur, ut ipse in templo Dei sedeat, ut, Deus demonstrans seipsum, quoniam est Deus.
[Adversatur]
id est adversabitur Christo, et membris eius.
marg.|
{l}
Extollitur]
id est extolletur, id est efferet se.
marg.|
{m}
Supra omne, quod dicitur Deus]
verbo,
[aut]
colitur obsequio : Vel
[quod dicitur Deus]
vel falsa {7.
205va} opinione, ut dii gentium, vel beneficii gratia, ut sancti.
marg.|
{a}
Aut quod colitur]
ut Deus Trinitas Dn. 11.f. Elevabitur, et magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum Deorum loquetur magnifica. Et infr. Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam Deorum curabit, quia adversus universa consurget. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur, id est habitaculum fortitudinis eorum, id est castella, et munitiones habebit pro Deo.
marg.|
{b}
Ita]
id est in tantum extolletur.
marg.|
{c}
Ut in templo Dei sedeat]
in Ecclesia, vel in templo a Romanis destructo, quod Iudei tunc reedificabunt. Nascetur autem Antichristus in Babylone de tribu Dn. Iuxta quod Iacob ait. Fiat Dan coluber in via, etc. et cum venerit Hierosolymam, circumcidet se dicens Iudeis, ego sum Christus vobis promissus, tunc confluent ad eum omnes Iudei, et reedificabunt templum a Romanis destructum, sedebitque ibi dicens se esse Deum. Dicitur etiam, quod tunc exibunt de montibus Caspiis, et venient ad eum innumerabiles. Iob. 21.d. Dulcis fuit glareis cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. Mt. 24.b. Cum videritis abominationem desolationis, que dicta est a Daniele Propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat. Dn. 9.g. Erit in templo abominatio desolationis. Damascenus :
[In templo Dei]
non vero dicit, sed veteri Iudaico, non enim nobis, sed Iudeis veniet. Item Dn. 11.g. Figet tabernaculum suum Apadno ultra maria super montem inclitum, hec est villa quedam dicta Emaus, sive Nicopolis, Lc. ult. b. Distat autem a monte Oliveti per tria milliaria, ibi primo faciet se adorari. Alia littera :
[In templo Dei]
id est dicet se suis esse templum Dei, id est Ecclesia sicut dicitur. Sede in amicum, id est ut amicus.
marg.|
{d}
Ostendens se]
etc. Ipse enim dicet se esse Deum, et Messiam promissum. Multi horrent hodie ista verba de Antichristo, et tamen sunt ipsi Antichristi, efferentes se supra Deum. Bernard. Horret humanus auditus verbum malignum, utinam abhorreat similiter cogitatum, et actum. Dico enim vobis, quod non ille tantum : sed omnis superbus extollitur supra Deum. Vult enim Deus fieri voluntatem, suam, et superbus vult fieri suam, iam videtur equalitas, sed vide proportionem male congruam. Deus enim in his, que ratio approbat suam vult fieri voluntatem, superbus non cum ratione, et contra rationem. Ez. 28.b. Elevatum est cor tuum, et dixisti, Deus ego sum, id est potens, sicut Deus, ita dicit superbus, et in cathedra Dei sedi, in corde maris, id est sapiens doctor sum, cum sis homo, et non Deus, et dedisti cor tuum, sicut cor Dei. Ecce sapientior es tu Daniele, omne secretum non est absconditum a te.
marg.|
{e}
Nonne retinetis]
etc. quasi dicat ita debetis credere, sicut scribo vobis, quia olim idem vobis dixi. Et hoc est, quod dicit :
[Nonne retinetis, quod]
etc. id est hec eadem que dico modo de adventu Antichristi, et de die iudicii. Et hoc est contra magistros, qui una die dicunt unum, et altera die dicunt oppositum. Lc. ult. f. Hec sunt verba, que etiam locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quasi dicat ego non muto sententiam meam, ita cito : Mors enim intercedens non mutavit eius sententias, sed modo una prebenda mutat oppositionem. Hoc est, quod dicitur hic :
[Hec dicebam vobis]
est contra malos Doctores, illud autem quod predixit :
[Nonne retinetis]
etc. est contra malos scholares, qui non curant repetere, vel retinere, quod audiunt. Sir. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum, omnem sapientiam non retinebit. Bene retinet homo unam stultitiam, et unam fabulam, sed non unum sermonem, vel lectionem, sicut cribrum, quod feces retinet, et pulverem sive furfure, sed farinam delicatam non retinet. Unde Sir. 27.a. Sicut in percussura cribri remanebit pulvis grossus scilicet sic aporia hominis in cogitatu illius, id est vanitas mundi, et voluptas, que aporiant hominem spiritualiter. Unde manent in memoria, sicut pulvis grossus manet in cribro.
marg.|
{f}
Et nunc]
quasi, Hoc retinetis, et etiam
[quid nunc detinet]
Antichristum, id est que sit causa dilationis eius.
marg.|
{g}
Scitis]
scilicet quod nondum est discessio. Detineat dico, ita tamen.
marg.|
{7.
205vb}
marg.|
{h}
Ut reveletur in suo tempore]
id est sibi congruo, vel a Deo definito : tempus congruum sue malitie adimplende erit discessio ab obedientia, et fide Ecclesie Romane cum iam plenitudo gentium pro parte intraverit. Rm. 11.c. Cum refriguerit caritas multorum. Mt. 24.b. Similiter tempus diaboli, et tempus discordie, et schismatis, Ecclesiast. 12.d. Si invenerit tempus non satiabitur sanguine, etsi incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem, Lc. 22.f. Hec est hora vestra, et potestas tenebrarum.
marg.|
{i}
Nam mysterium]
etc. Dico, quod revelabitur in tempore suo, quod probat a minori.
[Nam iam]
in tempore non suo,
[mysterium iniquitatis]
id est iniquitas occulta,
[operatur]
quasi dicat, iam incipit malitia Antichristi, id est membrorum eius, sed latet sub nomine pietatis palliata, quia volunt haberi ministri Christi cum sint Pseudo. 1Io. 4.a. Omnis spiritus, qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus, de quo audistis, quoniam veniet, et nunc iam in mundo est. 1Io. 2.c. Novissima hora est, et sicut audistis quoniam Antichristus, venit, nunc Antichristi multi facti sunt, unde et scimus, quia novissima hora est. Damascenus Qui non confitetur filium Dei venisse in carnem, et esse Deum perfectum, et hominem verum proprie, et precipue, Antichristus dicitur, qui in consummatione seculi veniet. Vel ita : Vere revelabitur :
[Nam]
diabolus,
[iam operatur mysterium iniquitatis]
id est persecutionem Sanctorum per Neronem, que est mysterium, id est significatio illius ultime persecutionis Antichristi.
marg.|
{k}
Tantum]
hoc superest agendum, vel hoc necesse est agere.
marg.|
{l}
Ut qui tenet nunc]
fidem
[teneat]
firmiter, perseveranter in confessione fidei.
marg.|
{m}
Donec de medio fiat]
id est usque ad mortem constans sit, Hbr. 10. Teneamus spei nostre confessionem indeclinabilem. Vel
[Donec de medio fiat]
id est donec moriatur Antichristus. Mos enim est Grecorum sic loqui : Factus est de medio, id est mortuus est, vel remotus, Coloss. 2.c. Ipsum tulit de medio affigens illud Cruci. Glossa 1. de communi, ut nullus illud timeret. Vel
[de medio fiat]
id est donec occidatur a Christo educto igne de medio ipsius, id est de corde. Ez. 28.e. Producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te. Hoc modo forte interficitur ab ore Christi, id est subito igne. Vel
[Donec de medio]
regum aliorum,
[fiat]
Antichristus, id est ; appareat. Daniel. 7.c. Cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum. Vel,
[Donec de medio fiat]
id est terminus vite eius abbrevietur, et sic de medio eius fiat finis. Prv. cap. 10.d. Anni impiorum breviabuntur. Ps. 5. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos. Mt. cap. 24.b. Et erit tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet, et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi.
marg.|
{n}
Et nunc]
scilicet quando fiet de medio, id est quando mortuus erit.
marg.|
{o}
Revelabitur ille iniquus]
id est tunc apparebit fuisse iniquus, et non verus, quia occidetur a Christo. Unde subdit.
marg.|
{p}
Quem Dominus Iesus interficiet]
etc. Vel
[revelabitur]
malitia eius ab Enoch, et Helia, sed maxime a fidelibus post mortem eius. Apc. cap. 11.d. Enoch, et Helia. Iob. cap. 20.d. Revelabunt celi iniquitatem eius, et terra consurget adversum eum.
marg.|
{q}
Spiritu oris sui]
id est verbo suo, et precepto, sive per se, sive per Michaelem. Is. 11.a. Spiritu labiorum suorum interficiet impium. Dn. 11.f. Dirigetur donec compleatur iracundia sup. 1Th. 5.a. Repentinus superveniet interitus. Glossa Postea interficietur Antichristus a Michaele.
marg.|
{r}
Et destruet]
eum, id est Antichristum cum membris suis plene destruet, quasi damnabit dicens : Ite maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d.
marg.|
{s}
Illustratione adventus sui]
id est in claro adventu suo. Damascenus : Et maledicet presentia superapparitionis sue. Item Damascenus : Veniet Dominus de celo quemadmodum viderunt eum euntem in celum, cum gloria, et virtute, et interficiet hominem iniquitatis.
marg.|
{t}
Cuius]
Antichristi
[adventus est secundum operationem
{7.
206ra}
Satane]
qui eum possidebit, et instigabit ad omne malum, et cooperabitur : Damascenus. Presciens Deus iniquitatem future voluntatis eius concedet cohabitare Diabolum.
marg.|
{a}
In omni virtute]
humane potestatis ; id est divitiarum.
marg.|
Vel
[in omni virtute]
quia simulabit iustitiam in principio.
marg.|
Unde Damascenus. Educatur occulte, repente elevat se, et imperat, et in primordiis tyrannidis sue simulat iustitiam, cum autem dominator factus fuerit, persequitur Ecclesiam.
marg.|
{b}
Et signis]
minoribus.
marg.|
{c}
Et prodigiis]
maioribus.
marg.|
{d}
Mendacibus]
vel
[mendacii]
secundum Damascenum quia phantastica erunt miracula eius, vel quia ad mendacium trahunt, si qua vera sunt. Mt. 24.b. Tunc si quis vobis dixerit. Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere, surgent Pseudochristi, et Pseudoprophete, et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi. Apc. 13.c. Et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de celo descendere in terram. Inutilia enim signa faciet, Christus autem tantum fecit utilia, ut dicit Chrysostomus
marg.|
{e}
Et]
erit adventus eius, in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, id est minis et blanditis, et omnibus aliis modis seducet eos, qui perditioni dediti sunt. Damascenus. Eos qui imbecillem, et inconstantem basem mentis habent, seducet et apostatare faciet. Apc. 13.c. Seducet habitantes terram propter signa, que data sunt illi facere in conspectu bestie, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestie, id est bestialiter vivant.
marg.|
Et infr. Datum est illi : ut daret spiritum imagini bestie, et loquatur imago bestie. In libro Clementis habetur satis de hoc. Et dicit : His qui pereunt, est opertum.
marg.|
{f}
Eo]
id est ideo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, id est quia non crediderunt adventum Christi, qui est, veritas omnia promissa, et figuras complens, caritas pro salute omnium moriens : Damascenus. Pro eo, quod amorem non receperunt ad hoc, ut salvarentur ipsi. Io. 5.g. Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me, si alius venerit in nomine suo, illum accipietis, Nota quod dicit amorem veritatis ; multi enim hodie habent odio veritatem, et diligunt vanitatem, Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt, Is. 59.c. Corruit veritas in platea, et equitas non potuit ingredi. Ps. 4. filii hominum viri incliti usquequo ignominiose diligitis vanitatem. Alia littera.
marg.|
{g}
Ideo]
quia non receperunt veritatem.
marg.|
{h}
Mittet illis Deus]
id est iudicio suo venire permittet.
marg.|
{i}
Operationem erroris]
id est Antichristum, qui alios trahet ad errorem. Non dicit operatorem, sed operationem, ut expressius loquatur, et est emphasis, ut dicamus ipsum scelus, Glossa 1. eum qui est ipsa malitia, quia est pater omnis malitie, et iniquitatis. Et dicit (mittet) iuste promittendo, Apc. ultimo capitulo : Qui in sordibus est sordescat adhuc, Ios. 11.d. Domini sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et non mererentur ullam clementiam 3Rg. 12.d. Non acquievit rex populo, quoniam adversatus fuerat eum Dominus. Rm. 1.d. Propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut facerent ea, que non conveniunt, etc.
marg.|
{k}
Erroris]
Rm. 1.c. Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor eorum. Eph. 4.d. Sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati per errorem a vita Dei per ignorantiam, que est in illis propter cecitatem cordis illorum.
marg.|
{l}
Ut credant mendacio]
quod scilicet Antichristus sit Deus.
marg.|
{m}
Ut iudicentur]
id est damnentur.
marg.|
{n}
Omnes qui non crediderunt veritati]
id est Christo, qui est veritas. Io. 14.a.
marg.|
{o}
Sed consenserunt iniquitati]
id est Antichristo, qui emphatice dicitur iniquitas. Vel consenserunt {7.
206rb} iniquitati aliorum. Rm. 1.d. Digni sunt morte non solum, qui faciunt ea, sed etiam, qui consentiunt facientibus : Damascenus. Propterea mittet eis Deus afflictionem erroris, ad credendum eos mendacio : ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, et acceptaverunt iniustitiam ;
[Nos autem debemus gratias agere]
etc. Ecce hic gratias agit Apostolus de hoc, quod vocatus fuit, et isti similiter in tempore apto, et non in tempore Antichristi.
marg.|
Unde dicit :
[Nos autem debemus gratias agere Deo semper]
id est certis horis.
marg.|
{q}
Pro vobis fratres]
id est pro bonis vobis collatis. 1Th. 3.c. Quam enim gratiarum actionem possumus Deo exhibere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos. Debemus dico gratias agere Deo.
marg.|
{r}
Quod elegit vos Deus]
me scilicet et vos.
marg.|
{s}
Primitias]
id est primitivam Ecclesiam, ut non essemus in illo periculoso tempore Antichristi. Non hoc timuit Apostolus pro se, sed pro infirmis. Am. 5.d. Ve desiderantibus diem Domini, ad quid eam vobis ? Elegit, dico, per gratiam.
marg.|
{c}
In salutem]
eterne glorie, quia gratiam, et gloriam dabit Dominus. Vel elegit vos Apostolos, primitias omnium credentium, id est priusquam alios, vel potiores, quam alios, sicut primitie erant de potioribus, Rm. 8.d. Sed et nosipsi primitias spiritus habentes intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes redemptionem corporis nostri. In salutem aliorum elegit dico nos et vos.
marg.|
{u}
In sanctificatione spiritus]
puta per Spiritum sanctum sanctos, nos fecit in baptismo. Vel Elegit in salutem gratie, que salus est :
[In sanctificatione spiritus]
quia sicut Sir. 30.c. Salus anime in sanctitate iustitie, 1. Thess. 4.a. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra.
marg.|
{x}
Ex fide veritatis]
id est qua creditur veritas. Fides Antichristi erat falsitatis. Unde dicitur Pseudo Christus, id est falsus Christus. Nota quod duo dicit : Sanctificationem, et fidem quia sicut sanctificat affectum per caritatem, sic illuminat intellectum per fidem.
marg.|
Et nota, quod dicit,
[sanctificatione spiritus]
non dicit carnis. Hypocrite enim non sunt sancti in spiritu, sed carnis sanctificationem habent exterius, et similiter Iudei.
marg.|
Hbr. 9.d. Cinis vitule aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis.
[Et fide veritatis]
Fides est cum fit, quod dicitur, quia fides sine operibus mortua est. Iac. cap. 2.d.
marg.|
{y}
In qua]
fide.
marg.|
{z}
Et vocavit vos]
sicut alios.
marg.|
{a}
Per Evangelium nostrum]
quasi dicat, ego sui preco Domino ad vocandum vos per tubam Evangelii 1Cor. cap. 4.d. Per Evangelium ego vos genui, Ex. cap. 3.a. Cernens Dominus quod pergeret Moyses ad videndum, vocavit eum de medio rubi, id est illos Dominus vocat, qui se preparant ad videndum. Vocavit, dico.
marg.|
{b}
In acquisitionem glorie Domini nostri Iesu Christi]
id est ut per fidem acquiratis gloriam, quam habet Christus.
marg.|
Multi enim acquisitores sunt glorie mundi, non Christi, et tamen numquam obtinetur gloria mundi. Bar. cap. 3.b. Non est finis acquisitionis eorum qui argentum fabricant, id est divina eloquia tractant et solliciti sunt, ut placeant, scilic. auditoribus, et non est inventio operum illorum, quia ficus sunt folia habentes, et non fructum. Et nota, quod gloria eterna est fructus vocationis, Rm.
marg.|
{c} . 8.f. quos vocavit, hos et iustificavit, et quos iustificavit, hos et magnificavit. Eph.
marg.|
{c} . 1.d. Ut sciatis, que sit spes vocationis eius, et que divitie glorie hereditatis eius. Post vocationem subditur gloria sicut hic,
[In acquisitionem glorie Domini nostri Iesu Christi]
1. Thess. 5.b. Non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum. Vel
[in acquisitionem glorie Domini]
id est Domino acquiratis gloriam, id est multitudinem conversorum, quia in multitudine populi dignitas regis : Prv. 14.d. Vel laudem acquiratis ei, non vobis. Ps. 133. Non nobis Domine non nobis sed, etc.
marg.|
{7.
206va}
marg.|
{a}
Itaque fratres]
quasi quia hec bona sunt vobis, et temporis opportunitas : quia non instat dies Domini, sicut credebatis.
marg.|
{b}
State]
non cadatis per desperationem 1Cor. 10.e. Qui stat videat ne cadat. Vel
[State]
per fidem.
marg.|
{c}
Et tenete]
in manu per operationem. Hec duo dicuntur, 1Cor. 16.c. State in fide, viriliter agite.
marg.|
{d}
Traditiones quas didicistis]
a nobis, quasi dicat non dico vobis nova, sed ea que olim dixi, et didici a Deo, 1Cor. 11.e. Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Contra homines traditiones suas adveniunt, et ideo semper nova precepta faciunt, Col. 2.b. Ne quis decipiat vos per Philosophiam et inanem fallaciam secundum traditiones hominum 1Pt. 1.d. Redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis, Mt. 15.a. Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras.
marg.|
{e}
Sive per sermonem]
me presente.
marg.|
{f}
Sive per epistolam nostram]
me absente.
marg.|
{g}
Ipse autem]
etc. Supra monuit eos, hic orat pro eis Deum, ut adiuvet eos, et perficiat, quod non possunt.
marg.|
{h}
Qui dilexit nos]
etc. et ex dilectione nobis in consolationem filium suum tradidit, contra miseriam huius seculi. Gal. 2.d. Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me. Eph. 5.e. Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, Io. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Rm. 8.f. Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo cum illo non omnia nobis donavit ? Omnia peccata condonavit, Omnia bona eterna danda promisit. Et in hoc est duplex, et ideo dicit duo.
marg.|
{i}
Consolationem eternam]
quia bona eterna promittit.
marg.|
{k}
Et spem bonam in gratia]
qua peccata dimittit. Sic ergo dando filium omnia dedit, gratiam in presenti, et gloriam in futuro.
[Consolationem eternam]
in peregrinatione.
[Et spem bonam]
in morte.
marg.|
Et nota, quod dicit
[eternam]
non temporalem, quam multi querunt. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram hic. E contra dicitur de bona consolatione 2Cor. 1.a. Qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, Is. ult. d. Quomodo si cui mater blandiatur, sic ego consolabor vos.
marg.|
Item nota, quod dicit
[spem bonam]
quia est mala spes, ut aliene mortis pro prebenda eius, sicut canis desiderat, ut occidatur porcus propter hoc, quia sperat habere vesicam. Cato. In mortem alterius tu tibi spem ponere noli. Ipse inquam qui iam tot bona fecit.
marg.|
{l}
Exhortetur corda vestra]
id est voluntates semper ad melius excitet. Homo enim frustra loquitur ad aures, nisi Deus cordi predicet. Ps. 84. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Os. 2.d. Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius.
marg.|
{m}
Et confirmet in omni opere]
Phil. 1.a. Qui cepit in vobis opus bonum, ipse perficiet usque in diem Iesu Christi.
marg.|
{n}
Et sermone bono]
Sir. 18.b. Nonne ardorem refrigerabit ros, sic et verbum melius quam datum. Quidam semper dure loquuntur, et tamen molliter agunt, cum e contra deberent facere. Eccl. 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. E contra in Ps. 9. Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est.
marg.|
Et nota quod hic petit eis tria bona. Voluntatem bonam, ibi
[Corda vestra]
Operationem firmam, ibi
[Confirmet in omni bono]
Et opportunum sermonem, ibi
[in sermone bono]
Hec sufficiunt.
marg.|
Et nota, quod ab isto loco sumitur, quod dicitur in absolutione. Et conservet, et confirmet in omni opere bono.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Th. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=68&chapitre=68_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Th. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=68&chapitre=68_2)
Notes :