Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Rt. 4,1 

Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi.
Cumque vidisset propinquum preterire de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: declina paulisper
et sede hic vocans eum nomine suo.
Qui divertit et sedit.
Numérotation du verset Rt. 4,2 

Tollens autem Booz decem viros
de senioribus civitatis,
dixit ad eos: Sedete hic.
Numérotation du verset Rt. 4,3 

Quibus residentibus locutus est ad propinquum:
Partem agri patris1 2 nostri Elimelech vendidit3 Noemi que reversa est de regione Moabitide
1 patris Edmaior. (B*) ΩM Hugo de S. Caro (Postille) CorS3*] fratris ΩSV CorS3 (perpera 1Rg. 4.a.) Weber |
2Patris ΩJ*] fratris ΩJ* Edmaior. Clementina |
3 vendidit] vendit ΩV Weber |
Numérotation du verset Rt. 4,4 

quod audire te4 volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere agrum5 iure propinquitatis, eme et posside. Si6 autem tibi displicet7 et8 hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te qui prior es et me qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
4 te] a te ΩV |
5 agrum] om. Weber |
6 Si ΩV Ed1455 ] Sin Rusch Weber |
7 tibi-displicet] inv. Ed1455 Clementina |
8 et] om. ΩV Weber |
Numérotation du verset Rt. 4,5 

Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem que uxor defuncti fuit, debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua.
Numérotation du verset Rt. 4,6 

Qui respondit: Cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familie mee delere debeo; tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
Numérotation du verset Rt. 4,7 

Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut9 si quando alter alteri suo iuri10 cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calciamentum suum et dabat propinquo11 suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
9 ut] et Weber |
10 iuri] iure Weber |
11 propinquo] proximo Weber |
Numérotation du verset Rt. 4,8 

Dixit quoque propinquo suo12 Booz: Tolle calciamentum tuum quod statim solvit de pede suo.
12 quoque propinquo suo] ergo propinquus Weber
Numérotation du verset Rt. 4,9 

At ille maioribus natu et universo populo: testes vos inquit estis hodie
quod possederim omnia que fuerunt Elimelech et Chelion et Maalon, tradente Noemi;
Numérotation du verset Rt. 4,10 

et Ruth Moabitidem, uxorem Maalon, in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis.
Numérotation du verset Rt. 4,11 

Respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu:
Nos testes sumus. Faciat tibi13 Dominus hanc mulierem que ingreditur domum tuam,
13 tibi] om. Weber
sicut Rachel
et Liam
que edificaverunt domum Israel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem,
Numérotation du verset Rt. 4,12 

fiatque domus tua sicut domus Phares
quem Thamar peperit Iude de semine quod dederit tibi Dominus ex hac puella.
Numérotation du verset Rt. 4,13 

Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem
ingressusque est ad eam et dedit illi dominus ut conciperet et pareret filium.
Numérotation du verset Rt. 4,14 

Dixeruntque mulieres ad Noemi:
Benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familie tue et vocaretur nomen eius in Israel
Numérotation du verset Rt. 4,15 

et habeas que consoletur animam tuam et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est qui te diliget14
14 qui te diliget] que te diligit Weber
et multo tibi melior est quam si septem haberes filios.
Numérotation du verset Rt. 4,16 

Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerule officio fungebatur .
Numérotation du verset Rt. 4,17 

Vicine autem mulieres congratulantes ei et dicentes: Natus est tibi15 filius Noemi. Vocaverunt nomen eius Obed16. Hic est pater Isai, patris David.
15 tibi] om. Weber |
16 Obed Weber ] Obeth Rusch |
Numérotation du verset Rt. 4,18 

Hee sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,
Numérotation du verset Rt. 4,19 

Esrom autem17 genuit Aram18, Aram genuit Aminadab,
17 autem ] om. Weber |
18 Aram] Ram Cor2 (hebr. sicut 1Par. 2, 9 pro Aram habet Ram |
Numérotation du verset Rt. 4,20 

Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon19,
19 Salmon] Salma Weber
Numérotation du verset Rt. 4,21 

Salmon20 genuit Booz, Booz genuit Obed21,
20 Salmon] Salma Weber |
21 Obed Weber ] Obeth Rusch |
Numérotation du verset Rt. 4,22 

Obed22 genuit Isai, Isai genuit David regem23.
22 Obed Weber ] Obeth Rusch |
23 regem ΛH Amiatinus T a ΦRZGP ΨB* Ω M] om. Weber Cor1 P ? (4.g : Isai genuit David), + finit X, + finis Ed1530 |
RUTH EXPLICIT24.
24 Ruth explicit] Explicit liber Ruth Amiatinus Cava X ΠE ΣO B M ΦRAGZVP Θ ΨFM ΩJ, Explicit liber Ruth secundum hebreum Λ; Explicit liber eptatici et ruth feliciter ΣT, Explicit ΣM, om. ΠDΩSM Ed1530 Clementina Weber | < stichometria > + habet versus numero CCL ΦRAG; + versus CCL M ΦZV P ΨB; + versus ÎCCL ΦP

Capitulum 4

Numérotation du verset Rt. 4,1 
Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi.
interl.| Quia Christus ad effectum perducit prophetiam de incarnatione sua scriptam
marg.| ASCENDIT  AD  PORTAM. Quia in virginis alvo in qua appareret carnem sumebat. De hac porta dicitura: «Porta hec clausa erit et non apperietur et vir non transibit per eam quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam».A
a Ez. 44, 2.
Cumque vidisset propinquum preterire de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: declina paulisper
marg.| DECLINA  PAULISPER. Quia Christus Iudeis vidit legem constitutam corporaliter1 et ad se declinare iussit quia eam ad dispensationis sue mysterium testificandum inclinavit. Aliter vidit propinquum preterire, cum precursoris sui adventum quem more humane vite properare conspexit et ad officium precursoris misericorditer convertit.B
B ¶Codd. : Rusch PL113
1 corporaliter] temporaliter PL113
et sede hic vocans eum nomine suo.
interl.| per Gabrielem scilicet dicens Ioannes vocabitur nomen eius
Qui divertit et sedit.
Numérotation du verset Rt. 4,2 
Tollens autem Booz decem viros
interl.| in testimonium secundi adventus sui
de senioribus civitatis,
interl.| patres Veteris Testamenti id est qui decalogum servaverunt et Christi incarnationem ibidem presignatam esse cognoverunt
dixit ad eos: Sedete hic.
Numérotation du verset Rt. 4,3 
Quibus residentibus locutus est ad propinquum:
marg.| LOCUTUS  EST  AD  PROPINQUUM. Convenienter legisperitos2 partem agri Noemi ad emendum obtulit, cum partem plebis que apparente iam gratia remansit ad salvandum, magistris Synagoge ostendit ut infirmitatem suam agnoscerent et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus et cum irent mundati sunt.b C
b Lc. 17, 14.
C ¶Codd. : Rusch PL113
2 legisperitos] –peritis PL113
Partem agri patris3 4 nostri Elimelech vendidit5 Noemi que reversa est de regione Moabitide
3 patris Edmaior. (B*) ΩM Hugo de S. Caro (Postille) CorS3*] fratris ΩSV CorS3 (perpera 1Rg. 4.a.) Weber
4Patris ΩJ*] fratris ΩJ* Edmaior. Clementina
5 vendidit] vendit ΩV Weber
Numérotation du verset Rt. 4,4 
quod audire te6 volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere agrum7 iure propinquitatis, eme et posside. Si8 autem tibi displicet9 et10 hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te qui prior es et me qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
6 te] a te ΩV
7 agrum] om. Weber
8 Si ΩV Ed1455 ] Sin Rusch Weber
9 tibi-displicet] inv. Ed1455 Clementina
10 et] om. ΩV Weber
Numérotation du verset Rt. 4,5 
Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem que uxor defuncti fuit, debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua.
marg.| UT  SUSCITES. Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesie in coniugium Christi qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod11 initio habuerunt sancti. Undec: «Videntes filii Dei» etc.; et Lucas dicitd: «Adam filium Dei» quem12 in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit. Undee: «Dedit eis potestatem filios Dei fieri» etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Ioannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem iure13 propinquitatis et dicentemf: «Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit quem vos nescitis cuius non sum dignus solvere corrigia calciamenti eius». Et alibig: «Ego non sum Christus sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est». Cedit quoque lex Evangelio. Lex enim subintravit ut abundaret delictum superabundante gratia14 h. Reprobatio quidem fit precedentis mandati propter infirmitatem eius: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Iesum Christum. D
c Gn. 6, 2
d Cf. Lc. 3, 18: « Qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei ».
e Io. 1, 12.
f Io. 1, 26.
g Io. 3, 28-29.
h Cf. Rm. 5, 20.
D ¶Codd. : Rusch PL113
11 quod] + in PL113
12 quem] + etiam PL113
13 iure] iuri PL113
14 superabundante gratia] Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia PL113
Numérotation du verset Rt. 4,6 
Qui respondit: Cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familie mee delere debeo; tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
Numérotation du verset Rt. 4,7 
Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter {t. 1: Erfurt, f. 253va; facsim., p. 506a} propinquos, ut15 si quando alter alteri suo iuri16 cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calciamentum suum et dabat propinquo17 suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
15 ut] et Weber
16 iuri] iure Weber
17 propinquo] proximo Weber
Numérotation du verset Rt. 4,8 
Dixit quoque propinquo suo18 Booz: Tolle calciamentum tuum quod statim solvit de pede suo.
18 quoque propinquo suo] ergo propinquus Weber
marg.| SOLVEBAT  HODIE  CALCIAMENTUM etc.   Calciamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calciamentum solvit et Christo dedit quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Ioannes ergo non sibi sed Christo calciamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit, unde aiti: «Non sum dignus solvere corrigiam calciamenti eius».E
i Io. 1, 27: « cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti. »
E ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Rt. 4,9 
At ille maioribus natu et universo populo: testes vos inquit estis hodie
marg.| TESTES. Sic Christus ex utroque Testamento testes habet sufficientes, quod populum gentium quem decalogus iam finitus spiritualiter fecundare non potuit, ipse semine verbi19 fecundavit omnia possidens que priores et posteriores habuerunt sancti.F
F ¶Codd. : Rusch PL113
19 verbi] + Dei PL113
quod possederim omnia que fuerunt Elimelech et Chelion et Maalon, tradente Noemi;
Numérotation du verset Rt. 4,10 
et Ruth Moabitidem, uxorem Maalon, in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis.
Numérotation du verset Rt. 4,11 
Respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu:
marg.| ET  MAIORES  NATU etc. ISIDORUS. Decem maiorum natu benedictio ostendit in nomine Iesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Grecos decem significat que in nomine Iesu prima littera est.G
G ¶Codd. : Rusch PL113
Nos testes sumus. Faciat tibi20 Dominus hanc mulierem que ingreditur domum tuam,
20 tibi] om. Weber
marg.| FACIAT  DOMINUS  HANC. Imprecatur prospera Ecclesie gentium ut gratiam fecunditatis quam habuerunt Israelitarum primi parentes percipiat.H
H ¶Codd. : Rusch PL113
sicut Rachel
marg.| RACHEL. Species21 interne contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde   Rachel ‘bona facie et pulchra specie’ quam amat omnis pie studiosus et propter hanc servit. Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratie Dei qui dicitj: « Quod si fuerunt peccata nostra22 sicut phenicium tamquam nix dealbabuntur ».I k
j Is. 1, 18 (Vetus latina) ; Clementina : « Si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana alba erunt. »
k Fons: Isidorus Hispalensis , Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum, (Gn.) c. 25, 5-6, PL 83, 260 sqq.: « Ipsa est Lia prior uxor Iacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel. Unde etiam dicitur: Bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit nngratiae Dei. Qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbabuntur. 6. Laban quippe interpretatur dealbatio; cui servivit Iacob propter Rachel; neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire iustitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium, quod est Deus».
I ¶Codd. : Rusch PL113
21 Species] spe PL113
22 nostra] vestra PL113
et Liam
marg.| LIAM. Actio huius vite in qua vivimus laboriosa est ex fide, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est   Lia prior uxor Iacob, que infirmis oculis fuisse memoratur.J
J ¶Codd. : Rusch PL113
que edificaverunt domum Israel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem,
Numérotation du verset Rt. 4,12 
fiatque domus tua sicut domus Phares
marg.| PHARES etc. Quia23 gentilis populus24 gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat precessit. Israel enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit ut essent «primi novissimi et novissimi primi»l. Thamar quoque commitans25 vel amaritudo {t. 1: Erfurt, f. 253vb; facsim., p. 506b}interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, que fuit in idololatria feda et amara, in penitentia fit dulcis et pulchra.K
l Mt. 19, 30; 20, 16; Mc 10, 31.
K ¶Codd. : Rusch PL113
23 Quia] Qui PL113
24 populus] populi PL113
25 commitans] commutans PL113
quem Thamar peperit Iude de semine quod dederit tibi Dominus ex hac {t. 1: Erfurt, f. 253vb; facsim., p. 506b} puella.
Numérotation du verset Rt. 4,13 
Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem
interl.| quia Christo iuncta Ecclesia spiritualem sobolem generat; undem: «Donec sterilis peperit plurimos et que multos habebat filios infirmata est».
m 1Rg. (1Sm.) 2, 5.
ingressusque est ad eam et dedit illi dominus ut conciperet et pareret filium.
marg.| UT  CONCIPERET  ET  PARERET. Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus succedet26 ut Christianum nomen maneat in eternum27 et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis et prophetis successerunt evangeliste et apostoli. Unden: «Pro patribus tuis nati sunt tibi filii».L
n Ps. 44, 17.
L ¶Codd. : Rusch PL113
26 succedet] alii succedent PL113
27 maneat – in eternum] inv. PL113
Numérotation du verset Rt. 4,14 
Dixeruntque mulieres ad Noemi:
interl.| Synagogam
Benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familie tue et vocaretur nomen eius in Israel
Numérotation du verset Rt. 4,15 
et habeas que consoletur animam tuam et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est qui te diliget28
28 qui te diliget] que te diligit Weber
marg.| DE  NURU  ENIM. Nurus Synagoge gentilis Ecclesia est que nupsit Christo de Synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetie mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio.M
M ¶Codd. : Rusch PL113
et multo tibi melior est quam si septem haberes filios.
marg.| MULTO  TIBI  MELIOR  EST. Multitudinem scilicet eorum qui in Veteri Testamento legis doctrina nutriebantur29, qui scilicet non crediderunt verbum30 Domini «et immolaverunt filios suos et filias suas demoniis»o, et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt.N
o Ps. 105, 37.
N ¶Codd. : Rusch PL113
29 nutriebantur] –bant PL113
30 verbum] verbo PL113
Numérotation du verset Rt. 4,16 
Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerule officio fungebatur .
marg.| ET  NUTRICIS  AC  GERULE. Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obed31 enim servilis interpretatur. Isai: in sole sacrificium vel incensum, David: manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est et Deo placet.O
O ¶Codd. : Rusch PL113
31 Obed PL113 ] Obeth Rusch
Numérotation du verset Rt. 4,17 
Vicine autem mulieres congratulantes ei et dicentes: Natus est tibi32 filius Noemi. Vocaverunt nomen eius Obed33. Hic est pater Isai, patris David.
32 tibi] om. Weber
33 Obed Weber ] Obeth Rusch
marg.| VICINE  AUTEM. Celorum virtutes, que34 gaudent in fecunditate Ecclesie, et vocant nomen eius Obed35, id est serviensque36 quem superno regi secum servire desiderant.P
P ¶Codd. : Rusch PL113
34 que] qui PL113
35 Obed PL113 ] Obeth Rusch
36 servienque] serviens PL113
Numérotation du verset Rt. 4,18 
Hee sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,
Numérotation du verset Rt. 4,19 
Esrom autem37 genuit Aram38, Aram genuit Aminadab,
37 autem ] om. Ed1455 Weber
38 Aram] Ram Cor2 (hebr. sicut 1Par. 2, 9 pro Aram habet Ram
Numérotation du verset Rt. 4,20 
Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon39,
39 Salmon] Salma Weber
Numérotation du verset Rt. 4,21 
Salmon40 genuit Booz, Booz genuit Obed41,
40 Salmon] Salma Weber
41 Obed Weber ] Obeth Rusch
Numérotation du verset Rt. 4,22 
Obed42 genuit Isai, Isai genuit David regem43.
42 Obed Weber ] Obeth Rusch
43 regem ΛH Amiatinus T a ΦRZGP ΨB* Ω M] om. Weber Cor1 P ? (4.g : Isai genuit David), + finit X, + finis Ed1530
marg.| HE  SUNT  GENERATIONES. Decem sunt generationes filii Iude usque ad David. Unde cognoscis quia totius divine intentio legis ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum predicet et legis perfectionem in eo manifestetp: «Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti». Ante legem ergo Iacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus etc. Ad David autem, quia Christus de semine Iuda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo omnium44 prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Iesu Christi.Q
p Rm. 10, 4.
Q ¶Codd. : Rusch PL113
44 omnium] etiam PL113
RUTH EXPLICIT45.
45 Ruth explicit] Explicit liber Ruth Amiatinus Cava X ΠE ΣO B M ΦRAGZVP Θ ΨFM ΩJ, Explicit liber Ruth secundum hebreum Λ; Explicit liber eptatici et ruth feliciter ΣT, Explicit ΣM, om. ΠDΩSM Ed1455 Ed1530 Clementina Weber | < stichometria > + habet versus numero CCL ΦRAG; + versus CCL M ΦZV P ΨB; + versus ÎCCL ΦP



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Rt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=10&chapitre=10_4)

Notes :