Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Th. 3,1 

De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini
currat
et clarificetur,
sicut
et apud vos,
Numérotation du verset 2Th. 3,2 

et ut liberemur
ab importunis
et malis hominibus.
Non enim omnium est fides.
Numérotation du verset 2Th. 3,3 

Fidelis autem Deus1 est
1 Deus] Dominus Weber
qui confirmabit vos
et custodiet a malo.
Numérotation du verset 2Th. 3,4 

Confidimus autem
de vobis, fratres2 in Domino,
2 fratres] om. Weber
quoniam que precipimus et facitis et facietis.
Numérotation du verset 2Th. 3,5 

Dominus autem dirigat
corda vestra
in caritate Dei
et in3 patientia Christi
3 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Th. 3,6 

Denuntiamus autem
vobis, fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi,
ut subtrahatis
vos ab omni fratre ambulante inordinate
et non
secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
Numérotation du verset 2Th. 3,7 

Ipsi enim scitis
quemadmodum
oporteat nos imitari4.
4 nos imitari] imitari nos Weber
Quoniam non inquieti fuimus inter vos,
Numérotation du verset 2Th. 3,8 

neque gratis
panem manducavimus ab aliquo,
sed in labore
et fatigatione
nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
Numérotation du verset 2Th. 3,9 

Non quasi non habuerimus potestatem,
sed
ut nosmet ipsos formam daremus vobis
ad imitandum nos
Numérotation du verset 2Th. 3,10 

Nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari nec manducet.
Numérotation du verset 2Th. 3,11 

Audivimus5 enim
5 audivimus] audimus Weber
inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes, sed curiose
agentes.
Numérotation du verset 2Th. 3,12 

His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio
operantes suum panem
manducent.
Numérotation du verset 2Th. 3,13 

Vos autem, fratres, nolite deficerebenefacientes.
Numérotation du verset 2Th. 3,14 

Quod si quis non obedit verbo
nostro
per epistolam hunc notate,
et non commisceamini cum illo ut confundatur.
Numérotation du verset 2Th. 3,15 

Et
nolite quasi inimicum existimare,
sed corripite ut fratrem.
Numérotation du verset 2Th. 3,16 

Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam
in omni loco.
Dominus cum omnibus vobis.
Numérotation du verset 2Th. 3,17 

Salutatio
mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola, ita scribo.
Numérotation du verset 2Th. 3,18 

Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA AD THESSALONICENSES SECUNDA EXPLICIT.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Th. 3,1 
marg.| De cetero] etc. Incipit secunda pars Epistole de morali instructione. Et primo rogat, ut orent pro se, et officio suo, ut sermo et predicatio sua proficiat, et ut ipse liberetur ab inimicis suis. In secunda parte confortat eos dicens se confidere de eis, ut sic animet eos ad bonum, et orat pro eis, ibi   [Fidelis Deus] etc. Tertio monet eos ut non communicent, sed subtrahant se ab inordinate ambulantibus, ibi   [Denuntiamus autem vobis] etc. Quarto invitat eos ad vivendum de proprio labore exemplo sui, et precepto, ibi   [Ipsi enim scitis] Quinto interdicit non {7. 206vb} laborantibus accipere sumptus ab aliis, ibi   [Nam et cum essemus] Sexto de otio, et curiositate eos reprehendit ibi :   [Audivimus enim] Septimo ad beneficentiam eos invitat ibi :   [Vos autem fratres] Octavo quomodo se debeant habere erga inobedientes, quia excommunicare debent eos pro vitio, diligere autem pro natura, ibi   [Quod si quis inobedierit] Ultimo orat pro eis et salutat, ibi   [Ipse autem Dominus] Dicit ergo :
marg.| {o} De cetero] id est propter predicta ad que monui vos, O.
marg.| {p} Fratres orate pro nobis] Ecce humilitas Apostoli qui tantum confidebat de oratione etiam minorum. Similiter Col. 4.a. orantes simul pro nobis : ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi.
marg.| {q} Ut sermo Dei] id est Evangelium, quod vobis Deus dedit, vel quod de Deo agit.
marg.| {r} Currat] sine impedimento ad omnes gentes, ut libenter audiatur, hoc pertinet ad officium.
marg.| {s} Et clarificetur] id est intelligibilis fiat hominibus quantum ad intellectum, contra involutores verborum, Eccl. 4.c. Ne abscondas sapientiam in decore eius. Item Prv. 14.a. Doctrina prudentium facilis. Ex hoc sequi videtur, quod doctrina difficilis, et involuta est imprudentium. Iob. 38.a. Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis. Sap. 6.b. Clara est, et que numquam marcescit sapientia : nota quod dicit   [Currat] sicut fluvius ad abluendum, ad refrigerandum, ad fecundandum. Ps. 147. Qui emittit eloquium suum terre, velociter currit sermo eius. Fullones habent aquam ad abluendum, fabri ad refrigerandum, agricole ad fecundandum. Prelatus ergo non est bonus faber, nec bonus fullo, nec bonus agricola nisi habeat aquam divini sermonis. Ad hec tria, Ps. 45. Fluminis impetus letificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Iob. 12.c. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur si emiserit eas pariter subvertent terram. Sic predicatio, si nulla est, anima arescit, si nimia vilescit, et sic subvertit, et ideo medium ponendum est, Sir. 39.c. Benedictio Domini quasi fluvius inundabit.
marg.| Item Iob. 38.a. Habetur de hoc fluvio : Lapidem quoque caliginis, et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Iste fluvius debet dividi, sicut fit in calidis regionibus et in areolas transmitti per rivulos, ut fecundetur rationabilis, et concupiscibilis, et irascibilis. Vel currat, sicut moneta Domini, quasi pretium pro fructu bonorum operum. Dominus enim dat pecuniam suam, ut recipiat fructum boni operis. Multi interdicunt, quod non currat hec moneta, sicut illi, qui magna copia recipiunt doctrinam Domini, et tamen nullum bonum opus reddunt. Mt. 22.b. Ostendite numisma census. Vel [currat] sicut nuntius. Unde Evangelista interpretatur bonum nuntium. Prv. cap. 13.c. Legatus fidelis sanitas. Vel   [currat] sicut fama. Lc. 7.c. Exiit hic sermo in universam Iudeam.
marg.| Item sicut cibus, et potus in sanguinem conversus per venas discurrit, et vivificat membra, si obstruatur via ipsi sanguini, membrum stupidum, et paralyticum reddit : Sic eloquium Domini masticatum per meditationem, decoctum per amorem, conversum in sanguinem per penitentie, et compunctionis amaritudinem omnia membra vivificat, Ps. 118. Eloquium tuum vivificabit me, Ez. 47.b. Omnia ad que venerit torrens, vivent : Io. 6.g. Verba que ego eloquor spiritus et vita sunt.
marg.| Vel [currat] sicut vinum de torculari. Torcular enim est iustus in tribulatione, et pressura positus, cuius doctrina tanto abundantior, et vehementior est, quanto magis premitur tribulationibus. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam agnoscitur. Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient, id est prementur, sicut in torculari, ut vinum abundet.   [Clarificetur] hec moneta non clarificatur, sicut nec materialis, nisi per usum.
marg.| {t} Sicut et apud vos] cucurrit, scilicet et clarificata est. Et orate similiter.
marg.| {u} Ut liberemur ab importunis, et malis hominibus] Importunus dicitur sine opportunitate, vel sine portu, quasi scilicet, nescit quo tendit, in disputando, et litigando, et huiusmodi est quantum ad scientiam.
marg.| {x} Malis hominibus] quantum ad mores : Tales erant {7. 207ra} Pseudo.
marg.| {a} Non enim omnium est fides] Ideo dico liberemur ; quia multi impugnant nostram fidem, et nos pro ipsa fide, quam predicamus. Rm. 10.c. Non omnes obediunt Evangelio. Is. 43.a. dicit, Domine, quis credidit auditui nostro. Et supr. 1.c. Dantis vindictam his, qui non obediunt Evangelio. Io. 13.b. Ego scio quos elegerim.
marg.| {b} Fidelis autem Deus] Hic confortat eos de auxilio Domini, 1Cor. 10.c. Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis.
marg.| {c} Qui confirmabit vos] in bono incepto sup. 2.d. Confirmet vos in omni opere bono, 1Pt. 5.c. Deus omnis gratie, qui vocavit nos in eternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
marg.| {d} Et a malo custodiet] Mt. 6.d. Sed libera nos a malo.
marg.| {e} Confidimus] etc. Similiter. Gal. 5.b. Ego confido de vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis.
marg.| {f} Dominus autem dirigat corda vestra] quasi dicat, confido de vobis, quod facietis precepta nostra, sicut Architenens sagittam. Is. 49.a. Posuit me sicut sagittam electam.
marg.| Item [Dirigat] sicut Nauclerus navem dirigit per gubernaculum et ventus ad portum dirigit per impulsum. Hec duo necessaria sunt navi, ut ventus impellat, et Nauta dirigat. Sic Spiritus sanctus impellit voluntatem, et dirigit per discretionem. Prv. ult. b. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. Ps. 142. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
marg.| Item Is. 63.d. Spiritus tuus Dux eius fuit, sicut ventus, qui ducit navem.
marg.| Item, [Dirigat] sicut viatorem conductor. Mich. 2.d. Ascendit iter pandens ante eos. Ps. 5. Dirige in conspectu tuo viam meam.
marg.| Item, [Dirigat] sicut miles equum, vel currum Auriga. Ps. 72. Ut iumentum factus sum apud te, scilicet, ut dirigas me sicut homo iumentum suum, 4Rg. 2.b. Pater mi, Pater mi, currus Israel, et Auriga eius. Dominus est currus noster etiam nos sufferendo in peccatis nostris per penitentiam, et est quasi Auriga nos in bonum dirigendo.
marg.| Item, [dirigat] sicut Scriptor calamum ad scribendum. Ps. 44. Lingua mea calamus Scribe.
marg.| Item [dirigat] sicut linea, vel regula edificium. Christus enim est forma nostra, ad quam debemus dirigi. Phil. 2.a. Exinanivit semetipsum formam servi accipiens, propter hoc virga directionis virga regni tui.
marg.| Item, [dirigat] sicut Figulus lutum dirigit in opus suum Ier. 18.a. Sicut lutum in manu Figuli ; sic vos in manu mea domus Israel.
marg.| {g} In caritate Dei, et patientia Christi] Caritas enim Dei, id est quam Deus dat, vel qua diligitur Deus est via directa in prosperis. Quem enim caritas Dei afficit, prosperitas non allicit, nec retrahit. Eph. 5.a. Ambulate in dilectione, 1Cor. 12.d. Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Patientia autem via est in adversis, Caritas autem ut dictum est in mari. Ps. 76. In mari via tua, Domine, et semite tue, in aquis multis. Et dicit.   [Et patientia Christi] scilicet ad similitudinem Christi, cuius patientia ponitur nobis in exemplum. Iac. 5.b. Exitum accipite fratres, exitus, et mali, longanimitatis, laboris, et patientie, Prophetas, qui locuti sunt nomine Domini, ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob. audistis, et finem Domini vidistis. Ier. 29.c. Ego scio cogitationes, quas ego cogito super vos, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis finem, et patientiam.
marg.| Sed nota, quod quidam patiuntur cum tristitia, ut Simon Cyreneus : Mt. 17.d. Hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. Iste tulit crucem, sed non est crucifixus. Alii patiuntur pro culpa, ut latro dexter, 1Pt. 4.d. Nemo vestrum patiatur, sicut homicida, aut fur. Iste tamen salvatur, quia penituit. Eodem modo, qui pro peccatis suis compungitur. Alii patiuntur, non tantum cum tristitia, {7. 207rb} sed cum murmure, et blasphemia, ut latro sinister.
marg.| Unde Lc. 23.d. Si tu es Christus, salvum fac teipsum, et nos.
marg.| Item Alii patiuntur pro favore, vel laude, ut hypocrite. Mt. 6.b. Exterminant facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes.
marg.| Item alii patiuntur pro munere, ut mercenarii. Alii pro amore, ut filii.
marg.| {h} Denuntiamus autem] Incipit de curiosis, et hic monens bonos, ut eos corripiant, quasi quod precipimus, facietis, et qui noluerit facere, excommunicetur, et hoc est, quod dicit.   [Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi] id est sicut Christi nuntii auctoritate eius vobis precipimus.
marg.| {i} Ut subtrahatis vos] etc. quia sicut dicitur. Sir. 13.a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Et loquitur hic de corporali subtractione, vel mentali, que est per detestationem sui peccati, 1Cor. 5.c. Scripsi vobis in Epistola, ne commisceamini fornicariis.
marg.| {k} Inordinate] id est aliter, quam ordo nature exigit (inordinate,) quia omne peccatum est inordinatio.
marg.| Sed dicit Gregorius sup. Iob. 27. Quod est inordinatum in culpa, Deus ordinat in pena, 1Cor. 14.g. Omnia honeste, et secundum ordinem fiant in vobis, 1. Esd. 3.a. Fecerunt holocaustum diebus singulis per ordinem, sicut preceptum est. Holocaustum est mortificatio carnis, vel devotio caritatis.
marg.| {l} Et non secundum] id est contra,   [traditionem, quam acceperunt a nobis] supr. 2.d. Tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per Epistolam nostram. Et dicit (Acceperunt exempla.) Unde subdit.
marg.| {m} Ipsi enim scitis] qui audistis ; et vidistis.
marg.| {n} Quemadmodum] id est in quibus,   [oporteat imitari nos] 1Cor. 4.d. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ; quasi dicat in his, in quibus imitor Christum, sequimini me, non in aliis.
marg.| Et est argumentum, quod Sancti non sunt imitandi in omnibus, homines enim sunt in aliquibus.
marg.| Vel [Quemadmodum oporteat imitari nos] id est quomodo me habui, in quo sum imitandus. Non solum, inquam, verbo didicerant, sed exemplo.
marg.| {o} Quoniam non inquieti fuimus inter vos] Hoc dicit, arguens quosdam, qui tales erant, qui inquietabant alios, qui otiosi erant, et ab aliis expensas querebant. Tales ergo arguit, ut alii cautiores sint. Prv. 21.b. Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus.
marg.| {p} Inter vos] non super vos, vel subtus, sed inter. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, sed esto in illis, quasi unus ex ipsis.
marg.| {q} Neque gratis] id est sine labore proprio.
marg.| {r} Panem manducavimus] sumptum, (ab aliquo) 1. Thess. 4.c. Nullius aliquid desideretis. Cassian. Qua fiducia ociosis manibus gratis manducamus, si vas electionis Evangelica predicatione constrictus, sine opere manuum comedere non presumat. Sir. 40.d. Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus, alit enim animam suam alienis cibis, vir autem disciplinatus custodiet se ab eis.
marg.| {s} Sed in labore, et fatigatione] fuimus, scilicet, in labore fatigante.
marg.| Hoc dicit, quia est quidam labor, qui non fatigat, sed delectat.
marg.| {r} Nocte, ac die laborantes] Ne noctis tempus quieti corporis videretur indultum.
marg.| Item dicitur 1. Thess. 2.b. Memores facti estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis nostre, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Act. 20.g. Argentum, aut aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea, que opus mihi erant, et his, qui mecum sunt ministraverunt manus iste. Et ne quis diceret, ideo non accepisse, quia non haberet potestatem, subdit.
marg.| {7. 207va}
marg.| {a} Non quasi] etc. quasi dicat, ideo non dimisimus accipere,   [quasi non habuerimus potestatem] Cassiod. Noverat Apostolus Dominum precipisse, qui Evangelio servit, de Evangelio vivat. Lc. 10.b. et Mt. 10.b. Dignus est operarius mercede sua, 1Cor. 9.b. per totum habebitur de hoc.
marg.| {b} Sed] ideo non accepimus,   [ut nosmetipsos formam] etc. A Corinthiis non accepit propter pseudo repulsionem, ab istis autem ad exemplum, et imitationem. Tit. 2.b. In omnibus teipsum prebe exemplum bonorum operum, 1Pt. 5.a. Forma facti gregis ex animo. Phil. 3.d. Observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram, 2Cor. 7.a. Capite nos, neminem lesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
marg.| {c} Nam et cum essemus] etc. quasi operamur inter vos ad exemplum vestrum, et vere, sic enim faciendum dicebam et hoc est, quod ait. (Nam, et cum essemus) 1Io. 2.a. Non mandatum novum scribo vobis : sed mandatum vetus.
marg.| {d} Quoniam si quis] etc. Hoc dicit contra quosdam, qui statim, ut conversi erant ad fidem, nolebant laborare manibus suis, sed quasi trutanni fiebant, sicut modo apud nos Iudei conversi : Contra quos dicit,   [si quis] et denuntiat.   [Quoniam si quis non vult operari, non manducet] 1Th. 4.c. Operemini manibus vestris, sicut precepimus vobis, et ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt. Eccl. 6.c. Omnis labor hominis in ore eius. Ergo si nullus est labor, nihil in ore, sed omnis, et solus labor in ore.
marg.| Sed videtur, quod nos Clerici omnes faciamus contra hanc denuntiationem Apostolicam, quia non laboramus, et tamen comedimus, cum hoc intendit Apostolus dicere de labore manuali, unde et ipse manibus propriis laborabat.
marg.| Item videtur Apostolus contrarius ei, quod dicit Dominus Mt. 6.d. Nolite solliciti esse quid manducetis, etc. Ex Conflictu harum duarum auctoritatum fuit magna dissensio in Constantinopoli inter quosdam Religiosos. Quidam enim adherentes huic auctoritati Apostoli, dicebant se sustentari de proprio labore. Alii propter verbum Domini volebant esse otiosi.
marg.| Hanc dissensionem significavit episcopus Constantinopolitanus Gregorio pape, propter quod fecit beatus Augustinus quemdam librum monachorum, in quo multipliciter probat, quomodo hoc verbum Apostoli de opere, et labore manuali intelligendum est, nec est contrarium verbo Domini, quia non prohibet sollicitudinem prudentie et laborem manuum, sed sollicitudinem avaritie.
marg.| Vel hoc etiam facit, ideo ut moneat eos, quod non in opere confidentiam habeant, sed in Domino. Distinguit tamen Augustinus diversas personas, que in Religione possunt bene, et sancte vivere sine labore manuum, ut patet in his sequentibus auctoritatibus. Dicit enim. Si autem sermo alicui erogandus est, et ita occupatur, ut manibus operari non vacet, numquid hoc omnes, qui sunt in monasterio possunt, vel divinas lectiones exponere, vel de aliquibus questionibus salubriter disputare. Quando ergo non omnes possunt, cur sub hoc obtentu omnes vocare volunt, quamquam etsi omnes possent, vicissim facere deberent, non solum, ne ceteri a necessariis operibus occuparentur, sed etiam, quia sufficit, ut audientibus pluribus unus loquatur.
marg.| Item ibidem. Isti autem fratres nostri temere sibi arrogant, quantum existimo, quod eiusmodi habeant potestatem. Si enim Evangeliste sunt, fateor habent : si ministri, et dispensatores sacramentorum, bene sibi non arrogant istam, sed plane vendicant potestatem. Item ibid. Isti autem, qui preter istam societatem sanctam vitam labore corporis transigebant, ex quorum numero plures ad monasteria veniunt, quia et in ipso humano genere plures sunt, si nolunt operari non manducent, neque enim propterea in Christiana militia ad paupertatem divites humiliabuntur, ut pauperes in superbiam extollantur, nullo enim modo decet, ut in ea vita, ubi sunt Senatores laboriosi, ibi fiant opifices ociosi et quo veniunt relictis divitiis suis, qui fuerunt prediorum {7. 207vb} Domini, ibi fiant rustici delicati : Item ibid. Cur igitur isti manus ociosas et plena repositoria volunt habere, cur ea, que sumunt ex laboribus aliorum recondunt, et servant, unde quotidie proferuntur. Per hec verba Augustini a labore manuum absoluti sunt, qui habent officium predicandi, et docendi, et etiam addiscendi, et qui sacramenta dispensant. Absolvit etiam infirmos, et qui in seculo nutriti fuerunt in deliciis. Sed secundum hoc, quid est de his, qui dum erant in seculo, manibus laborabant. Dicendum quod si predictis ministratis computatur eis pro vita de labore proprio, dummodo ociari non querant, alioquin si laborare recusant, periculum est eis.
marg.| {e} Audivimus enim] Quoniam ideo monemus vos ad laborem, quia   [audivimus inter vos quosdam ambulare inquiete] Phil. 3.d. Multi ambulant, quos sepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi, id est inimici laboris, et penitentie, quia volunt ociari.
marg.| {f} Inquiete] id est discurrentes, et vagantes ad aliena negocia, 1Th. 4.c. Operam detis, ut quieti sitis. Item 1Th. 5.c. Corripite inquietos.
marg.| {g} Nihil operantes] id est non laborantes manibus propriis.
marg.| {h} Sed curiose agentes] vel ad aliena negocia discurrentes, ut hoc modo mereantur pasci. Tales sunt histriones, et adulatores, qui laborare nolunt, sed per vicum discurrunt hac et illa c. 1Tim. 5.b. Ociose discunt circuire domos non solum ociose, sed et verbose, et curiose loquentes, que non oportet. Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim manus eius quicquam operari.
marg.| {i} Denuntiamus] precipiendo.
marg.| {k} Et obsecramus in Domino Iesu Christo] etc. id est per Dominum adiurando petimus. Vel (denuntiamus) ut sciant, (et obsecramus,) ut faciant. Vel (denuntiamus) eorum culpam, (et obsecramus,) eorum penitentiam.
marg.| Et nota quod tria indicit eis, Primo silentium, cum dicit.
marg.| {l} Ut cum silentio]  ; ut scilicet non sint rumorosi, Ocium enim, et loquacitas concomitantur, 1Tim. 5.b. Non solum ociose, sed et verbose, et curiose loquentes, que non oportet. Is. 32.d. Cultus iustitie silentium. Secundo operationem indicit, ibi :
marg.| {m} Operantes] Sir. 33.d. Multa mala docuit ociositas. Tertio frugalitatem, cum dicit.
marg.| {n} Panem suum manducent] non alienum, ut histriones et lenones.   [Suum] id est proprio labore acquisitum. Sir. 40.d. Vir respiciens mensam alienam, etc. Ne autem hac occasione divites cessarent ministrare pauperibus, addit.
marg.| {o} Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes] pauperibus, quia etsi operentur, possunt tamen multis indigere, Gal. 6.c. Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Vel (Benefacientes,) vobis in hoc, quod datis pauperibus. Prv. 11.c. Benefacit anime sue vir misericors.
marg.| {p} Quod si quis non obedierit verbo nostro per Epistolam] id est quod est in hac Epistola.
marg.| {q} Hunc notate] id est quasi notabilem, et reprehensibilem, vel quis sit, mihi significate :
marg.| Vel in hoc per Epistolam determinat ly, notate, id est significate mihi per Epistolam vestram, cum quis inobediens fuerit. Quantum peccatum sit inobedientia dicitur 1Rg. 14.e. Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatrie nolle acquiescere.
marg.| {r} Et ne commisceamini cum illo] 1Cor. 5.d. Cum huiusmodi, nec cibum sumere. Et sup. c. Ne commisceamini fornicariis, 2Io. c. Nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
marg.| {s} Ut confundatur] ad salutem. Eccl. 4.c. Est confusio adducens gloriam.
marg.| {t} Et nolite quasi inimicum existimare] Illum in hoc, quod devitatis eum, nec credatis inimicari ei. Augustinus Neque enim hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat.
marg.| Vel [Nolite quasi inimicum existimare] illum, id est non odite naturam, sed vitium.
marg.| {7. 208ra}
marg.| {a} Sed corripite, ut fratrem] id est misericordia sit in affectu interius, licet austeritas appareat exterius, Ct. 4.c. Mel, et lac, sub lingua tua id est in corde, licet amarum verbum sit in ore, Nm. 17.c. Virga Aaron protulit amygdala, Ps. 140. Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, Gal. 6.a. Vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis.
marg.| {b} Ipse autem Deus pacis] etc. Et 2Cor. 13.d. Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum, Rm. ultimo capitulo : Deus autem pacis conteret Sathanam sub pedibus vestris velociter, Phil. 4.b. Pax Dei, que exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras.
marg.| {c} Det vobis] pacem temporis, que continuetur vobis usque in pacem eternitatis.
marg.| {d} In omni loco] celo, mundo, et in corde tam proprio, quam alieno, ut sic habeatis pacem eternitatis in celo, pacem temporis in mundo, pacem tranquillitatis in corde proprio. Et hoc.
marg.| {e} Deus sit cum omnibus vobis] Non dicit cum uno. Et est argumentum, quod orare pro multis melius est, quam pro uno.
marg.| {f} Salutatio mea manu Pauli] scripta est, scilicet scribe, Col. ult. d. Salutatio mea manu Pauli, Gal. ultimo capitulo : Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
marg.| {g} Quod signum] id est quam salutationem loco signi, id est sigilli.
marg.| {h} In omni epistola, ita scribo] vobis quomodo sit gratia Domini, etc. Contra ad Eph. et ad Thess. 1. non habetur hec salutatio, etc. Respondeo, hoc, scilicet gratia Domini, etc. vel aliquid simile ponitur in fine cuiuslibet Epistole, et illud erat scriptum manu Pauli, quia cognoscebant manum eius.
marg.| {i} Gratia] venie, in initio conversionis, et bone vite in statu probationis et finalis glorie, in transitu mortis.
marg.| {k} Domini nostri] defendentis.
marg.| {l} Iesu] salvantis.
marg.| {m} Christi] ungentis, Amen.
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam ad Thessalonicenses secundam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Th. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=68&chapitre=68_3)

Notes :