Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Rt. 3,1 

Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mi queram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi.
Numérotation du verset Rt. 3,2 

Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus noster est et in1 hac nocte aream hordei ventilat.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,3 

Lavare2 igitur
2 Lavare] Lava Weber
et unguere
et induere cultioribus vestimentis
et3 ascende in aream. Non te videat homo donec esum potumque finierit.
3 et] ac Weber
Numérotation du verset Rt. 3,4 

Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiet4 veniesque et discooperies pallium quo operitur a parte pedum et proiicies te et ibi iacebis.
4 dormiet ΛH Rusch ] dormiat Weber
Ipse autem dicet tibi quid agere debeas.
Numérotation du verset Rt. 3,5 

Que respondit: Quicquid preceperis faciam.
Numérotation du verset Rt. 3,6 

Descenditque in aream et fecit omnia que sibi imperaverat socrus.
Numérotation du verset Rt. 3,7 

Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
issetque ad dormiendum iuxta archonium5 manipulorum,
5 archonium Cor1 ( IUXTA ARCHONIUM MANIPULORUM id est acervum gelimarum) Cor1 P (.. gerbarum) Hugo de S. Caro (Postille) Ω Rusch] acervum Weber
venit abscondite et discooperto pallio a pedibus eius6 se proiecit.
6 pallio - a pedibus eius ΣΟ ΩMS Cor3 (modern.) Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,8 

Et ecce, nocte iam media, expavit homo et conturbatus est, viditque mulierem
iacentem ad pedes suos
Numérotation du verset Rt. 3,9 

et ait:
Que es?
Illa7 respondit: Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es.
7 illa] Illaque Weber
Numérotation du verset Rt. 3,10 

At8 ille: Benedicta es inquit9 a Domino, filia10, et priorem misericordiam posteriore11 superasti
8 At ΩMS Rusch ] Et Weber |
9 es inquit ΩMS Ruth] inv. Clementina Edmaior. |
10 Benedicta... filia] Benedicta inquid domino filia Cor2 ( anti. iuxta hebr. ) |
11 priorem... posteriore Rusch Weber ] priori misericordia posteriorem ΩM |posteriore] posteriori Ed1455, posteriorem Cava Σ T2 Amiatinus* ΘHA*MG* |
quia non es secuta
iuvenes pauperes sive divites.
Numérotation du verset Rt. 3,11 

Noli ergo timere12 sed quicquid dixeris mihi faciam tibi.
12 timere] metuere Weber
Scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis mee mulierem te esse virtutis.
Numérotation du verset Rt. 3,12 

Nec abnuo me propinquum esse13 sed est alius me propinquior.
13 esse] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,13 

Quiesce hac nocte et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est. Sin autem ille noluerit absque ulla dubitatione ego suscipiam te14, vivit Dominus. Dormi usque mane.
14 absque ulla dubitatione ego suscipiam te] ego te absque ulla dubitatione suscipiam Weber
Numérotation du verset Rt. 3,14 

Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum.
Surrexit itaque15 antequam homines cognoscerent se mutuo et dixit Booz:
15 surrexit itaque] surrexitque Weber
Cave ne quis noverit quod huc veneris.
Numérotation du verset Rt. 3,15 

Et rursum: Expande, inquit16, pallium17 tuum
16 inquit] om. ΨB*D*F*M |
17 pallium X ΣTO Θ ΨDFM ΩMJS Cor3 ( moderni ) ] palliolum Cor2 Cor3 ( anti. ) Weber |
quo operiris
et tene utraque manu. Qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei
et posuit super eam.
Que portans ingressa est civitatem
Numérotation du verset Rt. 3,16 

et venit ad socrum suam. Que dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque ei omnia que sibi fecisset homo.
Numérotation du verset Rt. 3,17 

Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: Nolo te vacuam reverti18
18 vacuam reverti Rusch Weber ] inv. ΩJ
ad socrum tuam.
Numérotation du verset Rt. 3,18 

Dixitque Noemi: Exspecta filia donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo si non19 compleverit que20 locutus est.
19 si non] nisi Weber |
20 que] quod Weber |

Capitulum 3

Numérotation du verset Rt. 3,1 
Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mi queram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi.
interl.| Contulit primitiva Ecclesia gentili quomodo perveniat ad consortium Christi.
Numérotation du verset Rt. 3,2 
Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus noster est et in1 hac nocte aream hordei ventilat.
1 in] om. Weber
marg.| AREAM  HORDEI  VENTILAT. Synagogam Iudeorum ubi legis2 conditum est. Hanc Christus ventilat quando in area Evangelium predicans singulorum consilia et voluntates erga se triturat. Undea: «Iesus autem non credebat semetipsum eis eo quod ipse nosset omnes, et non erat opus ei ut quis testimonium perhiberet de homine».A
a Io. 2, 24-25.
A ¶Codd. : Rusch PL113
2 legis] + hordeum PL113
Numérotation du verset Rt. 3,3 
Lavare3 igitur
3 Lavare] Lava Weber
interl.| aqua baptismi vel penitentie lacrimis
et unguere
interl.| chrismate vel Spiritus sancti unctione
et induere cultioribus vestimentis
interl.| ornatu virtutum
et4 ascende in aream. Non te videat homo donec esum potumque finierit.
4 et] ac Weber
interl.| Hic scilicet Christus conversatur et ad se revocat genus humanum id est moriendum scilicet pro vobis ubi omnia acquisivit, undeb: «Si exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum».
b Io. 12, 32.
marg.| NON  TE  VIDEAT  HOMO  DONEC. Quia fides gentium Ecclesiae non ante apparuit {t. 1: Erfurt, f. 253ra; facsim., p. 505a} quam Christus mysterium incarnationis sue implevit quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem coenans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit.B
B ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 3,4 
Quando autem ierit ad {t. 1: Erfurt, f. 253ra; facsim., p. 505a} dormiendum, nota locum in quo dormiet5 veniesque et discooperies pallium quo operitur a parte pedum et proiicies te et ibi iacebis.
5 dormiet ΛH Rusch ] dormiat Weber
marg.| DISCOOPERIES. quasi: agnosce Christum pro te passum et veni devota mente, discute operimentum littere Veteris Testamenti in quo regitur sacramentum incarnationis Christi et, cum cognoveris, inde tibi salutem promissam humiliter ad auxilium eius confuge ut ibi permaneas omni tempore.C
Ipse autem dicet tibi quid agere debeas.
interl.| quia necesse est ut ab ipso salvationis tue ordinem discas si autem ad Synagogam verba Noemi retuleris invenies in lege et propheta quod post passionem ventura sit ad fidem Ecclesia gentium.
Numérotation du verset Rt. 3,5 
Que respondit: Quicquid preceperis faciam.
interl.| obedientia Ecclesie meretur desiderii sui effectum; undec: «O mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis».
c Mt. 15, 28.
Numérotation du verset Rt. 3,6 
Descenditque in aream et fecit omnia que sibi imperaverat socrus.
Numérotation du verset Rt. 3,7 
Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
marg.| CUMQUE  COMEDISSET  BOOZ. Comedit Christus et bibit cum, in cena corporis et sanguinis sui,sacramenta tradidit apostolis, unde quia pueri communicaverunt carni et sanguini ipse participavit eisdem.D
issetque ad dormiendum iuxta archonium6 manipulorum,
6 archonium Cor1 ( iuxta archonium manipulorum id est acervum gelimarum) Cor1 P (.. gerbarum) Hugo de S. Caro (Postille) Ω Rusch] acervum Weber
interl.| acervum
marg.| ARCHONIUM. Testimonia Scripturarum, unde: «Filius hominis vadit sicut scriptum est de illo»d. Vel iuxta turmas fidelium animarum quas morte sua ab inferis revocavit. Ad hunc lectum properavit Ecclesia.   Et discooperto pallio etc.E
d Mt. 26, 24; cf. Mc. 14, 21.
E ¶Codd. : Rusch PL113
venit abscondite et discooperto pallio a pedibus eius7 se proiecit.
7 pallio - a pedibus eius ΣΟ ΩMS Cor3 (modern.) Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| quia mundo tenebris involuto Ecclesie celerem fidem ostendit nobis imitandum
Numérotation du verset Rt. 3,8 
Et ecce, nocte iam media, expavit homo et conturbatus est, viditque mulierem
interl.| Ecclesiam
iacentem ad pedes suos
interl.| humiliter incarnationis sacramentum venerantem
Numérotation du verset Rt. 3,9 
et ait:
interl.| Christus
Que es?
interl.| confessionem Ecclesie expetit
Illa8 respondit: Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es.
8 illa] Illaque Weber
interl.| Ecclesia, fidei et protectionis Christi gratiam ante omnia desiderat.
marg.| EXPANDE  PALLIUM  TUUM. Que pallium super se extendi postulavit, benedictionem accipere meruit. Qui enim gratiam fidei plene percipit benedictionem et virtutem pariter possidebit.F
Numérotation du verset Rt. 3,10 
At9 ille: Benedicta es inquit10 a Domino, filia11, et priorem misericordiam posteriore12 superasti
9 At ΩMS Rusch ] Et Weber
10 es inquit ΩMS Ruth] inv. Clementina Edmaior.
11 Benedicta... filia] Benedicta inquid domino filia Cor2 ( anti. iuxta hebr. )
12 priorem... posteriore Rusch Weber ] priori misericordia posteriorem ΩM |posteriore] posteriori Ed1455, posteriorem Cava Σ T2 Amiatinus* ΘHA*MG*
interl.| qua tibi consulens idolatriam deiecisti
quia non es secuta
interl.| quia postquam ad Christum venisti constanter perseverasti
iuvenes pauperes sive divites.
interl.| hereticos vel schismaticos qui non habent maturitatem consilii quia semper instabiles et incertos
Numérotation du verset Rt. 3,11 
Noli ergo timere13 sed quicquid dixeris mihi faciam tibi.
13 timere] metuere Weber
interl.| «Petite et accipietis»e; «Querite et invenietis»f Quicquid fides recte petit Christi benignitas concedat.
e Io. 16, 24.
f Mt. 7, 7.
Scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis mee mulierem te esse virtutis.
Numérotation du verset Rt. 3,12 
Nec abnuo me propinquum esse14 sed est alius me propinquior.
14 esse] om. Weber
interl.| quia fidelibus firmiter persuasum est quia Ecclesia virtutibus plena sit. De qua diciturg: «Mulierem fortem quis inveniet?»
g Prv. 31, 10.
marg.| SED  EST  ALIUS  ME etc. Ioannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit dicensh: «Qui habet sponsam sponsus est» etc. Hic propinquior quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus est legis decalogus qui propinquior Synagoge quam Evangelium videbatur quia specialiter illi populo datus et tempore prior est.G
h Io. 3, 29.
Numérotation du verset Rt. 3,13 
Quiesce hac nocte et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est. Sin autem ille noluerit absque ulla dubitatione ego suscipiam te15, vivit Dominus. Dormi usque mane.
15 absque ulla dubitatione ego suscipiam te] ego te absque ulla dubitatione suscipiam Weber
Numérotation du verset Rt. 3,14 
Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum.
interl.| quia in spe incarnationis requiescens, patienter exspectavit donec recederent tenebre infidelitatis
Surrexit itaque16 antequam homines cognoscerent se mutuo et dixit Booz:
16 surrexit itaque] surrexitque Weber
marg.| SURREXIT  ITAQUE  ANTEQUAM. Quia antequam Iudei doctrina legis imbuti nature sue iura cognoscerent, Ecclesia gentium inertie sue somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit et {t. 1: Erfurt, f. 253rb; facsim., p. 505b} ad Christi gratiam properavit.H
H ¶Codd. : Rusch PL113
Cave ne quis noverit quod huc veneris.
interl.| ne queras laudem de tua conversatione. Cum facis eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.i
i Mt. 6, 3.
Numérotation du verset Rt. 3,15 
Et rursum: Expande, inquit17, pallium18 tuum
17 inquit] om. ΨB*D*F*M
18 pallium X ΣTO Θ ΨDFM ΩMJS Cor3 ( moderni ) ] palliolum Cor2 Cor3 ( anti. ) Weber
interl.| Dilata fidem tuam
quo operiris
interl.| opere exerce quod percipis corde19
19 corde] + quod Rusch
et tene utraque manu. Qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei
marg.| MENSUS  EST  SEX  MODIOS etc. Quia iuxta capacitatem intellectus tribuitur perfecte operationis modus ut intus et foris ditetur divino munere, senarius quoque numerus hec significare potest quod Dominus sexto etate hordeum legis spiritualiter intellectum concessit Ecclesie gentium.I
interl.| condita scilicet Christi donationibus et virtutum ornata fructibus
Que portans ingressa est civitatem
Numérotation du verset Rt. 3,16 
et venit ad socrum suam. Que dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque ei omnia que sibi fecisset homo.
interl.| magnalia Dei scilicet ut Ecclesiam primitivam provocat ad laudem, vel Synagogam ad conversionem.
Numérotation du verset Rt. 3,17 
Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: Nolo te vacuam reverti20
20 vacuam reverti Rusch Weber ] inv. ΩJ
interl.| Fiducialiter promisit Ecclesia quia veritas non cessabit implere promissa que aitj: «Qui crediderit et baptizatus <fuerit> salvus erit».
j Mt. 16, 16.
ad socrum tuam.
interl.| primitivam Ecclesiam vel Synagogam
Numérotation du verset Rt. 3,18 
Dixitque Noemi: Exspecta filia donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo si non21 compleverit que22 locutus est.
21 si non] nisi Weber
22 que] quod Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=10&chapitre=10_3)

Notes :