Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Pt. 2,1 

Deponentes igitur omnem malitiam
et omnem dolum,
et simulationes,
et invidias,
et omnes detractiones,
Numérotation du verset 1Pt. 2,2 

sicut modo geniti infantes,
rationabile, sine dolo.
Lac concupiscite,
ut in eo
crescatis in salute,
Numérotation du verset 1Pt. 2,3 

si tamen gustastis
quoniam dulcis est Dominus.
Numérotation du verset 1Pt. 2,4 

Ad quem accedentes
lapidem vivum,
ab hominibus quidem reprobatum,
a Deo autem
electum,
et honorificatum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,5 

Et ipsi tamquam lapides vivi
superedificamini,
domos spirituales1,
1 domos spiritales] domus spiritalis Weber
in2 sacerdotium sanctum,
2 in] om. Weber
offerre spirituales hostias,
acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,6 

Propter quod
continet Scriptura :
Ecce ponam3 in Sion
3 ponam] pono Weber
lapidem
summum
angularem,
electum,
pretiosum,
et qui crediderit in eum,
non confundetur.
Numérotation du verset 1Pt. 2,7 

Vobis igitur
credentibus honor4,
4 honor] post igitur Weber
non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt edificantes,
hic factus est
in caput anguli,
Numérotation du verset 1Pt. 2,8 

et lapis offensionis,
et petra scandali,
his qui offendunt verbo,
nec credunt in quo
et positi sunt.
Numérotation du verset 1Pt. 2,9 

Vos autem
genus electum,
regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis,
ut virtutes annuntietis eius
qui vos5 de tenebris vocavit
5 vos] post tenebris Weber
in admirabile lumen suum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,10 

Qui aliquando non populus,
nunc autem
populus Dei
qui non consecuti misericordiam,
nunc autem misericordiam consecuti.
Numérotation du verset 1Pt. 2,11 

Carissimi,
obsecro vos
tamquam advenas et peregrinos
abstinere vos a carnalibus desideriis, que militant adversus animam.
Numérotation du verset 1Pt. 2,12 

Conversationem vestram inter gentes habentes bonam,
ut in eo quod detrectant de vobis
tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus
vos considerantes,
glorificent Deum in die visitationis.
Numérotation du verset 1Pt. 2,13 

Subiecti6 estote
6 Subiecti] + igitur Weber
omni humane creature propter Deum, sive regi quasi precellenti,
Numérotation du verset 1Pt. 2,14 

sive ducibus tamquam ab eo missis
ad vindictam
malefactorum, laudem vero bonorum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,15 

Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.
Numérotation du verset 1Pt. 2,16 

Quasi liberi,
et non quasi velamen habentes malitie libertatem,
sed sicut servi Dei.
Numérotation du verset 1Pt. 2,17 

Omnes honorate,
fraternitatem diligite,
Deum timete,
regem honorificate.
Numérotation du verset 1Pt. 2,18 

Servi, subditi
estote in omni timore dominis. Non tantum bonis
et modestis,
sed etiam discolis.
19
Hec est enim gratia,
si propter conscientiam Dei7 sustinet quis tristitias,
7 conscientiam Dei] inv. Weber
patiens iniuste.
Numérotation du verset 1Pt. 2,20 

Que enim est gratia8, si peccantes, et colaphizati suffertis ? Sed si bene facientes
8 gratia] gloria Weber
patienter sustinetis,
hec est gratia apud Deum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,21 

In hoc enim vocati estis,
quia et Christus
passus est pro nobis,
vobis relinquens exemplum
ut sequamini vestigia eius.
Numérotation du verset 1Pt. 2,22 

Qui peccatum non fecit,
nec inventus est
dolus in ore eius.
Numérotation du verset 1Pt. 2,23 

Qui cum malediceretur,
non maledicebat :
cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem iudicanti se iniuste.
Numérotation du verset 1Pt. 2,24 

Qui peccata
nostra
ipse pertulit in corpore suo super lignum,
ut peccatis mortui,
iustitie vivamus
cuius livore sanati estis.
Numérotation du verset 1Pt. 2,25 

Eratis enim
sicut oves
errantes,
sed conversi estis nunc ad pastorem,
et episcopum animarum vestrarum.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Pt. 2,1 
marg.| Deponentes igitur] etc. Hec est quinta, et ultima pars prime partis Epistole, et durat usque ad illud   [Obsecro vos] infr. eod. b. In qua monet eos, ut fidei rudimenta, et simplicia prius inquirant, ut sic possint venire postmodum ad maiora. Procedit autem in hac parte sic. Quia in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sap. 1.a. Propter hoc invitaturus eos Apostolus ad inquirendam, et suggerendam Dei sapientiam que est in mysteriis fidei, scilicet Incarnationis, et Passionis, et huiusmodi. Primo monet eos ut seipsos mundos, et immaculatos statuant, deponendo malitiam. Deinde secundo monet eos ut rudimenta fidei inquirant prius, et sic crescant in salutem. ibi :   [Sicut modo geniti] Et quia ipsi possent dicere se hoc non posse facere sine adiutore, propter hoc tertio ostendit per quem, et quomodo poterunt de minoribus ad maiora transire, quia accedendo ad Christum quem reprobaverunt Iudei, ibi,   [Ad quem accedentes] Quarto auctoritate Isaie ostendit quod per eum possumus proficere ; cum ipse sit lapis angularis positus in fundamento Ecclesie totam structuram sustinens, ibi :   [Propter quod continet Scriptura] Quinto ostendit quam utile sit accedere ad Cristum, et quam malum ab ipso recedere. ibi :   [Vobis igitur] etc. Ut autem ipsi securius ad Christum accedant, nec eum tamquam crudelem, et extraneum pavescant : propter hoc sexto reducit eis ad memoriam bona, que ab ipso ut a fideli amico receperunt, quia scilicet ab eo sunt ad magna vocati, et de peccatoribus electi, ibi :   [Vos autem genus] Ubi ostendit primo ad quid sunt vocati.   [Vos estis] Secundo, de quo, ibi :   [Qui aliquando] Dicit ergo :
marg.| {b} Deponentes] etc. Continuatio. Quia per verbum estis renati, tales estote per studium bone conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam etatis. Ita continuat Glossa Neque hoc potestis nisi deponatis venenum male consuetudinis. Igitur.   [Deponentes] tamquam grave pondus.
marg.| {c} Omnem malitiam] id est voluntatem nocendi :
marg.| {d} Et omnem dolum] id est actum nocendi,   [et simulationes] que sunt partim intra, partim extra ut cum aliud est in corde, aliud in ore. Hec est duplicitas. Iacobi 1.a. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Prv. 11.b. Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
marg.| {e} Et invidias] dolorem de aliena felicitate cum voluntate deessendi.
marg.| {f} Et omnes detractiones] Et dicit   [omnes] quia multis modis fit detractio. Aut quando bonum quod inest, non esse dicitur, aut obfuscatur, aut diminuitur. Aut quando malum quod non inest, inesse dicitur. Aut quando bonum apertum est, et non potest omnino negari, sed intentio creditur esse mala. Aut quando homo seipsum aliis connumerat, ut sic aliis detrahat quibus aperte non ardet. Detractor est bestia quam vidit Daniel similem pardo. Can. 7.b. Et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi quatuor super se. Eccl. 5.d. Super furem enim confusio, et penitentia, et denotatio pessimam super bilinguem. Propter hec omnia dicit Apost. Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus, et circunstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Quatuor dixit,   [Malitiam] in se ;   [Dolum] in proximum :   [Simulationes] in Deum ;   [Et invidias] in dona Dei que sunt vel bona temporalia, vel naturalia, vel gratuita. Hoc est secundum ad quod monet eos in prima parte capituli, scilicet ad inquirenda simplicia fidei, et rudimenta prius ; ut sic tandem transeant ad perfectiora, et maiora.
marg.| {g} Sicut modo geniti infantes] Non inveterati in malitia ; sicut legitur de illo malo Presbytero. Dn. 13.f. Inveterate {7. 327rb} dierum malorum. Unde et Ps. 6. Inveteravi inter omnes inimicos meos. Sed.
marg.| {h} Infantes] per munditiam vite. 1Cor. 14.d. Fratres nolite effici pueri sensibus, sed malitia parvuli estote ; quia Mt. 18.a. Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Is. 40.g. Deficient pueri, et laborabunt ; et iuvenes in infirmitate sua cadent : qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Quia igitur licet sint infantes per munditiam, non tamen debent esse infantes per sapientiam, propter hoc subiungit.
marg.| {i} Rationabiles] Rationabile obsequium vestrum. Sed quia usus rationis potest esse in bono, et in malo ; propter hoc sequitur.
marg.| {k} Sine dolo lac concupiscite] id est simplicem doctrinam de uberibus matris Ecclesie querite. Et in hoc significat ipsos nondum esse perfectos, et magis indigere simplici quam solido cibo. 1Cor. 3.a. Tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis non escam. Hbr. 3.d. Facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo.   [Sine dolo] Hic appellat dolum, versutiam in temporalibus sive sapientiam mundi. De qua Luc 16.c. Filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Vult ergo eos esse.   [Rationabiles, et sine dolo] id est simplices non versutos in malo, et discretos in bono. Mt. 10. Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe.
marg.| {l} Lac] id est simplicem doctrinam, id est fidei rudimenta, et non altiora vel profundiora. Vel   [Lac] id est observantiam preceptorum. Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed que precepit tibi Deus, cogita illa semper : et in pluribus eius operibus ne fueris curiosus. Quia Rm. 12.a. Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
marg.| {m} Concupiscite] quasi dicat semper reputate vos esse in inchoatione, secundum illud Ps. 76. Dixit nunc cepi, quasi dicat, sicut fuistis ferventes in principio, ita et sitis in medio, et in fine. Vel   [Concupiscite] id est simul cum aliis cupite, et desiderate. Et ad hoc monet ad concordiam, et uniformitatem voluntatum. Za. 8.d. Veritatem tantum, et pacem diligite. Et quare hec omnia ?
marg.| {n} Ut in eo] lacte scilicet.
marg.| {o} Crescatis] per augmentum cognitionis secretorum Dei.
marg.| {p} In salutem] id est ut sic tandem consequamini.   [Salutem] id est plenam Dei cognitionem que est perfecta salus. Io. 17.a. Hec est vita eterna ut cognoscant te. Unde Augustinus sic orabat. Noverim te, noverim me. Hic est ordo, ut post simplicia fidei rudimenta queramus per intellectus subiectionem sine discretione rationum ; et tandem ad maiora perveniamus per divine maiestatis contemplationem ; et tandem perficiamur in salutem per apertam visionem Notandum est autem quod tria dixit. Quid concupiscendum, quia   [lac] Item quomodo, quia,   [Deponentes] etc. Item ad quem finem, quia,   [Ut in eo crescatis in salutem] Et hec potestis.
marg.| {q} Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus] Et hic ostenditur per quid possumus adipisci hunc finem : quasi diceret, hoc poteritis facere, si quanta sit divina dulcedo, sapietis. Nam qui nihil de eius dulcedine gustat, non est mirum si hic terrestribus desideriis sordere non evitat. Propter hoc dicit Ps. 33. Vacate a terrenis desideriis, et videte quoniam suavis est Dominus. Et alibi : Dulcis, et rectus Dominus. Sir. 49.a. In omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria.
marg.| {r} Ad quem accedentes] etc. Hic tertio, quia possent dicere, sine adiutore se non posse hoc facere, ostendit per quem poterunt de minoribus ad maiora transire, si scilicet ad Christum accesserint quem reprobaverunt Iudei, et si seipsos vivas hostias obtulerint ei. Unde dicitur.   [Ad quem] Continuatio : Quasi, dulcis est Dominus.   [Ad quem accedentes] Ps. 33. Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestre non confundentur. Ad ipsum accedamus per fidem, et per bonam operationem. Ad hunc possunt accedere veterati per peccata, vel per errores. Sir. 25.d. Sicut ascensus arenosus pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.   [Ad quem lapidem] super quem fundatur superna civitas. Unde 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo ponere potest preter id quod positum est I.C. Hic est lapis qui sine manibus excisus statuam quam vidit Nabuchodonosor, redegit in pulverem, id est potentiam secularem : et crevit in montem magnum per fidelium Ecclesie multiplicationem : Dn. 2.e. Lapidem {7. 327va} dico non materialem, sed.
marg.| {a} Vivum] in se, et vivificantem alios. Vel   [vivum] dicit, quia etsi mortuus est prius ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei : 2Cor. 13.b. Apc. 2.b. Hec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus ; et vivit. Lapidem dico.
marg.| {b} Ab hominibus reprobatum] id est a Iudeis dicentibus. Non habemus regem nisi Cesarem. Io. 19.c. Ps. 117. Lapidem quem reprobaverunt edificantes, etc.
marg.| {c} A Deo autem electum] Mt. 12.b. Ecce puer meus electus quem elegi. Et sumptum est illud de Is. 2.a. Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Et ad quid electum ? Ut faceret utraque unum, id est pacificaret nos Angelis : Item hominem homini, Gentilem Iudeo. Et sumptum est de Eph. 2.c. Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum.
marg.| {d} Et honorificatum] per miracula, cum adhuc esset mortalis in mundo. Mc. 7.d. Bene omnia fecit, et surdos fecit audire, et mutos loqui. Vel   [Honorificatum] in resurrectione, quando datum est ei nomen quod est super omne nomen. Et Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas in celo, et in terra. Vel   [Honorificatum] in Ascensione quando regrediens in celum cum duabus turmis, Angelorum scilicet et hominum. Gn. 32.c. In baculo meo transivi Iordanem istum ; nunc cum duabus turmis regredior. Coronatus est gloria, et honore, ut dicit Ps. 8. Et ipsi vos accedentes, scilicet.
marg.| {e} Tamquam lapides] firmi in fide : Vivi, in bona operatione, quia fides que non habet opera, mortua est in semetipsa. Fides autem accipitur per lapidem propter firmitatem. Unde in tumulis mortuorum solent poni lapides desuper per totum ; aliquando ad significandum quod ille qui iacet in tumulo fuit firmus in fide toto tempore vite sue ; vel aliquando ad caput vel ad pedes ponuntur lapides quasi dicatur, iste et a fide vitam suam initiavit, et in fide usque in finem vite perseveravit.
marg.| {g} Superedificamini] id est super hunc lapidem edificamini cemento caritatis compaginati.
marg.| {h} Domos spirituales] id est ut sitis domus Spiritus qui non habitat nisi in domibus mundis. Sap. 1.a. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Et ibidem. In malevolam animam non introibit sapientia, nec scilicet Spiritus sanctus habitabit in corpore subdito peccatis. Et quod sine cemento caritatis non possit domus esse spiritualis, patet per Ez. 13.c. Ubi dicit Dominus : Destruam parietem quem linistis absque temperamento, scilicet caritatis : et adequabo eum terre. Vos dico existentes.
marg.| {i} Sacerdotium sanctum] uncti oleo letitie per operationem bonam, ita ut sitis digni.
marg.| { k } Offerre] vosmetipsos.
marg.| {l} Spirituales hostias] non carnes vel legales, sicut Iudei, quas ab eis sibi potius voluit Dominus offerri quam quod ipsi longa ducti consuetudine eas Demonibus immolarent. Hostias dico.
marg.| {m} Acceptabiles Deo] non sicut ille legales que Deo non placuerunt simpliciter. Unde ipse dicit per Ps. 49. Non accipiam de domo tua vitulos, etc. et alibi. Ps. 39. Sacrificium et oblationem noluisti. Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis, id est offeratis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Et hec omnia.
marg.| {n} Per Iesum Christum] ad quem ut ad finem nostrum, et premium laborum nostrorum. Ps. 126. Filii merces fructus ventris : debemus omnia opera nostra retorquere. Quod significans, et docens Ecclesia, omnes fere orationes suas terminat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, etc.
marg.| {o} Propter quod] Hic quarto ostendit quod auctoritate Isaie per ipsum possumus proficere, cum ipse sit lapis positus in fundamento Ecclesie, totam sustinens structuram bonorum operum. Unde dicit,   [Propter quod] confirmandum scilicet quod Christus est lapis super quem fundata est Ecclesia : ut non possit deiici. Mt. 7.d. Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat supra firmam petram. Dicit ergo,   [Propter quod continet Scriptura] Is. 28.d.
marg.| {p} Ecce ponam in Sion] id est in Ecclesia que in speculatione est vigilans, et expectans Dominum suum quando revertatur a nuptiis : Lc. 12.e. Sion interpretatur specula. {7. 327vb} Et quid ponam ?
marg.| {q} Lapidem] id est Christum. 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus.
marg.| {r} Summum] id est omnibus perfectionem quia omnes precellit. Unde dicitur mons in vertice montium. Is. 2.a. Erit mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes Gentes. Ex tangit illud quod scilicet lapis quidam in edificio Templi locum non invenit usque in summo in angulo duarum maceriarum. Unde et hic sequitur.
marg.| {s} Angularem] ut duos populos, scilicet Iudeum, et Gentilem in unitatem fidei coniungeret.
marg.| {t} Electum] ex millibus. Ct. 5.c. Immo ex omnibus ut dicit Glossa Interlinearis Eccl. 7.d. Virum ex mille unum reperi : mulierem ex omnibus non inveni.
marg.| {u} Pretiosum] Hoc dicit, quia datus est in pretium nostre redemptionis. 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno.
marg.| {x} Et qui crediderit in eum] finaliter   [non confundetur] Glossa Neque in presenti de casu erubescet, neque in futuro, vacuus erit premio. Et hoc dicit, quia etsi cadat, erit ei bonum, quia fortior resurget. Rm. 8.e. Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti.
marg.| marg.|marg.|Vel. [Qui crediderit] ut intelligatur composite, scilicet inquantum crediderit,   [non confundetur] Simile 1Io. 3.b. Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, hec littera est secundum Septuaginta. Is. 28.d. Ubi nos habemus sic : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum ; qui crediderit non festinet. Sed quare hic dicitur   [summum] et in Isaia, in fundamento positum ? Videtur enim esse contrarietas. Solutio : Hoc dicit ut notetur differentia spiritualis, et terreni edificii. Fundamentum enim spiritualis edificii in summo est ; sed fundamentum terreni est in imo : et sic non est contrarietas, quia quod dicitur in Isaia fundamentum, hic appellatur summum. Sed adhuc queritur, si idem dicitur utrobique quare ergo mutavit ? Solutio : Non mutavit, sed exposuit Apostolus, vel interpretatus est ; et hoc potuit facere cum ipse eodem Spiritu locutus sit quo Isaias, et ceteri Prophete ; imo ipse erat maior etiam Prophetis. Unde Hier. in 2. Prolog. Biblie : Non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos prefero. Per istorum os Christus mihi sonat, quos ante Prophetas inter spiritualia charismata positos lego. Vel hoc est, quia verba sacre Scripture interpretari potest summus Pontifex, non mutare ; et ipse erat summus Pontifex.
marg.| {y} Vobis igitur] etc. Hic quinto ostendit quam utile sit ad Christum accedere, et quam malum ab ipso averti ; quia accedentibus erit honor, sed avertentibus dolor. Unde ex Prophetia concludens dicit quasi dicat ita qui crediderit, non confundetur,   [igitur] sed e converso honorabitur.
marg.| {z} Igitur vobis credentibus] id est vobis qui creditis, erit.
marg.| {a} Honor] in adventu iudicis, quia. Io. 12.d. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum pater. Unde Lc. 12.b. Omnis quicumque confessus me fuerit coram hominibus : et filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei. Rm. 2.b. Gloria autem, et honor, et pax operanti bonum. Ita erit,   [honor credentibus]
marg.| {c} Autem] id est sed.
marg.| {b} Non credentibus] factus est, scilicet.
marg.| {d} Lapis quem reprobaverunt edificantes] id est sicut ille lapis fuit ab edificantibus Templum ad litteram reprobatus : sic et iste Christus reprobatus est ab istis edificantibus suos actus, ut dicit <Glossa> interlinearis Unde Rm. 10.a. Suam volentes statuere iustitiam, Dei iustitie non sunt subiecti. Vel sic de futuro simul et de presenti :   [Lapis] fiet,   [non credentibus] in die iudicii sicut ille.
marg.| {e} Quem reprobaverunt edificantes] id est sicut illi reprobaverunt Christum in presenti, nolentes eum ponere in edificio cordis sui : sic ipse reprobabit eos in futuro, nec eos recipiet in domo sua in celo : quia Lc. 12.b. Qui negavit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei. Is. 21.a. Qui incredulus est, infideliter aget. Unde Rm. 2.b. His autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ita et indignatio, tribulatio, et angustia in omnem animam operantis malum. Ita non credentibus factus est lapis, etc. Sed.
marg.| {f} Hic] id est in credentibus, ut   [hic] sit adverbium non pronomen, supple lapis.
marg.| {g} Factus est in caput anguli] quia, scilicet ipse est stabilimentum, et perfectio spiritualis edificii, cui innituntur, et a quo sustentantur omnes boni. Unde Is. 22.g. Figam {7. 328ra} eum paxillum in loco fideli : et erit in solium glorie domus patris sui, et suspendam super eum omnem gloriam domus patris sui, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. Per hec vasa significantur fideles sancti minores, et maiores, qui omnes appodiantur Christo, et a Christo sustentantur, et e converso.
marg.| {a} Et] factus est   [lapis offensionis] in presenti.
marg.| {c} His qui offendunt verbo] id est qui male locuti sunt de Deo. Ps. 77. Male locuti sunt de Deo. Quod faciunt blasphemantes Iudei, vel etiam falsi Christiani multi, qui per iurationes assiduas Deum blasphemare non cessant : De quibus dicit. Hieronymus Non minus peccant qui Christum blasphemant iam regnantem in celis, quam qui eum crucifixerunt adhuc mortalem in terris. Et eorum exaggerando peccata subiungit.
marg.| {d} Nec credunt] in eum, scilicet Christum.
marg.| {e} In quo positi sunt] id est in quo et a quo habent positionem, et situm. Vel   [In quo] id est ad quem positi sunt finaliter, per naturam : Ad hoc enim facti sunt ut voluntati Dei obediant. His inquam qui tales sunt.   [Factus est lapis offensionis] in presenti, quia cespitant de vitio in vitium, non habentes stabilimentum, vel firmitatem, quia non sunt appodiati Christo, sed baculo arundineo, cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam. Is. 36.b. Hic est vel mundus, vel peccatum, que nullum dant appodianti fulcimentum. Nec solum erit eis lapis offensionis in presenti, immo.
marg.| {b} Et petra scandali] in futuro, ut non tunc cespitent, sed omnino, et fortiter cadant, quia Mt. 21.d. Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur ; super quem vero ceciderit, conteret eum. Et sumptum est de Is. 8.c. In lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, et in laqueum, et in ruinam habitantibus in Ierusalem, et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Et Rm. 9.g. Offenderunt enim in lapidem offensionis.
marg.| {f} Vos autem estis] etc. Hic sexto reducit eis ad memoriam bona que a Christo acceperunt, ne ipsi ad Christum accedere timeant, qui ut benignus, et fidelis amicis suis confert tanta bona. Duo autem commemorat hic. Primum est, quia Christus eos ad magna, et honorabilia vocavit. Unde dicit,   [Vos autem genus] Secundum est, quia de tenebris, et umbra mortis eos eduxit ; et non populo populum suum fecit.
marg.| marg.|marg.|Dicit ergo, [Vos autem] quasi, tales illi.   [Autem] id est   [sed vos] estis   [genus electum] a Christo, id est generatio spiritualis electa per fidem, et ab aliis distincta, qui reprobantes lapidem reprobi facti sunt. Ps. 23. Hec est generatio querentium Dominum. De hac dicit Iacob. 1.c. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis. Unde Act. 17.g. Ipsius enim, et genus sumus.
marg.| {g} Regale sacerdotium] id est potentes, et fortes ad expugnandum vitia, et dissipandum mala, et hoc est regale. Prv. 20.b. Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Item discreti, et sapientes ad faciendum bona, et hoc est.
marg.| {h} Sacerdotium] quia Sacerdotum est hostias offerre ; sic et nos debemus nos omnes offerre Deo per studium immaculate conversationis. Oportebat enim quod Sacerdotes essent sine macula per exercitium bone operationis. Sic faciebat Iob. 13.b. Et animam meam porto in manibus meis, id est vitam meam totam teneo in operibus bonis, paratus me offerre Deo. Unde Sir. 58.b. Da suavitatem, et memoriam similaginis, et impingua oblationem : suavitatem immaculate conversationis, memoriam bone operationis, et impingua oblationem ex adipe devotionis, sic esset acceptabile Deo sacrificium nostrum.
marg.| {i} Gens sancta] per terrenorum contemptum universalem, vel ad minus subiectionem : aut omnino enim necesse est contemnere terrena, et dimittere, et nudo Christo adherere ; aut ad minus subiicere, ne nimis diligantur, procul dubio qui aut utrumque istorum, aut alterum saltem non fecerit, salvus esse non poterit. Unde Mt. 10.c. Filioli quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire. Facilius est Camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Et hoc est impossibile Camelum intrare per foramen acus, quocumque modo intelligatur, sive de porta illa que in Ierusalem dicebatur acus : per illam enim non poterat Camelus intrare nisi {7. 328rb} prius esset depositum eius onus : sive de acu ad litteram, tunc planum est quod impossibile est, ergo divitem impossibile est intrare in regnum Dei, qui, scilicet amat nimis divitias.
marg.| { k } Populus acquisitionis] id est acquisitus non modico pretio sed sanguine Redemptoris. Et tangit illud quod dixit supra 1.c. Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis a vana vestra conversatione ; sed pretioso sanguine agni incontaminati, et immaculati Iesu Christi. Hic est stimulus qui debet pungere ad serviendum Deo qui tam care nos acquisivit. Sir. 38.c. Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat. Bos agitatur stimulo, ut velocius incedat ; sic pretium quo Christus nos acquisivit, debet nos agitare, ut velocius post ipsum curramus. 1Cor. 9.d. Sic currite, ut comprehendatis. Et ad quid hec omnia ?
marg.| {l} Ut] scilicet   [virtutes annuntietis eius] sicut illi fecerunt qui sanguine agni liberati. Ex. 12.d. Et de mari rubro egressi, cantaverunt canticum Domino. Ex. 15.a. Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est. Propter hoc monet. Ps. 77. Narrantes laudes eius, et virtutes eius, et mirabilia eius que fecit. Et Is. 12. Annuntiate hoc in universa terra. Hoc est enim quod maxime placet Deo, ut homo frequenter recolat Dei beneficia sibi collata, et gratias agat, et inter omnia diem qua eduxit eum Dominus de Egypto, id est de peccato in manu potenti, et brachio excelso. Et talis dignus est, ut aliis annuntiet magnalia Dei. Unde Ps. 65. Audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit Dominus anime mee. Et quid ? Sequitur. Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Eius, dico.
marg.| {m} Qui de tenebris vos vocavit] ignorantie, et infidelitatis. Ps. 106. Eduxit eos de tenebris, et umbra mortis, et induxit.
marg.| {n} In admirabile lumen suum] Hoc dicit, quia fides animam illuminat ad videndum mirabilia, scilicet ut credat, quod tres unum sunt. 1Io. 5.b. Tres sunt qui testimonium dant in celo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus ; et hi tres unum sunt. Et cetera que sunt fidei. Unde Iob. 5.b. Qui fecit magna, et inscrutabilia, et mirabilia absque numero. Vel   [In admirabile lumen] id est in filii Dei cognitionem, et nominis ipsius exaltationem, a quo denominantur Christiani. Unde Gn. 32.g. Noluit hoc nomen revelare Iacob Angelus, sed tantum dixit : Tu queris nomen meum quod est mirabile. Unde verbum,   [Vos estis genus] etc. specialiter aliquando conveniebat Iudeis, sicut dicit Glossa Sed modo potest totum contrarium dici de eis : sunt enim genus reprobatum, venale sacerdotium, gens vilis, et abiecta, populus perditionis. Et sumptum est hoc verbum de Ex. 19.a. Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Sed quid est quod in Ex. dicitur ; regnum sacerdotale : hic vero sacerdotium regale ? Solutio : Hoc est ad innuendum prerogativam Novi Testamenti respectu Veteris. In Novo enim Testamento dignior, et eminentior sacerdotalis dignitas quam regia : et propter hoc sacerdotium ponitur ut per se stans, quia substantiam : et regule, ut alii adiacens, et adiectivum. E converso autem erat in Veteri Lege : et propter hoc e converso dicitur, regnum sacerdotale, omnes enim tunc subiecti erant Regi, modo omnes subiecti sunt summo Pontifici.
marg.| marg.|marg.|Unde quodam loco dicitur quod sacre leges non dedignantur sacros Canones imitari.
marg.| marg.|marg.|Sed quare sacerdotium in Nova lege dignius est quam regnum in Veteri fuit, e converso ? Solutio est, Quia illorum sacerdotium erat transitorium ; nostrum vero durat in eternum, quia noster Pontifex Christus vivit in eternum. Hbr. 7.d. Plures facti sunt Sacerdotes secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur permanere ; hic autem eo quod maneat in eternum, sempiternum habet sacerdotium : unde et salvare in perpetuum potest. Sed regia dignitas prout modo est, non durabit in eternum. 1Cor. 15.c. Deinde finis ; cum tradiderit regnum Deo, et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
marg.| {o} Sequitur : Qui aliquando] Hic probat auctoritate Prophete, quod de tenebris sunt vocati ad servitium Dei ; et hoc ex misericordia Dei, sicut dicit Glossa Et per hoc patet quod hanc Epistolam fidelibus scribit qui de Gentibus ad fidem venerant, prius in Iudaismo ; deinde ad fidem Ecclesie. {7. 328va} Et hoc sumptum est de Osee 1.d. Ubi sic dicitur : Voca nomen eius, non populus meus : quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et paulo post. Et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos, dicetur eis, filii Dei viventis. Hoc est quod dicit.   [Qui aliquando] eratis.
marg.| {a} Non populus] Dei, scilicet.
marg.| Vel. [Non populus] quia eratis mali. Et quia sic dicit Boethius, mali, homines non sunt. Unde Is. 40.d. Omnes gentes, id est Gentiles ad litteram, vel gentiliter viventes quasi non sint sic sunt coram eo.
marg.| {b} Nunc autem] id est tempore gratie estis   [populus Dei] Et hoc significatum fuit Iosue 6.c. quando Rahab meretrix effecta est civis populi Israelitici, id est gentes facte sunt populus Domini.
marg.| {c} Qui non consecuti misericordiam] prius, quia nec eam sperare, nec petere noveratis. Ose. 1.b. Voca nomen eius absque misericordia.
marg.| {d} Nunc autem] id est tempore gratie estis.
marg.| {e} Misericordiam consecuti] Ose. 2.d. Miserebor eius qui fuit absque misericordia ; et dicam non populo meo, populus meus es tu. Unde Ps. 17. Populus quem non cognovi, servivit mihi, etc. Et Is. 65.a. Quesierunt me qui ante non interrogabant : invenerunt qui non quesierunt me. [Moraliter] potest exponi de peccatoribus qui prius non querentes Dominum ; nec invenientes, et postea querunt ubi est, et inveniunt ; ubi scilicet Magi eum invenerunt scilicet in domo cum Maria. Mt. 2.b. Hoc est quando peccator intrans domum conscientie sue, et videns eam, speluncam latronum. Mt. 21.b. Replet eam amaritudine, Ecce Maria que interpretatur amara ; et tunc invenit Iesum quem prius nesciebat. Sed e converso multi querunt, vel querere videntur, qui non inveniunt, sicut hypocrite. Et quare ? Quia in exterioribus non intus querunt. Unde Mt. 9.b. Exterminant facies suas, ut videntur ab hominibus : sed intus sunt pleni omni spurcitia. Vel etiam eum non inveniunt, quia eum querunt in temporalibus que desiderant, et amplectuntur, et sitiunt, ac si ibi esset Dominus. Osee 5.b. In gregibus suis, et in armentis vadent ad querendum Dominum, et invenient : ablatus est ab eis. Unde in his persona eorum dicitur. Ct. 3.a. Quesivi illum, et non inveni. Et Ct. 5.b. Quesivi, et non inveni illum.
marg.| {f} Carissimi obsecro vos] etc. Hic incipit secunda pars totius Epistole. Unde magis esset ibi capitulum secundum tenorem sententie. Et sicut in prima parte generaliter omnes instruxit ; sic et in hac secunda particulariter procedit scilicet secundum diversas conditiones diversarum personarum quas hic instruit. Et quia diverse conditiones hominum sunt, propter hoc determinat quomodo se debent habere secundum illas. Dividitur autem pars ista in quatuor. Primo enim ostendit quomodo se debent habere secundum has conditiones, servus, et liber ; et hoc usque ad tertium capitulum.
marg.| In secunda parte ostendit qualiter secundum istas, vir et mulier, ibi : [Similiter, et mulieres] infr. 3.a. In tertia instruit generaliter omnes, ponens quedam precepta generalia sine quibus nulla salus est, sicut mulier a viro separari non potest, ibi :   [In fide autem omnes unanimes] etc. infra 3.b. In quarta determinat qualiter se debent habere circa has conditiones, prelatus, et subditus, ibi :   [Seniores ergo] etc. Infra 5.a. Ordinantur autem sic : quia primo agit de liberis, et servis. Libertas enim inter alia, maiorem dat occasionem peccandi.
marg.| Item quia Sacerdotes minus debent esse proni ad peccata quam alii, propter quod minus indigent exhortatione ; propter hoc ultimo loco agit de ipsis ; et medio loco de mulieribus, et viris.
marg.| Item prima pars dividitur in duas, quia primo docet liberos qualiter se debent habere. Secundo servos, ibi : [Servi subditi estote] etc. Item in prima parte, in qua agit de libertate sic procedit : quia primo docet non abuti libertate, ibi :   [Obsecro] etc. Secundo docet bene uti, ibi :   [Conversationem vestram] etc. Tertio subiungit causam, ibi :   [Quia sic est voluntas Dei] Quarto modum, ibi :   [Et non quasi velamen] etc. Dicit ergo :   [Carissimi] Chari, vinculo nature mihi connexi, sed chariores vinculo caritatis fortius ligati. Carissimi, spiritualis fraternitatis ligamine fortissime mihi astricti : quia scilicet estis de Apostolatu meo. Erant enim proselyti, quia fuerant circumcisi, et ad fidem postea vocati. Petrus vero erat Apostolus circumcisionis. {7. 328vb} Gal. 2.b. Qui operatus est Petro in Apostolatu circumcisionis, etc.
marg.| Hic est funiculus triplex qui difficile rumpitur. Ecclesiastic. 4.g. [Obsecro vos] non precipio. Sed quare non precipit ? Solutio. Quia erat preceptum nature.
marg.| Unde suum non erat illud precipere, cum natura hoc dicat ; sed poterat ad observationem eius monere.
marg.| {g} Tamquam advenas] ad litteram quia de Gentilitate venerant ad Iudaismum ; et quia etiam tunc in aliena terra vivebant.
marg.| {h} Et peregrinos] Hoc dicit, quia tunc erant dispersi, propterea quod Iudei eos persequebantur : et etiam Gentiles, quia conversi erant ad fidem.
marg.| Moraliter] Advena est qui in aliena terra vivit, sed ibi possessiones non habet.
marg.| Peregrinus qui transeundo, terram alienam preterit, nec manens ad vivendum, nec possessiones acquirens ad manendum. Sed mansionarius est, qui vivit in aliqua terra, et manet, et possessiones acquirit.
marg.| In hoc mundo mansionarii sunt mali qui statuerunt oculos suos declinare in terram. Hieremias 12.a. Plantasti eos, et radicem miserunt, in persona istorum loquitur. Ecclesiast. 2.a. Magnificavi opera mea, edificavi mihi domos, et plantavi vineas, et feci hortos ; et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus, et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem sylvam lignorum germinantium, possedi servos, et ancillas, multamque familiam habui. Ps. 48. Tabernacula eorum in progenie, et progenie ; vocaverunt nomina sua in terris suis.
marg.| Sed advena est homo necdum perfectus qui adhuc vivens in mundo plus debito amat temporalia, minus tamen Deo.
marg.| Et talis etsi temporalia omnino non abiicit, tamen ea subiicit : nihil enim rapine, vel fraudis propter divitias molitur, cognoscens quod aliunde venit, unde erubescit : et quod in terra inimicorum est, unde ingemiscit : et nescit quid ei futurum est, unde pertimescit. Sicut dicit Bernard. Vide homo unde venis, et erubesce : ubi es, et ingemisce : quo vadis, et pertimesce. Talis est advena. Is. 54.d. Advena quondam tuus adiungetur tibi.
marg.| Peregrinus est qui solo corpore in hac peregrinatione constitutus, tota aviditate, et desiderio in illa celesti patria conversatur : ut dicat cum Apostolo, Nostra conversatio in celis est : Phil. 3.d. Dicens etiam cum Ps. 72. Et a te quid volui super terram.
marg.| Unde et renuit consolari anima eius, memor enim est Dei. Et talis dicit cum pastoribus. Lc. 2.c. Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est. Hebreor. 11.c. Confitentes quia peregrini, et hospites sunt super terram, qui enim dicunt hoc, significant se patriam inquirere.
marg.| Tria autem sunt signa quod aliquis est peregrinus, vel advena, si mores retinet alterius Provincie : Item si verba. Item si affectiones. Obsecro inquam vos.
marg.| {i} Abstinere vos a carnalibus desideriis] absque tentione eorum sitis.
marg.| Tenentur enim per delectationem morosam, vel per consensum, vel per opus, vel per consuetudinem. Sed per omnium istorum recessum, et remotionem abstinendum est, ut sic prepositio dicat remotionem. Sunt enim ignis. Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans. Sunt aqua submergens. Ezechiel. 29.a. Ecce ego ad te Pharao Rex Egypti, draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum.
marg.| Item venenum extinguens. Proverbiorum 23.d. Et quasi regulus venena diffundet.
marg.| Propter hoc dicit Apostolus. Rm. 14.d. Et carnis curam ne feceritis in desideriis.
marg.| {k} Que militant adversus animam] sicut contra castrum sagittas acutas, et tela ignea immittendo, de arcu otiositatis exeuntes.
marg.| Unde et Christi militibus necessarium est scutum fidei, in quo possumus ignea Nequissimi tela extinguere. De quo bello Galatas 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. Iacob. 4.a. Unde bella, et lites in vobis ? Nonne ex concupiscentiis vestris, que militant in membris vestris ? Hec igitur removenda sunt, et subiicienda ne superent.
marg.| {7. 329ra}
marg.| {a} Conversationem] Hec est secunda pars prime partis, in qua docet bene uti libertate.
marg.| Primo autem docet usum generalem, cum dicit [Conversationem] Secundo specialem, cum dicit,   [Subiecti] etc. ubi ostendit qualiter liberi bene ordinentur ad omnes, scilicet tam minores, quam maiores. Continuatio : Quasi, obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis. Vos dico.   [Conversationem vestram inter Gentes habentes, bonam] non solum inter fideles : quasi, ita vos habeatis honeste conversando inter eas, ut vestro exemplo eas convertatis. Et causam subiungit quare sic debent honeste conversari.
marg.| {b} Ut in eo quod detrectant] id est frequenter detrahunt, vel detrahendo tractant.
marg.| {c} De vobis tamquam de malefactoribus] id est que vos malefacere reputant, quando idola spernitis, et unum Deum colitis, et adoratis.
marg.| Ut inquam ipse.
marg.| {d} Vos considerantes] id est simul unanimes tamquam sidera lucentia vos aspicientes, et ex vobis illuminate.
marg.| {e} Glorificent Deum] ex bonis operibus que vident in vobis relucere, sicut in sideribus in celo Ecclesie ordinatis ad custodiam sui, et proximi. Bar. 3.d. Stelle autem dederunt lucem in custodiis suis, et letate sunt ; vocate sunt, et dixerunt, adsumus, et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas. Mt. 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in celis est. De illo loco Matthei sumpsit Petrus quod dixit hic. Propter hoc dixit Paulus 1Cor. 6.d. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Glorificent dico, et hoc.
marg.| {f} In die visitationis] sue scilicet, quando convertentur a peccato. Psalmo octavo. Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum ? Is. 60.d. Ponam visitationem tuam pacem. Ante conversationem suam peccator non habet pacem, quia non est pax impiis, dicit Dominus : Is. 48.d.   [ Vel   visitationis] vestre scilicet que est quando Dominus vos flagellat ; et vos patienter fertis. Et tunc melius liberat cum patientiam dat, ut dicit Gregorius. Quia cum videbant eorum patientiam magni meriti credebant eos esse apud Deum, et sic Deum insuper laudabant. Vel   [Visitationis] que erit in die quando pro his recipietis premium, ille vero supplicium : quasi glorificabitur Deus qui secundum merita reddet omnibus.
marg.| De visitatione que tunc fiet vobis, dicitur Is. 15.d. Secundum magnitudinem operis visitatio eorum. De malis. Is. 10.a. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis ; ad cuius confugietis auxilium ?
marg.| Sed queritur hic quare potius docet, vel monet abstinere a carnalibus peccatis, quam ab aliis : cum ab omnibus sit abstinendum ? Solutio. Quia carnalia maioris sunt infamie, licet minoris culpe, et minus celari possunt, quam alia.
marg.| Unde quia isti inter Gentes conversabantur, maxime monet ab his abstinere que famam ledunt, vel conversationem corrumpunt.
marg.| {g} Subiecti estote] Hic specificat usum bone conversationis, monens quatenus tales se exhibeant ; ut omnibus in bono placeant.
marg.| Unde dicit, [Subiecti estote omni humane creature] Ergo Prelati suis inferioribus, et subditis debent subiici, contra Augustinus . Ne apud eos quos oportet esse subiectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Solutio. ly   [omni] facit accommodam distributionem, ut sit sensus :   [Omni] id est cui debetis scilicet superioribus.
marg.| Non enim exigitur a prelatis ; ut exterius suis subiiciantur subditis : mente tamen debent omnibus prosterni. Unde Augustinus , Honore coram vobis prelatus sit vobis ; timore coram Deo subiectus sit pedibus vestris.
marg.| Vel [Omni] id est generali, qualis est Rex, vel Episcopus, vel huiusmodi qui sunt persone generales. Unde dicit Bernardus ad Eugenium, loquens de eo, et de aliis Episcopis, de consideratione quarta. {7. 329rb} Oportere te esse considera formam iustitie, pietatis exemplar, speculum sanctimonie, assertorem veritatis, fidei defensorem, doctorem Gentium, Christianorum ducem, amicum sponsi, sponse paranymphum, Cleri ordinatorem, pastorem plebium, doctorem insipientium, oppressorum refugium, pauperum advocatum, defensorem pupillorum, iudicem viduarum. Talis erat Apost. qui dicit 2Cor. 9.d. Omnibus omnia factus sum ut omnes salvos facerem. Et quia est mala subiectio, ut quando homo servit alii in peccatis, ad hanc removendam subiungit.
marg.| {h} Propter Deum] habendum, ut prepositio dicat ; vel voti finem, vel ordinationem ad finem : ut sit sensus in his propter que ordinamur ad finem, Deum scilicet qui est finis. in quo solo nobis erit quies ; quia, ut dicit Augustinus , in libro confessionum : Inquietum est cor nostrum Domine donec perveniamus ad te.
marg.| Vel [Propter] dicit causam meritoriam, id est ut subiiciendo nos omnibus, magis mereamur.
marg.| Vel [Propter Deum] non propter temporalia que iniqua sunt et vana, non habentes oculum ad presentem remunerationem, vel cordis, que est favor ; vel oris que est laus vel gloria inanis ; vel operis in donis ad litteram. Eph. 6.a. Ex animo cum bona voluntate servientes sicut Domino, non hominibus, scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino sive servus sive liber.
marg.| Vel [Propter Deum] non exterius tantum, sed interius ex corde, ubi Deus videt. Iacob. cap. 4.b. Subditi estote Deo.
marg.| Qui enim propter Deum creaturis se subiecit, Deo se subiicit.
marg.| Vel [Propter Deum] quia talis est Dei voluntas, ut per cordis humilitatem subiiciamus nos omnibus hominibus ; sicut Christus fecit qui mulieri et fabro. Lc. 2.g. Et Ioanni Baptiste se subiecit. Mt. 3.d. Sic decet nos implere omnem iustitiam, id est humilitatem perfectam que est, ut dicit ibi Glossa cum homo inferiori se obedit.
marg.| Magna enim est obedientia vel humilitas, quando homo maiori se obedit ; sed nondum omnis maior quando pari, sed nondum omnis : sed tunc est perfecta et maxima quia nunc nihil deest, quando inferiori se subiicit propter Deum, et est omnis, que tunc habet tria appellata.
marg.| Propter quod dicitur, Prv. 15.a. In abundanti iustitia virtus magna est. Subdividit autem creaturam dicens.
marg.| {i} Sive Regi quasi precellenti] id est maioribus. Ex quo etiam patet quod non omni homini vult ut subiiciantur, nisi quibus debent, et in quantum debent.
marg.| Sed contra Phil. 2.a. Superiores invicem arbitrantes, non que sua sunt singuli, sed que aliorum considerantes : ergo quilibet debet alii subiici, ut superiori se. Glossa Notabilis solvit ibidem dicens : Hoc non ita debemus estimare, ut nos estimare fingamus, sed vere existimemus posse esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior sit, etsi bonum nostrum quo illo videmur superiores, non sit occultum.
marg.| [Sive Regi] Unde Mt. 22.c. Reddite ergo que sunt Cesaris, Cesari, etc.
marg.| {k} Quasi precellenti] Unde et Paulus, primo admonet orari pro Regibus tamquam precellentibus. 1Tim. 2.a. Obsecro igitur primum fieri omnium obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro Regibus, et omnibus qui in sublimitate constituuntur.
marg.| Vult igitur eumdem ordinem servari in oratione Paulus quem iste in subiectione.
marg.| Unde Paulus primo dicit, Pro omnibus hominibus et iste primo.
marg.| Subiecti estote omni humane creature] quod est idem.
marg.| Unde Paulus : Et pro Regibus, et hic [Sive Regi] Item Paulus. Et omnibus qui in sublimitate constituuntur : et hic sequitur.
marg.| {l} Ducibus] id est aliis minoribus qui tamen potestatem habent quam ab alio acceperunt, non quam sibi usurpaverunt.
marg.| Unde et dicit.
marg.| {m} Missis] a Regibus   [tamquam] a Deo {7. 329va} scilicet sicut subiecti essetis aliquibus missis   [Ab eo] id est a Deo. Rm. 13.a. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. Sed ad quid missis.
marg.| {a} Vindictam malefactorum] id est penam.
marg.| Laudem vero bonorum] id est remunerationem et gloriam. Glossa Non quod semper ita fiat, sed quod esse debeat actio Ducis, simpliciter narrat, qui etiamsi bonos damnat, non minus ad laudem eorum pertinet quod agit, si patienter improbitatem eius tolerant boni, et sapienter eius astutie resistunt. Rm. 13.b. Vis non timere potestatem ? bonum fac, et habebis laudem ex illa.
marg.| Non dicit de illa, vel ab illa, quia si mala potestas non ipsa te laudabit sed per id quod sustinebis ab illa, laudaberis coram Deo.
marg.| De vindicta. Rm. 13.b. Non sine causa gladium portat Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum facit.
marg.| Ex his patet quod ubi nihil erit iudicandum, non erit prelatio vel potestas, sed unus tantum erit Regens : et Magister Christus.
marg.| {c} Quia sic est] Hic tertio subdit causam quare bene conversandum est : quasi, debetis conversari.
marg.| Quia sic est voluntas Dei] Vel ad immediate dictum continuatur sic secundum Glossa Quicquid Duces agunt boni, laudes consequuntur :   [Quia sic est voluntas Dei] qui de malis elicit bonum.
marg.| Neque enim mala Deus sapiens fieri sineret nisi inde bonum eliceret, ut dicit Augustinus Sicut sapiens medicus de veneno elicit theriacam : et nos igitur in hoc eum imitari debemus, ut etiam malis utamur in bonum, per bonam conversationem nostram convertendo eos. Unde.
marg.| {d} Ut benefacientes] quasi, hec est voluntas Dei,   [ut benefacientes] id est per bonam conversationem vestram etiam malis bene utentes.
marg.| {e} Obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam] id est Ducum qui ignorant quod bene eis utimini, dum eos honoratis, licet sint mali.
marg.| Et istud (ut) dicit causam eius quod dixit, quia sic est voluntas Dei.
marg.| Vel est consecutivum : quasi dicat, subiecti estote : [Quia sic est voluntas Dei]  ; et hoc ex huiusmodi consequimini,   [Ut benefacientes] etc.
marg.| Bene autem dicit ignorantiam et non invidiam, quia Gentiles inter quos isti conversabantur, magis peccabant ex ignorantia quam ex invidia.
marg.| Unde ad bonam fidelium conversationem frequentius convertebantur, et sic obmutescebant.
marg.| Sed Iudei, qui bonam conversationem, et magnifica eorum opera videbant, ex invidia non ex ignorantia eis detrahebant. Lc. 7.e.
marg.| Venit filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum : amicus publicanorum et peccatorum.
marg.| Unde et ipsi, quia ex invidia hec dicebant, non obmutescebant, quia non convertebantur.
marg.| {f} Quasi liberi] Hic quarto ostendit modum bene conversandi.
marg.| Continuatio : Bona predicta facite [Quasi liberi] id est sicut estis liberi, sic libere et voluntarie dominis serviatis, in hoc vestram libertatem ostendentes.
marg.| Unde dicit Glossa Quo maiori libertate apud homines vincimini, eo liberius dominorum famulatui subiugati sitis.
marg.| Dixi, [Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitie libertatem]
marg.| Hoc dicit Apostolus contra quosdam, qui dicebant ; quia filius nos liberavit, vere liberi sumus : et ideo Principibus negabant sua iura, sicut Iudei. Io. 8.d. Semen Abrahe sumus, nemini servivimus unquam.
marg.| Timeat hoc verbum Monachi exempti, qui suam libertatem faciunt velamen malitie, liberius peccantes, quia Episcoporum non timent correctionem. Et si ipsi petendo exemptionem fecerint contra Deum, videant {7. 329vb} ipsi, prime Corinthiorum septimo d. Si potes fieri liber id est exemptus, magis utere, servitute scilicet.
marg.| Hoc verbum recogitent omnes quicumque sint illi, qui ad servitium Dei vocati non habent multas coactiones preceptorum, ne aliquando vel aliqui suam libertatem faciant velamen malitie, in quocumque statu sint, ipsi sive coniugati, sive clerici, sive religiosi, sive seculares.
marg.| Vult ergo Apostolus, ut ipsi sint liberi a servitute peccati Glossa. Non habentes libertatem vestram in velamen malitie ; libertas vestra non obvolvat corda vestra, ut tanto licentius peccatis quanto minus servitiis deprimimini ; et ne culpam vestram nomine libertatis pretexatis.
marg.| Vult autem liberos eos esse a servitio culparum, ut permaneant servi creatoris sui, et fideles : sed non Dei.
marg.| Unde addit.
marg.| {g} Sed sicut servi Dei] Cuius servitus humilitatem requirit : quasi dicat, Principibus, et Ducibus humiliter servite sicut Domino serviretis, quia in ipsis Domino servitis, prime Corinthiorum septimo d. Qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio enim empti estis.
marg.| {h} Omnes honorate : fraternitatem diligite, et cetera] Docuit quomodo bene conversandum est inter maiores, modo docet quomodo inter omnes.
marg.| Et hoc sic faciendum est, ut quod est Dei in omnibus, scilicet imago eius, invicem honoremus ; et quod est nostri, invicem diligamus.
marg.| Omnes ergo [honorate] unumquemque scilicet pro modo suo. Philippens. secundo a. In humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non que sua sunt singuli considerantes, sed que aliorum.
marg.| Unde dicit Glossa Alter alterum reputet digniorem, non hoc ita debemus estimare, ut nos estimare fingamus, sed ut estimemus posse esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum quo illo videmur superiores, non sit occultum.
marg.| Vel. [Omnes honorate] invicem, quia omnes sumus Dei imago.
marg.| Unde Romanor. duodecimo c. Honore invicem prevenientes.
marg.| {e} Fraternitatem diligite] in tantum, ut etiam eos qui nobis subditi sunt, ut fratres diligatis vos qui estis maiores. Rm. duodecimo c. Caritatem fraternitatis invicem diligentes.
marg.| Et ostendit modum diligendi, quia in timore Domini.
marg.| Unde dicit.
marg.| {k} Deum timete] Et in hoc notatur ordinatio ad Deum.
marg.| Sed quare non dicit, Deum diligite, vel honorate ?
marg.| Solutio. Quia liberi minus solent timere : quia libertas contraria est timori.
marg.| Et etiam cum dicit, [timete] non excludit honorem.
marg.| {l} Regem honorificate] quasi precellentem, reddendo ei tributa. Matthei vigesimo secundo. c. Reddite ergo que sunt Cesaris, Cesari ; et que sunt Dei, Deo.
marg.| Similia verba legimus. Romanor. decimotertio c. Cui tributum tributum, cui vectigal vectigal ; cui timorem timorem ; cui honorem honorem.
marg.| Et dicit, [Honorificate] non honorate, id est facite Regi honorem exterius opere, non solum mente interius.
marg.| {m} Servi subditi estote in omni timore] Hec est secunda pars prime partis, ubi monet servos ad bonam conversationem ; et ad hoc maxime monet eos, ut benigne, et voluntarie subiiciantur dominis suis etiam malis. Et hoc propter duo.
marg.| Primo propter fructum qui inde sequitur, ibi : [Hec est enim gratia]
marg.| Secundo propter debitum, ibi : [In hoc enim vocati estis] Dicit ergo :   [Servi subditi estote dominis] vestris scilicet   [in omni timore] ita scilicet, ut nec Deum offendatis, nec dominis servire recusetis, sicut dicit Glossa Interlin. Sed quid dicit.
marg.| {n} In omni timore ?] ergo in servili, sed ille est extra {7. 330ra} caritatem, quia dicit Augustinus quod sequeretur in eo peccatum, si speraretur impunitas. Unde illud : Oderunt peccare mali formidine pene. Solutio. Omne, totum, et perfectum dicimus idem. Unde.
prol.| In omni] id est perfecto perfectione sufficientie, et hec est ad minus in timore initiali : vel etiam perfecto perfectione maiori, et quasi excellentie, et hec est in timore filiali qui etiam debet esse in servis, ut habeat oculum ad Deum, qui eos remunerabit. Vel.
prol.| In omni timore] id est generali, qualis est timor initialis qui habet duos oculos ; unum ad penam, et alium ad gloriam ; unde dicitur generalis : Sed timor servilis singularis est, quia non habet nisi unum oculum, scilicet ad penam.
marg.| Sed cum dicat Augustin. quod sicut seta introducit filum, sic timor servilis caritatem : quare timor servilis non dicitur initium, vel initialis ? Solutio.
marg.| Dicitur principium, sed non initium ; quia per ipsum non sumus intus ; quia quamdiu in Christo non sumus, extra caritatem manemus : Dicitur ergo principium, et non initium ; quia non it, id est non intrat intus, ut scilicet ipso manente sit caritas. [Dominis] dico : Et subdividit.
marg.| {a} Non tantum bonis] Fide, et moribus instructis.
marg.| {b} Et modestis] id est mensuratis in imperando, et in condonando si quid committetis.
marg.| {c} Sed etiam dyscolis] id est indisciplinatis, agrestibus scilicet, et indoctis. Unde dicit Glossa. Scola Grece, Latine locus in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant.
marg.| Unde schola, vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis : Scholastici igitur sint eruditi ; dyscoli vero indocti, et agrestes. Alia littera habet.
marg.| Difficilioribus] Quales sunt aliqui qui nihil quod eis fiat, gratanter recipiunt, similes Holopherni cuius ferocitas non mitigabatur, quamvis eum reciperent in suis civitatibus gentes cum honore magno, et gaudio, et choris, et tympanis : nec tamen illa facientes ferocitatem pectoris eius mitigaverunt : Iudith tertio c. Cum tamen dicat Apostolus Eph. 6.b. Et vos Domini eadem facite illis, remittentes minas : scientes, quia et illorum, et vester Dominus est in celis : et personarum acceptio non est apud Deum.
marg.| Et quod debent subiici, ostendit per hoc quod sic faciendo merentur apud Deum. Unde dicit.
marg.| {d} Hec est enim gratia] Quasi, propter hoc debetis subiici etiam malis.
marg.| {e} Enim] id est quia.
marg.| {d} Hec est gratia] id est per hoc acquiritur, vel conservatur Dei gratia per quam merita bona cumulatis, hic inquam.
marg.| {f} Si propter conscientiam Dei] id est bonam intentionem quam Deus cum homine scit.
marg.| {g} Sustinet quis] patienter, et sine murmure cordis.
marg.| {h} Tristitias] illatas a Dominis, id est penas. Ipse dico.
marg.| {i} Patiens iniuste] cum bene faciat ipse quicquid debet.
marg.| Et dicit [iniuste] non sine causa ; quia aliquando quis iuste patitur, et pro peccatis, secundum conscientiam Dei ; quia bona intentione : et hec pena sufficit ad solutionem, et deletionem pene ad quam erat obligatus : et tali non debetur propter hoc supererogatio : sed illi qui iniuste patitur secundum conscientiam Dei debetur supererogatio premii : Luce decimo f. Quodcumque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi. Glossa. Si propter Deum scientem bonam intentionem aliquis patiens a Domino verberatur iniuste, cum ei bene serviat, sustinet, id est leves reputat tristitias ; hec est gratia, et per hoc gratus efficitur Deo, et hoc exigit gratia fidei.
marg.| Nam si vos suffertis patienter penas illatas a Dominis, vos dico peccantes nolendo obedire eis, et colaphizati {7. 330rb} ab ipsis Dominis, id est sepe correcti ab illis, ut per colaphos ad obediendum inducamini, que gratia erit vobis inde ? Nihil propter hoc accipietis a Deo. Et hoc probat quasi per locum a contrariis.
marg.| { k } Enim] id est quia   [que est gratia] id est quomodo per hoc estis grati Deo ?
marg.| {l} Si peccantes] et propter hoc colaphizati, id est colaphis afflicti.
marg.| {m} Suffertis] ut scilicet, ad obediendum reducamini : quasi dicat, non meremini gratiam supererogationis, etsi meremini a pena liberari. Et hoc est verum, si voluntarie, et propter Deum sustinetis :
marg.| {n} Sed si benefacientes] id est si benefeceritis.
marg.| {o} Patienter sustinetis, hec est gratia apud Deum] id est per hoc grati efficimini Deo, et dilecti, et propter hoc amplius ab ipso remunerandi. Sapient. decimo. d. Reddidit Deus, id est reddet iustis mercedem laborum, et deduxit, id est deducet in via mirabili eos, illa, scilicet via que ducit in civitatem habitaculi, quam non invenient mali.
marg.| {p} In hoc enim vocati estis] Hic secundo monet servos ad obediendum propter debitum. Continuatio : Debetis obedire, et subiici.
marg.| {q} Enim] id est quia.   [In hoc] id est in servitute vel subiectione manentes.
marg.| {r} Vocati estis] ad fidem : quasi dicat, propter fidem non estis a dominorum subiectione liberati. prime Corinth. septimo d. Unusquisque in ea vocatione permaneat in qua vocatus est. Servus vocatus es ? non sit tibi cure : sed si potes fieri liber, magis utere.
marg.| Qui enim in Domino vocatus est servus, liber est Domini. Vel
marg.| In hoc] id est ad hoc, ut scilicet patiamini.
marg.| Et hoc probat exemplo Christi qui sine causa, id est sine peccato passus est pro nobis.
marg.| Et sicut dicit Glossa Interlin. Glorificat conditionem servorum quos benefacientes, absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis, affirmat imitatores Dominice passionis.
marg.| Quasi, in hoc vocati estis.
marg.| {s} Quia et Christus passus est pro nobis] omnibus scilicet tam Apostolis quam aliis.
marg.| {t} Vobis relinquens] id est retro linquens.
marg.| {u} Exemplum] scilicet patiendi, per nos, scilicet Apostolos.
marg.| Et dicit [vobis] quia ipsi Apostoli non indigebant exemplo :
marg.| Ipsum enim Dominum viderant, et eius passio formata erat in animabus suis, et impressa, sed illis erat necessarium exemplum qui Dominum non viderunt, ut ad eius intuitum sibi similitudinem formarent.
marg.| Prius enim videtur imago, et postea formatur in anima eius similitudo : Hoc exemplum fuerunt Apostoli, circunferentes mortificationem Domini Nostri Iesu Christi, in corpore suo. secunde Corinth. quarto c. Et Paulus Gal. sexto d. Stigmata Domini Nostri Iesu Christi in corpore meo porto.
marg.| Unde prime Timoth. quarto c. Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Hoc dicebat Apostolus cuidam quasi co-Apostolo Timotheo.
marg.| {x} Ut sequamini vestigia eius] bene operando. Dicit,   [Sequamini] quasi a longe ; quia cum eo ire non possumus ; quia nostra opera suis operibus nullatenus possunt equipollere : Exultavit enim ut gigas ad currendam viam. Unde, et dicit.
marg.| Vestigia]  ; non rem. Iob. vigesimo tertio c. Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea.
marg.| Sed quomodo, vel qua via sequendus est, ostendit. Apostolus 1Tim. 6.c. Ponens quasi sex passus, dicens : Sectare iustitiam, ut scilicet te pro malis tuis punias : pietatem, ut in bonis te exerceas : fidem, ut omnia postponas : caritatem, ut soli Deo adhereas : patientiam, ut adversa patienter sustineas : mansuetudinem, {7. 330va} ut benignum, et blandum te aliis exhibeas. Sed e converso : multi magis sequuntur ea, que eis non proderunt. Contra quos invehitur Beatus Bernardus . Si sapis ; si cor habes ; si tecum est lumen oculorum tuorum ; desine sequi illa, que assequi miserum est. Beatus qui post illa non abiit, que possessa onerant, amata coinquinant, amissa cruciant. Tres bene invenio.
marg.| Primum qui sequitur carnem : secundum qui sequitur mundum : tertium, qui sequitur Diabolum : sed quartum de numero vestrum requiro, scilicet qui sequitur Deum. Et ostendit, quod pro nobis mortuus est Christus dupliciter.
marg.| Primo, quia non pro se, qui ab omni peccato fuit immunis, ibi :
marg.| Qui peccatum] Secundo ostendit quod pro nobis, ibi :
marg.| Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore, et cetera] ubi ostendit beneficia, que nobis contulit eius passio. Que fuerunt sex.
marg.| Primum est, qui loco nostri, vel vice nostri in pena quam pro nostris peccatis debebamus, se posuit, ut eam pro nobis portaret, ibi :
marg.| Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo] etc. Secundum est, quia mortem eternam quam facit peccatum, destruxit. Unde dicit   Ut peccatis mortui] Tertium est, quia vitam restauravit, ibi :   Iustitie vivamus] Quartum est, quia languidos infirmitatibus peccatorum sanavit, ibi :   Cuius livore sanati estis] Quintum est, quia errantes per devia errorum congregavit, ibi :   Eratis enim sicut oves errantes] Sextum est, quia congregatos sub fidei custode, et bono posuit sub seipso scilicet, ibi :   Sed conversi estis nunc ad pastorem] Dicit ergo :
marg.| {a} Qui peccatum non fecit] Et quia instruxerat servos : tunc secundum Glossam instruit Dominos, in hoc quod totam Ecclesiam invitat ad memoriam Dominice Passionis, ut dicit Glossa. Supra specialiter servos ; nunc totam Ecclesiam instruit, ut etiam Dominis in memoriam revocet quid pro eorum liberatione suus auctor pertulerit. Dicit itaque   Qui peccatum non fecit] in opere.
marg.| {b} Nec inventus est dolus in ore] id est verbum malum, quia nec peccavit in locutione.
marg.| Unde in persona eius dicitur, Iob. 1.d. In omnibus his non peccavit Iob. labiis suis : neque stultum quid contra Deum locutus est. Et dicit
marg.| Inventus] a Phariseis, et Scribis qui eum observabant ; ut eum caperent in sermone : Mt. vigesimo secundo b. Et hoc sumptum est de Is. quinquagesimo tertio c. Eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. Et quod non peccavit, ostendit per partes, dicens.
marg.| {c} Qui cum malediceretur] Io. 8.f. Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et demonium habes ?
marg.| Et Mt. 27.e. Similiter principes Sacerdotum illudentes, cum Scribis, et Senioribus dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
marg.| Vel [Cum malediceretur] a latrone qui iuxta eum pendebat : Lc. 23.e. Si tu es Christus, salvum fac temetipsum : et nos. Et tamen.
marg.| {d} Non maledicebat] verba eorum mala ipsis non improperabat, que tamen ipse sciebat, et videbat : immo e converso dicebat orans pro eis. Luce vigesimo tertio e. Pater dimitte illis ; quia nesciunt quid faciunt. Vel
marg.| Qui cum malediceretur] id est maledicto pene pro nobis addiceretur. Galatas tertio b. Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est. Deuteronomium vigesimo primo d. Maledictus omnis, qui pendet in ligno.
marg.| {7. 330vb} [Non maledicebat] vindicando se cum posset : immo etiam discipulos, scilicet Iacobum, et Ioannem qui dicebant Lc. nono g. Domine, vis dicimus, ut ignis descendat de celo, et consumat illos ; sicut Elias fecit ? prohibuit dicens : Nescitis cuius spiritus estis : Filius enim hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare :
marg.| Et ibi loquebantur Apostoli de illis, qui noluerunt Iesum recipere in sua civitate in hospitio : propter hoc ; quod ibat in Ierusalem.
marg.| {e} Sequitur : Cum pateretur] tam graviter, et dure, Lam. 1.d. O vos omnes qui transitis per viam attendite, et videte, si est dolor, sicut dolor meus. Et tamen.
marg.| {f} Non comminabatur] Ps. 37. Et sicut mutus non aperiens os suum.
marg.| {g} Tradebat autem] Quasi, non comminabatur :
marg.| {h} Autem] id est sed, e converso.   [Tradebat] Deo Patri.
marg.| {i} Iudicanti se iniuste] orando pro ipsis : cum tamen ipsi eum qui iustus erat, et innocens, nocentes, et iniusti condemnarent.
marg.| Unde Is. 53.d. Et pro transgressoribus oravit.
marg.| Vel alio modo, et secundum aliam litteram : et continuatur ei.
marg.| Qui peccatum non fecit] Quasi, passus est, et non pro suis peccatis.
marg.| {h} Autem] id est sed
marg.| {g} Tradebat] se voluntarie non coactus. Io. 10.d. Ego pono animam meam et iterum sumam eam : nemo tollit eam a me ; sed ego pono eam a meipso.
marg.| {i} Iudicanti se iniuste] populo scilicet Iudaico, dicenti, Io. nono b. Nos legem habemus : et secundum legem debet mori.
marg.| Et quod se traderet voluntarie, Io. decimo octavo, a. Quem queritis ? Responderunt ei : Iesum Nazarenum. Dicit eis ego sum. Vel
marg.| Iudicanti se iniuste] scilicet Pilato. Io. decimo nono c. Quando sedens pro tribunali tradidit illum Iudeis ut crucifigeretur. Et quod ipse Iesus voluntarie se tradidit Pilato. Io. decimo nono b. Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi datum esset desuper. Propter hec omnia dicitur. Is. 53. Oblatus est, quia ipse voluit ; et non aperuit os suum.
marg.| {k} Qui peccata] Ostensa Christi passione cum dixit,   [Christus passus est pro nobis] Ostenso etiam quod pro nobis ; quando eius ostendit innocentiam, cum dixit,
marg.| {a} Qui peccatum non fecit] Ostensa eius patientia cum dixit,
marg.| {c} Cum malediceretur] etc. Item eius caritate erga nos cum dixit.   [Tradebat] Modo ostendit hic fructum passionis eius qui fuit multiplex, sicut supra diximus.
marg.| Dicit ergo : [Qui peccata nostra] Quia posset aliquis dicere, si fuit innocens, quare ergo passus ?
marg.| Respondet. [Qui] id est quia.
marg.| {m} Ipse] per seipsum, non per alium :
marg.| {n} Pertulit] id est perfecte tulit et aspere.
marg.| {o} In corpore suo] quod pro nobis exposuit. Iob. 9.c. Terra tradita est in manus impii.
marg.| {l} Peccata nostra] id est penam pro peccatis nostris debitam, et dicit ;   [Nostra] communiter omnium. 2Cor. 5.c. Pro omnibus mortuus est Christus. Et hoc.
marg.| {p} Super lignum] corpore dico posito super lignum crucis benedictum. Sapient. 14.a. Benedictum enim lignum per quod fit iustitia. Et in eodem. Exiguo ligno credunt homines animas suas ; et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Vel   [Pertulit] id est perfecte tulit, id est abstulit. Hoc est verum quoad sufficientiam. Hbr. 7.d. Qui non habet necessitatem quotidie   [quemadmodum Sacerdotes] prius pro suis delictis hostias offerre ; deinde pro populo : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo Dominus. Vel   [Pertulit] id est per se abstulit : ipse enim est Deus qui culpas dimittit : et per suam passionem peccata solvit. Is. 43.d. Ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Sequitur.
marg.| {7. 331ra}
marg.| {a} Ut peccatis] quasi diceret propter hoc corporaliter mortuus in ligno   [ut] nos   [peccatis mortui] ut scilicet amplius non peccemus.
marg.| {b} Iustitie vivamus] Ut exhibeamus membra nostra servire iustitie in sanctificationem. Rm. 6.d. Ut sicut ipse mortuus est corporaliter, et vivit vita nova ; sic et nos propter quos ipse mortuus est. Rm. 4.d. Mortuus est propter peccata nostra ; resurrexit propter iustificationem nostram.
marg.| {c} Cuius livore] id est dilectione. Et ponitur consequens pro Antecedente. Amor enim nimis intensus facit evacuationem spirituum ; et sic relinquitur pallor, vel livor. Et quod Deus nimium nos dilexit, dicitur Eph. 2.a. Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos ; et cum essemus mortui in peccatis ; convivificavit nos in Christo : cuius gratia estis salvati. Et sic notatur quod causa efficiens sit amor. Vel   [Cuius livore] id est carne livida effecta per colaphos et verbera   [sanati estis] Et sic tangitur causa materialis. Iob. 6.b. Nec fortitudo lapidum, fortitudo mea : nec caro mea enea. Vel   [Cuius inquam] [livore] id est invidia habita a Iudeis.
marg.| {d} Sanati estis] occasionaliter. Per hoc enim quod inviderunt ei Iudei : tradiderunt eum morti : et eius morte nos fuimus liberati. Mt. 27.b. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.   [Sanati estis] a morbo pestifero peccatorum. Sap. 16.b. Misericordia enim tua Domine adveniens sanabit illos : Et paulo post : Neque herba neque malagma sanavit illos : sed tuus Domine sermo qui sanat omnia. Sed unde sanavit, dicat hoc, Is. 1.b. Omne caput languidum, et omne cor merens ; a planta pedis usque ad verticem non est sanitas in eo : vulnus, et livor et plaga tumens ; non circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. Verum est donec filius Dei venit qui omnes sanavit.
marg.| {e} Eratis enim] prius scilicet.
marg.| {f} Sicut oves errantes] per diversa vitia fluctuantes. 3Rg. 22.c. Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem.
marg.| {g} Sed conversi estis nunc] id est in passione Christi.
marg.| {h} Ad pastorem] Io. 10.b. Ego sum pastor bonus. Is. 44.d. Qui dico Cyro, pastor meus es.
marg.| {i} Et Episcopum] id est visitatorem.
marg.| {k} Animarum vestrarum] Lc. 1.g. Visitavit nos oriens ex alto. Episcopus enim interpretatur superintendens. Simile. 1Cor. 6.c. Postquam multa peccata enumeravit dicit : Et hec aliquando quidem fuistis : Ecce quod dicit hic   [Eratis] etc. Sed abluti estis : sed sanctificati estis : sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri : Ecce quod dicit hic.   [Sed conversi estis] Et sicut dicit Glossa tangit parabolam Evangelicam ; ubi pius pastor relictis nonaginta novem in deserto, venit querere unam ovem, que perierat, et in suis humeris reportavit. Lc. 15.a.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Pt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=77&chapitre=77_2)

Notes :