Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Pt. 5,1 

Seniores ergo,
qui in vobis sunt, obsecro,
consenior
et testis Christi passionum
qui et eius que in futuro revelanda est, glorie communicator,
Numérotation du verset 1Pt. 5,2 

pascite
qui est in vobis1
1 est in vobis] in vobis est Weber
gregem Dei, providentes
non coacte,
sed spontanee secundum Deum,
neque turpis lucri gratia, sed voluntarie,
Numérotation du verset 1Pt. 5,3 

neque ut dominantes in celis2,
2 Celis] cleris Weber
sed forma facti gregis ex animo.
Numérotation du verset 1Pt. 5,4 

Et cum apparuerit princeps astrorum3,
3 Astrorum] pastorum Weber
percipietis immarcescibilem glorie coronam.
Numérotation du verset 1Pt. 5,5 

Similiter adolescentes
subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem
insinuate,
quia Deus superbis resistit,
humilibus
autem dat gratiam.
Numérotation du verset 1Pt. 5,6 

Humiliamini igitur
sub potenti manu Dei, ut vos
exaltet in tempore visitationis.
Numérotation du verset 1Pt. 5,7 

Omnem sollicitudinem vestram
proiicientes in eum,
quoniam ipsi cura est de vobis.
Numérotation du verset 1Pt. 5,8 

Sobrii estote et vigilate,
quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens
circuit,
querens quem devoret,
Numérotation du verset 1Pt. 5,9 

cui resistite fortes in fide,
scientes eamdem
passionem ei que in mundo est vestre fraternitati fieri.
Numérotation du verset 1Pt. 5,10 

Deus autem omnis gratie,
qui vocavit nos in eternam suam gloriam in Christo Iesu,
modicum passos ipse perficiet,
confirmabit,
solidabitque.
Numérotation du verset 1Pt. 5,11 

Ipsi gloria, et imperium in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset 1Pt. 5,12 

Per Silvanum
fidelem fratrem vobis, ut arbitror, scripsi
breviter4,
4 scripsi breviter] inv. Weber
obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua et5 statis.
5 et statis] statis S Λ Clementina , et state Amiatinus, state Weber
Numérotation du verset 1Pt. 5,13 

Salutat vos Ecclesia que est in Babylone coelecta,
et Marcus filius meus.
Numérotation du verset 1Pt. 5,14 

Salutate invicem
in osculo sancto.
Gratia
vobis omnibus qui estis in Christo Iesu6.
6 Iesu] + Amen Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Pt. 5,1 
marg.| Seniores] etc. Quarta pars et ultima secunde partis Epistole in qua ostendit qualiter se debent habere circa has conditiones, Prelatus et subditus. Et specialiter instruit Seniores, et hoc ultimo loco, quia minus debent ipsi indigere instructione quam alii minores. Et significatum est. Io. ult. e. Ubi Dominus dixit Petro bis, pasce agnos ; et semel tantum, pasce oves : Per agnos minores, per oves maiores. Dividitur autem hoc capitulum in sex partes. Primo enim observando monet seniores : Secundo minores invitat ad obedientiam et subiectionem, ibi :   [Similiter] etc. Tertio omnes tam maiores quam minores invitat ad humilitatem, ibi :   [Omnes enim] etc. Quinto omnes invitat et hortatur ad sobrietatem et vigilantiam contra insidias Diaboli, qui circuire insidiando non cessat, ibi   [Sobrii] etc. Quinto ne ipsi desperarent quia tantum habent adversarium, consolatur eos, ibi :   [Scientes] etc. Sexto, et ultimo ostendit per quem Epistolam istam misit eis, quia per Sylvanum, hortans eos ut in osculo pacis se invicem salutent, ibi :   [Per Sylvas] etc. Dicit ergo :
marg.| {k} Seniores] Hec pars prima dividitur in tres. Primo enim obsecrat Seniores ut pascant gregem sibi commissum, ostendens multis rationibus quod hoc debent facere, ibi :   [Seniores] Secundo ostendit modum pascendi, ibi :   [Providentes] etc. Tertio finem, ibi :   [Et cum] etc. Monens itaque ad pascendum gregem, ostendit quatuor rationibus quod in hoc debent ei credere et obtemperare ; Primo propter modum loquendi qui cum posset, ut Prelatus imperare, tamen obsecrat, ibi :   [Obsecro] Secundo propter favorem persone, ibi :   [Consenior] quia senibus est credendum : Tertio quia ipse Christum patientem vidit et multa pro eo sustinuit, ibi :   [Et testis] Quarto quia tam dilectus a Deo fuit quod eius gloriam prelibavit in transfiguratione : Unde dicit.   [Qui et eius] etc. Continuatio. Quia pati nos oportet et dignum est ut qui primi sunt dignitate, Sint etiam primi in onere : Ergo ego.
marg.| {m} Consenior] officio et etate : Unde meis monitis credendum est, quia Iob. 12.b. In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
marg.| {n} Et testis passionum Christi] et quia ipsum patientem vidi, et quia multa pro eo {7. 336vb} sustinui : Captus enim fuit et ligatus ab Herode : Actor. 12.a.
marg.| {o} Qui et] pro etiam, sum   [communicator glorie eius] quam prelibavi in transfiguratione eius. Mt. 17.a. ut post dies sex assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Glorie dico.
marg.| {p} Que in futuro revelanda est] id est cuius me fore spero participem in futuro.
marg.| Vel.
marg.| {q} Vel : Communicator] in resurrectione, quia ei apparuit ipsa die resurrectionis : Lc. 24.e. Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Vel   [Communicator] in ascensione, quia ipsum vidit cum aliis Apostolis ascendentem in celum. Act. b. Videntibus illis elevatus est. Ego inquam talis.
marg.| {l} Obsecro] id est propter sacra, vel per sacra rogo, et moneo.
marg.| {k} Seniores qui sunt in vobis] Non dicit super vos, quia sic debet preesse Prelatus aliis ut cordis humilitate omnibus subsit. Unde Augustinus Honore coram vobis Prelatus sit, timore coram Deo substratus sit pedibus vestris. Et dicit   [Obsecro] non impero, ut formam det prelatis ne sint proni ad imperandum, et maxime senioribus, quia. 1Tim. 5.a. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et de quo obsecrat, subiungit : De hoc scilicet.
marg.| {r} Pascite] verbo, exemplo, temporali subsidio. Propter hoc dictum est ter Petro Io. ult. e. Pasce, pasce, pasce.
marg.| {s} Gregem Dei qui in vobis est] sicut regnum in Rege : Vel   [in vobis] in vos, id est quem debetis considerare non tamquam minorem, sed vos communes exhibere ei. Ez. 32.a. Rectorem te posuerunt noli extolli : esto in illis quasi unus ex illis. Sed quidam seipsos pascentes, gregem famelicum relinquunt. Za. 11.d. O pastor et idolum, derelinquens gregem. Unde quidam dixit de talibus ; Cum non pascant, sed pascantur, non a pasco derivatur, sed a pascor pascens. Ez. 34.a. Ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos.
marg.| {t} Providentes] Hic ostendit modum pascendi. Tria autem perficiunt hunc modum : Primum est ut etiam licet ipsi sint inopes, non tamen predicent causa inopie vitande, imo pure propter Deum ; Unde dicit   [Providentes]  ; Secundum est ut si ipsi non sint inopes, ne inhient ad turpe lucrum, ibi :   [Neque turpis]  ; Tertium est ut ipsi non appetant favorem vel dominium, ibi :   [Neque ut dominantes] Duo ergo removet a prelatis : primum, avaritiam duplicem ; Aut que potest excusari causa inopie sub pretextu indigentie, cum dicit.   [Non coacte]  ; Aut que non habeat excusationis colorem, sed est turpe lucrum cum dicit.   [Neque turpis]  ; Et secundum, est dominium, cum dicit.   [Neque dominantes] etc. Dicit ergo :   [Providentes] Pascite dico providentes in necessariis, si opus est etiam corporis, vel anime quod maius est et hoc.   [Non coacte] propter inopiam quasi diceret, etsi indigetis rebus temporalibus, tamen propter illa habenda non predicetis vel ministretis pabulum verbi Dei ; sed solo intuitu superne mercedis ; Unde sequitur.
marg.| {u} Sed spontanee secundum Deum] tripliciter ; Primo ut nihil predicetis nisi divinum. Contra illos qui pro questu mendacia predicant : et sic ly   [secundum] sumitur materialiter : Vel   [Secundum Deum] idest servando formam quam Deus dedit in pascendo et providendo gregi ; et sic sumitur ly   [secundum] formaliter ; Vel   [Secundum Deum] idest ut Deum finem ponatis nihil aliud querentes nisi ipsum : et sic sumitur ly   [secundum] finaliter. Et hoc est quod dicit Apost. 1Cor. 9.c. Si autem volens hoc ago, mercedem habeo ; si autem invitus dispensatio credita est mihi. Invitus, dicit Glossa Ut qui necessitate huius vite cogatur, et propter hoc predicet. Unde Augustinus de sermone Domini in monte : Si coactus inopia rerum que temporali vite sunt necessarie, predico Evangelium ; alii per me habebunt mercedem, ego autem non, quia non ipsum Evangelium diligo, sed eius pretium in temporalibus constitutum : quod nefas est fieri ut non tamquam filius ministret quisquam Evangelium, sed tamquam servus, cui tradita est dispensatio, ut tamquam alienum erogans, nihil inde ipse capiat preter cibaria. Unde expresse est hoc contra illos qui hac intentione audiunt Theologiam, ut ditentur vel ut pontificentur.
marg.| {7. 337ra}
marg.| {a} Neque turpis lucri gratia] scilicet provideatis, vel predicetis sicut faciunt illi qui abundantes superflua vel congregant vel querunt : quasi diceret, nullus amor questus vos compellat vel dignitatis appetitus, sed intrinsecum sit principium scilicet honor Dei vel utilitas : Unde dicit.
marg.| {b} Sed voluntarie] id est gratis, sicut faciebat Ps. 53. dicens : Voluntarie sacrificabo tibi.
marg.| {c} Neque ut] etc. sed ministrantes sicut Dominus. Mt. 22.d. Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.
marg.| Et notandum quod dicit. [Ut] quasi diceret, non dico solum ut non dominantes, imo etiam ut non videamini velle dominari. Hoc preceptum hodie transgrediuntur multi Prelatorum qui plus se erigunt quam possint : ut valde bene competat eis illud. Is. 16.d. Audivimus superbiam Moab, id est Prelatorum, vel Clericorum carnalium : Superbus est valde ; superbia eius, et arrogantia eius, et indignatio eius plusquam fortitudo eius. Et Ier. 48.e. Superbus est valde : audivimus sublimitatem, et arrogantiam, et superbiam cordis eius. Ego scio, ait Dominus, iactantiam, et arrogantiam eius : et quod non sit iuxta eam virtus. Unde Nm. 16.a. Multum erigimini filii Levi. Remotisque impedimentis determinat bonum modum, dicens.
marg.| {d} Sed forma] etc. id est perfectio : et hoc.
marg.| {e} Ex animo] quasi diceret, ex animo habere debetis, ut bene presitis gregi, ut scilicet animus bene sit dispositus, et bene regat corpus. Et sic   [facti forma] id est transformati ex animo bene regente corpus. Tria dixit :   [Neque ut dominantes] etc. in hoc notatur virtus humilitatis.   [Sed forma] in hoc monet eos ad regulam, et exemplum exterioris bone conversationis :   [ex animo] in hoc notatur bona interim dispositio, et sollicitudo mentis quam habebat Apostolus, qui dicebat, 2Cor. 11.f. Preter illa que extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum.
marg.| Et notandum quod dicit. [Forma] non utique substantialis sed accidentalis ; et talis separata a subiecto nihil est : sic ergo Prelatus separatus a grege suo nihil est. Iob. 18.c. Habitent in tabernaculo eius socii eius qui non est. Item.   [Forma] dicit, ut ad eius aspectum alii maiores informentur, et concipiant fetus similes ; sicut ad virgas Iacob concipiebant oves ; Gn. 30.g. Sic fuerunt forma gregis antiqui Prelati, Augustinus et ceteri Confessores et Martyres qui non causa dominandi sed potius laborandi prelaturas habuerunt secundum quod docet Apostolus 1Tim. 3.a. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. De hoc Gregorius loquens in Pastorali bene determinat formam Prelatorum dicens. Notandum quod pro illo tempore hoc dicitur. Si quis Episcopatum, etc. quo plebibus quisquis preerat, prius ad martyrii tormenta ducebatur : Tunc ergo laudabile erat Episcopatum querere quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora pervenire.
marg.| {f} Et cum apparuerit] Hic aperit, et finem, et utilitatem.   [Et cum] etc. Christus, qui modo est Deus absconditus : Is. 45.c. Hoc erit in die iudicii quando revertetur, et ponet cum servis suis rationem. Prv. 7. In die plene Lune revertetur, etc.
marg.| {g} Percipietis] id est perfecte accipietis.
marg.| {h} Immarcescibilem] etc. id est gloriam interminabilem, que significatur per coronam que nec principium habet, neque finem.   [Immarcescibilem] quia nec usu, nec senio minorabitur, nec deficiet, sed semper in eodem statu permanebit. Nec sic est de gloria huius mundi. Unde Iac. 1.b. Ita et dives in itineribus suis marcescet. Vel coronam glorie appellat coronam que erit super gloriam substantialem data Predicatoribus, et hec est aureola : quia enim in rationabili vi optimum est predicare : propter hoc Predicatoribus prerogativa debetur super gloriam substantialem : et hec aureola : similiter, quia in irascibili optimum est, sustinere pro Christo mortem : propter hoc Martyres habent aureolam : Item quia in concupiscibili optimum est, ab omni carnis et mentis corruptione alienari, propter hoc Virgines habebunt aureolam.
marg.| {i} Similiter adolescentes] Secunda pars in qua monet minores ad subiectionem, et obedientiam. Iam enim Senioribus instructis ad hoc ut sint forma gregis, non restat amplius nisi ut subditos moneat informari forma sibi proposita : Et hoc est quod dicit.   [Similiter] Primo ex animo non ficto vel falso exterius. Vos   [adolescentes]
marg.| {k} Subditi estote Senioribus] non rebelles, quia. Prover. 22.a. Adolescens iuxta viam suam etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Ps. 118. In quo corrigit adolescentior viam suam.   [Subditi ergo estote] obediendo. 1Rg. 15.e. Melior est obedientia quam victime : et auscultate magis quam offere adipem arietum ; quoniam quasi peccatum hariolandi est, repugnare ; et quasi scelus idololatrie, nolle acquiescere. {7. 337rb} Magnum enim est inobedientie vitium, ut dicit Beatus Bernardus , per quam Angelus celum, homo paradisum, Saul regnum perdiderunt.
marg.| {l} Omnes autem] etc. Tertia pars in qua omnes tam Prelatos, quam subditos invitat ad humilitatem : et hoc facit, ut dicit Glossa ne Prelati audientes minores sibi debere subiici, putarent subditis suis, et non sibi iura humilitatis servanda esse. In hac parte sic procedit ; Primo monet omnes generaliter ad humilitatem non solum habendam : immo etiam aliis ostendendam et exhibendam, ibi :   [Omnes autem] etc. Secundo ostendit causas tres quare sic est faciendum : Quarum prima est quia Deus odit superbiam, ibi :   [Quia Deus]  ; Secunda est, quia diligit humilitatem ; ibi :   [Humilibus autem] etc. Tertiam concludit ex his duabus, que est quia Deus potens est et superbos punire, et humiles exaltare, ibi :   [Humiliamini] etc. Tertio finem, et utilitatem humilitatis ostendit, ibi :   [Ut vos exaltet]  ; Quarto modum humiliandi se, ibi :   [Omnem sollicitudinem]  ; Et causam modi, ibi :   [Quoniam ipsi] etc. Est autem triplex humilitas ; Quoad se, et hec attenditur in penitentia. Quoad Christum, et hec est in proximum licet minores, mundi, apud Deum honore, et reverentia ; Item quoad inimicos, et persecutores, et hec probatur in patientia. Unde dicit Glossa super illud   [Humiliamini] etc. Humilitatem dicimus, vel quando aliquis pro abluendis peccatis incipit salubriter atteri, vel quando spontanea mentis devotione, perfectiores Deo proximis humiliantur, vel quando contra persecutores virtute patientie invictus animus armatur. Dicit ergo :   [Omnes autem] Continuatio ; Non solum Prelatos ad providentiam gregis moneo, vel subditos ad subiectionem, vel obedientiam prelatis.
marg.| {m} Autem] id est sed.
marg.| {l} Omnes] vos et maiores, et minores.
marg.| {n} Insinuate invicem humilitatem] id est manifestate, et ostendite, ut sitis semper parati unus alii humiliter subvenire ; et hoc notatur per verbum insinuandi ; quod enim in sinu est, promptum, et paratum est. Aliud etiam notatur, ut scilicet humilitas sit cum caritate, quia quod in sinu est, calidum est ; quasi diceret, caritatis calore humilitatem extrahentes, bone conversationis exemplum aliis propinate. Hic est sinus scilicet caritas, in quo manus Moysis reposita secundo a lepra sanata est ; quia sup. 4.b. Caritas operit multitudinem peccatorum. Ex. 4.b. Sed quid est quod primum manum in sinu positum protulit leprosam ? Hoc est quia cum homo primo habens gratiam, opera que fecit prius considerat leprosa ea invenit, et quasi omnino deficientia ; sed cum factus perfectior, opera sua facta in gratia ad sinum reducit caritas, munda invenit ea a lepra peccati. Vel primo mittit manum in sinum qui Deum se dicit diligere, et revera multa bona propter Deum facit ; et tamen odit proximum ; Et propter hoc manus eius, id est opera sunt leprosa ; sed tamen secundo manum mittit in sinum ut compleat secundum mandatum caritatis, scilicet ut cum Deo diligat proximum ; tunc sine lepra fiunt opera que facit. Et propter hoc dicit.   [Insinuate]  ; quasi, in humili conversatione permanentes, et caritatem in vobis ad Deum tenete, et exterius proximo ostendite.
marg.| Vel si est, ibi : [Enim] tunc continuatur sic ; Quasi ; volo Prelato providere gregi, et subditos obedire prelatis ; et sic utrobique erit humilitas.   [Enim] id est quia   [Omnes] etc. Subiungit causas quare debent humiliari ; Prima est.
marg.| {o} Quia Dominus superbis resistit]  ; Odit enim superbiam. Ecclesiast. 10.a. Odibilis Deo, et hominibus superbia.
marg.| {p} Humilibus autem dat gratiam]  ; Hec est secunda causa quia diligit humiles ; Unde et humilitatem docuit, Mt. 9.b. Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Humiles autem vocat hic Glossa. penitentes. Item legitur Iacobi 4.b. Deus superbis resistit, etc. Et ibi expositum fuit. Sumptum autem est hoc de Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas, humilem autem spiritu suscipiet gloria. Et quia ita est, ergo.
marg.| {7. 337va}
marg.| {a} Humiliamini igitur sub] etc. Et est hec tertia causa quare debent humiliari : quia humilibus potest Deus retribuere, et superbos punire. Unde dicit, in qua. Manus enim et munera distribuit amicis, et inimicos percutit : quasi diceret.   [Humiliamini] ut manum Dei apertam inveniatis ad largiendum, et clausam ad feriendum : quam superbi invenient clausam ad dandum, et apertam ad puniendum, Deuter. 32.f. Et vindictam retribuet in hostes eorum ; et propitius erit terre populi sui. Et dicit.
marg.| {b} Dei] ut per hoc omnes instruat ut quicquid eos facit se subiicere, retorqueant ad Deum per sinceram intentionem. Sed quis finis istorum, vel utilitas ? Hec scilicet.
marg.| {c} Ut vos exaltet] etc. id est in die iudicii quando in virga visitabit iniquitates malorum, et pacem ponet visitationem bonorum ; sicut ipsemet promittit Is. 60.d. De hoc sup. 2.c. Glorificent Deum in tempore visitationis.
marg.| {d} Omnem sollicitudinem] Hic determinat modum humiliandi se : et est quarta particula huius partis, Dico, humiliamini, vos dico.
marg.| {e} Proiicientes] id est procul a vobis abiicientes ut nihil a vobis vos putetis facere, sed totum a Deo. Quid enim habes quod non accepisti ? et quid ergo gloriaris ac si non acceperis ? 1Cor. 4.b.   [Omnem sollicitudinem] id est finem sollicitudinis vel executionem. Et in hoc notat quod primo debet homo facere quod in se est, preparando se ad gratiam Dei ; aliter esset tentare Deum.
marg.| {c} [Proiicientes] dico.
marg.| {f} In eum] id est Deum, qui fidelis est. Unde Augustinus Proiice te in eum : non enim tam crudelis est, ut se subtrahat ut te abiiciat, et te cadere permittat. Et Ps. 14. Iacta cogitatum tuum in Domino.   [Sollicitudinem] dicit. Triplex est autem sollicitudo : prima Providentie spiritualis quoad animam. De qua. 1Cor. 7.f. Qui sine uxore est, solicitus est que sunt Domini, quomodo placeat Deo : secunda Providentie temporalis quoad corpus : De qua 1Cor. 7.f. Volo vos sine sollicitudine esse : non quia mala sit, sed quia impediat a maiori bono scilicet a contemplatione eternorum : Tertia avaritie, vel curiositatis. Mt. 6.d. Dico vobis ne soliciti sitis anime vestre quid manducetis ; neque corpori vestro quid induamini. Et Prv. 10.d. Expectatio iustorum letitia ; spes autem impiorum peribit. Prima precipitur : secunda permittitur : tertia prohibetur. De duabus hic loquitur : Unde dicit Glossa   [Sollicitudinem] anime, et corporis. Et dicit.   [In eum] ut scilicet ei firmiter adhereamus. Unde Glossa Tamquam anchoram in mari. Ps. 72. Mihi autem adherere Deo bonum est. Et quare ? Quia 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est. Et subiungit causam modi, dicens.
marg.| {g} Quoniam ipsi cura est de vobis] Sap. 6.b. Pusillum, et magnum ipse fecit : et equaliter est illi cura de omnibus.
marg.| {h} Sobrii] etc. Quarta pars cap. in qua omnes hortatur ad sobrietatem, ut sic possint vigilare contra insidias Diaboli qui insidiando non cessat circuire. Continuatio : Non solum vobis est necessaria humilitas vel spes in Deum, imo etiam sobrietas, quoad repressionem malorum desideriorum et motuum corporis ; et vigilantia, vel circunspectio quoad recusationem insidiarum diaboli. Ergo.   [Sobrii estote] compescendo carnis desideria, que militant adversus animam sup. 2.b. Est autem sobrietas virtus specialiter sumpta, motus gule refrenans : De qua Sir. 31.d. Sanitas est anime et corporis sobrius potus. Sir. 37.d. In multis escis est infirmitas ; et aviditas appropinquabit usque ad choleram : propter crapulam multi obierunt : qui autem abstinens est, abiiciet vitam. Sed quia sobrietas causa est vigilantie, secundum quod dicitur. Dn. 6.e. Cibique non sunt allati coram eo, id est coram Rege ; insuper, et somnus recessit ab eo : Propter hoc subiungit.
marg.| {i} Et vigilate] ne vos occupet dormientes. Unde Mc. 13.d. Videte, vigilate, et orate. Ita legitur 2Rg. 4.b. Quod Isboseth dormiens super stratum suum meridie, interfectus est a duobus filiis Remon Berothite, Rechab, et Baana. Et quare vigilandum sit, subiungit.
marg.| {7. 337vb}
marg.| {k} Quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens] ut sic deterreat mentes fidelium ne vox veritatis audiatur.
marg.| {l} Circuit] id est circum viam, et non intrat in viam.
marg.| {m} Querens quem devoret] Unde Iob. 1.b. Circuivi terram Iob. 18.b. Abscondita est in terra pedica eius ; et decipula eius iuxta semitam. Unde si simus in via, non possumus timere eum : quia sicut ipse viam circuit, sic misericordia Domini circumdabit nos. Dicit hic Glossa notabilis : Circuit tamquam hostis clausos obsidens muros, an sit aliqua pars murorum minus stabilis cuius aditu ad interiora penetretur : effert oculis formas illicitas, et faciles voluptates ut visu destruat castitatem : aures per canora tentat ut molliat Christianum : rigorem : linguam convitio provocat : manum iniuriis lacessentibus ad cedem instigat ; honores terrenos promittit ut celestes adimat : et cum latenter non potest fallere, apertos addit terrores. In pace subdolus ; in persecutione violentus, contra quem animus tantum debet esse paratus ad resistendum, quantum ille paratus est ad impugnandum. Et propter hoc sequitur.
marg.| {n} Cui resistite fortes in fide] Hec est enim victoria que vincit mundum, fides nostra 1Io. 5.a. Unde Iacob 4.b. Resistite autem diabolo ; et fugiet a vobis. Notandum autem est quod diabolus comparatur leoni quia superbus est : Iob. 41.d. Omne sublime videt : Ipse est rex super omnes filios superbie. Hier. 48.e. Superbus est valde. Quia crudelis est. Hier. 6.f. Crudelis est, et non miserebitur. Quia fortis. Iob. 41.a. Non est potestas super terram que comparetur ei, qui factus est ut nullum timeat.
marg.| {o} Scientes] etc. Hec est quinta pars cap. ubi consolatur eos, quia de tanto adversario premisit. Dat eis autem duplicem consolationem : Prima est quia non ipsi soli patiuntur, sed omnes qui fuerunt ab initio mundi, ibi :   [Scientes] etc. Secunda est quia ipsi bonum habent adiutorem, ibi :
marg.| {q} Deus autem omnis gratie] etc. Continuatio : Dico, resistite.   [Scientes eandem passionem] id est easdem insultationes diaboli.
marg.| {p} Fieri fraternitati vestre, que est in mundo] id est fratribus vestris qui per mundum sunt dispersi, ut tandem congregentur in horreum Paradisi. Unde et maiorem fiduciam concipere debetis, et libentius sustinere. Unde Tobie dictum est. Quia acceptus eras Deo. necesse fuit ut tentatio probaret te. Tb. 12.c.   [Deus autem] Secunda consolatio est quia Deus qui vocavit eos perficiet, et confirmabit. Unde non debent desperare, qui tantum habent adiutorem. Continuatio : quasi nolite timere adversarium, vel in tentatione deficere, quia non solum habetis omnes iustos socios passionum.
marg.| {r} Autem] id est   [Deus omnis gratie] dator scilicet triplicis, naturalis, acquisite, et infuse : Naturalis, sicut usus potentiarum anime ; acquisite, sicut sunt scientie infuse, sicut sunt virtutes. Vel   [Omnis] scilicet naturalium ut sunt memoria, intelligentia, voluntas, ratio, ingenium, et huiusmodi : dicuntur gratis date gratie non gratum facientes, ut pulchritudo corporis, venusta membrorum dispositio, gratia studendi, vel legendi, vel miracula faciendi, et huiusmodi sine quibus est salus : aut gratie gratum facientes, ut sunt virtutes. Vel   [Omnis gratie] scilicet incipientis, concomitantis, et consumantis. Vel   [Omnis gratie] scilicet bonorum temporalium, naturalium, et supernorum, sive supercelestium. Vel   [Omnis gratie] scilicet bonorum corporis, sicut est sanitas, et huiusmodi : bonorum anime, sicut est virtus ; et bonorum utriusque sicut est beatitudo, in qua utramque, scilicet stolam dabit. Vel   [Omnis gratie] id est perfecte, et hic in via : et sic solum intelligitur de virtutibus infusis, sive que faciunt gratum. Unde dicit Glossa Interlinearis fidei, spei, et aliarum. Item perfecte scilicet in patria, ubi evacuabitur, quod ex parte est, cum venerit, quod perfectum est. 1Cor. 13.c. Et dicit,   [Omni] in singulari ; quia ad unum finaliter datur gratia, scilicet ad Deum habendum. Vel dicit.   [Omnis] quia Forsitan una est gratia omnis virtus, diversos habens effectus, in quos distribuit ly   [Omnis] Deus, dicit inquam.
marg.| {s} Qui vocavit nos] per Scripturas, per predicationem, per filii proprii missionem, per inspirationem, per beneficia, per flagella, per comminationes, per promissiones. Et ad quid ?
marg.| {t} In eternam suam] id est ut sue glorie, que eterna est, sitis participes : Ita tamen si permanetis.
marg.| {u} In Christo Iesu] id est in fide eius : Vel   [in Christo Iesu] id est per Christum Iesum, qui veniens Evangelizavit nobis. Vocavit dico non tales quales fuistis prius, vel quales sunt amatores mundi huius, qui sequuntur concupiscentias, sed.
marg.| {x} Passos] et hoc,   [modicum] et secundum tempus, et secundum qualitatem passionis, et secundum quantitatem in comparatione premii, quod inde estis recepturi. 2Cor. 4.d. Id quod in presenti momentaneum est, et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Is. 54.c. Ad punctum {7. 338ra} in modico dereliqui te : momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui.
marg.| {a} Ipse] scilicet qui vocavit.
marg.| {b} Perficiet] rationem plena cognitione.
marg.| {c} Confirmabit] voluntatem que modo est fluida, omnimoda pace.
marg.| {d} Solidabitque] memoriam, continua et infallibili rerum detentione. Et hoc est quod dicit beatus Bernardus Modo ratio iactatur opinionibus et obscuritatibus : voluntas fluctuat perturbationibus, memoria perturbatur oblivionibus. Sed qui replet in bonis desiderium anime, futurus est rationi plenitudo lucis ; voluntati pacis ; memorie continuatio eternitatis. Vel (Perficiet,) rationabilem visione sui aperta.   [Confirmabit] concupiscibilem, dilectione perfecta et integra et vera :   [Solidabitque] irascibilem, interminabili confirmatione. Vel   [Perficiet] contra mundum.   [Confirmabit] contra carnem.   [Solidabit] contra diabolum. Vel   [Perficiet] contra concupiscentiam oculorum (confirmabit) contra concupiscentiam carnis (Solidabit) contra superbiam vite. Unde 1Cor. 10.c. Fidelis est Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Vel secundum Glossa (Perficiet) virtutibus quas iam habetis, alias necessarias super addendo.   [Confirmabit] in tribulationibus patientiam dando.   [Solidabit] timorem dissolventem, scilicet humanum, vel mundanum auferendo, et caritatem que reducit in unitatem Ecclesie conferendo. 1Io. 4.d. Perfecta caritas foras mittit timorem.
marg.| {e} Ipsi gloria] sit a nobis, quam semper in se habuit.
marg.| {f} Et imperium] in nobis.
marg.| {g} In secula seculorum] id est tales sitis, ut ipsum in celesti patria in eternum laudando glorificetis, qui vobis gratiam contulit in presenti vita : ut in vobis sit gloriosus qui ineffabilis est in maiestate sua.
marg.| {h} Amen] confirmatio est predictorum.
marg.| {i} Per Sylvanum] Sexta pars est cap. ubi ostendit per quem eis hanc Epistolam misit, quia per illum qui sibi erat necessarius et utilis, in quo se eos multum diligere ostendit. Dicit ergo :   [Per Sylvanum fidelem] mihi, et necessarium.
marg.| {k} Fratrem vobis, ut arbitror] etc. quasi iudicio meo pluribus indigentibus : Scripsi inquam.
marg.| {l} Obsecrans] non imperans, id est probans auctoritate Scripturarum.
marg.| {n} Hanc esse veram] etc. Hic commendat eos a fide et operibus : tunc enim vera est gratia quando fidem sequuntur opera. Vel   [obsecrans] vos scilicet ut faciatis   [hanc gratiam esse veram in vobis] non cadendo ab ea, sed semper in melius proficiendo.
marg.| {o} Salutat] Hic ultimo salutationem subiungit, monens eos ad osculum pacis dicens   [Salutat vos Ecclesia] id est congregatio fidelium.
marg.| {p} Que est] etc. a Deo ad gratiam fidei. Babylonem vocat Romam propter cultum idololatrie. Et dicit : quia sicut populus parvus numero, et captivus, propter desiderium terre plorabat super filiam Babylonis : sic Ecclesia adhuc parva et rudis Rome lugebat. Et per hoc patet quod de Roma misit hanc Epistolam.
marg.| {q} Et Marcus] Evangelista, scilicet
marg.| {r} Filius meus] quia ipsum convertit, et baptizavit et in fide instruxit. Posita salutatione eorum, monet ad mutuam salutationem, dicens.
marg.| {s} Salutate] vos   [invicem] in signum communis fidei. Et modum subiungit cum dicit.
marg.| {t} In osculo sancto] Glossa pacifico, columbino, non ficto, non subdolo, non venenoso. Prv. 27.a. meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Et sicut in exteriori osculo labia coniunguntur ; sic debent in spirituali coniungi voluntates.
marg.| {u} Gratia] Hic suam post alias ponit ; salutationem terminans in gratia sicut a gratia incepit, ut ad locum unde exeunt flumina, revertantur : Eccl. 1.b. Dicit,   [Gratia vobis omnibus] id est remissio peccatorum est, vel sit. Et quia dixerat omnibus, subdit vobis, scilicet
marg.| {x} Qui estis] permanentes fide, et operatione.
marg.| {y} In Christo Iesu. Amen] Hic est modus salutandi et Petro et Paulo : Et hoc quia uterque erat minister gratie generalis. Rm. 16.d. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Pt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=77&chapitre=77_5)

Notes :