Capitulum 4

Numérotation du verset 1Pt. 4,1 

Christo igitur passo
in carne,
et vos eadem cogitatione armamini,
quia qui passus
est in carne, desiit a peccatis,
Numérotation du verset 1Pt. 4,2 

ut iam non hominum desideriis1, sed voluntati Dei,
1 hominum desideriis] inv. Weber
quod reliquum est in carne vivat temporis.
Numérotation du verset 1Pt. 4,3 

Sufficit enim preteritum tempus
ad
voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt
in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comensationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
Numérotation du verset 1Pt. 4,4 

In quo
admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxurie confusionem,
blasphemantes.
Numérotation du verset 1Pt. 4,5 

Qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
Numérotation du verset 1Pt. 4,6 

Propter hoc
enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
Numérotation du verset 1Pt. 4,7 

Omnium
autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes,
et vigilate in orationibus.
Numérotation du verset 1Pt. 4,8 

Ante omnia2 mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes,
2 omnia] + autem Weber
quia caritas operit multitudinem peccatorum.
Numérotation du verset 1Pt. 4,9 

Hospitales invicem sine murmuratione.
Numérotation du verset 1Pt. 4,10 

Unusquisque sicut accepit gratiam,
in alterutrum administrantes illam3,
3 administrantes illam] inv. Weber
sicut boni dispensatores multiformis gratie Dei.
Numérotation du verset 1Pt. 4,11 

Si quis loquitur, quasi sermones Dei,
si quis ministrat,
tamquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus
honorificetur Deus per Iesum Christum
cui est gloria
et imperium
Numérotation du verset 1Pt. 4,in secula seculorum. Amen.12 

Carissimi, nolite
peregrinari in fervore,
qui ad temptationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
Numérotation du verset 1Pt. 4,13 

sed communicantes
Christi passionibus gaudete, ut4 in revelatione glorie eius
4 Ut] + et Weber
gaudeatis
exultantes.
Numérotation du verset 1Pt. 4,14 

Si exprobramini in nomine Christi,
beati eritis,
quoniam quod est honoris, glorie et virtutis Dei, et qui est Spiritus eius5,
5 Spiritus eius] inv. Weber
super vos requiescit.
Numérotation du verset 1Pt. 4,15 

Nemo autem vestrum patiatur
quasi6 homicida, aut fur, aut maledicus,
6 quasi] ut Weber
aut alienorum appetitor.
Numérotation du verset 1Pt. 4,16 

Si autem ut Christianus,
non erubescat, glorificet autem Deum
in isto nomine,
Numérotation du verset 1Pt. 4,17 

quoniam tempus est ut incipiat iudicium
de7
7 de] a Weber
domo Domini8.
8 Domini] Dei Weber
Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt evangelio Dei9 ?
9 Evangelio Dei] inv. Weber
Numérotation du verset 1Pt. 4,18 

Et si iustus quidem10
10 quidem] om. Weber
vix salvabitur,
impius
et peccator
ubi parebit11 ?
11 parebit] parebunt Weber
Numérotation du verset 1Pt. 4,19 

Itaque et hi qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Pt. 4,1 
marg.| Christo igitur] etc. Hec est secunda pars secunde partis tertie partis epistole, in qua prius posuerat causas quare bene conversandum est, inter quas Christum esse passum ostendit ; qui tamen in omnibus intentionem bonam habuit : concludit ergo ex premissis, ut sicut ipse pro nobis passus est, sic et nos pro ipso morti nosmetipsos exponamus si opus fuerit. Dividitur autem hoc caput in duas partes ; In prima concludendo monet eos quibus scribit, et nos omnes in eis, ut cogitatione passionis armentur contra insultus Diaboli, ibi (Christo igitur.) In secunda quasi bene armatos admonet eos ne deficiant in bello tentationum, cum incubuerint super eos, ibi (Carissimi nolite, etc.) Prima etiam pars habet tres, quia primo monet eos, ut armentur. Secundo, ut cito armentur, ibi (Omnium autem, etc.) In tertia monet eos, ut suam armaturam custodiant, ostendens per quid vel quomodo possunt eam servare, ibi :   [ Estote itaque prudentes] etc. Prima etiam pars dividitur in quatuor, quia primo monet eos armari. Secundo ostendit quare debent armari, propter utilitatem scilicet que inde provenit, ibi (Quia qui passus est, etc.) Tertio ostendit quod Gentes ex nunc, vel saltem amodo debent desinere a peccatis, ibi (Sufficit enim, etc.) Quarto monet eos quibus scribit ne ipsi curent si irridentur a Gentibus propter hoc quod suam malam conversationem reliquerunt, ibi (In quo admirantur, etc.) Dicit ergo :
marg.| {a} Christo] etc. Continuatio : Ut nos essemus heredes glorie Christi Christus passus est, Christo igitur, etc. Glossa sic continuat : Postquam exemplum Dominice resurrectionis et nostre ablutionis de arca et diluvii sacramento instruxit, redit ad hoc quod ceperat, ut imitantes Salvatorem inter bona que agimus, patienter malorum nequitiam toleremus. Unde dicit.   [Christo igitur] quia deglutitur mortem.
marg.| {b} Igitur Christo passo in carne] non in deitate. Unde Iob. 9.c. Terra tradita est in manus impii, id est Pilati.
marg.| {c} Et vos] etc. ut sicut ipse sponte, sic et vos sponte toleretis, quasi diceret, eius passionem recogitate memoriter, parati pro eo similia pati eodem modo, ut scilicet non murmuretis, etsi non tanta sed pro modulo vestro. Lc. 9.c. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, sicut scilicet ego feci, et tollat crucem suam non meam, quia non posset, et sequatur me. Et dicit (Armamini) quia memoria vel cogitatio passionis Christi, maxima est fortitudo et arma potentia contra Diabolum, que multum ipse abhorret, quibus victus fuit. Unde Ber. Tanta est virtus Christi ut si in mente fideliter habeatur, nulla libido, nulla peccati prevalere possit invidia, sed continuo ad memoriam eius totius peccati et mortis fugatur exercitus. Hoc est ergo primum quod facit memoria passionis Christi quia fugat exercitum peccati. 2Cor. 10.b. Arma militie nostre non sunt carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum. Aliud est, quia hominem acuit ad pugnandum et strenuum reddit. Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem ut non fatigemini animis vestris deficientes. Tertium est, quia mala huius mundi facit equanimiter pati. Hec est farina que pulmentum condit in domo Elisei. 4Rg. 4.g. Hoc est lignum quod dulcoravit aquas amaras. Ex. 11.d. Unde dicit beatus Bernardus Audi luctam : sustinuit te dilectus : sustine tu dilectum : non illum vicere peccata tua : te quoque illius flagella non superent ; et obtinebis benedictionem.
marg.| Item facit propriam voluntatem deponi : Lam. cap. 3.e. 2. Memoria memor ero et tabescet in me anima mea, id est voluntas propria : Et hoc est magnum, quia ut dicit Bernardus Nihil ardet in inferno nisi propria voluntas. Et idem, Tolle propriam voluntatem et iam non erit infernus. Item quintum est quia facit mundum contemni. Unde Gal. 6.d. Mihi mundus crucifixus est et ego mundo : Et quare hoc ? Quia {7. 334rb} memor erat passionis Christi. Unde paulo post dixit : Stigmata Domini nostri Iesu Christi in corpore meo porto. Multi autem putant se contemnere mundum, qui adhuc in eo sunt et amplectuntur eum. Si vis scire si contemnis eum, audi beatum Bernardum. Quippe triumphati mundi testimonium est si corpus castiges : non obedias voluptati : si fletui magis prebes oculos quam petulantie, vel curiositati : si caritate castifices animum ut nulli deinceps serviat vanitati.
marg.| Et nota quod dixit (In carne passo ;) per hoc intelligitur quod in Christo est duplex natura, quia prepositio scilicet [In] determinat hoc quod dico Christo, et non hoc quod dico passo ; et sic intelligitur quod tantum in altera natura passus est. Item dicit (Armamini,) et non, induimini, quia indumentum notat ornatum tantum ; sed armamini, notat impugnationem, et per cogitationem passionis Christi debemus vitia impugnare. Item quia armatura est exterius, indumentum aliquando interius : et recogitatio passionis aliquando debet aliis ostendi ut ipsi ad simile acuantur. 1Mcc. 6.d. Dicitur quod ostenderunt elephantis sanguinem uve et mori, ad acuendum eos in prelium.
marg.| Item notandum quod dicit [Armamini] et non, patimini quia pati pro Christo non est datum omnibus sed paucis ; sed armari cogitatione passionis omnes possunt et nulli est negatum. Sequitur. (Qui passus est.) Hic ostendit sic faciendum, quia (Qui passus est in carne) eam subiiciens martyrio, vel macerationibus et ieiuniis eam castigando ut sic carnales concupiscentias extinguat in seipso : quia qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. Gal. 5.d. Vel   [qui passus in carne] clavis timoris confixus. Ps. 118. Confige timore tuo carnes meas : nihil curat de his, que sunt in mundo sed omnia reputat ut stercora. Phil. 3.b.
marg.| {d} Desiit a peccatis] id est talis mortuus peccatis iam crucifixus cum Christo.
marg.| {e} Ut iam non hominum desideriis] carnalibus scilicet sed.
marg.| {f} Dei voluntati vivat] id est ad Dei voluntatem, et timendo compleat.
marg.| {g} Quod reliquum est temporis] agendum   [in carne] quasi dicat ita mortuus est peccatis ut in martyrio non murmuret ; sed voluntarie et ex caritate sustineat illud modicum quod restat vite sue : et sic complacebit in ipso voluntas Dei. Vel aliter.
marg.| {e} Ut iam non hominum desideriis sed voluntati Dei vivat] id est vivendo ostendat se subiici voluntati Dei.
marg.| {g} Quod reliquum est] id est residuum temporis vite sue explende   [in carne] Vel aliter.
marg.| {e} Ut iam non] etc. quasi diceret qui sic passus est in carne, ut nihil curet in mundo, hoc tantum desiderat ut finito certamine accipiat coronam vite quam promisit Deus diligentibus se. Iac. 1.b. Sed quid est quod dicit   [Qui passus est carne, desiit a peccatis] Hoc videtur falsum quia multi carne domita et afflicta adhuc habent alia peccata spiritualia ut sunt superbia vel avaritia. Solutio : Propter hoc quidam exponunt :   [Qui passus est carne, desiit a peccatis] carnalibus scilicet Alii exponunt de omnibus peccatis ; sed tunc sumitur pro toto hoc interiori scilicet et exteriori, ut sit sensus : Qui passus est carne, id est totaliter interius et exterius,   [desiit a peccatis] omnibus tam spiritualibus quam carnalibus : Et sic accipitur caro Gal. 3.d. Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis : Sic accipitur caro pro homine toto. Gn. 6.b. Omnis quippe caro corruperat viam suam. Probat autem, quod ipsi debent armari cogitatione passionis, cum dicit.
marg.| {h} Sufficit] etc. Et hec est tertia pars in qua ostendit quod Gentes saltem amodo debent a peccatis desistere. Continuatio, quasi, debetis cogitatione armari.
marg.| {i} Enim] id est quia.
marg.| {k} Preteritum tempus sufficit ad voluntatem Gentium consummandam] id est adimplendam vel terminandam voluntatem vestram gentilem et malam ; et sic exponitur intransitive : Vel transitive sic, id est. Ut imploretis.
marg.| {l} Voluntatem Gentium] id est malorum hominum qui gentiliter vivunt serviendo eis, quasi diceret, multa et immania scelera usque ad hoc tempus gentiliter viventes, vel voluntati Gentium servientes commisistis, quod sufficit ut iam ad Deum convertamini. Et dicit   [sufficit] immo nimis est, quasi dicat multum de tempore amisistis quod tamen multum est charum ; quia dicit Bern Sicut capillus de capite ; ita momentum de tempore non peribit. Malorum dico hominum :
marg.| {7. 334va}
marg.| {a} Qui ambulaverunt in luxuriis] actu. Et quia luxuria nomen est actus ; et multi quamvis natura deficiat, desideriis inardescunt : propter hoc subdit.
marg.| {b} In desideriis] malis.
marg.| {c} Violentiis] quas pauperibus inferebant. Et hoc bene sequitur quia deficiente natura cum non possint implere desideria sua, fiunt ambitiosi et avari plus de viatico acquirentes cum minus restet de via. Et hi sunt qui carnem crucifigunt cum vitiis, non tamen cum concupiscentiis : et propter hoc nonsunt Christi. Alia littera habet (Vinolentiis), idest ebrietatibus ; quia tantum bibunt quod efficiuntur ad operandum lenti : Et post hoc sequitur immoderatus appetitus ciborum : Unde dicit.
marg.| {d} In comessationibus] (luxuriosis,) id est luxuriam provocantibus, Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes conferunt ad vescendum. Et ex cibis postea sequitur potus : Unde dicit.
marg.| {e} Et potationibus] Prv. 23.c. Vacantes potibus. Et quia ex his sequitur idololatria ; quia sedit populus manducare et bibere ; et surrexerunt ludere, id est idololatrare, ut dicit Glossa propter hoc subdit.
marg.| {f} Et illicitis idolorum cultibus] Et dicit, (illicitis,) quia colentibus idola dabatur licentia peccandi ; propter quod Apostolus ab eis aufert licentiam ; ut sic appareat quod ipsi non possunt alios licentiare : et in hoc notatur causa quare illi colebant idola scilicet propter licentiam peccandi que eis dabatur. Hec omnia prohibet. Apost. Rm. 13.d. Non in comessationibus et ebrietatibus et impudicitiis.
marg.| {g} In quibus] omnibus scilicet supradictis.
marg.| {h} Nunc obstupescunt] conversi ad fidem, vel pro quibus scilicet relictis obstupescunt, confusi et tristes quia tanto tempore cum eis fuerunt. Rm. 6.d. Quem fructum habuistis in eis in quibus nunc erubescitis ?
marg.| {i} In quo admirantur] etc. Quarta pars ubi monet eos ne ipsi curent si ipsi deridentur a Gentibus propter hoc quod suam malam conversationem reliquerunt. Unde dicit ; (In quo.) Hoc non refertur ad immediate dictum, sed ad illud totum quod dictum est supra. (Qui passus est, etc.) sic : (In quo), id est propter quod, id est quia carnem crucifigitis et a peccatis desiistis : Ipsi.
marg.| {k} Admirantur non concurrentibus vobis] ablativus absolutus, id est quia vos cum eis non curritis.
marg.| {l} In eandem luxurie confusionem] in qua ipsi sunt vel in qua vos fuistis. Admiratur dico.
marg.| {m} Blasphemantes] id est vituperantes : Estis enim dissimiles. Sicut dicunt mali. Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutate sunt vie eius. Ponit autem duas causas quare non debent curare si a malis irridentur. Prima est quia ipsi de sua mala conversatione reddent rationem : Unde dicit.
marg.| {n} Qui reddent] id est exigentur ad reddendum (rationem.) Eccles. ultim. d. Cuncta que fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit. Et non homini qui decipi possit, sed.
marg.| {o} Ei qui qui paratus est] etsi nondum manifestatus.
marg.| {p} Iudicare vivos et mortuos]  ; et tunc illis blasphemie, et vobis patientie premia restituet. Act. 10.f. Quia ipse est constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum. Io. 5.d. Neque enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicum dedit filio. Et dicit (Paratus,) ad differentiam iudicium huius seculi, quos oportet causas estimare antequam iudicent ; sed ipse non indiget examinatione : quia omnia novit et videt : Unde ipse est testis et iudex. Hier. 29.f. Unde Iob. 9.d. Neque enim viro qui similis est mei respondebo, nec qui mecum in iudicio ex equo possit audiri. Deinde ponit secundam causam que est, quia mortuis in peccatis propter hoc predicatum est verbum vite, ut vitam carnalem relinquant. Unde dicit.
marg.| {q} Propter hoc enim] Continuatio : quasi, non debetis curare, si blasphement vos, quia cum eis non curritis.
marg.| {r} Enim] id est quia.
marg.| {s} Propter hoc et mortuis] in peccatis.
marg.| {t} Evangelizatum est] verbum Dei :
marg.| {u} Ut iudicentur {7. 334vb}   quidem] ipsi quibus predicatum est.
marg.| {x} Secundum homines in carne] id est a seipsis damnentur audito verbo veritatis ; et hoc secundum ea que ipsi homines ab humo commiserunt in carne, vivendo scilicet carnaliter ; et sic convertantur. Vel (Secundum homines,) id est rationabiliter : Ad hoc enim data est ratio homini ut secundum illam seipsum discutiat, et diiudicet mala que fecit vivendo carnaliter, puniendo. Et non solum hoc :
marg.| {z} Autem] id est sed.
marg.| {y} Vivant] in spiritu, id est vita spirituali.
marg.| {a} Secundum Deum] Gal. 5.c. Spiritu ambulate ; et desideria carnis non perficietis.
marg.| {b} Omnium autem finis] Secunda pars prime partis capituli in qua monet eos ut cito armentur, et hoc quia cito veniet finis quando remunerabuntur : quasi, moneo vos non tantum ad hoc ut armemini ; sed ut cito armemini, quia si armati inventi fueritis, cito remunerationem accipietis.
marg.| {c} Autem] id est sed.
marg.| {d} Finis omnium appropinquabit] ubi recipietis bona que egistis. (Finis,) id est mors vel iudicium universale mundi. Sperat enim iustus in morte sua : Prv. 14.d. Et propter hoc cupit dissolvi et esse cum Christo : Phil. 1.d. Sic est de Patribus Novi Testamenti, e converso fuit de Patribus Veteris Testamenti : semper enim metuebant mori ; in cuius signum iurando dicebant. Vivit Dominus : Ier. 4.a. Quia vitam desiderabant. Unde Iacob. Gn. 47.a. Dies suos vocavit parvos. Item cum aliquem benedicebant sic dicebant. Vivat Rex Salomon. 3Rg. 1.e. Tb. 9.d. videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem. Et sic in multis locis. Sed unde hec diversitas ? Solutio. Iob. 17.d. In profundissimum infernum descendent omnia mea : quia enim Patres Veteris Testamenti sciebant se descensuros ad Limbum : propter penam damni quam ibi expectabant ; mori non desiderabant : licet enim in Limbo non esset pena materialis ; et in hoc mundo sint labor et erumna : tamen magis volebant hic vivere, quia vivendo cumulabantur eorum merita quod non fiebat in Limbo. Patres vero Novi Testamenti statim evolant in celum si digni sunt : unde et hoc appetunt ut de carcere corporis educantur. Psalmo 141. Educ de carcere animam meam. Unde et illis Dominus dies misericorditer prolongabat, sicut legitur de Ezechia. Esa. 38.b. Item (Finis) non solum bonorum immo et malorum (appropinquabit :) et hoc dicit ut a blasphemiis sic malos retrahat. (Appropinquabit,) quem ipsi libenter elongarent si possent. Sunt enim sicut latro qui cum ducitur ad suspendium, libenter prolongaret dietas ; etsi etiam ipse eundo laboraret. Vel sic secundum Glossa Quia dixerat quod iudex paratus est, possent dicere, non veniet cito ad iudicium, sed diu vivemus hic : propter hoc ostendit quod nescimus quando vel quam cito veniet mors uniuscuiusque ; et propter hoc debemus cito armari.
marg.| {c} Autem] id est sed.
marg.| {d} Omnium finis] particulare scilicet iudicium cuiuslibet.
marg.| {e} Appropinquabit] quod fit quotidie quando moriuntur homines. Sap. 5.c. Et nos nati continuo desinimus esse.
marg.| {f} Estote itaque] Tertia pars prime partis in qua monet eos quasi sufficienter armatos, ad custodiam armature sue : Unde et ostendit per quid possunt eam custodire, quia per virtutes que ipsos ordinant et in se et in alios. Unde hec pars dividitur in duas. In prima ostendit quomodo et per quas virtutes possunt in se ordinari, ibi (Estote, etc.) In secunda per quas ad alterum, ibi (Hospitales, etc.) Ordo vel custodia hominis in se, in duobus est scilicet fuga mali et appetitus boni. Malum enim vel preteritum est, et hoc per caritatem deletur que operit peccata : vel futurum circa quod est cautela quam facit prudentia : bonum vero impetratur per orationem. Unde hec tria ponit, prudentiam, orationem et caritatem.   [Dicit ergo, Estote] quia incerta est hora mortis : sic continuat Glossa Vel sic : Quia armati estis, et hanc armaturam necesse est custodiri. (Itaque,) id est igitur (Estote prudentes,) ut in fide permanentes sciatis precavere futura mala :
marg.| {g} Et vigilate in orationibus] ut sic adipiscatis bona. Et non dicit tantum, orate : sed addit (Vigilate ;) quia diligenter et solicite videndum est et quid et ad quid et quomodo sit orandum. Iacobi 4.b. Petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Per hoc etiam notat utilitatem et fructum orationis, ubi vigilantia opus est propter insidias inimici, quia tunc multimodas cogitationes, et varias et vanas immittit, sicut legitur. Gn. decimo quinto c. Quod aves multe insidebant super sacrificium Abrahe quas ipse abigebat. Per hoc etiam notatur quod oratio somnolenta et tepida parum valet, Apocalyps. tertio c. Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus {7. 335ra} esses aut calidus ; sed quia tepidus es ; et nec frigidus, vel calidus incipiam te evomere ex ore meo. Prv. 6.a. Usque quo piger dormis ? Item per hoc quod dicit   [Orationibus] pluraliter, notatur quod non tantum semel vel bis sufficit orare ; Is. 23.d. Bene cane, frequenta canticum Augustinus Orationes vestras quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. Item in hoc notatur instantia orationis que non recedit vacua. Sicut legitur. Lc. 11.a. De eo qui amico petenti tres panes, propter eius instantiam non solum tres dedit sed quotquot necessarios habuit.
marg.| Item Lc. cap. 18.a. De iudice iniquo qui viduam propter eius instantiam exaudivit. Item in hoc notatur continuatio orandi, vel perseverantia. Iac. ult. d. Multum valet oratio iusti assidua. Glossa dicit hic : (Vigilate :) Ne animus aliquid cogitet preter id quod solum precatur : cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat. Unde Augustinus Psalmus et hymnus : cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in ore : Sic stemus ad orandum ut mens nostra concordet voci nostre. Ergo non videtur valere oratio que mente non tractatur contra 2Rg. 7.d. Invenit servus meus cor suum ut oraret te. Ergo non habebat omnino cor in oratione. Preterea quid est quod dicit quod carnalis cogitatio absistat ? hoc non possumus facere quin surgant cogitationes ex carne vel carnis corruptione. Solutio : Non dicit, ait Glossa nec precipit quod animus nihil aliud cogitet ; sed dicit ad hoc esse vigilandum et studendum : neque enim possumus facere quin aliqua alia cogitemus ; sed ea removere debemus et abigere, ut procul absistant ne orationis fructum impediant.
marg.| Et hoc est quod dicit postea Glossa. Omnis carnalis cogitatio absistat : non enim dicit, surgat. Et sequitur in Glossa Intentio cordis sincera Deum non sono vocis sed sensu animi oret.
marg.| Ex hoc videtur quod non oportet orare voce : ad quid ergo oramus vocaliter ? Preterea sensus animi est devotio quam non habet omnis qui orat ; quid est ergo quod dicit sensu animi ? Solutio. Ad primum : non dicit hoc propter hoc quod vocalis oratio non sit bona ; sed quia melior est mentalis que est cum desiderio. Desiderium anime enim loquitur Deo. Ps. 20. Desiderium anime eius tribuisti ei. Et quod dicit quod non est orandum sine devotione que est sensus animi ; dicendum quod ille dicitur devotionem habere qui est sine peccato mortali ; etsi motum devotionis spiritu non sentiat.
marg.| Sed quia oratio sine caritate non valet : est enim oratio aut de dimittendis, aut de accipiendis ; hoc autem non est nisi per mutuam caritatem : propter hoc subdit de caritate, dicens.
marg.| {a} Ante omnia] Vel quia prudentia ad futura, caritas ad preterita se habet, oratio ad utrumque, propterea etiam post orationem, de caritate subdit, dicens (Ante omnia) Glossa sic continuat. Ut intelligatis modum orandi, et impetrare possitis quod oraveritis, habete caritatem.
marg.| {b} Autem] id est sed (Ante omnia) sc.
marg.| {d} Habentes in vobismetipsis caritatem mutuam] ut unus alterum diligat. Et hoc non ad horam sed.
marg.| {c} Continuam] ne unquam a caritate cadatis. Et dicit.   [In vobismetipsis]  ; id est propter id quod in vobis est, id est ad id alios diligite ad quod vos. Mt. 19.c. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Item   [In vobis] id est propter interiora non propter exteriora tantum.
marg.| Caritas autem non volat ad muscas. Augustinus Non enim carnalis sed spiritualis debet esse inter nos dilectio. Et dicit [Continuam] etsi ceteras virtutes semper non habemus saltem quoad usum, non enim semper oramus et huiusmodi, caritatem tamen semper in interiori homine retinere debemus etsi non semper eam ostendamus. Propter hoc dicit Apost. Hbr. 13.a. Caritas fraternitatis maneat in vobis.
marg.| Vel hoc dicit quia caritas forma est virtutum, et sine ipsa cetere virtutes nihil sunt ad meritum. 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar et Angelorum ; caritatem autem non habeam ; factus sum velut es sonans.
marg.| {7. 335rb} Et quare ipsam ante omnia habendam esse monuit, ostendit dicens.
marg.| {e} Quia caritas operit multitudinem peccatorum] Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas Ps. 31. Beati quorum tecta sunt peccata. Et dicit,   [Operit] quia cessante caritate redeunt peccata, saltem quoad ingratitudinem.
marg.| Sed quid est quod dicetur. Iac. ult. d. quod oratio vel predicatio operit multitudinem peccatorum ? Solutio : Caritas operit peccata, ut coopertorium pueros, sed oratio ut mater que pannum tenet super puerum ne decidat. Et quia caritas operit peccata, ut vestra cooperiat, estote.
marg.| {f} Hospitales] etc. Et ostendit hic per quas virtutes bene ordinati ad alterum, possunt suam armaturam custodire, nempe per hospitalitatem etc. opera misericordie. Primo monet ad opera misericordie. Secundo ostendit modum, ibi   [Sine murmuratione] Tertio finem, ibi   [Si quis loquitur] etc. Dicit ergo :   [Hospitales estote invicem] Hbr. 13.a. Hospitalitatem nolite oblivisci. Et postea subiungit breviter de aliis operibus misericordie, ibi   [Unusquisque] etc. Sed quare singillatim et nominatim dicit de hospitalitate ? Solutio : Quia hoc erat magis difficile in primitiva Ecclesia. Et hoc facite.
marg.| {g} Sine murmuratione] Ecce modus exhibendi opera misericordie que se extendere debet ad omnia : quasi, etsi oportet vos multum laborare in serviendo fratribus quos in hospitio suscipitis ; tamen hilariter hoc facite, vel hoc quod dicit   [Hospitales] refertur ad suscipientes :   [Et sine murmuratione] refertur ad susceptos qui cum gratiarum actione debent recipere illud quod apponitur eis sive sit multum, sive parum : ut dicant cum Apost. Phil. 4.c. Ego autem didici in quibus sum sufficiens esse ; scio et humiliari ; scio et abundare ; ubique et in omnibus institutus sum ; et satiari et esurire et abundare et penuriam pati possum in eo qui me confortat.
marg.| {h} Unusquisque sicut] etc. Hic sub brevitate agit de operibus misericordie aliis ab hospitalitate, de qua iam dixit quasi diceret, non solum hospitales, sed   [Unusquisque sicut accepit gratiam] a Deo, gratis, sic supple sitis.
marg.| {i} Administrantes illam in alterutrum] gratias, et sine spe temporalis remunerationis unus alteri de gratia quam habetis, serviatis. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Ad hoc enim date sunt diverse gratie ut sibi invicem subservirent, 1Cor. 12.a. Unicuique autem datur manifestatio spiritus, id est gratia per quam potest ab eo manifestari Spiritus sanctus ad utilitatem, aliorum scilicet. Administrantes dico.
marg.| {k} Sicut boni dispensatores multiformis gratie Dei] dispensatores ac si dicat, non ut vestra, vel que habeatis a vobis, ministrate aliis bona, sed ut vobis credita et ad tempus commissa. 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
marg.| {l} Multiformis] Hoc dicit propter multos et diversos effectus gratiarum : vel forsitan omnes virtutes etsi sint diversi habitus, sunt tamen una gratia : sicut diversa lumina candelabrorum, vel lampadum in una domo existentia non faciunt nisi unum lumen.
marg.| Item sicut unum donum diversimode habilitat animam sicut patet de dono timoris quod quasi ad omnes operationes habilitat animam. Et dicitur multiformis quia usus gratie formatur secundum applicationem animi ad id quod desiderat, ut si quis se applicat ad patientiam ; magis ei datur usus eius. Et hoc vult dicere Glossa Interlinearis que dicit, Forma te secundum desiderium uniuscuiusque ; sicut manna sapiebat secundum cibos quos volebant. Sap. 16.c. Omnem saporem sanitatis habentem.
marg.| {m} Si quis loquitur] Ecce finis quo debent fieri opera misericordie, quia ad honorem Dei. Et in hoc etiam tangitur ordinatio hominis ad Deum, que est ut totum bonum quod habeat homo, Deo attribuat. Dicit ergo :   [Si quis loquitur] id est habet scientiam loquendi, loquatur, sc.
marg.| {n} Quasi sermones Dei] id est totum dicat ad honorem Dei ; ut soli Deo honor tribuatur, non vobis qui estis eius ministri. Eius enim sunt sermones quos loquimini. Ps. 113. Non nobis Domine non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Et in hoc docetur bona intentio que debet hominem movere ad loquendum.
marg.| Item notatur discretio et etiam utilitas per hoc quod dicit [Quasi sermones Dei] Eph. 5.g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad edificationem fidei. Item quia hoc quod dicit   [Quasi] notat quod sermones nostri multo minoris et inferioris efficacie sunt quam sermones Dei. De quo dicit Ps. 1. quod folium eius non defluet. Dicit hic, Glossa notabilis. Si quis habet scientiam loquendi, non sibi sed Deo imputet : timeat ne preter voluntatem Dei vel preter auctoritatem Scripturarum, vel preter utilitatem fratrum doceat, {7. 335va} nec quod docendum est, taceat. Sequitur.
marg.| {a} Si quis ministrat] opere serviendo, vel temporalia, eleemosynas scilicet largiendo, vel quodlibet aliud bonum opus faciendo, ministret, scilicet
marg.| {b} Tamquam ex virtute Dei quam administrat Deus] id est a se nihil virtutis habere per quam hoc faciat, reputet, vel cognoscat ; sed Deo a quo totum bonum habet, totum attribuat. 1Cor. 4.b. Quid habes quod non accepisti ? Vel   [Si Administrat] sacramenta Ecclesie, credat non a se efficaciam sacramenti, sed a virtute Dei qui ibi latenter operatur habere. Vel   [Si ministrat] verbum predicationis, a Deo se habere cognoscat et sciat. 2Cor. 9.c. Qui autem administrat semen seminanti ; et panem ad manducandum prestabit. Et hoc ita fiat.
marg.| {c} Ut in omnibus honorificetur Deus] et hoc   [per Iesum Christum] adiutorem nostrum et mediatorem ad Deum patrem. Vel   [per Iesum Christum] quem in omnibus operibus vestris et verbis invocatis.
marg.| {d} Cui est gloria] in se :
marg.| {e} Et imperium] quoad alios.
marg.| {f} In secula seculorum, Amen] Confirmatio est. Propter hoc dicit Apostolus. Col. 3.c. Omne quodcumque facietis in verbo aut in opere ; omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite ; gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
marg.| Et nota quam ordinate procedit ; quia enim supra cum dixit, [ante omnia mutuam caritatem] etc. cor ordinaverat : Sed ne quid inordinatum remaneret ; linguam instruit et docet cum dicit,   [Si quis loquitur] etc. Deinde monet ad opus cum subiungit.   [Si quis ministrat] etc.
marg.| {g} Sequitur : Carissimi, nolite peregrinari] Secunda pars capituli, in qua tamquam sufficienter armatos et de armorum custodia instructos monet ne deficiant si super eos ingruerit bellum. Dividitur autem pars ista in sex. Primo enim monet eos ne deficiant in tentationibus. Secundo ostendit quod gaudium debeat esse eis si communicent passionibus Christi, ibi   [Sed communicantes] etc. Tertio monet eos ut si non est eis datum communicare passionibus Christi, saltem gaudeant in opprobriis pro Christo sibi illatis,   [Si exprobramini] Quarto hortatur ne ipsi erubescant pati pro Christo si aliquando sic oportet, ibi   [Nemo autem vestrum] etc. Quinto ostendit quare gloriandum est in huiusmodi, ibi   [Quoniam tempus est] etc. Sexto ostendit modum quomodo debent se habere in patiendo, ut scilicet animas suas commendantes Deo, ibi   [Itaque et hi qui patiuntur] etc. Dicit ergo :   [Carissimi, nolite peregrinari] id est reputare vos alienos, vel exules a societate membrorum Christi.
marg.| {h} In servore] tentationum.
marg.| {i} Qui fervor sit vobis ad tentationem] id est ad probationem et examinationem vestre fidei. Vel.
marg.| {g} Nolite peregrinari] id est deficere a statu fidei.
marg.| {h} In servore] tribulationum. Et causam huius reddit :
marg.| {i} Qui sit vobis in tentationem] id est ad purgationem, et sic ad bonum vestrum ; unde non debetis convertere in dispendium et damnum. Unde Gn. 22.a. Tentavit Deus Abraham. Sap. 2.a. Deus tentavit illos, et invenit eos dignos se.
marg.| Et Dt. cap. 13.a. Tentat vos Dominus Deus vester ut palam sciat utrum diligatis eum aut non, in toto corde et in tota anima vestra. Et deinde subiungit aliam causam quare propter tentationes non debent a fide recedere, vel credere se a Deo derelictos esse : quia nihil novum quod iusti tententur. Unde dicit.
marg.| {k} Quasi aliquid] ac sic dicat, non debetis putare   [quasi aliquid novi contingat vobis]  ; quod scilicet non contigerit aliis : quasi diceret, non est hoc novum nec solum in vobis ; quia. 2 : Tim. 3.c. Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Vel   [Nolite mirari, alia littera] etc. et hoc dicitur quibusdam qui quamdiu sunt in vita seculari, nec de fide, nec de huiusmodi sentiunt tentationes ; sed quam cito {7. 335vb} aggressi sunt viam penitentie, tentantur et tunc incipiunt admirari. Sed non est admirandum : neque enim sic tentantur tunc quod prius non esset in eis radix tentationis ; sed Diabolus non curabat ad actum illam producere : Illos enim pulsare negligit quos quieto iure possidere se sentit. Hoc verbum   [Nolite peregrinari] dicitur quibusdam qui dum sunt in fervore devote orationis, peregrinantur multa proponendo, promittendo difficilia et ardua que postea non solvunt : Unde peccant gravius quam si non promisissent. Prv. 20.d. Ruina est hominis devorare sanctos : et post vota retractare.
marg.| {l} Sed communicantes] etc. Hic ostendit quod debent in se gaudere, quia patiuntur : Sic enim fiunt in presenti socii Christi, et in futuro erunt participes gaudii. Continuatio : nolite peregrinari, etc.   [Sed communicantes gaudete] id est quia communicatis   [passionibus Christi] Et dicit   [Communicantes] quasi in parte accipientes : quia ad fasciculum eius omnino accedere non possumus. Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe, dilectus meus. Vel   [Communicantes] id est commune hoc cum Christo hic habentes. 2Cor. 5.c. Semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes. Et dicit.   [Passionibus] in plurali, quia tota eius vita fuit passio. Unde in prima Dominica Adventus cantatur Evangelium quod recitat processionem illam que fuit facta in die palmarum quando eius passio incepit : quasi diceret Ecclesia, a principio vite sue usque in finem semper suis in passionibus. Vel   [in passionibus] dicit pluraliter, propter circunstantias passionis.
marg.| {m} Gaudete] dico, in presenti sc.
marg.| {n} Ut et in revelatione glorie eius] id est in die iudicii quando aperte regnabit. Lc. 3.a. Videbit omnis caro salutare Dei : qui modo regnat occulte, non revelatus nisi aliquibus iustis et paucis. 1Cor. 15.d. Oportet autem illum regnare. Glossa occulte. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Quando scilicet revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.
marg.| {o} Gaudeatis] animo.
marg.| {p} Exultantes] corpore : non quia gaudium sit in corpore ut in subiecto, sed in anima : sed ideo dicitur esse in corpore, quia per corpus manifestabitur, secundum quod dicit Ps. 83. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
marg.| Et nota ordinem loquendi : Primo dicit. [Communicantes] etc. Et postea subiungit.   [Ut in revelatione] etc. Primo enim oportet ut simus fratres Christi ex parte patris, ut tandem simus fratres ex parte patris. Mater Iesu est Maria que interpretatur amara, hec est tribulatio vel penitentia. Vis ergo esse frater Iesu ? necesse est ut sis in tribulatione vel penitentia. Pater eius est Deus : Ps. 116. Ego dixi Dii estis, id est Domini. Si vis habere secundum, scilicet ut sis frater in gloria, necesse est ut habeas primum scilicet ut sis frater in penitentia. Ioanni dictum est. Ecce mater tua. Io. 19.e. Sed multi dicunt hodie. Io. 14.a. Domine ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Et isti fabulas Gentilium introducunt in Ecclesiam Dei quod est nefas et nugatio apud Deum. Volunt enim esse Minervam que de cerebro Iovis nata, ut fabulati sunt Gentiles, patrem habuit sine matre. Contra Christum est hoc qui aliquando habuit patrem sine matre, et semper, si vellet, sic esse potuit : tamen nasci de matre voluit ut nos qui sine doloribus esse non possumus, hanc matrem voluntarie amplecteremur, non querentes gaudia ubi non est nisi tristitia. Hier. 45.b. Ecce quos edificavi, ego destruo ; et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc et tu queris tibi gaudia ? noli querere.
marg.| {q} Si exprobramini] Hic tertio monet eos ut si non est eis datum pro Christo pati ; tamen gaudeant in opprobriis pro Christo sibi illatis, dicens   [Si exprobramini] quasi, gaudete, quia   [si exprobramini] id est opprobria patimini.
marg.| {r} In nomine] Sic continuat Glossa que dicit, quia   [in nomine Domini] duo dicit, Causam ; et tunc exponitur sic,   [In nomine] id est pro nomine. Item perseverantiam ; unde dicit Glossa   [In nomine] permanentes,   [Beati eritis] quare autem beati, ostendit dicens.
marg.| {s} Quoniam quod est honoris et glorie et virtutis Dei requiescit super vos] in presenti vel in futuro. In penitente est honor, bona operatio : Unde Dominus multiplicat et auget gratiam. Item gloria in presenti, pura et munda conscientia. 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Item virtutis in presenti, fidelis scilicet et fortis contra Diabolum resistentia et pugna inf. 5.c. Cui resistite fortes in fide. His tribus tria debentur in futuro. Honori enim boni operis reddetur in futuro honor positionis ad dextram Dei, quando separabuntur hedi ab agnis, ut agni sint participes honoris Christi. Item glorie pure conscientie dabitur gloria exultationis, et vocationis ad regnum : Ve nite benedicti patris mei, etc. Item virtuti dabitur in futuro {7. 336ra} non solum ut non infestent vos Diabolus et eius membra ; sed liberatio ab omni occupatione et miseria. Propter hec tria dicit Apostolus ad Rm. 2.b. Gloria autem, honor et pax omni operanti bonum. Et propter hoc dicit de futuro   [requiescet] quia modo non permanent in nobis, sed in futuro requiescent. Et unde hec omnia subiungit.
marg.| {a} Et qui] etc. id est Christi.
marg.| {c} Requiescet] tunc in vobis sine omni motu et perturbatione.
marg.| {b} Super vos] non solum in nobis, quia tunc erit nobis ad manifestationem : et dicit   [Spiritus] Christi, quia ei datus est non ad mensuram : Io. 3.d. Id est non ad partem mensure, sed ad plenitudinem, nobis vero datur ad partem, vel dicit   [Spiritus] Christi, quia in Christo fuit manens semper. Is. 11.a. Et requiescet super eum Spiritus Domini : non in nobis, quia prius fuimus filii ire : Eph. 2.a. Unde Io. 1.e. Dictum est Ioanni Baptiste : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat. Sed modo quiescit in nobis per pacem pectoris ; Tandem vero, scilicet in futuro requiescet per pacem eternitatis.
marg.| {d} Nemo autem vestrum] Hic quarto monet eos ut si pati oportet, tales se exhibeant, ut pro sua passione premium expectent, non ut penam solvant. Quod faciunt illi qui pro peccatis puniuntur nec etiam erubescunt pro Christo : Unde dicit,   [Nemo vestrum] etc. scilicet violentus invasor. Hi omnes pro suis sceleribus patiuntur, nullam spem remunerationis habentes. Unde dicit Glossa Interlinearis Ubi nulla remuneratione expectatur. Et Glossa marginalis. Non enim debetis credere quod sine remuneratione patiamini sicut illi qui pro suis sceleribus patiuntur et inviti puniuntur. Sed ex his Glossis videtur quod nullus possit mereri sustinendo passionem suspendii. Ad idem : Fur velit nolit sustinet suspendium ; ergo non meretur. Item contra ista ; si aliquis ductus ad patibulum, penam suspensionis et opprobrium a sacerdote suo recipiat in remissionem peccatorum, constat quod minor pena sufficeret ei ad deletionem peccatorum, et hanc sustinet voluntarie ; ergo satisfacit pro peccatis, si post hoc evolat : ergo per hoc expectat remunerationem. Preterea nonne dexter latro meruit sustinendo ? constat quod sic ; ergo ut prius. Dices forsitan, quod hoc est verum quod meretur, quia voluntarie sustinet. Glossa autem hic loquitur illis qui sustinent inviti. Contra : Nonne illi qui sunt in Purgatorio, voluntarie sustinent ? constat quod sic : et tamen non merentur, quia etsi velint pati, ut citius evadant : tamen velint nolint patiuntur ; ergo a simili fur non meretur. Solutio : Potest dici quod talis sustinentia non est meritoria plene liberationis ; et hec est causa quia etsi voluntarie sustinet penam sibi iniunctam, et minor illi sufficeret, non tamen voluntate libera, sed coacta : Quamvis enim voluntas cogi non possit coactione sufficienti ; potest tamen cogi coactione efficienti. Quod autem obiicitur de latrone dextro : Dicendum quod tanta fides eius fuit et contritio, quod suffecit ad plenam liberationem. Presentia enim Domini multum contulit. Sic etiam tanta posset esse fides et contritio latronis cum suspenditur quod sufficeret ad plenam liberationem : quia tamen hoc nobis incertum est, cum sciamus quod velit nolit patitur, propter hoc Deus, quod satis est probabile, ipsum per hoc omnino solvere a pena posset, tamen dicitur, ut dictum est, quod Glosse hic loquuntur de illis qui omnino patiuntur inviti. Et quod obiicitur de illis qui sunt in Purgatorio qui etsi velint pati, non merentur : Dicendum quod non est simile propter statum. In Purgatorio non est status merendi ; sed in hac vita est status merendi. Notandum est autem quod per quatuor que hic ponit, intelligit omne peccatum per quod nocetur proximo : Aut enim nocetur in persona propria ; et sic dicit.   [Homicida] Aut in fama, et sic dicit   [Maledicus] Aut in substantia : et hoc dupliciter : Aut latenter ; et sic dicit (Fur :) Aut aperte et cum violentia ; et sic dicit   [Alienorum appetitor] Hec autem quatuor ponit : quia solum ea que erant in proximum, puniebat lex, et non peccatum in se. Unde sic possunt aliter quam prius distingui : quia peccatum aut fit in persona proximi ; et sic dicit   [Homicida] Aut in rem et hoc dupliciter : Verbo cum dicitur   [Maledicus] sicut falsus testis, vel huiusmodi : Aut facto, et hoc dupliciter : Latenter unde dicitur   [Fur] Vel aperte, unde.   [Alienorum appetitor] Sequitur.
marg.| {e} Si autem] patiens   [ut Christianus] dicit, quasi, hoc est, hominis christiani, scilicet pati : dixi   [non erubescat]
marg.| {f} Autem] id est sed.
marg.| {g} Glorificet Deum in isto nomine] Christiano scilicet permanens in ipso. 1Cor. 6.d. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
marg.| {h} Quoniam tempus est] etc. Hic quinto ostendit quare gloriandum est in huiusmodi :   [Quoniam tempus est, ut iudicium] examinationis per tentationes et passiones.
marg.| {7. 336rb}
marg.| {i} Incipiat a domo Dei] id est in homine ex quo incipit domus Dei : et bene dicit   [incipit] quia terminatur in domo Diaboli. Unde si libenter patimur, non sumus de domo Diaboli. Et cum omnes teneamur ad penam : Omnes enim nascimur filii ire : Eph. 2.a. Necesse est, vel hic vel in futuro purgemur. Sed hic est tempus ut purgentur electi qui sunt domus Dei : sed mali qui sunt domus Diaboli, in futuro non ideo purgabuntur, sed condemnabuntur. Alia nondum est ; alia in presenti tribulatione, que nec acerba multum est, nec sempiterna ; ut fugiatur futura que et acerbissima est et eterna. De hoc dicitur in Glossa Duo iudicia Dei : Unum occultum, scilicet pena qua nunc unusquisque homo aut exercetur ad purgationem, aut monetur ad conversionem ; aut si contemnit vocantem, excecatur ad damnationem. Alterum manifestum, quo venturus est iudicare vivos et mortuos : et nunc est tempus ut Ecclesia per exteriora seculi ad gloriam preparetur. Reprobi vero ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendent : Iob. 21.b.   [Tempus est ut iudicium] etc. Unde Ez. 9.c. A sanctuario meo incipite. Lc. 10.a. Sanctificabor in his qui appropinquant mihi : et in conspectu omnis populi glorificabor.
marg.| {k} Si autem primum a nobis] qui sumus domus Dei, incipit, scilicet iudicium.
marg.| {l} Quis finis] etc. quasi dicat, numquid ipsi quasi innocentes relinquentur ? quasi dicat. Non. Is. 32.c. Super humum populi mei spine et vepres ascendent ; quinto magis super omnes domos gaudii exultantis. Et Ier. 49.c. Ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem, bibentes bibent : et tu quasi innocens relinqueris : non eris innocens, sed bibens bibes.   [Et si iustus] qui apud homines videtur mundus : de quo etiam habet bonam opinionem Mundus.   [Vix salvabitur] cum aliud sit iudicium Dei, aliud mundi : quia tanta est iustitia Dei : interdum que hominibus videntur iusta ; Dei iudicio inveniuntur incerta : Sic exponit Augustinus Si inquam sic est : Impius et peccator ubi parebunt ? Ps. 36. Quesivi eum, et non est inventus locus eius. Sed contrarium videtur hic dicere Glossa Interlinearis que dicit. In fetido loco : Sed non est : quia non est inventus locus eius nec in celo, nec in mundo, sed in inferno qui est locus fetidus. Vel sic,   [Si iustus vix salvabitur] id est per multos labores, et cum magno certamine :   [Impius et peccator] etc. Lc. 23.e. Si in viridi ligno hec faciunt ; in arido quid fiet ? Vel tertio modo :
prol.| Si iustus vix salvabitur] a Deo scilicet, id est si Deus cum difficultate, salvat etiam iustos : ut non notetur esse in Deo difficultas salvandi : sed ut ostendatur quod tota natura humana est perdita de se ; et ex parte nostra est repugnantia.   [Impius] per infidelitatem. Et   [peccator] per morum depravationem.
prol.| Ubi parebunt ?] Nusquam ut videtur ; quia se elongaverunt ab eo, qui est locus omnium et ubique est.
marg.| Solutio. Erunt in tempore quantum ad esse : et erunt in loco quantum ad male esse. Et hoc est quod dicit Ps. 88. Et erit tempus eorum in secula. Non dico tempus prout motus primi mobilis, sed prout est mora motus rerum mutabilium : quia mali de penis ad penas mutabuntur. Iob. 24.c. Ad nimium calorem transibunt ab aquis nivium. Sed obiicitur ; Si mutatio de pena in penam erit tempus eorum : et diverse sint ibi mutationes secundum diversitates peccatorum : ergo erunt ibi diversa tempora. Ignis enim aget in diversos diversimode secundum diversitatem peccatorum : Similiter et aqua et omnia elementa. Unde nihil erit ibi a quo dicatur una pena. Vel quarto modo : [Si iustus vix] id est vi crucis, (salvabitur :) X enim figuram habet crucis :   [Impius et peccator ubi parebunt] qui virtutem crucis vel recipere noluerunt,   [sicut Impius] qui extitit infidelis : vel receptam dimiserunt per peccata, sicut (peccator,) qui fidem habens non addidit opera. Vel alio modo sic :
marg.| {7. 336va}
marg.| {a} Si iustus vix salvabitur] id est per fidem et virtutem quinque vulnerum Iesu Christi. Vix enim tres habet litteras. Prima est, V, que significat quinque : Secunda, I, que significat Iesum : Tertium, X, que ponitur loco divisionis Christi : Si inquam sic est :
marg.| {b} Impius] etc. quasi diceret, nusquam bene erunt Parere enim dicit bene essendi circunstantiam. Et sumptum est hoc de Prv. 11.d. Si iustus in terra recipit ; quanto magis impius et peccator ?
marg.| {c} Itaque] etc. Hic sexto docet eos quemadmodum se tenere debent in patiendo, ut scilicet nihil de se confidant, sed in Deo totam spem ponant, suas animas ipsi commendantes. Continuatio : Quia a domo Dei incipit iudicium.   [Itaque] id est igitur.
marg.| {d} Et hi] etc. id est propter iustitiam et conservationem fidei :   [Secundum voluntatem Dei] hoc dicit, quia Deus vult ipsos pati, ut sic defecati a sordibus, puri et mundi appareant in conspectu Dei ; quia 1. Thess. 4.a. Hec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra. Vel   [Secundum voluntatem Dei] id est qui propter hoc et ad hoc finaliter patiuntur, ut impleatur voluntas Dei que est ut ipsi salventur 1Tim. 2.b. Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Vel sic :   [Qui patiuntur] et supple, vivunt.
marg.| {e} Secundum] etc. id est sine culpa. Unde et hic dicitur.   [In benefactis] id est cum benefaciant, bene patiuntur. Unde supr. 4.c. Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes. Hi inquam.
marg.| {f} Commendent animas suas] non cuicumque, sed.
marg.| {g} Creatori] qui amat animas : Sap. 11.d. Et numquid secure possunt ei commendari ? Ita : quia.
marg.| {h} Fideli] qui totum restituet. Unde 2Tim. 1.d. Scio enim cui credidi ; et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Quidam libri habent   [Commendant] et secundum hoc notatur ibi una utilitas sic patiendi pro Christo : quia qui sic secundum voluntatem Dei patiuntur, Deum sibi et quodammodo se Deo obligant et astringunt : sicut dicitur quod aliquis qui debet alii servire per aliquod tempus conventione facta inter eos de mercede servientis, quod ille serviens commendavit se ei cui servit ; et uterque obligatur et astringitur alteri Sic accipitur commendare. 1Rg. 1.b. Ubi Anna sic loquitur de Samuele filio suo : Idcirco et ego commendavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Pt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=77&chapitre=77_4)

Notes :